Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e239

Sources:

Ba: Badius1520a

B24v

1
CIrca tertium arguitur, quod quilibet homo quaecumque scit: scit ea aeque certitudinalitur. Pri
mo sic. Scientiae certitudo est ex certitudine medii per quod res scitur. secundum quod
certior habetur scientia medio propter quid quam medio quia: quae ergo sciuntur
vno & eodem semper aequaliter certo, aeque certitudinaliter sciuntur. tali medio no
uit homo quaecunque nouit: quia notitia primorum principiorum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. certitudo scientiae ex notitia veritatis est: pure intellectui se praesentantis
vt dictum est. Sed aeque pure cuiuslibet rei scitae veritas se repraesentat intellectui, quia secundum Au
gus.t lxxxiii quaestionibus quaestione i. veritas nunquam falsitatem patitur: & impura reddi non posset nisi ex falsitatis coma
mixtione. secundum quod dicit Augustinus in li. de Mendacio. Veritas non nisi mendacio violatur. ergo &c.

3 ⁋ Con
tra. secundum philosophum in principio Ethicorum certum non similiter in omnibus quaerendum est. Hoc autem
non est nisi quia inueniri non potest. ergo &c.

4 ⁋ Ad hoc dicendum secundum praedicta quod certitudo scientiae de
re scita non est nisi quia clara est veritatis notitia: ac ab errore secura. Nunc autem hac duo non
aequaliter concurrunt in singulorum notitia: quae homo nouit. Idcirco dicendum absolute quod non con-
tigit eum aeque certitudinaliter nosse quaecumque nouit. Dico in statu vitae huius. Immo quaecunque nouit
a primis scibilibus vsque ad vltima, necesse est eum omnia illa scire, secundum gradus certitudinis, si-
cut secundum gradus ordinis. de quibus dictum est supra.

5 ⁋ Ad cuius intellectum considerandum: quod
loquendo de certa notitia hominis ex parte hominis cognoscentis, de qua est quaest. si comparemus certi
tudinem securitatis ab errore, ad securitatem claritatis in visione: Sic multo certius fidelis nouit ea quae
sunt fidei, adhaerendo auctoritati primae veritatis: quam ea quae sunt cognita ab ipso, naturali ratione:
quantuncunque sciat ea medio claro demonstrationis. lta quod facilius posset trahi in dubium de conclu-
sione scita medio demonstrationis: quam de eo quod fide tenet. In illis autem de quibus habemus certitudi-
nem scientiae ex clara notitia veritatis, non contigit hominem vnum aequali certitudine scire singula: neque in
diuersis generibus scientiarum: neque in eodem genere scientiae. Sunt autem secundum philosophum tres modi philo-
sophiae essentiales, naturalis, mathematicus, & diuinus: in quibus homo secundum gradus, certitudinem habet
scientiae: quia maximam in mathematicis: tum quia sunt de rebus existentibus in sensibilibus: & no-
stra cognitio a sensu incipit: tum quia sunt de rebus quantum est de se intransmutabilibus: tum
quia secundum commenta. in principio Phyisica. ea quae in illis sunt priora & notiora simpliciter, prio-
ra & notiora sunt & nobis. Minorem vero certitudinem habet in naturalibus: quia licet sint de rebus nobis
sensibilibus: tamen de summe mutabilibus. in quibus non sunt priora & notiora nobis, quae simplicitur. sed
a posteriori simpliciter incipit in eis omnis nostra cognitio. Et ideo dicit commen. super. ii. Metaphy. De
modostrationes mathematicae sunt in primo ordine certitudinis: & demonstrationes naturales sequun-
tur eas. Minima vero certitudo est homini in diuinis: tum quia sunt de omnino abstractis: & elonga-
tis a sensu: tum quia ad illorum notitiam non ascendimus nisi per sensibilium manuductionem. Et ideo di
cit philosophus. i. Metaphysiy. de sua scientia diuina secundum vnam literam. Notiores omnes hac. po-
tior autem nec vna est. In eodem autem genere scientiae similiter nunquam contingit duo aeque certitu- Ba25r
dinaliter hominem scire: quia nostra scientia eo quod discursiua est: non cognoscit nisi posteriora ex
prioribus vsque ad primum seminarium scientiae animae innatum, quo primo cognoscit naturaliter primum
principium incomplexum: vt primum conceptum entis: & deinde posteriores vsque ad vltima incomple
xa: & mediantibus incomplexis cognoscit prima conplexa: & ex illis posteriora vsque ad vltimas con-
clusiones: vt dictum est supra. Et sic in quocumque genere sciendi semper certior est cognitio principiorum
quam principiata eorum: & tanto certius vnumquodque cognoscitur quanto cognoscitur mediante principio prio-
ri: & tanto minus certe: quanto cognoscitur mediante principio posteriori: quia semper clarius virtus
primi principii cognitiui relucet in sibi proximiori quam remoto distantia ordinis naturalis: sicut ocu-
lus corporis tanto certius videt aliquid: quanto sibi videt propinquius in distantia debita locali: &
ranto minus certe: quanto videt eum remotius vltra debitam videndi distantiam.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod eodem medio omnia sciuntur: dicendum quod licet
mediante primo principio omnia sciuntur: non tamen omnia per eandem immediationem se habent ad
ipsum: & ideo per ipsum certius sciuntur proxima & immediata quam remota. Adhuc etiam dicendum quod non omnia
ex primis principiis naturaliter scitis ab homine nata sunt sciri: sed solum illa quae subsunt natura-
li rationi: vt infra dicetur.

7 ⁋ Ad secundum, quod veritas semper pura est: dicendum quod in re ipsa semper pura
est: non tamen ex parte cognoscentis. Inquantum tamen nobis praesentatur sub specie sensibilium abstracta a phan-
tasmatibus: in qua cum similitudine veri similitudo falsi commixta est, vt dictum est supra, vt per hoc ipsa si-
militudo possit nos decipere, vt falsum credamus verum, vt orichalcum aurum: & econverso, vt sic
quandoque omnino verum non intelligamus: & priuemur omnino scientia. secundum quod dicit Augustinus s8uaesti qibus qua. xi.
Omnis qui fallitur, in eo quod fallitur non intelligit. Vnde secundum quod tale quid magis & minus na-
tum est contingere in notitia scibilium quorundam quam aliorum: secundum hoc quaedam nata sunt magis
certitudinaliter sciri quam alia: & minime certe ea in quibus maxime nata est fieri deceptio talis: vt sunt na
turalia, quorum scientia per sensus maxime nobis generatur: a quibus facillime sumit intellectus deceptio
nis occasionem. secundum quod dicit Augustinus x de Academicis. Veritatem obtinere nemo potest: si falsis imagi
nibus deceptus: comprehensionis modos laxauerit. Sunt enim istae imagines: quae consuetudine rerum
corporalium nos etiam cum veritas tenetur & quasi in manibus habetur decipere aut illudere moliuntur. Per
hunc ergo modum in rebus in quibus verisimile contingit apprehendere cum vero, veritas falsitatem
bene compatitur: quantum est ex parte intelligentis. Quod autem dicit Augustini quod veritas falsitatem non compati-
tur, verum est ex parte rei intellectae: & maxime in illo quod est veritas per essentiam. de quo loquitur ibi
Augu. ad lite. probans quod anima quia secum quodam modo compatitur falsitatem: non est veritas per
essentiam sed participatione.