Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2462

Sources:

Ba: Badius1520a

B222r

1
lrca secundum arguitur quod in deo non sit potentia passiua Primo sic. Nihil habet in
se potentiam ad aliquam dispositionem quae impossibilis est ei inesse: tum quia quod impos
sibile est esse, non possibile est esse: & necesse est non esse: tum quia frustra esset il-
a potentia: sicut secundum Commen. super principium secundi metaphysicae, fru-
stra esset aliquid factum intelligibile quod a nullo intellectu posset intelligi. sed dispo
sitio passionis ad quam ordinatur potentia passiua, impossibilis est deo inesse, dicen-
te Augustinus v. de trinitate Intelligamus deum si possumus quantum possumus sine quaelitate bonum. &
seqtur. Sine vlla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Philosophus dicit. x. &. ix.
meta. potentia passiua est in ipso passo principium transmutationis ab alio secundum quod est aliud: quia vt ibi su-
per. ix. dicit Commentatorem hoc enim recipit transmutationem in se: & nihil patitur ex se. sed deus omni-
no ab alio transmutari non potest: quia ipse omnino est immutabilis: ergo in ipso nullo modo potest
esse principium transmutationis ab alio, cuiusmodni est potentia passiua.

3 ⁋ Tertio sic. secundum Philosophum. ix. me--
taphy. omnes potentiae habent definitionem primae potentiae & substantiae. vbi dicit Commentan. Omnes
enim potentiae passiuae recipiunt in definitione sua potentiam primae materiae: & similiter in definitio
ne omnis potentiae actiuae accipitur definitio primae formae que est abstracta a materia. Sicut ergo nihil ha-
bet in se potentiam actiuam nisi a virtute potentiae actiuae primi agentis: neque potentiam passiuam nisi a vir
tute potentiae passiuae scilicet primae materiae. illa autem nihil habet nisi habeat in se materiam: Deus autem omnino ma
teria caret, vt habitum est supra. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Cum potentia passiua est qua res habet pa-
ti: sicut potentia actiua est qua habet agere: & non est passiua nisi respectu actiuae: nec potentia actiua
nisi respectu actionis: Deus ergo si habet potentiam passiuam qua habet aliquid pati: aut ergo ab alio
a se: aut a se. Non ab alio: quia semper agens est patienti nobilius: sicut forma materia, vt vult Philosophus. ii. de
anima. & deo nihil potest esse nobilius. Non etiam a se: quia dicit Philosophus. ix. meta. Nihil patitur per se quod
est vnum & non aliud. vbi dicit Commen. Nihil patitur per se secundum quod est vnum si non est illic
aliud ex quo transmutatur, quia si sic, esset in potentia secundum quod est in actu. Et intendebat declara-
re quod in simplici non est talis potentia omnino: & quod illud in quo est talis potentia, est compositum, Deus
autem est vnum: & non est in eo aliud omnino simplex: & nullo modo compositum, vt habitum est
superius. ergo &c.

5 ⁋ Contra primo sic. vt dictum est in quaestio. praecedenti: nihil disponitur per aliquid
nisi habeat potentiam ad illud. In deo cadit dispositio passionis: sicut & actionis. Ipse enim sicut intelli
git sic intelligitur: & quantum eum intelligimus tantum est intelligibilis. sed vnum eorum non conuenit ei ni
si per potentiam actiuam, vt infra patebit. ergo reliquum non conuenit ei nisi potentia passiua. ha
bet enim vnum eorum rationem passionis: sicut alterum actionis. & si sic, ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic. in
deo non solum est actio ad exterius ex tempore qua transmutat aliquid circa creaturam: sed etiam Ba222v
ad interius ab aeterno qua aliquid agit: licet sine transmutatione circa suam essentiam, vt inferius pa
tebit: sed cuilibet actioni inquantum actio est ramendet passio aliqua, quia sunt relatiua. Passio enim non est nisi
illatio actionis, & vnum relatiuorum non potest esse sine altero. Sicut ergo in deo ab interius est dispositio actionis
similiter erit & passionis. sed non est passio sine potentia passiua, sicut neque actio sine potentia actiua. ergo &c.

7
⁋ Dicendum ad hoc: quod de ratione potentiae inquantum potentia, est quod dicatur ad actum: ita quod
nihil sit absolutum, sed solus respectus fundatus in re super aliquo absoluto, vt infra patebit. Quod autem
convenit alicui ex ratione naturae: & essentiae suae, conuenit & omni contento sub eo, inquantum ha-
bet in se huiusmodi naturam. Potentiae ergo passiuae inquantum potentia est, convenit quod de ratione sua
dicatur ad actum. & hoc secundum modum & rationem qua convenit ei quod sit potentia: ita quod sicut sub ratione potem
tiae simpliciter differt ratio potentiae passiuae a potentia actiua, sic diuersimode convenit dici ad actum ei
& potentiae actiuae. Et cum potentiae actiuae inquantum actiua est convenit dici ad actum, ipsum agendo: & potentiae
passiuae convenit dici ad actum, ipsum recipiendo: vt potentia passiua dicatur esse in aliquo, ex eo quod est susce-
ptiuum alicuius actus: & hoc vt quo perficiatur: ad quem se habet vt perfectibile inquantum dicitur esse in potentia. Sed
hoc modo se habere per potentiam ad actum contingit intelligi dupliciter. Vno modo vt potentia & actus
circa idem differunt vel secundum rem, vel secundum intentionem, & non sola ratione: quemadmodum contin
git in creaturis, vt materia est in potentia passiua ad formam, & vadit ad ipsam per transmutationem &
motum, & similiter genus est in potentia ad differentiam, & vadit ad ipsam per compositionem secundum actum
& motum rationis. Alio modo vt potentia & actus differant sola ratione, & nulla transmutatione omnino
intelligitur transitus in re a potentia in actum: immo nec omnino transitus: sed fixa permanentia perfectionis
potentiae per actum. Loquendo de potentia passiua primo modo, illam omnino remouemus a deo, quia non est
nisi in mobili & transmutabili, nec in simplici, sed composito: vt convincunt argumenta primo inducta
vt patebit perscrutando ipsa. Secundo modo non remouemus potentiam passiuam a deo, immo talem potentiam
passiuam necesse habemus in ipso ponere, & respectu actus vt habitus, quid est forma, & respectu actus vt
agere, quid est opeari. Cum enim secundum actum vt habitus dicitur deus bonus, sapiens, & huiusmodi, necesse est vt dicatur
in se habere potentiam passiuam ad esse bonum sapientem & huiusmodi, vt patet ex dictis in praecedenti quaestione, & am
plius patebit ex dicendis in sequenti. Similiter cum secundum actum vt agere, immo potius vt fieri dicitur generari &
spirari, necesse est quod in deo sit potentia passiua ad posse generari & spirari. Quia tamen non est vsitatum
sic loqui, ad huius intellectum sciendum: quod secundum supra determinata cum passio secundum, propriam ra-
tionem qua praedicamentum est, non dicit nisi quendam respectum ad actum, vt in quo recipitur transmuta-
tio illata ab agente, & fundatur super motum fiue transmutationem qua agit agens in passum, & ab illo
habet rationem accidentalitatis suae, quae quidem transmutatio non pertinet ad naturam passionis nisi se
cundum dicentes quod motus est in praedicamento passionis, sicut neque ad praedicamentum passionis pertinet
dispositio per transmutationem acquisita in passo, vt albedo vt nigredo, vel ponendo quod passio non sit
nisi respectus fundatus in motu, motus non est plus de essentia & natura passionis quam albedo de es-
sentia similitudinis fundatae super ipsam: Nullo tamen modo passio vt est praedicamentum potest esse in ali
quo nisi in quo sit motus: sicut neque similitudo nisi in eo in quo est albedo vel aliquid huiusmodi super
quod fundatur. Passio enim praedicamentum necessario duo dicit, & respectum, & ipsum in motu fundatum. Ergo se
cundum ista duo de passione possumus loqui dupliciter, & sic de potentia passiua: vno modo quantum ad ratio
nem respectus praecise: alio modo quantum in motu aut transmutatione aliqua fundatur. Hoc secundo modo lo
quendo de passione determinatum est supra quod passionis praedicamentum nullo modo in deo cadit: & ideo
similiter dicimus hic, quod neque potentia passiua respectu passionis vt fundatur in motu siue transmutatione
qua acquiritur dispositio perficiens huiusmodi potentiam passiuam. Vnde etiam secundum Philosophum talis potentia
passiua non est nisi in natura passiui quod transmutatur a contrario in contrarium secundum substantiam quali
tatem aut quantitatem aut vbi. Quam definit Philosophus in v. &. ix. Meta. quod est principium transmutationis ab
alio secundum quod est aliud, quoniam secundum Commen. nihil patitur ex se passione respondenti tali potentiae pas
siuae nisi transmutatione versionis in nihilum: quam secundum veritatem & fidem catholicam omnis creatura ex se
deficiendo pateretur, nisi manu diuina in esse conseruaretur. de qua nihil ad praesens. Si autem consideremus pas
sionem praecise quantum ad rationem respectus, hoc modo dictum est supra quod ratio praedicamenti pas
sionis cadit in deo sub ratione communi relationis abstractae a respectibus. vii. praedicamentorum respe
ctiuorum, sicut dictum est supra. Et secundum hoc bene conveniens est ponere potentiam passiuam in deo
respondentem tali passioni quae est respectus ad id ad quod habet terminari talis passio, & per illud habet per
fici. Et sic generari dicitur passio, quemadmodum generare dicitur actio: & posse generari potentia passiua, si
cut posse generare potentia actiua, & hoc sine omni transmutatione & imperfectione. Et est talis po
tentia idipsum re quid suus actus, non vadens ad ipsum per aliquam transmutationem, sed aeterna
liter existens id quod ipse. Vnde huiusmodi potentia passiua nullo modo est principium transmutatio Ba223r
nis neque a se neque ab alio a se. Et secundum hunc modum potentiae passiuae dicitur potentia passiua esse in
mathematicis in. v. &. ix. metaph. a Philosopho. Verbi gratia (vt dicit Commnetor super. ix. in geometria
dicitur quod diameter potest duo quadrata duorum laterum: sed exitus eius de potentia ad actum non per
transmutationem. & super. v. dicit. Quae dicuntur potentia in geometria: non. vere dicuntur: sed transum-
ptiue. illa autem quae dicuntur potentia in rei veritate, sunt res mobiles. Vnde habendo respectum ad hunc modum
potentiaei vsitatum in mobilibus & transmutabilibus: non vere sed transumptiue potest dici esse poten
tia passiua in deo: quoniam ad rationem respectus solum nihil prohibet vniformiter poni in deo potentiam passi
uam sicut actiuam: licet non sit ita vsitatum. Quia autem illum modum passionis necesse est pone-
re in deo, manifeste ex hoc apparet: quod in deo necesse est ponere actionem non solum in respectu ad ex
tra, in quod agit ipsum transmutando: sed etiam in respectu ad intra sine omni transmutatio-
ne. Nunc autemnon est ponere actionem sine passione sibi respondente: quia correlatiua sunt. Si
cut igitur omni actioni qualiscunque sit respondet potentia actiua: sic omni passioni qualiscunque
sit respondet potentia passiua. Sicut enim (vt dictum est supra) nulla actio prouenit ex eo quod non habet po
tentiam ad illam: verbi gratia, quod habet potentiam ad sedendum illud possibile est vt sedeat: & quando sedet non agit
actionem ad quam non habet potentiam: sic nulla passio sit in illo quod non habet potentiam ad illam. Nec
debet absurdum videri quod nomen passionis & potentiae passiuae sane intelligendo ponantur in deo: quia
non omnis passio & potentia passiua dicuntur modo motus, secundum quod vsitata sunt ista vocabula
immo passio vt ex ratione sui praedicamenti dicit purum respectum ad agens inquantum huiusmodi, ratio
nem motus non importat etiam in creaturis: licet in eis fundatur super motum. Quare & multo fortius
in deo, in quo fundatur super diuinam essentiam: quae habet rationem actiui & passiui sine omni ratione
motus & transmutationis, vt infra patebit. Et consimiliter est de potentia passiua. Vnde dicit Philosophus. ix.
metaphysicae. Potentia & actus dicuntur multipliciter magis quam illa quae dicuntur secundum modum motus tantum.

8
⁋ Per haec patet ad primum in oppositum: quod secundum Augustinus passio non potest esse
in deo: quare nec potentia passiua. Dicendum quod verum est de potentia mo transmutationis. De tali enim
passione loquitur Augustinus vt innuit litera sua. Loquendo autem de passione vt dicit solum collationem ac
agens, bene conuenit ponere passionem in deo secundum rei veritatem: immo necesse est, vt visum est
iam: & amplius videbitur infra: & similiter potentiam passiuam ei respondentem: licet forte vsus vo
cabulorum hoc abhorret: quia semper in defectum & debilitatem naturae contrariam sonare vide-
tur. secundum quod de passione dicit Philosophus in Top. Ois passio magis facta abiicit a substantia.
ldem in secundo metaphysicae. Magis dicuntur passiones transmutationes nocentes & magis contri
stantes. Actiones autem maxime delectabilia & contristabilia dicuntur passiones. vbi dicit Commen. Hoc
nomen passio magis dicitur in istis quae sunt nociua aut contristatiua aut detestatiua. Vndes (vt dictum
est supra) in passionibus naturalibus corruptiuis potentia passiua quasi impotentia quaedam est: quia: ex in
firmitate & debilitate quadam procedit. Et vt dicitur primo cae. & mundo. omnis mollitio rei est propter
debilitatem. Debilitas autem est accidens extra naturam rei. Econtrario autem actio & potentia actiua dispositio
est quaedam secundum naturam & fortitudo, vt habitum est supra. & potentia dicitur id quo res nata est
non pati. secundum quod dicitur. ii. meta. Dicitur potentia in omnibus rebus quibus res non patiuntur omnino neque
transmutantur: aut quibus motus rerum non inerunt ad peiora. Et secundum hoc in praedicamentis dicitur
potentia naturalis quae est ad facile agendum aliquod & difficile patiendum: & naturalis impotentia quae est ad facile
patiendum & non ad agendum: secundum quod dicit Aristolnus in suis praedicamentis. iMolle & durum cum dicitur: durum quidem
onditinaturalem potentiam, quod firmitate suae naturae corruptionem sui non facile admittat. molle, in quo est na
tura infirmior ad contraria repellenda. Vnde secundum ipsum ibidem, impotentia est quaedam diminuta potentia.

9 ⁋ Ad
secundum quod potentia passiua est principium transmutationis recipientis in se transmutationem
& deus est intransmutabilis: dicendum secundum praedicta quod illud verum est non de quacumque potentia passiua:
sed solum de illa quam viderunt philosophi in rebus naturalibus & corruptibilibus, quae est principium transmuta
tionis a contrario in contrarium: non autem de illa quae est a contradictorio in contradictorium in qualibet
creatura: neque etiam de illa quae est in substantiis spiritualibus a contrario in contrarium: quarum neu
tram viderunt, vt alibi habet declarari. Multo minus ergo habet intelligi definitio illa de potentia
passiua quam in deo posui: quae nec a se nec ab alio est principium transmutationis: sed magis alicu-
ius respectus & relationis, vt infra videbitur.

10 ⁋ Per idem patetad tertium: quod omnes potentiae passiuae recipiunt in de
finitione potentiam primae materiae. Dicendum quod illud solum habet veritatem de illa potentia
passiua quam viderunt philosophi, quae est principium naturalis transmutationis per naturalem contra
tietatem ab alio secundum quod est aliud: & de nulla alia. illa enim non habet esse nisi in eo in quo est
materia., quoniam oportet imaginari materiam in re mota, vt dicitur. ii. metaphysicae. In quo etiam bene est alia
quae est principium transmutationis a contradictorio in contradictorium per seipsum. Vnde de Ba223v
potentia quae est in separatis a materia siue a contrario in contrarium, siue a contradictorio in contradictorium
& maxime de illa quae est in deo, nullo modo intelligi potest.

11 ⁋ Ad quartum quod deus est vnum in quo non est aliud,
& ideo non patitur a se, nec ab alio, quia nihil est nobilius eo: nulla ergo potentia passiua est in eo: dicendum quod
absolute verum est, quia nullo modo patitur ab alio a se, & ideo nullo modo habet in se potentiam passiuam re
spectu potentiae actiuae ad patiendum aliquod ab alio, quia talis passio non esset nisi per transmutationem suam, cuius
non est susceptibilis, quia est primus motor, vt habitum est supra. Quia ergo patitur, hoc est a seipso, & habet in
se potentiam passiuam respectu potentiae actiuae sui in seipsum. Et quod arguitur quod nihil vnum patitur a se secun
dum quod vnum: sed si patitur, hoc est secundum quod aliud: & ita est compositum: dicendum quod in eodem vno possunt
intelligi aliud & aliud distincta re absoluta, vel distincta ratione solum, vel re respectiua. Primo modo
oportet differre ea quae patiuntur a se per transmutationem naturalem a contrario in contrarium, in quibus
agens vt agens debet est in actu, & patiens vt patiens in potentia, non in actu. Potentia enim vt dicit Commen.
est non esse, & actus est esse: & talia tanquam contraria non possunt simul esse in eodem omnino simpli
ci re absoluta. Agens enim in principio est contrarium: in fine vero simile, & tunc cessat actio. Differunt
autem secundo modo agens & patiens in deo: quorum diuersitas nullam compositionem facit omni
no, vt iam videbitur.