Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2507

Sources:

Ba: Badius1520a

B226r

1
CIrca. vi. arguitur quod potentia dei actiua non sit infinita. Primo sic. frustra est po
tentia quae non potest in id ad quod ordinatur: vt intelligibile esse aliquid si non pos
set esse a quo intelligatur. secundum Commenta. super principium secundi Metaph. poten-
tia actiua ordinatur ad actum, & effectum. aut ergo frustra est: aut potest in effe
ctum sibi proportionalem & correspondentem: qui non est nisi effectus infinitus.
in talem autem non potest, quia nullus potest esse talis. Frustra ergo esset huiusmodi potentia in
deo. Sed nihil est ponere frustra. secundum philosophum primo caeli & mundi. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. actio agen
tis virtutis infinitae improportionabiliter mouet actionem agentis virtutis finitae. agens virtutis si a
nitae mouet in tempore corpus, ergo deus si esset virtutis infinitae posset mouere corpus in non tem
pore: quiamotus in tempore cuilibet motui facto in tempore est comparabilis. consequens est impossi
bile, quia non potest esse motus nisi in tempore. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. potentia agentis per instrumen-
tum debet esse proportionabilis potentiae instrumenti. aliter enim in vnica actione non concurrerent. Natura
est instrumentum dei in actionibus suis circa haec inferiora. Ergo potentia dei debet esse proportionabilis po
tentiae naturae. Sed potentia actiua naturae est finita. & sic finitum non est proportionabile nisi finito, quia fe-
cundum philosophum finiti ad infinitum nulla est proportio. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. agens potentiae infinitae potest
agere immediate quicquid potest agere alio mediante: quia potentia sua per aliud non augmentatur.
Deus non potest agere immediate quae agit circa inferiora mediante caelesti corpore. dicente Conn est
quod si non essent corpora caelestia media: impossibile esset quod a principiis aeternis proueniret aliqua
actio temporalis. ergo &c.

5 ⁋ Contra est quod dicit Hila. viii. de triniitate. Deus est immensae virtutis. im
mensitas autem non est nisi in infinitate. ergo &c.

6
⁋ Dicendum quod quantuncumque antiqui philosophantes errabant in natura & substantia
primi principii: quod nos deum appellamus: in hoc tamen omnes concordabant, quod esset infinitum potentia & vii
tute. Dicentes enim ipsum esse primam materiam attribuebant ipsi potentiam infinitam passiuam, receptibilitatae scilicet
omnium formarum in infinitum, quas casu ponebant transmutari circa materiam. Illi enim efficientem causam
& finalem non videbant. Dicentes vero deum esse substantiam corpoream infinitam: dicebant ipsum ha-
bere potentiam infinitam actiuam, cum in corpore infinito non potest esse nisi virtus infinita. Nos vero qui
primum principium quod deus est, non ponimus nisi formam simplicem & puram, secundum supra determina-
ta infinitatem potentiae non debemus ei attribuere nisi quae convenit formae purae.

7 ⁋ Est igitur sciendum
quod secundum praedeterminata in deo considerantur circa ipsam formam diuinam quae est ipsa diuina essen-
tia: quaedam vt actus primus, & vt perfectio in actu primo, vt sunt diuina attributa, sapientia, bo-
nitas & huiusmodi: & relationes diuinae omnes: sicut paternitas, filiatio, & huiusmodi, quaedam vero vt actus secundus
egrediens a perfecto secundum actum primum, vt sunt intelligere, velle, generare, spirare, creari, gubernari, &
huiusmodi. & respectu vtrorumque actuum, necesse habemus ponere in deo potentiam fundatam in ipsa diuina
essentia: vt potentiam qua potest esse bonus, sapiens, & huiusmodi, & qua potest generare, spirare, & huiusmodi. ita
quod potentia respectu actus primi in deo dicatur potentia passiua: respectu vero actus secundi di-
catur potentia actiua: secundum modum praedeterminatum. Et in vtroque genere potentiae oportet
modum infinitatis considerare. Sciendum ergo, cum potentia sit quasi medium in deo inter essen
tiam & actum ad quem est, secundum quod supra dictum est: Potentia ergo in deo tam actiua quam pas-
siua potest considerari respectu diuinae essentiae, vt scilicet in ipsa fundatur: vel respectu actus: vt ad
quem terminatur. De potentia ergo passiua in deo dicendum, quod cum non sit aliud in eo cuius est: quam re
ceptibilitas eius ad quod est, receptibilitas autem semper est in eo in quo est respondens secun dum
gradum perfectioni quae recipienda est: vt quanta sit perfectio recipienda, tanta sit & receptibilitas in
recipiente: perfectio autem omnis quae recipitur in ipsa diuina essentia ad quam est potentia passiua,
in deo infinita est, siue fuerit absoluta, vt bonitas, sapientia, & huiusmodi: siue respectiua, vt paternitas
filiatio & huiusmodi: omnis ergo potentia passiua in deo simpliciter infinita est: & hoc vigore recipien
di id quod infinitum est, largo modo loquendo de receptione secundum modum intellectus nostri, quo Ba226v
intelligit diuinas perfectiones diuinae essentiae in esse, & secundum hoc ab aeterno quasi receptas esse
in ipsa. De potentia vero actiua dicendum quod cum fundatur super actum primum: & perfectionem
formalem eius cuius est: ita quod gradum perfectionis illius in natura & essentia sua sequitur gradus
perfectionis in vigore, (perfectiorem enim caliditatem sequitur perfectior potentia calefaciendi) omnis
igitur formalis perfectio in deo super quam fundatur potentia actiua, est infinita perfectione: quia re pe
nitus est idipsum quod diuina essentia, vt habitum est supra: & illa omnino est infinita perfectione,
vt infra videbitur. Omnis igitur potentia actiua in deo vt comparatur ad subiectum cuius est: &
in quo fundatur: infinita est perfectione: sicut est & ipsa diuina essentia, & caetera huiusmodi attribu-
ta. Sed praeter istum modum infinitatis communem cum essentia & aliis attributis eius, habet alium
modum infinitatis respectu actus secundi, ad quem est vt principium eius: & non solum ex respe
ctum ad ipsum actum, sed ex respectu ad ipsum productum per actum, quando ipsum procedit ex
actu quod recipit mediante actu. Si igitur consideretur potentia dei actiua in respectu ad actum, & me
diante actu in respectu ad productum per actum: possumus secundum hoc distinguere duplicem re
spectum potentiae: Vnum ad actum, alium ad productum per actum. Si primo modo, aut ergo ad
actum manentem: intra diuinam essentiam: aut transeuntem extra ad creaturas. Si primo modo
cum actiones omnes illas cuiusmodi sunt intelligere, gubernare, spirare, necesse sit ponere infini
tas: cum re sint idipsum quod diuina essentia quae est infinita, vt infra patebit: necesse est ponere
quod potentia dei ordinata ad huiusmodi actus eliciendos, sit infinita perfectione & vigore, sicut ipsa
essentia, & alia eius attributa. Actum enim infinitum perfectione elicere non potest nisi potentia
infinita vigore. lsta enim quatuor potentia, virtus, intensio, vigor, in eodem differunt in hoc quod actiua
potentia nominat simpliciter id quo res potest agere siue actum elicere. Virtus autem nominat po
tentiam secundum gradum suum vltimatum perfectionis suae quam habet in subiecto, siue fue
rit remissa siue non: Intensio vero nominat potentiam secundum gradum aliquem persectionis
quem habet in sua essentia, Potentia enim si in gradu vltimato perfectionis quam habet in suo
subiecto, non sit in aliquo gradu perfectionis in sua essentia secundum quod in formis recipienti-
bus magis & minus ponimus gradus in latitudinem ipsius essentiae, non dicitur intensa: Et sic
intensio nominat dispositionem circa potentiam quasi absolutam. Vigor autem nominat effica-
ciam quandam in modo eliciendi actum: vt vigor addat super intensionem respectum quendam
ad actum, quo scilicet ad modum eliciendi ipsum. Si vero potentia dei actiua consideretur in
respectu ad actum transeuntem extra: aut ergo est actus quo creatura producitur in esse: aut est
actus circa creaturam iam secundum actum in esse productam. Actus ille primus est actus crea
tionis. Nunc autem ita est in actibus eliciendis per potentiam actiuam agentis, quod quanto actus ma
gis distat a potentia passiua ordinata ad ipsum: tanto maior requiritur vigor in potentia agen-
tis ad absoluendum illam potentiam, & ad educendum rem illam de potentia in actum. Verbi gra-
tia, potentia qua glacies dissolubilis est vt liquefiat, minus distat ab actu liquefactionis: quam illa qua
dissolubile est plumbum: & illa minus quam illa qua dissolubile est argentum, & illa adhuc minus: quam illa
qua dissolubile est aurum. Virtus ergo maior requiritur in vigore ad dissoluendum aurum quam ar
gentum, & argentum quam plumbum, & plumbum quam glaciem. Cum igitur in infinitum plus distet po-
tentia qua aliquid est productibile ex nihilo, a quacumque potentia qua aliquid producibile est ex ali-
quo, oportet quod potentia qua elicitur actus producendi aliquid ex nihilo, in infinitum sit maior in
vigore quacunque potentia finita eliciente actum producendi aliquod ex aliquo. Talis non est nisi potentia
infinita vigore: Idcirco dicendum est, quod potentia dei actiua ad producendum aliquid ex nihilo per
creationem, necessario est infinita vigore. Si vero potentia dei actiua consideretur respectu actus
circa creationem iam productam in esse: ille potest esse actus temporalis transiens: vt est motus la-
pidis de loco ad locum: aut est actus aeternaliter perseuerans. Ex primo actu nullo modo argui
potest infinitas vigoris in diuina potentia: eo quod talis actus finitus scilicet est & determinatus, &
limitatus in persectione sua: & nullum tale inquantum huiusmodi, potest attestari super aliqua
infinitate in sua causa. potest tamen in secundo actu: vt iam dicetur. Si vero potentia diuina conside
retur in respectu ad productum per actum: tunc distinguendum est sicut iam distinctum est de
actu. Aut enim consideratur respectu producti intra se, vel extra. Si primo modo: tunc dicendum
quod respectu illius ponendum est potentiam dei esse infinitam vigore: quia productum est infinitum perfe-
ctione, vt est quelibet diuina persona, sicut dictum est de ipsa potentia comparata ad actus quos intra
deum elicit. Si vero consideretur in respectu ad productum extra. scilicet in creaturis, aut ergo ad singulum
productorum secundum se, aut ad vniuersa producta & producenda secundum ordinem vnum post alterum in infinitum. Ba227r
Si primo modo, cum quodlibet productum in creatura sit limitatum in sua essentia, & nullum tale potest
attestari super infinitate vigoris in sua causa efficiente: respectu talis igitur producti, nullo modo
possumus coniicere infinitatem vigoris in diuina potentia actiua. Licet enim diuina potentia vni-
ca sit, simplex, & infinita: & super tanta infinitate vigoris eius attestatur productio minimi vermi-
culi, quam supremi angeli quo ad actum producendi ex nihilo: tamen quanto creatura producta est in
superiori gradu naturae & essentiae, tanto attestatur super maiore vigore in potentia agentis. lta quod
secundum maiorem gradum vigoris intelligimus productam superiorem creaturam, ponendo gradus vigo
ris in diuina potentia: sicut & gradus perfectionum ad essentias productas & producendas in crea
turis. Propter quod propheta potentiam diuinam exprimit pluraliter, cum dicit. Quis loquetur po
tentias domini: Vbi dicit glo. Iste impletur consideratione diuinorum operum, & admirans ait.
Quis loquetur. idest quis sufficiat loqui. Potentias domini. idest opera quae potenter operatur. Vnde di
cit alibi. Quiam terribilia sunt opera tua dominae, in multitudine virtutis tuae. Vbi dicit potentiam dei esse
infinitam: quam tamen propter eius vnitatem & infinitatem, sapiens in ecclesiasti. dicit magnam.
Qua magna est, inquien, spotentia dei solius. Et secundum hoc penes huiusmodi gradus potentiae deus
creaturas producit in esse. Vnde dicit Diony. xiii. ca. de di. no. Extentum in omnia simul & super
omnia est, non deficientibus augmentis & infinitis operibus. Non deficientibus augmentis. Ecce
gradus perfectionum & intensionum in essentia & potentia. Sed per hoc quod addit, Infinitis ope
ribus: vtrum intendit gradus creaturarum in infinitum secundum species productibiles secun-
dum gradus perfectionum essentiae & intensionum potentiae: an praecise multitudinem operum se-
cundum numerum sub finitis speciebus, non est certum. Et non producit secundum naturalem
impetum suae potentiae, quemadmodum generat filium: sic enim nihil potest produci extra ipsum in diuersitate
substantiae: sed solum intra in vnitate substantiae: Sed producit eas secundum dispositionem sapien-
tiae & voluntatis determinantis potentiam in sua actione respectu producti. Si vero diuina poten-
tia actiua consideretur in respectu ad diuersa successiue producta & producenda in infinitum,
tunc dicendum est quod ex respectu ad huiusmodi producta & producenda similiter, & ex respectu ad actus
circa creaturas aeternaliter perseuerantes, vt est actus gubernationis & conseruationis creatura-
rum, aut iteratos & iterandos in infinitum circa creaturas: Dico quod ex huiusmodi respectibus iudicare
debemus potentiam agentis vigore essentiae infinitam, ex infinitate in perseuerantia eius in sua
actione, qua ex se & ex propria virtute sufficit sese & alia a se secundum esse in infinitum conserua-
re, & actiones suas & rerum productiones in infinitum continuare, ad quod nulla virtus finita vigo
re sufficit ex se: immo ad hoc quod conseruetur in esse, oportet quod sit virtute potentiae alterius, iuxta
hoc quod dicit Commen. de corpore caelesti in libello suo de substantia orbis, vt statim videbitur. Et ideo
oportet quod illa virtus influens aliis perseuerantiam in esse, excedat quancunque virtutem finitam vi-
gore quam possibile est dari, qualis non est nisi infinita vigore. Et hoc duplici via habet declarari. vna
apriori ex comparatione ad ipsam diuinam essentiam: & hoc quo ad infinitatem eius in intensione.
alia a posteriori ex comparatione ad eius actionem circa mundanam creaturam: & hoc quo ad in
finitatem eius in duratione. Primo modo apparet manifeste infinitas vigoris diuinae potentiae im-
mensae, ex hoc quod infinita & immensa est eius substantia, terminum bonitatis substantialis, & virtu
tis non habens, vt infra declarabitur. Potentia enim actiua sequitur magnitudinem substantiae rei,
& maxime spiritualis: quanto illa magis est formalis. Vnde & in substantia potentia tanto est ma-
ior: quanto ipsa magis formalis est, & existens in actu. Nunc autem ita est, quod magnitudo substan-
tiae infinitae secundum quantitatem molis quae materialis est, vt in corpore infinito, non potest esse
nisi potentiae infinitae in qualitate vigoris: quia in infinitum excedit vigorem potentiae cuiuscunque
substantiae corporeae quantitatis finitae, vt probat Philosophus in fine. viii. Phyii. & in secundo caeli & mun-
di. Quare multo fortius magnitudo substantiae infinita secundum quantitatem bonitatis & virtutis
quae est omnino formalis, & imponitur actu vt est in deo, secundum quod infra determinabitur: non
potest esse nisi potentiae infinitae vigore: quae in infinitum excedit vigorem cuiuslibet potentiae fini
tae. Sicut enim in magnitudine corporali mole infinita non potest esse potentia corporalis vigore, si
ue intensione finita, vt probat Philosophus in fine. viii. Physicae. Sic nec in magnitudine spirituali immensitate infi-
nita, esse potest potentia spiritualis intensione vel vigore finita. Quod potest ostendi virtute illarum duarum demon
strationum: quibus ostendit illud de magnitudine corporali. Ex prima sic. Potentia illa quae in minori
tpore quam quaecunque potentia finita vigore quae potest dari, agit aequale, est infinita vigore: quia semper
potentia illa quae agit aequale in minori tempore, est maior. Et non potest esse aliqua potentia ma
ior quacunque potentia finita data, nisi potentia quae est infinita, quia qualibet potentia finita data
& possibili dari, potest aliqua potentia finita maior dari per alicuius additionem. Potentia magnitu Ba227v
dinis infinitae siue corporalis siue spiritualis est huiusmodi: quia potentia magnitudinis infinitae siue corpo-
ralis siue spiritualis semper est maior vigore quacunque potentia finita quae potest dari, & potentia
maior semper agit aequale in minori tempore, secundum regulam quandam Philosophis in fine. vii. Physico.
Sed Philosophus aliter hanc minorem probat in. viii. Physico. describendo agentia, actum, & tem-
pus, in literis. Sit enim a. b magnitudo siue spiritualis, siue corporalis infinita. Sit autem be c. magni
tudo aliqua finita siue spiritualis, siue corporalis: habens potentiam vigore finitam quae moueat
aut aliquo modo transmutet ipsum di. in tempore finito, quod est e. x. Si ergo accipio duplum eius
quod est b c. in magnitudine & potentia in medietate temporis quod est e. x. mouebit ipsum de sic autem
in infinitum procedendo, & b c. semper duplicando nequaquam transibit excrescens vsque ad quantita
tem infinitam a. b & e. x. dimidiando nequaquam transibit, omne tempus finitum: quia per medietates
diuisibile est in infinitum. Sed semper b c. duplicatum in tempore finito dato & accepto mouet d. Sed
quolibet tpore sic dato & accepto semper est aliquod minus accipere in infinitum, in quo potest agere
idem magnitudo infinita a. b excellit ergo in vigore potentia a. b. omnem finitam potentiam datam: quia
actionis magnitudinis finitae cuiuscunque date per duplicationem b c, necesse est tempus esse finitum: &
semper in minori potest agere illa magnitudo infinita. Necesse est ergo vt eius potentia non sit finita
vigore, sed infinita. Hanc demonstrationem expresse ponit philosophus, vbi dicit. Sed tamen neque infinitum finitam &c.
Ex secunda autem demonstratione: quam innuit cum dicit. Est autem hoc demonstrare &c. arguitur idem
sic. Si in magnitudine infinita esset potentia vigore finita: potentia aliqua in magnitudine finita posset
mensurare potentiam existentem in magnitudine infinita: & aequalis esse ei, immo maior: quia magnitu
do finita, siue spiritualis, siue corporalis alicuius potentiae finitae in vigore, si fuerit duplata, habebit du
plo maiorem potentiam in vigore. Quodlibet autem finitum aliquotiens acceptum adaequari potest cuilibet finito
dato, & ipsum mensurare, immo potest ipsum excedere. Illud autem est impossibile, scilicet quod poten
tia in magnitudine finita posset mensurare potentiam magnitudinis infinitae: vt aequalis esset ei.
aut maior. Impossibile est ergo quod in magnitudine quacumque infinita sit potentia vigore finita. Cum
ergo diuina substantia sit magnitudinis spiritualis infinitae, in qua secundum Augustinus id maius est quod est
melius, & hoc propter immensitatem bonitatis & perfectionis suae substantiae naturalis, vt infra pa-
tebit: patet euidentissime quod propter infinitatem suae immensitatis in eius substantia, oportet eum
ponere infinitae potentiae vigore. ldem secundo probari potest ex eius actione qua potest agere tem
pore infinito circa creaturas, sic. Quod ex se potest agere durando in actione, & eam continuando se-
cundum tempus infinitum: est infinitae potentiae vigore. Deus est huiusmodi in actione sua circa crea-
turas, vt infra videbitur: Quod etiam supponit Philosophus in fine. viii. Physicae. ex aeternitate motus, & temporis. vt
dicit Auer. v. cap de substantia orbis. vbi philosophus per hoc probat quod primus motor, quem nos
solum deum ponimus: non est aliquod corpus finitum, neque virtus in corpore: sed simplex, impar
tibilis, & absque omni magnitudine. Ergo deus est infinitae potentiae vigore. Maior propositio patet.
quoniam quod aliquid agit & durat in actione, immo etiam in esse, hoc procedit ex potentiae suae vi-
gore. Semper enim quid secundum potentiam maioris est efficaciae & vigoris diutius perseuerare potest in sua
actione & duratione in esse: & ita quid ex se potest durare in continuando actionem secundum tem
pus infinitum: oportet quod sit infinitae potentiae in vigore: & ita excedens vigorem omnis potentiae
finitae in actione & duratione secundum tempus, qualis est quantum est ex se omnis potentia substantiae limi
tatae, siue fuerit spiritualis, siue corporalis: quamquam aliqua ex eis infinitatem huiusmodi capere posset per con
tinuum influxum virtutis, durandi & agendi ab alio, vt contingit in corpore caelesti. Et generali-
ter in omni quod est magnitudinis finitae: cum sit spiritualis ex limitatione solius essentiae: siue cor-
poralis, ex limitatione essentiae, & corporalis extensionis: quicquid est finitum & limitatum in ma-
gnitudine essentiae corporalis vel spiritualis, ex se non potest habere potentiam durandi & agen
di secundum tempus infinitum: sed solum ab alio. secundum quod dicit Auer. de corpore caelesti. iii. c. de sub-
stantia orbis. Quoniam (inquit) etsi sit simplex: & non habet potentiam ad corruptionem: tamen est
finitae actionis necessario: quia est finitarum dimensionum & terminatarum a superficie continen
te ipsum. Et omne tale cum posuerit intellectus esse existens per se absque eo quod aliud largiatur ei per-
manentiam & aeternitatem: necesse est vt ita sit de finitate suae permanentiae sicut est de finitate
suae actionis. Et ideo necesse est, esse potentiam largientem ipsi permanentiam aeternam: quemad-
modum ipsi largitur motum aeternum. Et sicut hoc est verum de limitato in essentia sub quali-
tate: sic etiam verum est in essentia limitata sine quantitate: licet talem non posuit philosophus nisi illam quae est cor
pori proportionata & coniuncta vt motor, vt infra videbitur. Vnde btuns Dion. vi. c. de di. no. Laudanda est vi
ta aeterna per seipsam vita: a qua in omnia vitam participantia viuere exseminatur. lgitur & immortalium
angelorum vita & immortalitas ex ipsa, & per ipsam est & subsistit: idcirco & viuentes semper Ba228r
& immortales: & non immortales iterum, quia non a seipsis habent immortaliter esse & aeternaliter vi-
uere, sed ex viuifica & totius vitae factrice & continuatrice causa. Quod idem est omnino cum illo dicto
publico Platonis. Dii deorum &c. Et sic patet plane quod substantiam ex se infinitam actione & dura-
tione secundum tempus, quia oportet eam esse infinitam vigore oportet esse illimitatam & infini-
tam secundum magnitudinem substantiae vel spiritualis vel corporalis. Vnde & super hoc fundat Philosophus
suam demonstrationem: qua probat in fine. viii. Physicae. quod primus motor quia mouet ex se secundum ten-
pus infinitum, non potest esse corpus aliquod finitum, neque virtus in corpore finito: quia nullum corpus
finitum ex se potest mouere secundum tempus infinitum. Supponit enim quod non potest aliquid esse ex se infini
tum secundum tempus & durationem in actione, nisi sit in se infinitae virtutis vigore: qualis non potest esse
in corpore finito: neque in aliqua substantia finita & limitata. Semper enim oportet quod potentia & secundum
tempus, & secundum vigorem sit finita vel infinita, secundum quod ipsa magnitudo substantiae vel spiritualis vel
corporalis finita est vel infinita: vt si magnitudo substantiae sit finita, & potentia: & si infinita sit ipsa
& infinita sit illa. lta quod in magnitudine substantiae finita non possit esse potentia infinita, neque econ-
uerso in magnitudine infinita potentia finita. Quod bene insinuat eius probatio ex parte magnitu-
dinis finitae corporalis, quando probat quod non potest mouere secundum tempus infinitum per partes mo-
uentis & mobilis, & temporis in cuius partibus partes mouentis habent mouere partes mobilis, hoc
modo. Si a. sit corpus finitum, mouens mobile finitum be per tempus infinitum c. ergo de. quae est aliqua
pars ipsius a. mouebit e. partem aliquam ipsius bro & hoc in aliqua parte finita ipsius infiniti quod est c. &
sit illa pars. ,. quia non potest d. mouere e. in toto c. in quo mouet a. ipsum b. Semper enim maius cor-
pus mouet sibi proportionale in pluri, & longiori tempore continuando suum motum. quod nullo mo-
do haberet veritatem: nisi quia in toto est maior vigor virtutis ad permanendum diutius & conti
nuandum motum totius quam in parte ad continuandum motum partis: eo quod virtus vnita fortior est seipsa
separata. Vnde per idem spatium & aequaliter quo potest mouere pars partem, potest & totum to-
tum: & forte in minori propter maiorem vigorem. Quo supposito concludit intentum. D. igitur non
potest mouere e. nisi per partem c, quae est. 4. Sed quantitas ipsius d. aliquotiens ablata ab ipso a. & ad
dita ipsi de. consumet aliquando totum a. & similiter quantitas ipsius e. aliquotiens ablata ab ipso be & ad
dita ipsi e. consumet aliquando totum si quantitas autem ipsius. x. totiens ablata ab ipso c. & addita ipsi. x.
in quo mouet totum ablatum ab a. totum: ablatum ab ipso b. tempus finitum est: & non consumit ipsum
c. Non ergo corpus finitum a. mouebit corpus finitum be per tempus infinitum c. sed per tempus finitum, per
aliqua. scilicet partem ipsius c. Et ideo corpus finitum non habet virtutem infinitam mouend scilicet per tempus infini-
tum duratione. Et patet plane quod virtus demonstrationis suae trahitur ex eo quod ponit quod maius corpus
semper mouet in pluri tempore. Et hoc non nisi propter maiorem vigorem, cuius vigoris partes continent
partes corporis: quae finities sumptae consumunt vigorem cuiuslibet corporis finiti. Vnde supponit plane
quod corpus finitum propter finitatem sui vigoris non potest mouere per tempus infinitum. Vnde & se-
cundum ipsum Philosophum: corpus quod ex se & ex propria virtute potest mouere secundum tempus
infinitum: tale debet esse: vt secundum diuisionem partium temporis accipiendi in infinitum, in
quibus partes mouentis possent mouere partes mobilis, posset procedere diuisio partium eius in
infinitum, quale non potest esse nisi corpus actu infinitum, de quo clarum est quod cum hoc quod est infi
nitum extensione & duratione, oportet quod sit infinitum vigore. Quod probat Philosophus in duabus
demonstrationibus praetactis, tanquam id quid suppositum est in hac eius demonstratione. Et sic aperte pa
tet quod Philosophus per hoc quod probat quod motor primus non potest esse corpus finitum, autvirtus in eo,
eo quod potest mouere per tempus infinitum: quod potest motor primus (quod alibi probauit in viii. Physicae.
implicat quod motor primus est virtutis infinitae vigore, qualis esset corpus infinitum si esset in rerum na
tura. lta quod sicut infinitas vigoris corporis infiniti diuidi posset per infinitas partes vigoris finiti, se
cundum diuisionem corporis illius materialem, sic infinitas vigoris primi motoris diuidi potest secundum
rationem intelligendi, per infinitas partes vigoris finiti. Sic ergo plane patet quod demonstratio philosophis quam
ponit versus finem. viii. Physicae. cum dicit. Horum autem vnum quidem impossibile &c. ad probandum
quod corpus finitum non habet potentiam mouendi tempore infinito, fundatur super duo. Quo-
rum vnum est quod corpus finitum non potest in se habere potentiam infinitam vigore. Secundum ve
ro est quod corpus infinitum quod potest mouere tempore infinito, &diuidi secundum eius diuisionem in
infinitum, sit infinitum vigore. Propter quod proposita demonstratone iam dicta statim inducit tres alias de
modostrationes. Vnam ad probandum primum, cum dicit. Quia autem omnino in finita magnitudine non contingit
infinitam esse potentiam ex his manifestum est &c. Sed quia non pertinet ad propositum ipsam omit
to. Ad secundum vero inducit duas alias supratactas cum dicit. Sed tamen neque infinitum finitum. &c. Et sic
patet plane quod virtus demonstrationis Philosophi in fine. viii. Physicorum ad probandum quod primus Ba228v
motor simplex est omnino & impartibilis, nec corpus, nec virtus in corpore, fundatur super hoc
quod nihil finitum vigore siue in spirituali magnitudine siue in corporali potest mouere aliud a se ten-
pore infinito. Ex quo patet plane: quod intentionis Philosophi est: quod primus motor quem deum appel-
lamus sit infinitus, non solum duratione & actione infinita secundum tempus: sed etiam quod sit infi
nitus vigore, vt possit quantum est de se super actum intentione infinitum: quale infinitum esset magnitu-
do corporalis si esset: & quod si moueret naturaliter secundum totum vigorem suum aliquid: sicut calor in
finitus mouet approximatum frigidando in calido: moueret illud in non tempore. Vnde super qua-
dam demonstratione primi caeli & mundi: qua probat Philosophus quod corpus infinitum non potest mouere
aliquid in aliquo tempore finito: cui concordat demonstratio Philosophis in fi. viii. physicae. quod in corpore infi
nito non potest esse virtus finita: dicit Commen. respiciendo demonstrationes praedictas Philosophis. in fi. viii.
Physicae. lam declaratum est: quod primum mouens mouet tpeore infinito: quapropter necesse est vt sit infinitum: quoniam
si esset corpus, moueret in nullo tpore: vt declaratum est in vlti. viii. Phyicae. Ecce quam manifeste Commen. testatur
quod a Philosopho in fine. viii. Physicae. declaratum est quod primum mouens quod mouet tempore infinito: pro-
pterea necesse est quod sit infinitum, & tali infinitate quali esset corpus mouens in non tempore: qua-
lem planum est non esse nisi infinitatem vigore. Alia enim infinitas quaecunque postquam sit finita vigo-
re non potest mouere nisi in tempore finito. vt bene ponit demonstratio Philosophi, ostendens quod in
magnitudine finita non potest esse virtus vigore infinita.

8 ⁋ Sic ergo absolute dicendum quantum
ad praesens pertinet, quod potentia actiua dei ex se & simpliciter est infinita, & quod non solum sentire de
bet hoc catholicus: sed etiam quilibet Philosophus. lta quod non est ponere finem potentiae actiuae siue ope
ratiuae in deo, neque in numero operandorum secundum tempus infinitae durationis, neque in inten-
tione. Et hoc propter illimitationem, siue immensitatem, siue infinitatem eius in substantia, de qua
infra erit sermo. Vnde econtra quia omnis substantia & natura creaturae in sua substantia finita
est & limitata, necessario finita & limitata est quantum est de se in operari & in duratione secun-
dum tempus, & in intentione secundum qualitatem operis & modi agendi. Quod euidenter ex hoc ap
paret, quod operari in vnoquoque procedit ab esse & a forma eius inquantum dat ei esse in actu, sicut
effectus a sua causa: quia nihil agit nisi secundum quod est in actu. Nunc autem effectus proportionalis de
bet esse suae causae. Cum ergo infinitum non potest esse proportionale finito: quia omnis creaturae
esse finitum est & limitatum, non potest esse virtutis infinitae: nec esse dei quia est infinitum & illi-
mitatum, potest esse virtutis finitae vllo modo. Quod de virtute actiua dei ex hoc maxime apparet
quod id quod omnino non est, & infinite distat ab actu & ab esse: cuiusmodi est omnino non ens: quod nec etiam est
in potentia materiae: producit ad esse. In hoc enim maior virtus potentiae apparet quam mouere aliquid
existens in tempore infinito: quia potentia non entis ad esse, quae nulla est in re, magis distat quam potem
tia entis mobilis cuiuscunque ad moueri. Et vnumquodque agens tanto maioris virtutis est in agendo: quam
to potentiam magis distantem a solo actu in actum reducit. Sicut maioris virtutis est in igne li-
quefacere aurum quam plumbum aut glaciem. Quare cum Philosophi arguebant infinitatem primi
motoris ex hoc quod animaduertebant ipsum posse mouere primum mobile tempore infinito, multo
fortius nos catholici arguere debemus eius infinitatem ex hoc quod res producit in esse per infini-
tam distantiam, scilicet ex non esse. Haec est illa infinitas dei, de qua dicit Psalm. Magnus domi-
nus & magna virtus eius. vnde super illud Psalm. Confiteantur tibi domine omnia opera tua. glo. Dun
inquiris inuenis magnam vim in eis, quae ab eo est. vnde sequitur. Et potentiam tuam loquentur. Glo.
ldest, dicent quam mirabiliter & potenter quodcumque facit. Et est ista infinitas potentiae dei effectiua re-
spectu omnium creandorum quodammodo proportionalis infinitati potentiae materiae passiuae re
spectu generandorum ex materia. Quae enim sunt in potentia in materia prima: in actu sunt in mo
tore primo: & multo plura. Vnde sicut materia est infinita in sua potentialitate inquantum est in po-
tentia ad formas omnes recipiendas: sic motor primus dicetur infinitus in sua actualitate ad for-
mas omnes agendas: & multo magis. Per ea enim quae facit deus non finitatur eius potentia. Im-
mo cum facit aliqua, potest & facere infinita alia: etsi non faciat ea simul cum illis. Sed materia quae
de se est infinita & indeterminata ad omnes formas, cum aliquam recipit determinatur per illam:
nec simul potest contrariam recipere: sicut econuerso forma materialis, quae inquantum in se considera
tur communis est & indeterminata secundum suppositum, cum in hac materia recipitur ad determi
natum suppositum contrahitur. Etenim licet forma per materiam non perficitur: sed econverso: est enim
materiae infinitas quasi imperfecta: formae vero infinitas quasi perfecta: tamen amplitudo & communitas
formae contrahitur & limitatur per materiam: sicut econuerso. Et ideo dicit Commenta. super. iii. Physicae.
quod materia inuenitur esse per formam: secundum quod forma est perfectio eius. Eorma vero inuenitur
esse per materiam, scilicet in hoc quod materia est subiectum eius. Ba229r

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod potentia dei non est infinita: quia esset frustra: cum
non posset habere effectum infinitum sibi correspondentem: Dicendum quod potentia agens duplex
est: quaedam scilicet naturalis, & per imperium naturae: quaedam rationalis, & per imperium voluntatis. Et
prima duplex est: quaedam vniuoce: quaedam vero aequiuoce. Potentia prima tota in suo effectu se
diffundit vsque ad vltimum virtutis. vnde tota in suo effectu sese manifestat: & producit simile agen
ti: vt est potentia generatiua in homine: qua homo generat hominem sibi similem in natura: & non
potest aliquid amplius quam generare hominem vt modo, vt dicit Philosophus in fi. iiii. Metaph. Omnia natu-
ralia determinata sunt opere. Et iuxta hunc modum agendi per potentiam in diuinis: Pater per potem
tiam infinitam generat actione infinita Filium infinitum sibi aequalem. in deitate. Potentia naturalis
secunda in nullo effectu suo tota se diffundit aut manifestat: sicut potentia solis in nullo cuius est prin-
cipium productiuum, tota se diffundit: quia nunquam sibi omnino simile producit: nec diffundere hoc
modo se potest: quia agit in aliena substantia: & ideo non nisi secundum eius receptibilitatem: & tale agens aequid
uocum est deus respectu creaturarum: non autem naturali impetu: vt sol: sed imperio volunta-
tis: secundum quod inferius debet declarari. Et tamen potentia dicenda non est ex hoc esse frustra: quod
in effectum infinitum in creaturis se diffundere non potest: quia non dicitur aliquid esse frustra nisi ex
defectu adeptionis finis ad quem est. Vnde ea quae siunt a casu & fortuna: quia (inquantum. scilicet hsmodi) carent
ordine ad finem: ad quem alias vel a natura, vel a voluntate nata sunt ordinari: frustra siue otio-
se dicuntur fieri. Solum ergo in eis quae ordinabilia sunt ad aliquem finem, frustra dicitur esse aliquid
quando non potest omnino finem illum attingere. Et ideo cum vniuersaliter omnis creatura & quic
quid in creatura est, ordinabile est ad aliquem finem sibi proprium: qui est sua propria operatio: vni
uersa enim sunt determinata opere: vt dictum est: & vt dicitur in secundo Cael. & Mund. omnis res
cuius est opus, fit propter operationem: & per illum finem proprium ordinatur vnaquaeque res vlte
rius ad finem vltimum vniuersi: quia omnia ordinantur ad vnum finem: vt dicitur. xii. Metaphy-
Si igitur in creaturis esset aliquid quod impossibile esset in natura rerum vniuersi attingere suum fi-
nem proprium: illud proculdubio esset frustra. sicut esset sextus sensus in animali: cum non sint sen
sibilia: neque possint esse nisi quinque: & ita impossibile esset illum sextum sensum perfici operatio-
ne sua sentiendi: quae est suus proprius finis: quia impossibile est esse sextum sensibile quod posset illum
mouere: ille ergo sensus omnino frustra esset in animali: vt determinat Philosophus in secundo de anima. Et secun
dum quod dicit in secundo Cael. & Mund. extra rationem est vt natura posuit stellas mobiles: & non
praeparauit eis instrumentum motus: & natura non absque causa aliquid vacuum ponit. Vnde di-
cit Comment. in principio secundi Metaphysi. Nihil est frustra in fundamento naturae & creaturae.
Quia igitur deus non habet aliquem finem ad quem, sed est finis ad quem est totus ordo vniuersi:
& bonum omnium entium: sicut se habet dux ad exercitum: vt dicitur. xii. Metaph. ideo non opor
tet quod potentia infinita quae est in ipso, sit frustra: etsi non fiat aliquid infinitum secundum ipsam
in creaturis: maxime cum secundum ipsam fiat aliquid in seipso: vt dictum est. Et etiam cum eo
quod aliquid sit secundum ipsam in creaturis: quod requirit vigorem infinitum: etsi in deo non sit
potentia infinita vigore ad producendo aliquem effectum infinitum in creatura: quia ad hoc nul
la est potentia: est tamen ad effectus producendum in infinitum tempore & duratione: siue suc-
cessione infinita. Et sic infinita dei potentia non est frustra quia reducitur ad actum perfectum vt
est in operante: licet ad imperfectum in operato extra: respectu cuius diuina potentia habet ali-
quid semper admixtum potentiae: quia non reducitur ad actum perfectum infinitum & absolu-
tum: et hoc ideo: quia nihil creatum effectum aequalem proportionalem potentiae infinitae & actio-
ni eius vt in agente est: potest in se recipere. Vnde non sequitur: si vnus effectus infinitus non po-
test procedere a deo: quod non sit virtutis infinitae: quia potest ex se in effectus infinitos per successio
nem: quod non potest esse sine infinito vigore: vt ostensum est prius ad modum quo reducitur in actum potem
tia infinitatis materiae: & diuisionis continui & temporis & motus. Quia enim est sic in potentia: non est in po
tentia: vt aliquando sit in actu puro cui nihil admixtum sit de potentia: vt dicitur. ix. Meta. vbi dicit Comment.
Quia infinitum est in potentia, non extendimus potentiam quae exit in actum: ita quod non remaneat in ea
potentia omnino: quoniam si ista potentia exiret in actum, tunc infinitum esset in actu quod est impossi-
bile. Quomodo autem ad talem actum in infinitum secundum effectus in successione non posset
diuina potentia reduci: nisi cum hoc quod est infinita actione secundum tempus & duratione, esset etiam
infinita secundum vigorem: visum est supra.

10 ⁋ Ad secundum quod si deus esset virtutis infinitae mo
ueret in non tempore: Dicendum quod virtus motiua duplex est. Vna naturalis. altera voluntaria. Et
de virtute mouente primo modo solum loquitur Aristeorus in viii. Phyii. vnde illa propositio accipi-
tur. Intendit enim ibi probare quod virtus infinita non potest esse in corpore finito: deducendo ad incon Ba229v
ueniens: scilicet quod moueret in non tempore: quod est impossibile: quia vt probat. vi. Physicae. non est mo-
tus nisi in tempore: quia non est sine priori & posteriori. Et est vera & necessaria consequentia: quia omnis
virtus naturalis naturaliter motiua in corpore iam existens mouet de necessitate mobile suum secun
dum totum suum vigorem: & ideo secundum proportionem virtutum motiuarum corporalium pro
portionaliter mouentur eorum mobilia secundum velocitatem & tarditatem: & in tempore maiori & mino
ri: vt maior virtus causet maiorem velocitatem: & faciat motum suum per aequale in minori tempore. Et hoc
est quod dicit Auer. in de substantia orbis: declarans illud dictum Philosophi. Et Aristolus laborauit in viii. Physicae.
ad declarandum ex suis fundamentis: quod si virtus infinita esset in corpore finito, contingeret illud
corpus per illam moueri: non in tempore: sed in non tempore. Corpora enim non excedunt se in velo
citate & tarditate nisi excessu eorum in virtutibus motiuis materialibus: & excessus virtutum se
quitur excessus corporum scilicet quod corpus quod est maius est maioris virtutis & velocioris motus. Semper
enim in talibus actio proportionatur naturae agentis. Ex quo sequitur si aliquod corpus habet vir
tutem infinitam: vt moueat in non tempore. Vnde & dicit in eodem. Si virtutes quae sunt in corpo
ribus caelestibus essent in calefacere & mouere vniuersaliter infinite, mouerent corpora quae sunt
apud nos in instanti. & hoc facit aestimare: quod in corporibus caelestibus sunt virtutes finitae actiue
mouentes. De virtute vero secundo: modo mouente non habet veritatem illa consequentia: quod si
esset virtus infinita: quod moueret in non tempore: quia non mouet corpus per impetum totius vi
goris sui: quia mouet per intellectum & voluntatem. Et ideo actio eius non proportionatur natu-
rae agentis: sed actio sub intensione procedit ab ipso quantum ratio exigit: & voluntas disponit:
quod non est nisi modo finito. & hoc idcirco maxime, quia virtus motoris talis infiniti vigore in cor
pore finito non nisi modo finito recipi potest. Vnde dicit Auer. in de substantia orbis. Corpora caele-
stia & generabilia & corruptibilia conicant in hoc quod actio & passio existens in eis finite sunt in se: & per
hoc semper mouentur in tempore: quia virtutes eorum semper sunt in receptione finita. Si ergo
deus esset corpus: vel virtus naturaliter mouens in corpore: bene procederet argumentum. Nunc
autem cum non est ita vt supra habitum est: non obstante virtute infinita vigore in deo mouente be-
ne potest mouere mobile in tempore: & quod amplius est, nisi esset sic infinits scilicet vigore, non posset omni
no mouere ex se corpus finitum in tempore durationis infinitae: ad quod intenduntur demonstra
tiones philosophi in. viii. Physicae. vt supra expositum est.

11 ⁋ Ad tertium quod potentia dei actiua agit in-
finita mediante natura vt instrumento: ergo debet esse finita vigore, sicut est potentia naturae: Di
cendum quod verum est, si ageret naturali impetu naturae: sicut agens naturale mouet suum mobile
Propter hoc enim debet esse proportio inter virtutem sic mouentem & mobile. Vnde dicit Com
ment. super. ii. Cae. & Mun. quod non quodcunque eorum mouet quodcumque corpus: neque in quacunque ve-
locitate: sed vnumquodque eorum habet motum proprium: & in propria velocitate. Nunc autem quia
deus non agit nisi secundum quod ratio exigit, & voluntas disponit: vt dictum est: bene potest agere per
instrumentum finitum actionem finitam vigore: sicut & immediate: licet in se sit infinitae potentiae
vigore: vt dictum est.

12 ⁋ Ad quartum: quod deus non potest agere quaecunque immediate: non ergo est in
finiti vigoris: Dicendum quod immo immediate potest facere supernaturaliter quae agit medianti-
bus causis naturalibus: & contrarium erroneum est: quid sentiebant philosophi qui ponebant quod pri
mus motor nihil moueret impellendo in eo: sed solummodo motorem coniunctum: sicut amatum,
& desideratum: & secundum modum quo cognoscitur & desideratur ab ipso: & ideo cum deficit a con
pleta eius cognitione & amore, & modo finito comprehendit ipsum, finita velocitate mouet ad se
assimilandum ipsi: quod omnino erroneum est: vt determinabitur loquendo de creaturis.