Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2420

Sources:

Ba: Badius1520a

B216r

1
CIrca Quintum arguitur: quod veritas diuina perfectius & principalius habet esse in
eius essentia quam in eius intelligentia. Primo sic per illud quod dictum est supra.
Dispositio vniuscuiusque in esse &c. Sed esse perfectius habet res in sua essentia
quam in intelligentia: quia primum est esse naturae: hoc secundum, esse rationis, quid secundum philosophum
vt dictum est, diminutum est esse. ergo & perfectius esse habet veritas diuina in dei essen
tia quam in eius intelligentia.

2 ⁋ Secundo sic, vt iam dictum est secundum Anselmus Veritas in existentia
causa est veritatis quae est in cognitione. verius autem esse habet vnumquodque in causa quam in causa
to. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. veritas omnis in diuinis non est nisi essentialis, vt supra habitum est: quae
non habet per se esse nisi in essentia: & in nullo alio, nisi per hoc quod essentia habet esse in illo. verius
autem vnumquodque habet esse in illo in quo habet esse per se, quam in quo habet esse per aliud. ergo &c.

4 ⁋ Contra
veritas est per se obiectum & motiuum intellectus: mouens solummodo eum in habitu & in potentia vt est
in re ipsa: actu autem vt est in ipso intellectu. vnumquodque autem perfectius habet esse in dispositione
qua est in actu, quam qua est in potentia. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. cum aliquid denominatur ab eo
quod est in alio: illud quo denominatur verius est in illo alio quam in denominato. Verbi gratia,
cibus denominatur sanus a sanitate quae est in animali: & verius habet esse sanitas in animali quam in cibo. Res
autem vel essentia dicitur vera a veritate quae est in intellectu. Probatio: quia veritas est quaedam
adaequatio propter quam dicitur vera res: & similiter intellectus. Adaequatio autem est in intelle-
ctu: non in re. Intellectus enim adaequatur rei: & est adaequatio in eo quod adaequatur: non autem
in eo cui adaequatur. ergo &c.

6 ⁋ Tertio sic. veritas non dicit in re nisi respectum ad intellectum.
Res autem secundum suam essentiam non dicit nisi potentialem respectum: quia est intelligibile: siue natum intel
ligi. vt vero est in intelligentia: est intellectum in actu. verius autem habet esse vnumquodque secundum quod est
in actu, quam secundum quod est in potentia: quia secundum quod est potentia non est. ergo &c. Ba216v

7
⁋ In quaestione ista de veritate diuina oportet coniicere quid dicendum sit ex eis
quae experimur circa veritatem creaturae, de qua debet esse sermo loquendo de creaturis: quamquam mul
to aliter & aliter habet esse veritas in deo, & in creaturis: vt iam patebit in parte. Dictum enim est supra:
quod veritas nominat in quiditate ipsa quae est obiectum per se intellectus, respectum quendam eius
ad intellectum: & hoc vt est declaratiuum eius quod est: quemadmodum econtra falsum est simulatiuum
eius quod non est. Dictum est etiam quod istum respectum potest dicere circa intelligibile obiectum intellectus
diuini quod est ipsa diuina essentia: vel sub ratione qua diuina essentia est apta intelligi: &
quasi in potentia se habeat vt intelligatur: similiter & intelligentia diuina vt in potentia est ad
hoc quod eam actu intelligat (Dico secundum rationem intelligendi: quia in se non est nisi actu intelligens
vt infra patebit) vel potest dicere illum respectum sub ratione illa qua iam actu est intellecta ab in
telligentia actu intelligente. Secundum hoc enim dictum est in praecedenti quaestione: quod veritas & habet esse
in diuina essentia, & etiam in eius intelligentia. Sed ad intelligendum in quo illorum verius consistit
quod quaerit quaestio praesens: ne lateat in ipsa aequiuocatio: oportet primo scire quod in intelligentia habet
esse quadrupliciter veritas, siue quatuor modis, & duobus primis sicut in subiecto, duobus aliis
sicut in cognoscente: de qua secundum quemlibet modum quaestio potest intelligi, vt patebit. Intelligentia
enim de ratione sua propria qua est attributum in essentia diuina diuersum ab aliis, dicit respe-
ctum quendam ad intelligibile diuinum: inquantum. scilicet ipsa diuina essentia sub ratione respectus quid est
importatus nomine intelligentiae, nata est seipsam per cognitionem siue per actum intelligendi compre-
hendere: quemadmodum econuerso intelligibile diuinum dicit respectum quendam ad diuinam intelli
gentiam: inquantum. scilicet ipsa diuina essentia sub ratione respectus qui est importatus nomine in-
telligibilis, nata est per cognitionem ab eius intelligentia comprehendi: Et similiter quemadmodum
veritas nomine suo dicit respectum eundem: inquantum. scilicet diuina essentia sub ratione eius scilicet verita-
tis, est suiipsius apud intelligentiam per intellectualem cognitionem manifestatiua, vt rationem mani-
festationis addit veritas nomine suo super rationem quae importatur nomine intelligibilis quam in se
includit. & secundum hoc intelligentia dicit respectum quendam diuinae essentiae vt subiecti vel funda-
menti ad intelligibile diuinum sub ratione intelligibilis. Potest ergo intelligentia diuina sub ra-
tione qua intelligentia est, considerari & sub comparatione ad essentiam, vt ad suum subiectum siu-
fundamentum: & sub comparatione ad intelligibile: vt ad terminum & obiectum. Primo modo diuina
intelligentia ab essentia quam sub suo respectu in significato suo includit, habet quod sit vera intelli
gentia: quemadmodum bonitas quod sit vera bonitas: & aeternitas quod sit vera aeternitas: & caetera
omnia quae in deo considerantur. Et sic in diuina intelligentia habet esse veritas essentialis: quae
eadem est cum veritate omnium aliorum quae in deo considerantur, vt patet ex supra determinatis, et est
primus modus quo veritas habet esse in diuina intelligentia. Et fide huiusmodi veritate quaestio propo
sita intelligatur, vtrum. scilicet veritas principalius, dignius, siue verius sit in diuina essentia: an in eius
intelligentia: patet quod secundum rationem intelligendi principalius & dignius habet esse in essentia quam in
intelligentia: quia intelligentia non est vera intelligentia: nisi quia essentia quam in se continet, est ve-
ra essentia. Et similiter intelligendum est de veritate in omnibus aliis quae sunt in deo. Et similiter
intelligendum de veritate in essentia & intelligentia creata: quia intelligentia suo nomine non
nominat nisi potentiam: & ita purum respectum super essentiam cuius est, vt infra patebit. Et respe
ctus inquantum respectus est, nihil realitatis aut veritatis habet nisi a suo fundamento, vt habitum
est supra. Secundo modo habet intelligentia propriam rationem veritatis ab obiecto, quam alia attributa
non habent: eo scilicet quod veritas in deo vt obiectum, proprium secundum rationem sui respectus respicit intelligentiam &
non aliud attributum in deo. Rationem autem veritatis ab intelligibili, habet intelligentia dupli-
citer: secundum quod in intelligentia comparata ad intelligibile duo considerant scilicet intelligendi ratio: & in-
telligendi actio consistens circa intelligibile vt est intelligenti praesens. Ratio intelligendi in intel-
ligentia est esse formale illud quo intelligibile facit intelligentiam talem in actu quale ipsum est: cum
de se inquantum intelligentia est, non est nisi in potentia tale. Quae in deo sola ratione differunt: in
creata autem intelligentia differunt aliquando re. Res enim existens extra animam notitia sua exi-
stente in intelligentia informat intelligentiam: & facit eam quodammodo esse talem qualis ipsa est.
Secundum hunc enim modum anima per intellectum quodammodo est omnia intelligibilia, sicut secundum sen
sum omnia sensibilia, vt determinat philosophus. iii. de anima. Similitudo autem illa in intelligentia re differt ab
eo quod est extra: quia est accidens in intelligentia creata. Vnde sicut inter se sunt diuersae ipsae res
sic habent diuersas veritates: & illa veritas rei in anima diminuta est respectu veritatis quae
est in re extra: quemadmodum & ipsa est res diminuta respectu illius quae est extra. & est veritas
signi respectu veritatis rei. Vnde & hac veritate dicitur intelligentia vera inquantum ipsa est quodam Ba217r
modo conformis rei extra tamquam suo exemplari primo: sicut tabula per imaginem in ea depictam confor-
mis & similis dicitur rei exemplari ad quam depicta est in ea tamquam exemplatum quoddam. Si ergo de huiusmodi
veritate quaestio proposita intelligatur, Sciendum quod veritas huiusmodi quia in se continet actum qui est in con
gnoscente vt in subiecto: & obiectum quod est informans actum: & in intelligente sicut in cognoscente, non
autem sicut in subiecto: potest igitur comparari ad intelligentiam vt habet esse in illa sicut accidens
in subiecto, ratione actus in ea eliciti: vel sicut obiectum in cognoscente. Si primo modo: sic est se-
cundus modus principalis quo veritas habet esse in intelligentia. Et patet quod loquendo de isto
modo existendi veritatem: dignius & principalius habet esse veritas in essentia quam in intelligentia. Et
hoc siue fuerit veritas simplicis intelligentiae: qua intelligentia comprehendit id quod verum est in
re, aut in eius quiditate sub ratione incomplexi: siue fuerit veritas intelligentiae collatiuae, qua
comprehendit id quod verum est in re sub ratione complexi. Nisi secundum opinionem dicentium quod res in veri
tate sua sequitur aestimationem: quam reprobat philosophus. iiii. Meta. vt tactum est supra in quaestione disputatio
nis nostrae. Vnde quia huiusmodi comprehensio in sua veritate sequitur veritatem rei: ita quod in intelligen
tia complexa sine omni sua mutatione ad mutationem rei contingit eam mutari a veritate in falsita-
tem & econuerso, quando est falsum & verum possibile siue contingens: secundum quod dicit philosophus de opi-
nione sicut & de oratione in praedicamentis: non autem econuerso ad mutationem comprehensionis ali-
quo modo mutatur veritas in re: secundum quod dicit philosophus in li. Peri her. Propter nostrum affirmare
vel negare nihil mutatur in re: lta quod secundum hoc veritas rei nullo modo dependet a veritate huiusmodi
cuiuscumque intelligentiae creatae: sed econuerso. verius & dignius est vnumquodque in esse absoluto quam
dependenti. Et sicut est in creaturis, ita est in deo inquantum in ipso secundum rationem differunt actus in
telligendi & obiectum: & secundum rationem nostri intellectus actus intelligendi formatur a ratione
obiecti. Si vero quaestio intelligatur de veritate extra rem in intelligentia secundo modo scilicet vt obie
ctum in cognoscente, in quo obiecto cognoscens percipit ipsam rem: quae secundum se vt extra est,
solum in potentia est intellecta: inquantum vero vt obiectum est in intellectu, actu est intellecta:
cum manifestum est quod huiusmodi veritas fundatur in ratione intelligibilis per duplex esse suum
vnum in re extra: aliud obiectiue in intellectu siue in intelligentia: & etiam est manifestum quod vt est
in intelligentia, est actu mouens ipsam: & declaratiua sui apud ipsam: quod facit solummodo in
potentia vt secundum se est extra in sua essentia: quare cum in tali actu mouendi intellectum ad de-
clarationem sui consistit secundum praedicta ratio veritatis: perfectius est autem secundum dispositionem
actus cum secundum illum est in actu: quam cum secundum illum est in potentia tantum: Res igitur ipsa inquantum
est in intelligentia obiectiue actu mouens ipsam, perfectius habet rationem veritatis quam secundum quod
est secundum se in sua essentia extra. Quare cum secundum istum modum intelligendi dicitur vera veri
tate ipsius rei vt est obiectiue in ipsa: hoc igitur modo dicendum est quod veritas perfectius ha-
bet esse in intelligentia quam in ipsa essentia. Sed continet iste modus essendi & veritatem perfectius
in intelligentia quam in essentia: continet enim in se tres,. quoniam veritatem existere in intelligentia
isto modo, nihil aliud est quam ipsam veritatem esse in intelligentia vt obiectum actualiter intellectum:
quae veritas non est existens in subiecto nisi in ipsa re: sed denominat ipsam rem secundum quod est secundum
e existens extra intelligentiam: & etiam vt est existens in ipsa intelligentia: & similiter ipsam intelligentiam
inquantum per cognitionem res consistit in ipsa sicut obiectum in cognoscente: in quo potest esse ipsa
veritas vt obiectum cognitum dupliciter. Et sic dupliciter intelligentiam debet denominare. Vno modo
cognoscendo siue intelligendo id quod verum est. Alio modo intelligendo ipsam veritatem qua &
res extra: & existens in intelligentia: & similiter ipsa intelligentia habent esse vera. Haec veritas quae vno
modo in essentia rei extra vt in subiecto ipsam denominando: dupliciter habet esse in intelligentia.
Vno modo inquantum habet esse vt in subiecto in re ipsa: secundum quod obiectiue habet esse in intelligentia
ipsam denominando vt subiectum suum. Alio modo inquantum habet esse in ipsa intelligentia: non vt in
subiecto: sed vt in intelligente tantum & determinante intelligentiam: non sicut subiectum: sed sicut cogno
scens. Et vtroque modo verius habet esse in intelligentia quam in essentia: hoc est in essentia vt est in in
telligentia, quam in essentia vt est secundum se extra: & in intelligentia vt continens in se obiectiue essentiam, quam in
ipsa vt est extra. Perfectior enim est ratio veritatis vt denominat essentiam in intelligentia, & ipsam in
telligentiam, quae vna est & eadem, quam sit ratio eiusdem veritatis vt denominat rem extra. & hoc quia
(vt iam dictum est) essentia rei vt est secundum se, est solum in potentia intellecta: & ita vt est in po
tentia mouens: vt vero est in intelligentia, est secundum actum intellecta: & ita vt ipsa est actu mo-
uens. Quare cum veritas fundatur in essentia inquantum habet vim manifestatiui & declara
tiui suiipsius apud intelligentiam: dicente Auicenna, quod veritas est proprietas vniuscuius-
quod rei inquantum nata est de se veram aestimationem facere: dicente etiam beato Hilario Ba217v
quod veritas est manifestatiuum esse: & manifestum est quod tunc vnumquodque habet perfectius esse secundum quam
cumque rationem: inquantum secundum ipsam habet esse in actu, quam inquantum secundum ipsam habet solum esse in potentia: & similiter
fundatur super aliquid: & super aliquam eius rationem perfectius habet esse inquantum fundatur super illud secundum quod habet
secundum illam dispositionem esse in actu: quam inquantum fundatur super illud secundum quod secundum illam dispositionem
habet esse in potentia tantum. Quare cum, vt dictum est, veritas fundatur super essentiam rei inquantum
habet naturam siue vim intelligibilis, & manifestatiui, & secundum se est intellectum in potentia tantum
& similiter manifestatiuum siue mouens in potentia tantum: vt vero est in intelligentia est actu intelle
ctum & actu mouens: Absolute ergo dicendum est secundum huiusmodi intellectum quaestionis: quod veritas quae
cunque diuina & alia perfectius & principalius & dignius habet esse in intelligentia: hoc est in
ipsa re secundum esse quod habet in intelligentia cognoscente, denominando veram & ipsam rem, & ipsam
intelligentiam: quam in ipsa essentia secundum se, denominando solum ipsam rei essentiam: quia pere-
ctius habet esse in ipsa essentia, vt iam actu intellecta & actu mouens: quam habet esse in eadem vt
potentia est intellecta & potentia mouens, sicut dictum est. Et sic in creaturis contrario modo
contingit de esse rei & sua veritate secundum istum modum: quoniam veritas rei in anima est per-
fecta veritas: & esse in eadem est esse diminutum: esse vero in re extra est perfectum esse & diminuta
veritas. Sed iste modus quo veritas habet esse in intelligentia, non vt in subiecto, sed vt obiectum
in cognoscente, duplex est. secundum quod dictum est: quoniam veritas obiectum est intellectus Vno modo
mouens ipsum ad cognoscendum per se id quod verum est: & est tertius modus principalis quo ve
ritas habet esse in intelligentia. Alio vero modo ad cognoscendum per se ipsam veritatem. Primo modo
(vt iam dictum est) verius esse habet in intelligentia vt in cognoscente, quam in re extra vt in subiecto: Sed aequali
ter habet esse in intelligentia, & in essentia vt est in intelligentia: quia secundum eandem rationem manifestatiui.
Si tamen in aliquo illorum habet esse verius: hoc est in intelligentia: quia actualitatem manifestatiui habet
ab eo quod est in intelligentia, non autem ab eo quod est in essentia: nisi quia essentia est in intelligentia. Si vero veritas
moueat intelligentiam ad intelligendum ipsam veritatem significatam nomine absoluto: vt est quartus modus
principalis quo veritas habet esse in intelligentia: quae quidem veritas licet non existit nisi in re subiecta
vt in subiecto: tamen per se est in intelligentia vt obiectum apprehensum ab ipsa: & hoc non nisi in intelli
gentia collatiua. Non enim est sic constituta veritas aliud quam verorum quaedam conformitas: & ratio decla-
ratiua suiipsius & illorum apud intelligentiam: in qua conformitate consistit perfecta ratio veritatis:
lta quod sine eius perceptione ex collatione vtriusque conformium adinuicem, a nullo intellectu diuino
potest esse perceptio perfectae & syncerae veritatis: licet ipsum verum quod est res ipsa aut quiditas
sine vlla collatione percipi possit, vt dictum est.

8 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod sicut si-
mile inquantum simile dicit respectum quo res vna alteri similis est, similitudine quae fundatur in re super
aliquod absolutum: puta albedinem: & consistit in conformitate secundum albedinem vnius ad albedinem alterius:
vt similitudo sit ipsa conformitas qua sunt similes & conformes adinuicem: non sunt autem illi vel eorum
albedines ipsa similitudo aut conformitas: sed participant eam: Sic verum inquantum verum dicit respe-
ctum quo res vna alteri rei conformis est: veritate quae fundatur in rei essentia & natura: & ha-
bet esse in essentia rei: & in intelligentia: ambo denominando, vt dictum est, vt conformitas illa
sit ipsa veritas qua ambo dicuntur esse vera: non autem sunt ipsa veritas. hoc enim non est verum nisi in ipso
deo solo: in quo non est alicuius participatio, sed habens est id quod habetur. Quemadmodum ergo similitu-
do dupliciter habet considerari: sicut etiam quodlibet esse quiditatiuum cuiuslibet rei creatae: Vno
modo sub ratione esse imparticipati: vt scilicet secundum se considerata non est nisi similitudo tantum: sicut humani
tas secundum se non est nisi humanitas tantum: Alio modo sub ratione participati: vt scilicet in hoc albo & in illo
est haec similitudo in isto simili, & illa in illo, quia participata est ab hoc albo & ab illo, vt supra di-
ctum est de humanitate: Similiter ergo & dupliciter habet considerari veritas scilicet & secundum rationem partici
pationis in creaturis penes diuersitatem rerum & veritatum in vtroque conformium: & secundum rationem abstra
cti & imparticipati. In deo autem secundum rationem identitatis penes diuersitatem ipsorum conformium secundum rationem
vt statim patebit. Nunc autem ita est: quod veritas non dicitur in eo quod habet veritatem in esse naturali
quocunque, nisi a veritate quiditatis suae. Non enim dicitur aliquis verus homo nisi quia habet veram
humanitatem: neque verum simile nisi quia habet veram similitudinem. Similiter ergo non dicitur aliquid ve
rum vt res vel natura vel essentia aliqua, nisi quia habet veritatem: hoc est conformitatem sui ad ali
quid, siue per identitatem vt in deo, siue per participationem vt in creaturis. Cumque duo ab aliqua dispositione
denominata sunt: quorum vnum denominatur tale ab illo inquantum habet esse in alio: illud aliud dignius ha
bet illam denominationem. Verbi gratia: Cum cibus dicitur sanus a sanitate corporis animalis per quandam at-
tributionem scilicet quia est effectiuus illius: dignius denominari habet a sanitate corpus animalis quam ci-
bus. Quare cum quaecumque res vt est natura & essentia dicitur vera veritate vt ab ipsa participata: tanquam Ba218r
qua est alicui conformis: verius ergo & dignius attribuenda est ratio veritatis ipsius conformitatis vtri
quod communi vt est in esse quiditatiuo secundum se considerata, quam ipsis conformibus vt ab eis est parti
cipata: non quidem vt est huius secundum conformis & illius: sed vt ipsa est: se conformitas vtriusque: quemadmo-
dum ratio similitudinis verius attribuitur similitudini vt secundum se consideratur in esse quiditatiuo quam alicui
consimilium. Quare cum veritas considerata vt est conformitas absoluta super vtrumque conformium: non ha-
bet esse nisi in consideratione actuali intelligentiae, quae ex collatione vtriusque conformis percipit ipsorum
conformitatem inter se, intelligendo conformitatem inter se quasi in esse quodam quiditatiuo: cum in vtroque
conformium intelligitur quasi in esse naturae: perfectior ergo & dignior est ratio veritatis vt cadit in actua-
li perceptione intelligentiae, percipiendo scilicet eam (vt dictum est) secundum se & absolute, quam vt habet esse in re conforma
ta alteri: & hoc siue huiusmodi res consideretur vt intelligibile quoddam nondum actu intellectum: siue vt ipsa iam
actualiter sit intellecta. Si ergo secundum hoc proprie velimus loqui, & dicamus veritatem vt consideratur
secundum se absolute quasi in esse quiditatiuo, esse in intelligentia: secundum vero quod consideratur vt in hoc & in il
lo existens scilicet in vtroque conformium dicamus esse eam in essentia: & hoc aut vt secundum se consideratur: aut
vt est actualiter intellecta in ipsa intelligentia: secundum hoc debemus principaliter intelligere quaestionem quae quaeritur
vtrum veritas principalius & dignius habet esse in diuina essentia an in eius intelligentia.

9 ⁋ Et est di-
cendum simpliciter & absolute, quod in eius intelligentia, quoniam in essentia secundum se non habet esse verstas
nisi quia est eius quod verum est: simiter neque in essentia vt in actuali consideratione intelligentiae est exis:
vt sicut in essentia non existit nisi quod est verum: & ita veritas vt est huius conformis: non ipsa veritas
absoluta: sumendo veritatem pro ratione respectus, puri: quemadmodum modo loquimur de ipsa: similiter vt ab intel
ligentia apprehenditur exnins in essentia non percipitur nisi quod est veritate verum: & ita veritas vt huiusmodi, non vt abso
luta. In intelligentia autem habet esse veritas vt est ipsa conformitas conformium: sicut similitudo est conformi
tas quaedam similium. & sic percipitur non solum quod verum est intelligentia simplici quae percipitur vtrumque verorum secundum
se & absolute: sed ipsa secundum se veritas quae est formasvtriusque verorum: & hoc intelligentia collatiua
vnum eorum alteri conferendo. Per hunc ergo modum, perfectum esse veritatis non habet veritas nisi in actuali perce
ptione intelligentiae: & sic in intelligentia habet esse non vt in subiecto: sed vt in participante: participando scilicet eam
non vt habet esse in aliquo sicut in subiecto: sed secundum esse quiditatiuum abstractum a quolibet sub
iecto: non abstractione vniuersalis a particulari logice: sed formae & quiditatis ab eo cuius est metaphy
sice. Et secundum hoc bene definit Anselmus veritatem: cum dicit quod est rectitudo sola mente perceptibilis: & per hoc
secundum praedictum modum in sola mente existens: ita quod nisi sit in perceptione actuali: non ha-
bet esse in sua perfecta ratione absoluta. Et ad horum euidentiam & similiter illorum quae dicuntur
in prima & tertia ratione ad hanc partem: sciendum quod res quaecumque considerata in se secundum esse
naturale aut quiditatiuum nullum omnino respectum dicit ad intellectum inquantum huiusmodi: sed
solum ex hoc quod habet in se rationem intelligibilis: hoc est quod sit manifestabile intellectui: & hoc pas
siue: sed ex hoc primo habet rationem veri quod est sui manifestatiuum apud intellectum: & hoc acti-
ue. Et haec est ratio veri in re imperfectissima, priusquam manifestans est se intellectui secundum actum: &
actualiter intelligitur. Sed cum est secundum actum se manifestans intellectui: tunc habet rationem
veri perfectam, sed vt in concretione & sub ratione participati perfectissimam: vt quando se manife
stat sub ratione veritatis vt in abstractione consideratur, quae non habet esse nisi in actuali perceptio-
ne vt obiectum in cognoscente, vt conformitas & coaequatio vtriusque verorum: sine cuius perceptio
ne non percipitur veritas: sed solum id quod verum est siue veritatem habens aut participans. Nec
potest illa veritas percipi sine perceptione & collatione adinuicem vtriusque verorum secundum correspondem
tiam: sicut nec potest percipi veritas imaginis Caesaris sine inspectione vtriusue. scilicet & Caesaris & imagi-
nis, & collatione eorum inter se. secundum correspondentiam, secundum quod supra expositum est in quaestionibus
an contingit aliquid scire. Haec autem vera, inter qu. scilicet debet fieri huiusmodi collatio: & quae debent sic si
bi correspondere, sunt res ipsa quae est vera res extra in sua essentia & natura, & ipse intellectus qui
est verus ex vero conceptu illius rei. Quae quidem collatio sit per actum intellectus considerantis si con
ceptus in intellectu nec plus nec minus continet quam continet natura rei extra: ita quod istius collationis res extra
sit vnum extremorum: & ipse conceptus de illa re sit aliud. vt si intellectus inueniat quod conceptus
eius nec plus nec minus contineat quam continet natura rei extra, iudicat quod verus est intellectus conceptus: & econ
uerso si inuenit quod conceptus eius plus aut minus contineat quam natura rei extra, iudicat quod conce-
ptus est falsus & diminutus: & simile iudicium facit circa rem. Et sic ex collatione vtriusque, scilicet
rei & conceptus: secundum huiusmodi conformitatem concipitur veritas in abstractione quae est
forma vtriusque verorum inquantum vera sunt: & hoc non nisi intellectu complexo quo vnum
comparatur alteri secundum correspondentiam & conformitatem, dicente intelligentia quoniam
hoc est conforme illi: & econuerso (quod tamen venatum est ex illo intellectu complexo collatiuo) concipitur intel
lectus incomplaexus scilicet conformitatis, quae est inter illa extrema collationis. Quemadmodum enim com Ba218v
parans hoc album illi albo: & econverso: & concipiens quoniam hoc est conforme & consimile illi: & econm
uerso: abstrahit ab vtrisque rationem similitudinis & conformitatis tanquam formam & quiditatem con
munem vtrisque inquantum similia sunt: sic comparans verum quod est in intellectu ad verum quod est
in rebus: & concipiens quoniam hoc est conforme & consimile illi in veritate: & econverso: abstrahit ab vtril
quod rationem communis conformitatis & veritatis tanquam formam & quiditatem communem vtris-
quod inquantum vera sunt & conformia. Non dico abstractione logica qua abstrahitur vniuersale a pari
cularibus, vt homo ab hoc homine & ab illo: sed metaphysica qua abstrahitur forma siue quiditas
ab eis quorum est quiditas: vt humanitas ab hoc homine & ab illo: a quibus participatur. Per hunt
ergo modum veritas dignius habet esse in intelligentia quam in essentia. Hoc tamen non conuenit aes
liter cuicumque veritati: neque respectu cuiuscumque intelligentiae indifferenter.

10 ⁋ Ad cuius euidentiam sci
dum, quod duplex est veritas, sicut duplex res est in quae fundatur: veritas scilicet creata & increata. iEt creata duplex
est scilicet naturalis & artificialis. Intellectus autem in vniuerso non est nisi duplex scilicet creatus humanus il
angelicus, & increatus: & non se habet aliqua illarum veritatum aequaliter ad hos duos intellectus. Quod
primo inspiciendum est circa veritatem rei naturalis creatae. Secundo circa veritatem rei artificialis. Te
tio circa veritatem rei increatae.

11 ⁋ Circa primum ergo sciendum: quod veritas rei naturalis creatae ad intelle-
ctum increatum refertur essentialiter tanquam ad illum a quo habet causari, & a quo essentialiter depen
det in suo esse naturali: ad intellectum vero creatum quemcumque refertur accidentaliter tanquam ad illum a quo per
eius similitudinem intellectus habet informari: & per hoc rei extra in veritate conformari: & ita a
quo habet quodammodo causari, vt patebit: & a quo dependet in suo esse cognitiuo. Vnde cum se
cundum praedeterminata, veritas in re dicit respectum eius ad intellectum: veritas igitur rei naturalis en
tialem respectum siue essentialiter respectum dicit ad intellectum increatum: accidentalem aut ac
cidentaliter ad intellectum creatum. Cum igitur (vt iam conclusum est) veritas principalius & perfectiu
esse habet in intelligentia quam in rei essentia: essentialiter igitur veritas rei naturalis perfectius habet
esse in intelligentia intellectus creati quam in sua essentia: & hoc secundum modos praedeterminatos, inqui
bus supra concessum est veritatem dignius esse in intelligentia quam in rei essentia.

12 ⁋ Sequitur conside
re de veritate artificialis quom se habeat ad intellectum increatum & creatum. Circa quam sciendum, quod ips
ad vtrumque intellectum refertur essentialiter tanquam a quo habet causari: & a quo essentialiter depende
in suo fieri: & in suo esse. Essentialem ergo respectum habet ad vtrumque: sed essentialiorem ad intellectum
increatum, quoniam artificiale secundum naturam & formam simul habet esse in intellectu increato ratio
ne diuinae essentiae: quemadmodum dictum est de re naturali. Et ideo veritas artificialis rei sicut & nati-
ralis verius & perfectius habet esse in diuina intelligentia quam in propria essentia. In intellectu vero cre-
to artificiale non habet esse nisi secundum formam tantum: & hoc ratione similitudinis alicuius, illius secundum
quam eam habet producere in materia extra, vt secundum Philosophum in. vii. metaphysicae, fat simi-
le a simili, domus in materia a domo in mente. Quam etiam formam non habet ex se naturaliter: sed sibi
formatam in generali vel in speciali ab aliquo artificiali vel ab aliqua similitudine accepta ex re na
turali inquantum ars imitatur naturam. Et secundum hoc veritas rei artificialis inquantum ipsa
habet fieri ab intellectu artificis, verius habet esse in eo quam in re ipsa est. Inquantum vero similitudo at
tis in artifice accepta est ab aliquo artificiali, verius habet esse in illo & primo, & secundario in an
fice, & tertio in artificiato ab ipso.

13 ⁋ Sequitur de veritate rei increatae quomodo se habeat ad intelli
gentiam creatam & increatam. Ad intellectum, quidem creatum sic se habet, quod ex puris naturalibus nullis
potest huiusmodi veritatem comprehendere: siue quae consistit in conformitate diuinae essentia
ad intellectum humanum: siue ad diuinum: siue ad creaturas. cum his enim tribus habet conformitatem
vt iam patebit. Et hoc ideo: quia vt dictum est, huiusmodi conformitas non potest comprehendi sine co
latione conformium cognitorum: & diuina essentia ex puris naturalibus a nulla creatura potesti
telligi. Si vero intelligatur ab intellectu beato: licet non potest comprehendere perfecte conformium
tem infinitam diuinae essentiae cum diuina intelligentia: & similiter quae est diuinae essentiae ad ce
turam: quantum tamen ad id conformitatis quod comprehendit, quo ad hoc dignior est ratio verita
tis illius vt est in intelligentia sicut obiectum cognitum in cognoscente: quam indiuina essentia. quo scilicet bii
telligentia comprehenditur vt est vtriusque conformitas conformium. In diuina vero essentia non est nisi vt habi-
ta ab altero eorum. Et quia in intelligentia est vt iam actualiter intellecta, in diuina vero essentia vt possi
bilis intelligi: & semper in perfectiori ratione veritatis est vnumquodque inquantum est sub ratione actualiter intellecti
quam sit inquantu solum intellectum potentialiter, aliis eisdem retentis: licet sic & absolute quicquid est in deoinquantum l
ipso est, dignius habet esse quam in creatura quocumque modo ponatur esse in ipsa: Similiter est si consideretur huiusmodi veritas re
spectu intelligentiae diuinae, semper dignior ratio eius est vt habet esse in intelligentia quam in essentia: quia in intelligenia
hir esse vt intellectum in actu: in essentia autem vt intellectum in potentia. Propter quod omnes perfectae definitiones & rectr id Ba219r
aut veritatis dantur ex ordine aliquo siue comparatione ad intellectum: ita quod accipiant intelle-
ctum licet oblique in se: & hoc cum ratione manifestationis illi faciendae vel adaequationis cum ipso:
vel cum ratione vtriusue scilicet manifestationis & adaequationis. Primo modo dicitur quod verum est declara
tiuum esse, scilicet apud intellectum. secundum Hila. vel natum facere de se veram aestimationem
secundum Auicen. Secundo modo dicitur adaequatio rei & intellectus. secundum lsaac. Tertio mo-
do dicitur rectitudo sola mente perceptibilis. secundum Anselmus Vnde quod dicit Augustinus quod veritas est
id quod res est: non est nisi definitio materialis, per id scilicet super quod veritas fundatur. vnde corrigens defi
nitionem dicit. Cui saltem manifestum est falsitatem esse qua res id putatur esse quod non est, intelligat
veritatem esse qua ostenditur id esse quod est.

14
⁋ Per haec patet responsio ad illud quod arguebatur primo: quod esse in intelligentia es
esse cognitiuum & rationis non verum, quale est esse naturae quod est in rei essentia. Dicendum quod licet non
sit in intelligentia vera & perfecta ratio entitatis: sed in re extra: quia Philosophus in. vii. meta. esse
rei in anima vocat esse eius diminutum: esse vero rei extra vocat esse verum: est tamen in ea perfecta ra
tio veritatis: quia in actu cognitiuo est motus rei in intelligentia secundum rationem veri: qui per
ficitur in intelligentia vt in suo termino: quemadmodum ratio grauis perficitur deorsum, ad quod incli-
nat motus grauis: & similiter ratio boni perficitur in re extra, in quam terminatur motus in actu affe-
ctiuo. Non enim vniformiter sese consequuntur ratio entitatis & veritatis: quemadmodum neque ratio bo
nitatis & veritatis. Quod bene notauit Philosephus cum dixit in eodem: quod verum & falsum non sunt
in rebus sicut bonum & malum: sed in cognitione. Bonum enim non habet perfectam rationem boni
nisi in rebus: in intelligentia vero non nisi diminutam: quemadmodum neque esse: verum autem econverso. Et
quod assumitur in argumento quod dispositio vniuscuiusque in esse &c. Dicendum quod illud dictum Philosophi, Dispo
sitio vniuscuiusque in esse, est sua dispositio in veritate: debet verificari quia quanto aliquid est perfectius
in esse: & in veritate: & econverso. sed non sequitur ex hoc, quod vbi res habet perfectius esse, ibi habet perfectius veri
tatem. Immo est fallacia figurae dictionis, commutando quid in vbi, sicut patet.

15 ⁋ Ad secundum quod veritas qua
est in intelligentia causatur a veritate quae est in rei essentia: Dicendum quod hoc non est verum de ve
ritate quae est in diuina intelligentia respectu creaturae. ipsa enim veritas quae est in rei essentia tam natu
ralis quam aertificialis, causatur ab illa quae est in diuina intelligentia. Veritas enim creaturae consistit in
conformitate & adaequatione quadam secundum gradum perfectionis & naturae suae ad id perfectio-
nis quod ei respondet in diuina essentia tanquam in suo exemplari primo: quemadmodum veritas imaginis in
speculo consistit in conformitate quadam ad suum prototypum. Nec similiter habet veritatem de veri-
tate quae est in intelligentia creaturae respectu rei artificialis quo ad formam artificii. Respectu vero
rei naturalis aut diuinae essentiae: licet veritas in intelligentia causetur a veritate quae est in ipsa essen-
tia, quia tamen perfectiori modo habet esse in intelligentia quam in essentia: quia secundum actualem apprehensionem in intelligen
tia. secundum potentialem solum in ipsa essentia: secundum hoc quodammodo perfectius habet esse in intelligentia, vt supra
dictum est. Et quod asfumitur, quod vnumquodque perfectius habet esse in cam quam in causato: verum est quando secundum eun
dem modum habet esse in vtroque. Quo ad hoc tamen quod veritas in intelligentia increata respectu intelligibi-
lis increati: & in intelligentia creata respectu rei naturalis creatae vel increatae vel artificialis, maxi-
me quo ad materiam, canm habet aliquo modo a veritate existente in essentia rei intellectae: bene verum est quod ve
rius habet esse in rei essentia quam in ipsa intelligentia.

16 ⁋ Ad tertium, quod non est in deo nisi vna veritas funda-
ta in essentia &c. Dicendum quod verum est: tamen istam eandem dicimus esse verius in intelligentia quam in essentia: quod
in intelligentia est actu intellecta: in essentia autem in potentia intellecta solummodo, vt dictum est supra.

17 ⁋ Ratio
secunda ad oppositum. scilicet quod adaequatio in quae consistit veritas, est in intellectu: quia ipse adaequatur rei: non econverso: ergo
& veritas &c. sophistica est. Quoniam adaequatio vno modo est coaequantis actio & ccaequati passio. Alio autem
modo est corregulatio & correspondentia inter ccaequans & ccaequantum. Ideo dicendum ad rationem: quod super coaequa
tionem primo modo dictam non fundatur veritas: quia tunc non esset in deo vllo modo: sed fundatur super eam secundo modo
Et primo modo est coaequatio in intellectu creato, quando veritas in ipso causatur a re extra. Secundo modo est coaequatio
in ipso ex seipso ex collatione vtriusque verorum percepta ab intellectu: non quia illa coaequatio sit ipsa ve
ritas: sed fundatur in ipsa. Dicitur enim coaequantio praecise ex hoc quod vnum verorum alteri correspondet. Veritas au-
tem est in ipsa ecaequatione, qua manifestatiua est apud intellectum quod sit talis.