Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2431

Sources:

Ba: Badius1520a

B219r

1
CIrca sextum arguitur quod falsitas sit in deo Primo sic. sicut veritas ponit acceptio
nem rei adaequatam, sic falsitas acceptionem rei non adaequatam. sed in deo est al
ceptio de creaturis non adaequata. Non enim adaequatum in creaturis adaequat
artem in deo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. conceptio vniformis de eo quod est & quod non est,
vera esse non potest: quia contrariorum oppones necessario sunt contrariae: quae nin possunt simul esse ve
rae. secundum Philosophum secundo Peri her. lan neque acceptiones conceptionum, quia omnis oppo conceptio quae Ba219v
dam est: & quo ad hoc eadem est ratio in vna acceptione & in omni. Deus autem habet conceptio
nem vniformen de eo quod est & quod non est. dicente Apostolo. Vocat ea quae non sunt tanquam ea quae
sunt. Sua autem vocatio non est nisi sua conceptio: quia ipse dixit & facta sunt. ergo &c.

3 ⁋ In contra
rium est, quoniam deus non solum est verus: sed est ipsa veritas. Nunc autem quamquam verum compatitur quod
aliquando fiat falsum, vt album potest esse aliquando nigrum: veritas tamen nunquam compatitur secun
falsitatem, vt albedo non compatitur secum in essentia sua nigredinem. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum praedicta diuina veritas summa est & ma-
xima & in fine veritatis, oportet quod sit immunis ab omni falsitate & actuali & potentiali: & hoc vt
in ipsa nulla omnino sit falsitas nec vt in re: nec vt in cognitione. Et vt expressius videamus quo-
modo hoc habet esse in deo creatore iuxta ea quae videmus vera & falsa esse in creaturis: Scien-
dum quod veritas & falsitas in creatutis habent esse in aliquo dupliciter: aut vt in re existente: aut vt in intel
lectu cognoscente. Primo modo. vt in vnoquoque ente tantum est de ratione veritatis quantum & de ra
tione entitatis: quia vnumquodque sicut se habet ad esse: & ad veritatem. Et hoc modo vt in re, quaedam
veritas est in ipso intellectu, inquantum res & natura quaedam est: sicut est in aliis rebus quae non sunt intelle-
ctus: & vt existunt extra intellectum, vt expositum est supra. Et secundum hoc in nulla re est inueni-
re falsitatem: licet veritas maior sit in vna re quam in alia secundum quod in ipsa est perfectior gradus enti
tatis. Ex hoc enim non dicitur aliquid falsum quod non consequitur perfectionem illam quam non est na
tum consequi secundum suam naturam, vt non dicitur esse falsitas in plumbo: quia non consequitur gradum
nobilitatis quae est in auro. Neque similiter aliquid dicitur esse falsum: quia nondum consequitur omnem perfectio
nem quam natum est consequi in sua natura: quemadmodum non dicitur albedo remissa, falsa albedo: ex eo scilice
quod non habet perfectam albedinis intentionem. Vnde etsi in rebus creatis aliquo modo dicatur es-
se falsitas, illa non oritur ex ipsis rebus quantum ex se est, quasi ex se fallentibus ex eo quod res sunt: cum
ex se nihil aliud ostendunt quaecumque res quam suam speciem quam pro suae pulchritudinis gradu acciperent: quem
admodum visus corporis non dicitur esse falsus remum pro parte submersum in aqua apprehendens cur-
uum: sed dicitur falsa assertio mentis sequens oculorum apparentiam. Tali enim causa existente non debent
oculi aliter nunciare: & sic iniustum est ab oculis exigere plus quam possunt. Vnde quicquid videre possunt oculi:
verum vident. secundum Augustinum in libro de Acad. Sed omnis falsitas quae potest dici in re-
bus, illa non accidit nisi quia ad imitationem alicuius rei alterius se habet quae non est ipsa: sed per imita
tionem simulat se esse illam. Et sicut veritas est in re quacumque eo quod ipsa est declaratiua eius esse quid
habet: sic & falsitas est in re, eo quod ipsa in se est simulatiua eius esse quod in se non habet. Et fundatur islta
falsitas in re vna in comparatione ad aliam rem: & hoc super id quod in ipsa est veritas in se & ab-
solute. Vnde secundum Augustinus in slolin falsus equus non esset falsus equus nisi esset vera pictura. Et
accidit quoddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit: omnia. scilicet haec quae falsa dicuntur, esse
in quibusdam vera, vnde in quibusdam sunt falsa: & ad suum verum hoc solum eis prodesse quod ad
aliud sunt falsa. Nunquam (inquit) esset vera hominis imago, si non esset falsus homo. Et secundum
hoc omne quid se habet per rationem imitationis ad aliud: & ipsum in identitatem essentiae non con-
sequitur: secundum hunc modum cum eo quod habet in se rationem veritatis vno modo: alio mo-
do rationem falsitatis quodammodo habet in se. Et sic etiam omnis creatura inquantum se habet
per imitationem ad deum, cuius naturae & essentiae non est, cum eo quod habet rationem veritatis in
eo quod est vera dei similitudo, etiam habet rationem falsitatis in eo quod deficit ab eius natura. Et secundum
hoc species rei in intellectu inquantum est rei similitudo, vera est: falsa est tamen inquantum non est eius na
turae. & per hanc similitudinem, vt ipsa habet esse in intellectu non sicut in cognoscente: sed vt acci
dens in subiecto: intellectus iste est quemadmodum tabula depicta in ipsa quae est similitudo rei. Et est
secundum hoc quodammodo verus veritate rei extra: & quodammodo falsus. Vnde in diuinis so-
lummodo inest similitudo quae veritas est, absque omni falsitate. vt est filius similitudo & veritas eadem
perfecta quae est pater. dicente Augustinus de vera relione. Veritas quae implere potuit vnum est, summa est
similitudo principii sine vlla dissimilitudine: &, xv. de trinitate. ca. ix. Tanquam seipsum dicens pater genuit
verbum sibi aequale per omnia: vbi summe agnoscitur est est, non non. Et ideo verbum hoc veri-
tas est: quia quicquid est in ea scientia de qua est genitum, etiam in ipso est: & falsum habere hoc
verbum nunquam potest: quia immutabiliter sic se habet vt se habet de quo est. Loquendo ergo de
falsitate quae habet esse in aliquo vt in re existente, Sciendum quod in deo nullo modo omnino ha
bet esse: neque secundum actum, neque secundum potentiam. Non secundum actum: quia vt dicit
Augustinus in soliloquiis exponendo quid sit falsum in rebus, video tentatis omnibus rebus quam
tum potuimus non remansisse quod falsum in re dicatur, nisi quod se fingit esse quod non est:
aut omnino esse tendit quod non est. De quo subdit exemplum dicens. An non tibi videtur Ba220r
imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse: sed ideo falsa esse quod non est: scilicet id quid tu es. Diui-
na autem res vel essentia nullo modo fingit esse quod non est, quia quod tale est, necessario deficit ab eo quod imi-
tatur in eo secundum quod imitatur. In quo quidem veritas imitati consistit, a qua deficit imitans. dicente Au
gust. in eodem. Quicquid falsum dicimus, non recte dicimus nisi habeat veri alicuius imitationem
Diuina autem essentia a nullo deficit: aut deficere potest: nec aliquid extra se imitatur aut imitari po
test: quia est primum entium, vt habitum est supra: & perfectius habet in se naturaliter sub esse emi
nentiori, quicquid est vel fieri potest in rebus extra, quam ipsae habeant vel habere possint in seipsis:
quia quod factum est in ipso vita erat. Ioan. i. Vniuersaliter enim receptum est in recipiente per mo-
dum recipientis: non autem per modum recepti. Vnde quod recipitur in natura inferiori, nobilius es
se habet in seipso quam in illa: quod autem in natura superiori, econuerso. Secundum quod de primo dicit
Augustinus ix. de trinitate. cap. xl. Cum deum nouimus quamuis meliores efficiamur quam eramus antequam nosceremus:
maxime quod cum ea notitia verbum est, fitque aliqua dei similitudo: illa tamen notitia inferior est: quia
in inferiore natura est. Creatura quippe animus: Deus autem creator est. De secundo autem dicit libr. eodem
cap. iiii. Notitia si minor est quam est illud quod noscitur & plene nosci potest, perfecta non est. Si autem ma-
ior est: iam superior est natura quae nouit quam illa quae nota est: sicut maior est notitia corporis quam ipsum
corpus quod ea notitia notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis: corpus autem in
se non est vita: & vita quaelibet corpore quolibet maior est non mole sed vi. Quod intellige speciali-
ter de cognoscente increato. de quo super dictum verbum Ioan. primo dicit Augustinus in originali
Quod in se non est vita: in ipso est vita: & ideo ipsum omnia alia imitantur: & deficiunt ab eius imita-
tione. Et in hoc quodammodo non sunt vera: sed falsa omnia entia creata in natura sua & essen-
tia: ita quod sola diuina veritas pura sit & liquida veritas: in qua etiam nec secundum potentiam po
test esse falsitas: quia omnino intransmutabilis est a statu naturae in quo est, vt habitum est supra. Ni
hil autem est in potentia ad aliquid nisi transmutabile sit ad illud. Et ideo diuina veritas non solum
est pura veritas nihil habens falsitatis admixtum: sed etiam est solida veritas a veritate sua cadere non
valens. In deo ergo vt in re & in natura siue in essentia, aliqua falsitas nec est: nec esse potest: simili
ter neque vt in cognoscente: eo quod sua cognitio solum est suiipsius quae aequatur cognito. Ille enim se
& tantum & talem cognoscit esse, quis, quantus, & qualis est. Propter quod sicut nec est nec esse potest
falsitas omnino in eius essentia, vt dictum est: similiter nec in eius de seipso notitia: & sicut non de
seipso: sic nec de aliis: quia non cognoscit alia nisi per seipsum & in seipso, vt infra declarabitur. In
ipso autem omnino intransmutabilia inuariabilia sunt & necessaria quantumcunque in seipsis va-
riabilia sunt transmutabilia & contingentia: & sic contingentium & transmutabilium habet noti
tiam necessariam & intransmutabilem, vt infra patebit. Nulla igitur falsitas est in deo. propter quod
vere dictum est quod deus lux est, & tenebrae in eo non sunt vllae.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod notitia dei de rebus, non aequatur cognitis: Di-
cendum quod duplex est notitia: quaedam causata a rebus: quaedam vero causans res. In creaturis ra- A
tionalibus maxime in homine causata est a rebus, vt ipsae res sint mensura notitiae eius: quia ex hoc pr
intellectus est verus quia sic est in re vt eam concipit: & non econuerso. Vnde multum errabant il
li contra quos disputat Philosophus quarto metaphysicae, qui ponebant res in veritate sequi aesti-
mationem nostram: quasi veritas intellectus creati esset causa veritatis rerum. Dico naturalium: quam
capit intellectus speculatiuus a rebus. Moralium enim & artificialium causa est notitia intellectus
practici: ita quod veritas intellectus est cam veritatis rei: & mensura eius. In deo autem notitia cam est rerum: &
veritas in ipsa, veritatis in rebus & mensura eius: sicut ars artificiatorum. Propter quod vnumquodque entium
intantum falsum est in esse, inquantum arti & exemplari illi non concordat nec conforme est ad quam
facta est. vt sic talis sit comparatio intellectus diuini ad omnes res, qualis rerum est naturalium ad
intellectum humanum: quo ad hoc scilicet quod veritas in intellectu diuino est causa veritatis rerum:
& veritas rerum cam est veritatis nostri intellectus, vt dictum est supra. Nunc autem ita est secundum praedetermina
ta: quod veritas in quaedam adaequatione consistit: quae etsi sit relatio, cum tamen est inter intellectum & rem creatam, per actum
adaequandi procedit in esse. Intellectui enim diuino quodammodo adaequantur res: & illis intellectus creatus. Huius
modi ergo adaequatio cum sit quaedam relatio per actum adaequandi causata in creaturis: & esse re
lationis non solum dependet ab eo in quo est: sed etiam ab illo ad quod est: potest ergo causari defectus
huiusmodi adaequationis vel ex parte intellectus, vel ex parte rei: quemadmodum & ipsa relatio quandoque
fit de nouo in aliquo subiecto ad mutationem ipsius, subiecti vel ad mutationem in eo ad quod est sine
omni sui mutatione. Et est regula quod cum relatio causatur per transmutationem inter causam
& causatum, quod illa transmutatio est in causato non in causa. & per hoc relatio illa procedit ab eo quod
Ba220v
nunquam causatur per se ab eo quod est causa alterius: sed ab eo quod est causatum. & ideo falsitas annexa
dicto defectui, non est secundum rem in eo quod est causa, sed tantummodo in eo quod est causatum. Ver
bi gratia: defectus adaequationis ad rem in intellectu humano, causatur ab ipso intellectu aliter conci
piente ab ipsa re quam existit in re. Et ideo falsitas annexa huiusmodi inaequationi in intellectu humano est
secundum rem: non autem in re ipsa nisi secundum rationem: ita quod intellectus noster semper verus est cum
enunciamus & concipimus sicut est in re, & falsus cum modo contrario. Vnde dicit Augustinus in sol
Intelligo multum interesse inter illa quae dicimus, & inter illa de quibus dicimus aliquid. Et intelligit quod ea
de quibus dicimus sunt res extra: ea vero quae dicimus sunt conceptus mentis. Vnde & subdit dif
ferentiam quo ad hoc dicens. Quis enim lapidem falsum argentum dicens non iure rideatur: quasi di
cat, re vera irridendus est: quia non falsum est argentum: eo quod nullo modo praetendit imitationem ve
ri argenti: sicut falsum plumbum vel stannum. & sic simpliciter huiusmodi intellectus falsus est: & tamen
etiam falsus est intellectus dicentis quod est verum argentum: quoniam neque verum argentum est neque falsum
Vnde subdit. Tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat: dicimus falsum eum dicere. id est falsam sen
tentiam proferre. Stannum autem vel plumbum non absurde (vt opinor) falsum argentum vocamus: eo
quod illud ipsa res velut imitatur: nec ex eo falsa est nostra sententia: sed illud ipsum de quo enunciatur.
Defectus autem adaequationis ad rem extra in intellectu diuino nunquam causatur ab ipso intellectu ali
ter concipiente quam existit in re: quia nec a re aliquod accipit: sed in seipso & ex seipso intelligit omnia. Vn
de semper intelligit de re quod est perfectionis naturae eius in se, eminentiori tamen modo quam habeat esse
in ipsa re, quantuncumque res ipsa deficiat ab illo. Et ideo semper est adaequatio diuini intellectus quantum
in se est, ad illa: licet non econuerso. Propter quod falsitas annexa huiusmodi inaequationi, in re ipsa est: nullo
autem modo in intellectu diuino: & intantum in re est falsitas, inquantum deficit: & veritas, inquantum
aliquantulum attingit. Quamquam ergo acceptio diuinae cognitionis de creaturis non est adaequata ipsis crea
turis: hoc tamen nullam ponit falsitatem in deo, neque etiam cognitionis suae imperfectionem: sed sum
mam perfectionem. Et hoc ideo maxime: quia deus non cognoscit creaturas nisi cognoscendo per-
fectiones suae essentiae: neque per aliud aliquid nisi per illas & in illis: inquantum sunt rationes idea-
les creaturarum in sapientia dei existentes. dicente Augustinus, xv. de triniitate. ca. ix. Nunquid deus ea quae
scit aliunde didicit: non vtique. ad omnia quippe scienda quae scit sufficit sibi sua perfectio, quae aequa est
diuinae acceptioni siue cognitioni: in quorum adaequatione consistit persecta ratio veritatis, vt di-
ctum est: & iam in parte dicetur. Vnde econtrario inaequatio intellectus creati ad intellectum, minus con
cipiendo de re intellecta per cognitionem quam sit cognoscibilis, pro tanto imperfecta est: & similiterfal
sa: dum tamen simulet se esse id quod perfectum est: quemadmodum huiusmodi simulatio requiritur ad falsitatem re
ertam in rebus, vt infra dicetur.

6 ⁋ Ad secundum quod deus vniformem habet conceptionem de eo quod est
& de eo quod non est: quia vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt: Dicendum quod vocare dei est aliquid spi
rituali cognitione voce spiritualis notitiae in mente dicere. Sed hoc contingit dupliciter: vel intel
lectu componente & diuidente: vel simplici. Primo modo non contingit vocare ea quae non sunt tan-
quam ea quae sunti. i. de eis affirmando vel negando, vt procedit obiectio: nec sic intelligitur dictum Apostiu
Romap. c quia nec in deo est intellectus componens & diuidens: sed solum simplicium intelligentia
qua suam essentiam solum per se cognoscit: & per illam & in illa vna simplici intelligentia omni-
um essentias simplices & simplicium etiam complexiones, vt infra videbitur. Secundo autem modo ve
rum est deum vocare ea quae non sunt tanquam ea quae sunt: quia vt ibi dicit Glos. ea quae futura sunt in rerum
existentia, iam apud deum sunt praesentia in eius essentia. Apud deum quippe iam factum est: quod in
eius dispositione futurum est. Vnde alibi dicitur. Qui fecit quae futura sunt. Vnde & dicit Augustinus v
de trinitate. bi nec fuerunt nec futura sunt: sed tantummodo sunt, & omnia vita sunt, & omnia vnum sunt. &, xv. detrinitate
Vniuersas creaturas non quia sunt ideo nouit: sed ideo sunt quia nouit. Non aliter scit creata quam
creanda. Non enim eius sapientiae aliquid accrescit ex eis: sed illis existentibus sicut oportet & quand
oportet illa manet vt est: & non aliter antequam crearentur & postquam creata sunt ei nota sunt. & Am
bro. de triniitate. Ea quae sunt futura, praesentia sunt ei cui praecognita sunt omnia. Ventura pro factis sunt.
& non solum quaecumque ventura sunt: sed & quaecunque ventura non sunt: quae in natura & essentia
nata sunt esse aliquid & effectus dei, vt infra videbitur loquendo de ideis. Non enim est vlla crea-
tura inuisibilis in conspectu eius. Omnia autem nuda & aperta sunt oculis eius. Heb. 4. Et isto mo
do vere omnia bene contigit intelligere: quia sine affirmatione & negatione. Sed in simplici intelli
tia eius quod quid est, vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Comprehensio enim quiditatis & es-
sentiae creaturarum non dependet ab esse vel non esse rei multo minus in deo quam in creaturis: vt ali
bi declaratum est, & dictum est saepius supra.