Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2473

Sources:

Ba: Badius1520a

B223v

1
CIrca tertium arguitur quod in deo sit tantum vna potentia passiua. primo sic. Cum po
tentia & actus sibi inuicem respondeant, vbi non potest esse nisi vnus actus, neque ni
si vna potentia. In deo autem non est nec potest esse nisi vnus actus, quia ipse non
est nisi purus actus, & singularitas quaedam in natura essentiae suae, vt habitum est su
pra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Magis differt potentia passiua ab actu quam vna potentia
ab alia, quia alia semper est ratio actus vt actus, & potentiae vt potentia est. diuer-
sarum autem potentiarum vt potentiae sunt, semper vna & eadem ratio est. sed
in deo potentia & actus sola ratione differunt & non re. ergo in deo vna potentia ab alia nec ratio
ne differt. sed tales omnino sunt vna & eadem potentia, & nullo modo diuersae. ergo &c.

3 ⁋ In con
trarium est, quoniam in deo est potentia intelligendi generandi & spirandi. sed potentia intelligen
di est potentia quaedam passiua, quia secundum Philosophum intelligere pati quoddam est. Potentia simili
ter generandi vt generetur, & spirandi vt spiretur, non sunt nisi potentiae quaedam passiuae, quia generari
& spirari vt passiones quaedam sunt in deo principiatae ab actionibus generandi & spirandi actiue,
vt amplius infra exponetur. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod licet omnia quae sunt & considerantur in deo, idipsum sunt in re
naturae & essentiae: differunt tamen ratione quadam & respectu, sicut videbitur infra loquendo de differentia attri
butorum, & de distinctione personarum & per hoc quod sic differunt, diuersis & propriis vocabulis exprimum
tur penes proprias rationes & respectus a quibus sit nominum impositio, licet eadem sit res cui sit imposi
tio in omnibus diuinis nominibus. Quandocunque ergo fit quaestio de aliquo vel aliquibus quae reperiuntur in deo
propriis vocabulis expressa, intelligenda est habendo respectum ad propriam rationem eius a quo sit nominum
impositio: non autem ad identitatem rei. Nunc autem de ratione potentiae & actus ita est, secundum quod dicit Phi
losophous. ix. Meta. quod oportet considerare ea secundum conuenientiam & proportionem quandam, sicut est
proportio aedificatoris ad aedificatum, & non quaerere in eis definitionem simpliciter, sicut in absolutis.
vnde dicit ibi Commen. Non oportet quaerere definitionem in omnibus rebus eodem modo. Definitio-
nes enim rerum non relatiuarum debent esse alio modo a definitionibus rerum relatiuarum: cum significatio de
finitionis debet esse aequalis significationi nominis. Secundum hoc ergo cum quaeritur hic de diuersitate vel plu-
ralitate potentiarum passiuarum, quae sunt relatiuae ad suos actus, & vtrumque eorum accipitur in defini-
tione alterius, nihil ad quaestionem de natura rei, in qua omnia quae in deo sunt idem, sunt. & sic omnis
potentia in deo vna potentia est. sed referenda est quaestio ad potentiam passiuam sub ratione qua po-
tentia passiua est scilicet ratione sui respectus a quo sit huiusmodi nominis impositio & non alterius in diuinis.
Vnde cum ratio respectus importati nomine potentiae sit ad actum, idcirco potentia passiua debet di-
stingui & diuersificari ex diuersitate actuum ad quos sunt, & cognoscenda est diuersitas & definitio
potentiarum passiuarum. Nunc autem ita est, quod in rebus naturalibus potentia passiua respicit duplicem
actum quo perficitur, vt iam dictum est supra: vnum qui est ipse motus & transmutatio, cuius est
per se & primo principium susceptiuum: alium qui est ipsa dispositio acquisita per motum, vt for-
ma substantialis vel accidentalis qualitatis aut quantitatis, aut situs in vbi. Et consimili mo-
do, licet in deo non sit motus aut transmutatio in qua fundetur actio & passio, quae tamen sunt
in potentia secundum rationem respectus & collationis, verae actiones & passiones essentiales &
personales sunt. Sunt enim verae actiones essentiales in deo intelligibilis ad intellectum, volun
tatis ad volitum. Sunt etiam verae actiones personales generare, spirare. de quibus erit sermo in- Ba224r
ferius. Econtra sunt verae passiones in deo secundum modum praeexpositum: licet non bene sonat nomen
passionis in deo: essentiales, vt intelligere: personales, vt generari & spirari, quae magis proprie quam
aliae passiones in deo esse dicuntur. Vnde & potentia intelligendi, generandi, & spirandi, minime
tramslatiue dicitur potentia passiua in deo. Sunt praeterea vt verae formae in deo, virtus, bonitas, sapien
tia, & huiusmodi: quibus singulis respondet in deo potentia saltem ratione differens ab ipsa. Non
enim inest alicui aliqua dispositio, cui non inest potentia ad ipsam. Non enim est iustus, sapiens, bonus, & cae
tera huiusmodi, nisi qui potens est esse ista. Quibus quia tanquam actu qui est forma perficitur poten
tia huiusmodi, ideo quaelibet illarum potentia passiua dici potest, etsi nomen potentiae passiuae non nisi me
taphorice suscipiatur in deo. Et ista potentia summe dicitur metaphorice passiua, & largissime extem
so nomine, quomodo & deus quia est esse potest esse essentia. & potest talis potentia replicari supra
seipsam in infinitum, dicendo quod deus potest esse essentia, & habet potentiam vt possit esse essentia, & hoc
in infinitum: quia huiusmodi potentia est secundum rationem nostram intelligendi tantum, ad modum quo actus ratio-
nis & intelligendi possunt super se replicari in infinitum: vt qui intelligit se, potest intelligere se
in infinitum: & similiter se posse intelligere.

5 ⁋ Praetera in diuinis personis ipsa essentia quodam
modo est in potentia passiua ad personales proprietates. secundum rationem enim intelligendi nostram, vt in
fra patebit, persona est proprietate personali in ipsa diuina essentia subsistens, quod non esset nisi ipsa
essentia quodammodo esset in potentia quasi passiua ad ipsas personales proprietates, quarum duae per
actiones personales quasi habentur in ipsa diuina essentia, habita in personis per easdem actiones qui-
bus & personae ipsae producuntur de ipsa diuina essentia quodammodo, vt est filiatio in filio, & spi-
ratio passiua in spiritu sancto: licet paternitas habet esse in patris essentia sine productione pro-
pter suam paternitatem. Et sic etiam ipsae personae productionis filius & spiritus sanctus dicuntur habere po
tentiam passiuam, filius scilicet vt generetur, Spiritus autem sanctus vt spiretur. Et hoc per ipsam diuinam es
sentiam quam habet in se tanquam ens quodammodo in potentia ad proprietates personales ipsarum, & simi-
liter ad filii cenerationem, & spiritus sancti spirationem de ipsa. secundum quod inferius suo loco amplius per
tractabitur.

6 ⁋ Dicendum igitur quod secundum praedeterminatum modum ponendi potentiam passiuam in deo, ponendae sunt
plures potentiae passiuae in deo, & solummodo differentes ratione a suis actibus: vt infra patebit. Et ideo si-
cut diuersi sunt adinuicem actus in deo quibus huiusmodi potentiae perficiuntur: similiter & ipsae potentiae
abinuicem: & quot sunt actus numero, siue sunt actus vt forma, siue actus vt agere, tot sunt pas
siones. Vnde sicut differunt abinuicem in deo essentia, sapientia, bonitas, & caetera, huiusmodi attributa, &
siul intelligere, generari, & spirari, paternitas, filiatio, & spiratio: Consimiliter & potentiae passiuae quibus
deus potest habere essentiam, & esse bonitas, sapientia, & huiusmodi, & intelligere, generari, & spirari, &
quibus diuina essentia potest esse receptiua per identitatem essentiae secundum diuersitatem rationis, pa-
ternitatem, filiationem, & passiuam spirationem. Et similiter de ipsis nominibus & omnibus diuinis relationi-
bus. Et sicut est ordo originis vel rationis intelligendi inter actus, secundum quod inferius declara
bitur, similiter & inter ipsas potentias passiuas perfectas secundum actus.

7
⁋ Ad primum in oppositum, quod in deo solum vnus est actus, vt diuina forma & es-
sentia, Dicendum quod verum est secundum rem: in quo omnes actus diuini coincidunt. Omnia
enim haec, sapientia, bonitas, intelligere, velle, generari, spirari, & caetera huiusmodi, nihil sunt re
nisi ipsa diuina essentia: differunt tamen ab ipsa, ratione. & secundum eundem modum omnes huiusmo
di in vnum secundum rationem coincidunt. Sicut enim esse sapientiam, bonitatem, & huiusmodi, est esse diui
nam essentiam re, differentem sola ratione, sic potentia qua deus potest esse sapientia, bonitas, &
huiusmodi, est ipsa potentia qua potest esse differens sola ratione.

8 ⁋ Per idem ad secundum dicendum quod
reuera in deo potentia & actus sola ratione differunt: & minus differt potentia sub ratione qua
potentia est ab alia potentia, quam a suo actu. Dico ratione qua potentia est, non ratione qua est actu perfecti
bilis. Non tamen idem est re & ratione potentia cum potentia: sed minor differentia secundum rationem
bene potest esse inter eas. Differentia enim secundum rationem, in deo potest esse secundum magis & minus. Minus
enim secundum rationem differunt in deo veritas & sapientia: quia ambo respiciunt intellectum, quam
sapientia & bonitas, quia alterum respicit intellectum, & alterum voluntatem.