Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2397

Sources:

Ba: Badius1520a

B214v

1
CIrca Tertium arguitur: quod in deo sit veritas ratione suae essentiae absolute: &i
ex aliquo respectu ad eius intellectum. Primo sic. secundum quod iam dictum est pe phlosophus
Dispositio vniuscuiusque in esse: est dispositio sua in veritate. Sed dispositiam
in esse convenit deo ratione essentiae in se & absolute: quia esse primus conu
ptus est simplicissimus. secundum Auic. & ita absolutissimus. ergo &c.

2 ⁋ Secund
sic. Augustinus dicit in li. solil. Verum est id quod est. hoc autem conuenit rei ratione si
essentiae absolute, & deo maxime, vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. veritas vt respiciti
tellectum, est diminuta entitas. Est autem perfecta entitas, vt consideratur in ipsa re intellecta. Solum aute
perfectum & non diminutum deo est attribuendum, vt iam dictum est. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Augustinus dici
in solil. Si dicis nihil esse verum per se, nihil erit per se. Sed quod est per se tale: est hoc ratione suae essentiae
absolute: non autem ex aliquo respectu: ergo est ponere verum ratione essentiae absolute. sed quae deo
conveniunt, in summa absolutione ei conveniunt. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est: quoniam veritas est adeuatio
quaedam rei & intellectus, vt dicit lsido. in lii. de definitionibus. & secundum eundem modum dicit hnselmus
in lii. de veritate: quod veritas est rectitudo quaedam. sed rectitudo adaequationis siue adaequatio in
rectitudine tali non est nisi in aliquo respectu ad intellectum. ergo &c.

6
⁋ Ad istam quaestionem oportet respondere aspiciendo ad significatum termini: quae
videlicet sit propria ratio quam addit verum super ens. Et potest quaestio ista esse generalis ad veritatem
creatam & increatam: sicut & quaestio sequens. Ad huius ergo quaestionis intellectum sciendum: quod sicut in in-
tellectu complexo oportet fieri reductionem in aliquod primum principium conplexum omnino intelle-
ctui per se notum: Aliter enim procederet in infinitum: Sic in conceptu intellectus incomplexi de eo quod quid
est: quod dicitur per nomen: quod est propria ratio termini a qua imponitur ad significandum: oportet &-
huiusmodi conceptus reducere ad aliquem conceptum incomplexum primum & notissimum, in quem omnes ali
habent reduci: & qui includitur in omnibus aliis. Et est iste conceptus entis inquantum ens est.
secundum Auic. in primo Metaphysicae. vt saepius habitum est supra. Et hoc est quod significat certitudilem
qua est vnumquodque id quod est in natura & essentia sua absolute absque omni conditione & additione.
lta quod omnis alius conceptus rationem aliquam addit super iam dictam rationem entis: quae tamen non
potest esse extranea ab ente: quia ratio entis omnes rationes subintrat. Vnde & ens propterea
non potest habere rationem generis, vt supra expositum est. Quicquid enim quocumque modo additur
super rationem entis: hoc est ratio aliqua, vel modus essendi: quae nomine entis non explicatur nec
intelligitur. Et quia tales rationes non discernit neque distinguit natura rei extra, sicut neque di
stinguit diuina attributa ipsa diuina essentia vt essentia est in seipsa: sed solum ratio intellectus
quae indiuisa & indistincta diuidit & distinguit. secundum Comm. super. xii. Metaph. nihil autem est
nata ratio intellectus distinguere, nisi inquantum cadit vel natum est cadere sub eius apprehen
sione: Ratio autem entis non determinat in re aliquam rationem apprehensibilis ab intellectu vel
non apprehensibilis: sicut neque sensibilis aut non sensibilis: Licet secundum Auicen. in primo Metaph
de nullo potest formari conceptus menti, nisi habeat rationem entis: Oportet igitur quod super
rationem entis, vt determinetur ad rationem intelligibilis, sit ratio apprehensibilis: quia ens respe
ctum habet ad intellectum vt motiuum intellectus: lta quod ratio entis apprehensibilis ab intelle-
ctu non esset, nisi huiusmodi rationis in se esset susceptibilis. Haec enim ratio est in ente per hoc quod est
natum sibi assimilare intellectum. Assimilatio enim intellectus ad cognitum, est causa & ratio
cognitionis. Prima ergo ratio qua ens secundum rationem suam absolutam absque omni conditione
assumit supra se intellectus considerationem, est ratio conformandi sibi intellectum. Conforma
tio autem huiusmodi, adaequatio quaedam est & rectitudo qua intellectus per id quid concipit dere
ipsa, rei adaequatur & correspondet. Haec autem est ratio illa a qua imponitur hoc nomen ve
rum siue veritas: & addit eam super ens: vt verum nihil aliud sit quam ens assimilatiuum: vel aequa
tiuum: vel declaratiuum eius quod est apud intellectum: & hoc vel actu, vel habitu: secundum quod habet per
fectiorem vel minus perfectam rationem veri, vt amplius patebit in sequenti quaestione. Et sic
ratio entis non includit ex suo nomine rationem veri intelligibilis: vel declaratiui sui apud ani
mam: sed econuerso ratio veri includit rationem entis: quia licet primus conceptus intellectus
obiectiue sit ratio entis: non tamen concipitur nisi sub ratione veri. Et licet ratio veri sit primara- Ba215r
tio concipiendi: non tamen est ratio quae primo concipitur. Obiectiue enim & vt concipitur id
quod est ens inquantum est ens, primus conceptus est: & deinde verum: vt tamen ens in se inclu
dit. Dispositiue autem & vt ratio secundum quam concipitur id quod obiectiue concipitur, verum est
prima ratio concipiendi & sola, vt dictum est supra: ita quod circuit totum ens & seipsum & omnes
rationes entis: quia nihil concipitur nisi sub ratione veri, neque ens, neque verum, neque bonum, neque
pulchrum, neque aliquod caeterorum. Tmo cum concipitur ratio entis vel boni vel pulchri vt obiectum
circa ens: non oportet quod concipiatur ratio veri.

7 ⁋ His visis patet quid dicendum sit ad quaestio-
nem. Cum enim verum de suo nomine & impositione qua addit aliquid super ens: non dicit
nisi rationem manifestatiui vel declaratiui eius quod est apud intellectum: & ratio talis non
est aliquid super ens absolutum: sed solum ratio respectus: Dicendum est absolute quod veritas sicut neque
in aliis rebus: sic nec in deo est ratione suae essentiae absolute: sed solum ex aliquo respectu ad aliud,
vt ad intellectum, sicut dictum est: & hoc non ex respectu ad aliquem intellectum extra deum creatum
cui imprimit notitiam suam: quia talis respectus ei accidit: quemadmodum & omnes alii quos
habet ad creaturas, vt infra dicendum est: sed ex respectu ad ipsum intellectum diuinum non vt ad
suam causam: quemadmodum veritas per se non est in aliqua re naturali creata nisi ex respe-
ctu ad intellectum increatum: vt patebit loquendo de veritate creaturae: sed solum ex respectu
ad intellectum diuinum vt absolute comprehendentem id quod est in natura & essentia sua secundum ra
tionem veritatis, vt amplius patebit in sequenti quaestione.

8
⁋ Ad primum in oppositum: quod dispositio in esse conuenit deo ratione essentiae suae
absolute: ergo & in veritate: Dicendum quod illud dictum philosophi intelligitur non quo ad mo
dum & rationem quibus res habet esse, & esse verum: secundum quod nititur procedere obiectio: quo
ad hoc enim alia est dispositio rei in esse & in veritate: quia vt dictum est, & amplius dicetur in sequem
ti quaestione, dispositio rei in esse: est ex ratione absoluta: dispositio vero in sua veritate est ex
dispositione respectiua: Sed intelligitur quo ad gradus essendi in esse & in veritate: vt id quid est
superioris gradus in esse: superioris gradus est in veritate, & econverso: & quod inferioris, inferio-
ris. Vnde dicit ibi philosophus. Necesse est principia rerum quae sunt semper, sint in fine veritatis. vbi
dicit Comm. Causa in quolibet genere entium magis digna est in esse & in veritate, quam illa quorum est
causa in illo genere. Et manifestum est quod si haec est causa prima omnium entium, illa est magis di
gna in esse & veritate quam alia entia. Dia enim entia non acquirunt sibi esse & veritatem nisi ab illa.
Ex quo concludit assumptum in argumento: quod dispositio &c. Vbi dicit Comm. Idest, quod quanto ma-
gis fuerint perfecta in esse: tanto magis sunt perfecta in essendo verum. Et (vt dicit) intendebat
per hoc notificare nobilitatem veritatis: in qua considerat ista vniuersalis ars: quae considerat de
principiis vltimis.

9 ⁋ Ad secundum quod verum est id quod est: Dicendum quod aliqui volentes sub
tiliare, dicunt quod litera Augustinus quae sic iacet, Verum mihi videtur esse id quod est: sic debet or-
dinari: id quod est esse, mihi videtur verum: vt sit de dicto: non de re. & vocat propositionem esse
veram quae enunciat quod est esse. Sed sic non intenderet ibi Augustinus definire verum: quod falsum est.
Vnde praemittit: Dico, & sic definio. Nec similiter valeret instantia quam statim infert contra suam
definitionem, cum subdit. Nihil ergo est falsum, quia verum est quicquid est. Sed dicendum quod
Augustinus intendit definire verum: & est propositio sua de re: sed est materialis per id circa
quod habet esse verum: non formalis per id quid formaliter est de ratione veri.

10 ⁋ Ad tertium: quod ve
ritas quae respicit intellectum: est diminuta rei entitas, quae non convenit deo: Dicendum quod veritas
quae est diminuta rei entitas, est illa quae habet esse in intellectu de re per aliud ab ipsa re intellecta
abstractum ab ipsa: vt lapis per verbum formatum in intellectu creato de lapide: quod est quo
dammodo lapis: & non vere lapis: sed diminute. Et est talis veritas solummodo in intellectu
creato de re per verbum quod est aliud ab ipsa re quam concipit: non autem in intellectu increato
qui suam essentiam per seipsum apprehendit: & ideo tam perfecta entitas est vt capitur a di-
uino intellectu, quam in se est. Nec etiam intelligitur de veritate qua res vera est in se ex sola ratio-
ne respectus ad intellectum absque eo quod actu intelligatur. Illa enim veritas est perfecta rei enti-
tas. de qua dicit Augustinus in soglie. Si dixeris nihil esse verum per se: nihil erit per se. Vnde enim lignum
est hoc, inde etiam verum lignum est. vnde sumptum fuit quartum argumentum.

11 ⁋ Ad quod dicen-
dum, quod Aug. ibi loquitur contra illam definitionem veri apparentem quam posuerat, quae dicit: ve-
rum est quod ita est vt videtur, & quod falsum est quod aliter est quam videtur. contra quas statim ar
guit. Quod si ita esset: ablato ergo cui videtur: nec falsum quicquam, nec verum est: nec lapi-
des veri lapides essent qui sunt in abditissimo terrae gremio: vbi non sunt qui sentiant. Et Ba215v
sic ly per se, non excludit in dicto suo rationem respectus ad intellectum quem habet ex sua natura:
non per aliquod additum ei: sed excludendo adminiculum exterioris cognoscentis, explicat quod verita.
potest esse in re: etsi nullus actualiter eius notitiam habeat. Vnde subdit immediate. Nec fieri potest:
vt per seipsum dis. sine cognitione) lignum sit: & verum lignum non sit. Ex quo vlterius statim concludit
definitionem praedictam. Verum est id quod est. vbi clarum est, quod ibi appellat quod est: rem absolutam ab actu co-
gnoscentis: quamquam includit in se respectum ad ipsam, vt dictum est.