Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2485

Sources:

Ba: Badius1520a

B224r

1
CIrca quartum arguitur, quod in deo non sit aliqua potentia actiua: quoniam po-
tentia actiua est principium productiuum actionis medium inter substantiam
& operationem. Est enim in naturalibus potentia actiua principium transmu
ltandi aliud secundum quod aliud est. sed in deo nihil potest esse principium actionis
suae, quia eius actio est ipsa eius substantia: vt infra patebit. & quia substantia ipsa
nullum habet in deo principium: quia omnino principiata non est, & propter idem Ba224v
non potest aliquid esse medium inter substantiam & eius operationem: quia deus ipse agit per suam
essentiam immediate. aliter ipsa de se non sufficeret sibi. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. vt iam dictum est, po-
tentia actiua est principium transmutationis in aliud, secundum quod aliud est. sed deus quia nihil prae
supponit in quod agit, producit ex nihilo. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quod nihil agit aliquid quod non
potest agere, vt habitum est supra. Deus multa agit. ergo illa potest agere. Illud autem quo res
potest agere, est potentia actiua in ea. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod sicut potentia simpliciter cognoscitur inesse deo ex respectu
ad actum simpliciter qui reperitur in deo, & potentia passiua ex respectu ad actum ad quem est: sic
potentia actiua cognoscenda est inesse deo ex respectu ad actum ad quem est. Ad cuius intellectum scien
dum: quod cum secundum superius determinata duplex sit actus in re: primus qui appellatur forma-
comprehendendo motum & transmutationem siue passionem in re sub forma, vt habitum est su-
pra: & secundus, qui appellatur operatio egrediens a forma: secundum hoc duplex in re distinguitur
potentia. Vna passiua: cui respondet actus primus, scilicet forma: vt perfectio: quae secundum quod
est alia re ab ipsa forma, & praecedens eam tempore, in eodem deficiens est, & imperfectum quid. Et
ideo omne quod in se habet huiusmodi potentiam, patitur & transmutatur ab alio per quod ad actundeducitur tanquam de
ficiens & imperfectum. Et hoc modo (vt dictum est iam) non in deo: sed in solis creaturis inuenitur potentia pas
siua: sed alia ratione inuenitur in deo: scilicet absque omni ratione defectus & imperfectionis: vt dictum
est. Altera vero dicitur potentia actiua, cui respondet actus secundus, qui est operatio egrediens
a forma, qua res est aliquid existens in actu primo. Vnde quanto aliquid magis perfectum est secundum
formam & essentiam in actu primo, tanto magis convenit ei operari & agere in actu secundo, & es
se principium actiuum. Id autem quo aliquid est principium actiuum, potentia appellatur. Deus
autem (vt habitum est supra) purus actus est simplicissimus, & (vt ostendetur inferius) vniuersa-
saliter perfectus ab omni defectu & imperfectione. Ideo in deo simpliciter ponendum est esse po-
tentiam actiuam.

5 ⁋ Ad cuius ampliorem intelligentiam sciendum quod licet sint duo modi poten
tiarum distincti in naturalibus, actiue scilicet & passiue, tamen secundum veritatem rei, & famo
sitatem vocabuli, illa quae est actiua, verius est & dicitur potentia, quam illa quae est passiua: ita quod
quanto aliquid magis elongatur a natura passionis per receptionem alicuius transmutationis in
se, & a natura potentiae passiuae, quae secundum philosophum, est principium transmutationis passiui,
& secundum Commen. recipit transmutationem in se: tanto magis accedit ad naturam actionis egre-
dientis a se, & ita ad naturam potentiae actiuae. Vnde etsi aliquid secundum se non sit natum age-
re in aliud, si tamen natum est fortiter resistere passioni receptae ab alio, dicitur potens, secun-
dum quod durum dicitur potens quia habet in se naturalem potentiam qua impulsui alterius resistit.
Vnde dicit Auicen. viii. metaph. Inquantum non patitur aliquid nisi parum, vocatur potentia,
quamuis nihil agat. Potentia etiam passiua qua aliquid de facili passionem illatam ab altero in se recipit,
& minime resistit, etsi secundum nomen dicitur potentia, secundum rem verius dicitur impotentia. secundum quod di
cit Philosophus in praedicamentis, quod molle aliquid dicitur eo quod habet naturalem impotentiam qua de facili pulsui al
terius cedit. & tamen hoc non facit nisi quia potest cedere. Si enim non posset cedere, non cederet, iuxta supius
determinata. Hinc etiam dicit Philosophus. v. meta. quod potentia dicitur in omnibus quibus res non pa
tiuntur omnino neque transmutantur: & in eis quae in sua actione transmutantur, dicitur semper
potens magis illud quod transmutatur in melius, quam quod in peius. sicut dicuntur potentes homi-
nes qui possunt in bonitate sermonis: & illi qui sermocinantur non secundum quod oportet, non
dicuntur potentes. Illud ergo quod ex sua perfectione & actualitate omnino natum est agere, & nul-
lo modo ab alio passionem transmutationis recipere, vel impedimentum in sua actione quoquo
modo, & quid semper natum est agere id quod melius est, secundum quod est possibilius, & nunquam id quod
est deterius, illi verissime potentia actiua convenit. Inquantum enim non patitur (sicut dicit Auicen.
in iiii. metaphie.) signum est intentionis quam vocamus potentiam. Et econtra illi quod remotissimum
est ab eo in gradu naturae & essentiae, verissime convenit potentia passiua. Ille autem solummodo deus est,
quia est purus actus, & purum esse, omnium continens in se perfectiones: vt infra dicetur. Ista autem
est prima materia, quae est pura potentia, & nihil in actu eorum quae sunt, quantum est de se omnium
imperfectiones in se continens. inquantum secundum Philosophum. xii. metaphysicae, formae omnes quae sunt in
primo motore in actu, sunt in prima. materia in potentia. Propter quod dicit Philosophus. ix. meta
quod omnes potentiae habent in se definitiones primae materiae & substantiae primae: quia omnes potentiae
actiuae causandi aliquid in alio sunt attributae eidem potentiae, quae est principium actiuum omnium, & prima
forma absoluta ab omni materia: ita quod quicquid potest agere, potest per virtutem & influentiam Ba225r
illius: & omnes potentiae passiuae recipiendi in se transmutationem naturalem ab alio, sunt attribu-
tae eidem potentiae quae est principium receptiuum omnium: & est prima materia absoluta ab omni
forma. Verissime igitur in deo est potentia actiua: quia nulli omnino potentiae vt potentiae passiue quae est
transmutationis principium, est admixta: sicut potentiae actiuae cuiuslibet creaturae: quae frequenter
impeditae sunt in suis actionibus: & non nisi per motum aut transmutationem disponuntur vt sint
in tali statu in quo natae sunt agere: vt in solo deo potentia actiua sit pura: & ideo proprie dicatur
potestas: cum in creatura qualibet dicatur solum possibilitas quaedam. Potestas enim puram recipit actionem:
possibilitas vero aliqualem passionem. Vnde hoc nomen potentia primo fuit impositum ad significam
dum potestatem hominum: secundum quod in hominibus dicebantur potentes qui potestatem super alios ha-
bebant faciendi quod voluerunt. & hinc translatum fuit ad principium actiuum in rebus naturalibus:
& postmodum ad principium passiuum.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod in deo non potest esse actionis principium: neque me
dium inter substantiam & actionem: quia sua substantia est sua actio: Dicunt aliqui quod secundum philosophum. ix. Meta.
actio omnis est opeatio quaedam: & opeatio est complementum & finis siue perfectio operantis. Et hoc dupli
citer: quia dicitur operatio & ipsa operantis actio: & aliquid proueniens ex ipsa actione. vt habetur in
primo Ethicorum. vnde ibidem super ix. Meta. dicit Comment. Omnia entia conveniunt in hoc quod complementum
& perfectio eorum est in operatione propria qua vtitur vnaquaeque: & in quae non convenit cum alia re. Sed quae
dam sunt quorum finis est operatio: quae est agere tantum: vt in visu inspectio siue consideratio: in quo
non est aliquid aliud operatum ab ipsa inspectione omnino. Dia enim (vt dicit philosophus ibi, quae non habent
aliam operationem praeter actum, actus est in eis vt consideratio in considerante: & vita in ani-
ma. Et quaedam sunt quorum finis est aliquid actum: vt in aedificatiua arte, domus: quae est aliquod aliud
ab actione aedificandi. Dicunt ergo quod in rebus creatis potentia actiua non solum respicit tanquam prin
cipium ipsam operationem: sed etiam effectum ex actione derelictum. In deo vero solum respicit es-
fectum & non actionem: vt in deo saluetur ratio potentiae actiuae solummodo quantum ad hoc quod est
principium effectus: non autem quantum ad hoc quod est principium actionis, quae est diuina essentia: vt
procedit obiectum. Quod non potest stare: quoniam nihil est effectus nisi fiat ab agente. Nihil autem sit, ni
si actione agentis. Proculdubio ergo tam in deo quam in creaturis semper potentia actiua actionis prin
cipium est. Dico ratione qua actio est. actio enim sub ratione qua actio est: semper requirit aliquod principium eli
citiuum eius. Est igitur dicendum ad obiectum: quod in actione diuina est considerare duo: & ipsam rem sub
iectam cui nomen imponitur: & ipsam propriam rationem actionis a qua nomen imponitur. Primo
modo quicquod in deo est, substantia siue essentia diuina est: quae est omnium eorum quae in deo conside
rantur fundamentum: siue sint attributa, siue notiones, siue relationes, siue actiones. Et sic actio dei
est omnino ipsa diuina essentia indifferens ab ea: & sic actio dei principium non habet, nec medium
inter ipsam & substantiam, quia est ipsa substantia non principiata. Sed secundum hanc considera
tionem actio non habet rationem actionis, sed substantiae: & secundum substantiam dicitur. Secundo
modo alia est ratio substantiae in deo, & alia actionis. Actio enim vt actio est, semper dicitur secundum
relationem, non secundum substantiam & rationem relationis importatae ad principium elicitiuum.
Omnis enim actio vt actio est, est aliquid elicitiuum ab aliquo vt a principio. Ista autem relatio etsi sit ra
tionis tantum: actio enim in deo non nisi ratione & relatione secundum rationem, non autem secundum rem, siue fuerit essen-
tialis, siue personalis, differt a diuina substantia, vt infra videbitur: tamen ita est de ratione actionis:
quod nullo modo sit ratio substantiae. Et ideo licet sint idem re in deo actio & eius substantia: tamen
actionis vt actio est, potest aliquid esse principium licet non substantiae vt substantia est: & iterum si illud
priucipium secundum rem sit ipsa substantia: quia deus agit per suam essentiam, tamen non est sub-
stantia sub ratione qua substantia est: sed solum sub ratione qua est potentia. & hoc propter eandem
rationem: quia substantia de ratione substantiae quid absolutum dicit, & nullo modo vt ad aliud se habens:
& ita non importat de se solam rationem principii elicitiui actus determinati: quia principium vt prin
cipium, non dicitur secundum substantiam: sed solum secundum rationem, & relationem importat ad aliud: vt ad prin
cipiatum. Principium enim vt dicit philosophus in principio Physicae. cuiusdam aut quorundam est. vbi dicit Con-
menta. Si enim est principium, est illud cuius est principium. Potentia autem vt potentia est, rationem huiusmodi
principii importat. Nihil enim elicit aliquam actionem nisi potens est elicere eam. Vnde dicit Auicen-
iiii. Metaph. Intellectus in essentia, ad amplius quod est principium actionis ab ipsa, est quod vocatur poten
tia. Et quia omnis potentia inquantum potentia, fundatur in aliquo vt respectus ad aliud: sicut infra
videbitur: ideo potentia actiua in deo quia secundum propriam rationem consideratur vt fundata in sub-
stantia, & vt principium elicitiuum actus a substantia: necessario secundum rationem intelligendi ratio-
nem medii habet inter actionem & substantiam: quamquam ipsa actio idem re sit cum substantia, & ipsa suba Ba225v
stantia secundum rem est elicitiuum actionis.

7 ⁋ Ad secundum, quod deus non est principium transmutationis: Di
cendum quod illa definitio potentiae actiuae non est generalis ad quamlibet potentiam actiuam: Sed solum ad illam
quae est agentis in subiectam materiam, quae est in potentia passiua ad alicuius transmutationis susceptio
nem. Non enim est, proprie transmutatio, nisi circa aliquid subiectum praeexistens a termino in terminum va
riatio, per abiectionem scilicet vnius, & acquisitionem alterius. Vnde dicit Philosophus. ix. Metaph. Illud autem quod possi-
bile est vt sit additio, & diminutio, & transmutatio. Commet id est in quo possunt esse haec tria. Necessa-
rium est enim vt aliquid diuidatur a sua natura, & necesse est vt aliquid addatur ei, & additio & dimi-
nutio non erunt siue transmutatione. Et non posuerunt philosophis aliquam potentiam ad actionem omnino nisi per trans
mutationem talem quam ponebant primo in corporibus caelestibus ad situm factam a suo motore: & per illum in infe
riobus ad formam. lta vt motor primus aut etiam ipse deus non posset aliquid transmutare in haec inferio
ra nisi mediante motu caelestium corporum. Sed hoc non oportet, immo dicendum quod vera potentia actiua est
in deo sine omni transmutatione, & sine modo transmutationis, tam in suis actibus interioribus essen
tialibus quam personalibus: & etiam sine transmutatione reali in actu creationis, & cum transmutatione reali
in rebus creatis ab ipso immediate transmutatis vel possibilibus transmutari. Quamquam enim agit median
tibus aliis causis, omnia tamen immediate agit. & etiam potest agere sine aliis causis quicquid agit me-
diantibus illis, vt patebit loquendo de creaturis.