Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e251

Sources:

Ba: Badius1520a

B25r

1
CIrca quartum arguitur, quod omnes homines quicumque sciunt eadem, sciunt ea aeque cer
titudinaliter. Primo sic. quicumque rem aequaliter intelligunt: aeque certitudinaliter
eam sciunt: quia ex modo intelligendi rem procedit certitudo scientiae de ea. sed qui
cumque aliquid intelligunt aequaliter illud intelligunt. secundum quod dicit Augustinus 8 quiod quid xio
Non est dubium nec posse rem alium alio plus intelligere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
asic. certitudo scientiae consistit in notitia veritatis: sed notitia veritatis non contingit
diuersis secundum magis & minus: quia est adaequatio quaedam rei & intellectus: & ita quae
dam aequalitas. aequalitas autem magis & minus non suscipit. ergo &c.

3 ⁋ Contra est, quia tunc docens &
discens aequaliter scirent: quia discens aequaliter nouit id quod nouit docens, vt dictum est supra. con
sequens est falsum: quia licet motum habeat aliquod eius quod habet motor: non tamen habet ipsum eodem
modo quo habet motor. vt dicit commen. super. ix. Metaphy.

4
⁋ Ad hoc dicendum, quod dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sen
sus de re sensibili. propter quod Philosophous. ii. Metaphysicae assimilauit virtutem intellectus in compre-
hendendo secundum certitudinem intelligibilia abstracta quae sunt summe intelligibilia debilissimo
visui in comprehendendo maxime visibile, scilicet solem. vt ibidem dicit commen. Sicut ergo alterum
altero contingit vnam & eandem rem certius videre oculo corporis: sic contingit alterum altero
vnam & eandem rem certius videre oculo mentis: & per hoc eam certius scire: & hoc duplici
de causa accepta ex parte videntis. Vna ex parte dispositionis naturalis in ipso. Altera ex parte dis
positionis acquisitae ab eo. Ex parte dispositionis naturalis: quia vnus habet oculum intellectus al
tero clariorem perspicaciorem & limpidiorem: & ideo habet maiorem virtutem in se limpidius &
perspicacius veritatem rei conspiciendi quam alter: secundum quod de hoc infra dicetur: & ex hoc certius
sciendi eam, vt dictum est. sicut habens oculum carnis clariorem & limpidiorem & perfectiorem in se:
limpidius & clarius videt visibile corporale quam alter. Ex parte dispositionis acquisitae: causa est: quia Ba25v
vnus magis exercitatus est circa inspectionem veritatis rei scitae: quam alter: & ideo de notitia eius habet ha
bitum magis confirmatum quam alter: & conditiones particulares quiditatis rei distinctius videt quam alter: &
ex hoc certius & discretius eam videt quam alter. secundum quod ille qui frequenter videt imaginem aliquam
sub imitatione ad archetypum, perfectius secundum vnamquamque particulam videt in quo eum perfecte imita
tur, & in quo deficit, quam ille qui solo aspectu aduertit quia est vera rei imago ad eius imaginem facta.

5
⁋ Ad primum, quod non contingit alium alio plus vel minus intelligere: Dicendum quod
plus vel minus intelligere potest determinare actum intelligendi: vel respectu rei intellectae. sic non
potest eadem res secundum plus vel minus intelligi adiuersis: quia non habet esse in seipsa secundum plus
vel minus in veritate: sicut neque in esse, quare neque in cognitione. Quod enim signat essentiam cuiusli
bet: hoc finis cognitionis & esse reii. vt dicitur. v. Metaphy. Essentia autem rei neque intenditur: neque remit
titur in se, quia igitur res ipsa quaelibet vno & simplici modo se habet in sua veritate, quicumque in ea in
telligit aliquid plus vel minus aliter rem intelligit quam est: & ita false: quare nec eam tunc intelligit si
cut argumentum dicit: quia non contingit intelligere nisi verum. Vel potest li magis & minus intelligi de
terminare actum intelligendi respectu ipsis intelligentis: sic bene contigit eandem rem vnum plus intelli
gere quam alterum: & ita certius. Sed hoc subdistinguendum: quod rem eandem plus vel minus intelligere ex
parte intelligentis potest intelligi intensiue vel extensiue. Extensiue hoc contingit quando vnus particulas
quiditatis & essentiae rei quas ratio distinguit distinctius intelligit quam alter. Intensiue: quando vnus
limpidius videt id quod est veritatis rei quam alter: inquantum profundius visu intellectuali vnus eam pe-
netrat quam altur, & minus potest eum impedire obnubilatio falsitatum. & vtroque modo contingit vnum altero ma-
gis & certius aliquid intelligere.

6 ⁋ Ad secundum quod veritas est adaequatio: dicendum quod verum est: quia
quantum veritas manifestatur cuilibet, tantum eam intelligit. hoc tamen non impedit: quin vni
plus manifestetur quam alteri: & eam plus intelligat. & licet veritas ipsa est adaequatio intellectus & rei
intellectae in quolibet intelligente: non tamen est adaequatio intellectuum plurium intelligentium inter
se. Sicut enim aequalitas est tanta binarii ad binarium quanta quaternarii ad quaternarium: non tamen est
aequalitas binarii ad quaternarium: sic tanta est adaequatio rei & intellectus minus apprehendentis
veritatem rei: quanta in magis apprehendente: licet non adaequatur apprehensio vnius apprehensioni alterius.