Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2386

Sources:

Ba: Badius1520a

B211r

1
CIrca secundum arguitur, quod in deo sit duplex veritas, personalis & essentialis. Primo
sic. Quoniam vt habitum est, veritas & entitas vniformiter sese consequuntur. sed in deo
vt videtur, duplex distinguitur esse, essentiale scilicet & personale, primum substantiae, se-
cundum relationis, secundum quod ista duo praedicamenta entis est ponere in deo, secundum
superius determinata: vt sicut in creaturis sit duplex, esse substantiae scilicet & accedentis,
sic & in deo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Id quod in procedente est ab alio, & importat relatio-
nem & respectum ad illum: vt originati ad originantem, principiati ad principiantem-
dicitur personaliter: quemadmodum verbum, similitudo, imago, character, & huiusmodi. veritas in filio est Ba211v
huiusmodi. Sicut enim in creaturis dicitur esse veritas in eo quod in eis est conformitas ad aliud: vt ad
exemplar artis diuinae a quo procedunt in esse: vt patebit loquendo de veritate creaturae: sic veri-
tas esse in filio dicitur, eo quod est in eo conformitas perfecta ad principium a quo est. dicente Au
gusti. de vera relig. Quod illius vnius a quo principio vnum est quicquid aliquo modo vnum
est, ita simile est, vt hoc omnino impleat, ac sit idipsum, hoc est veritas, & verbum in princi-
pio quae illud ostendit sicut est. Vnde & verbum eius rectissime dicitur: caetera illius vnius sini
lia dici possunt, inquantum sunt. intantum enim & vera sunt. haec autem ipsa eius similitudo, & ide
veritas. & sequitur. Quae summa similitudo principium & veritas est. ergo in deo est veritas pers
nalis. & patet ex praecedenti quaestione quod in eo est veritas essentialis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, quod con
uenit personae filii, eo quod est verbum & similitudo patris, id personale est: quia convenit ei ratione dislin
ctionis suae a patre. veritas in filio est huiusmodi. dicente Augustinus de vera relitg. vt iam dictum est.
ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Eo veritas perfectissime dicitur veritas, quo habet esse in intellectu vt in co
gnoscente, vt infra patebit. Sic autem habet rationem verbi, & conceptus mentis, & ita importat emi
nationem. Sed tale personaliter dicitur: quia non est verbum in diuinis nisi personale. ergo &c.

5 ⁋ Quinto
sic. Id quo vna persona distinguitur ab altera, & illi soli convenit ita quod non alii, non nisi personale est. ta
le quidem est veritas personae diuinae inquantum persona est. Quaelibet enim personalis proprietas, quae
in eo quod ens, & aliquid, est personae constitutiua, veritas quaedam est, qua veram personam con-
stituit, quae non nisi personalis est, quia non est commune tribus, sicut nec ipsa proprietas. ergo &c.

6
⁋ Item bene dicitur de personis diuinis, quod sunt tres res & tres entes. sed omnem rationem rei & enti
consequitur veritas. ergo &c.

7 ⁋ Item in deo sunt plura quae differunt ratione intelligendi tam es-
sentialia quam personalia, & ratio intelligendi veritas est. ergo &c.

8 ⁋ In contrarium est illud quod dici
Augustius viii. de trinitate. c. ii. In essentia veritatis hoc est verum esse quod esse. quod autem tale est, essential
est, non personale: quia ad se dicitur secundum eundem. v. de trinitate. ergo &c.

9
⁋ Dicendum ad hoc secundum quod alias declaratum fuit in quaestionibus de quolibe
quod aliquid distinguitur penes essentiale & personale, hoc non contingit nisi quia alia & alia ratione
convenit personae & essentiae, quod enim secundum eandem rationem personae convenit & essentiae, non nisic
sentiale est, quemadmodum ibi declaratum fuit de bonitate, quod in diuinis non est nisi essentialis
& de vnitate quod est essentialis & personalis. Nunc autem ita est secundum iam determinata, quod pr-
fecta ratio veritatis rei cuiuscumque siue creatae siue increatae est, quod ipsa sit hoc quod natura sua requi
rit, continendo scilicet in se quicquid ad naturam & essentiam suam concurrit. & hoc subratio
ne huiusmodi, qua est declaratiua sui apud intellectum. Perfecta ergo ratio veritatis quae convenit
personae ratione deitatis vt deitas est, nihil est nisi ratio veritatis essentialis: quae vnica est sicut &
deitas. Sed sciendum est ad intellectum huius, quod cum (vt patet ex dictis in praecedenti quaestio
ne) duplex est esse veritatis, vnum in re ipsa: vt scilicet ipsa, intelligibile quoddam est, in habendo s
in se id quod natura sua requirit, & hoc inquantum ipsa est declaratiua suiipsius apud intelle-
ctum: quod quid est enim, proprium est obiectum intellectus, secundum philosophum in tertio de ani
ma: Aliud vero est esse veritatis in ipso intellectu: vt scilicet res ipsa iam est intellecta, vel-
ipso concepta: secundum primum modum patet quod non est in deo nisi veritas essentialis: quia quia
quid est in diuinis intelligibile vt res aliqua & natura, deitas essentialis est, praeter quam non est in
telligibilitas aliqua, neque in persona, neque in personali proprietate: vt iam patebit. Et secundum huncmo
dum se habet veritas in creatore ad modum veritatis quae est perfecta rei entitas in creaturis. I
nes secundum modum est difficultas quaestionis. Vbi intelligendum quod veritas diuinae natu
vel essentiae: vt iam intellecta est, & considerata secundum esse veritatis eius in intellectu: duplic
ter potest considerari. Vno modo vt est intellecta actu simplici & essentiali intelligendi abso
conceptu verbi. Alio modo vt est intellecta actu dicendi, actui scilicet intelligendi couiuncta: it
productiua est & conceptiua verbi. Primo modo intelligere essentiale in deo est vnum & idem commu
ne tribus personis, & sunt vnum & idem intelligens & intellectum, differens sola ratione absua
alicuius verbi communis conceptu. Et est intellectus in deo consimilis quodammodo ei, qui est simplicium in
telligentia in creaturis. Et patet quod veritas huiusmodi non est nisi vna, & etiam non est nisi ve
rum esse rei: quia secundum essentiam habet esse in intelligente. Sed in creaturis est diminutum
esse, quando non habent esse in intelligente nisi per suam speciem, quae non est veritas sed ima-
go rei. Penes secundum modum esse veritatis in intellectu, quo scilicet verbum in mente paterna conceptus qui
dam est, videtur quod aliqua sit veritas personalis, sicut personale est imago & character, aut verbum: vt de
claratum est opponendo. Quod autem vno modo est essentiale, & alio modo personale, dicitur quodam modus Ba212r
plurificari in diuinis. secundum quod dicitur in deo duplex vnitas, essentialis scilicet & personalis: vt expo-
situm est in quaestionibus de quolibet. Sic forte alicui videretur dicendum quod in deo duplex sit
veritas, essentialis ratione deitatis vt deitas est, quae convenit tribus personis coniter: & personalis
ad minus ratione notitiae siue verbi concepti in persona filii, quae solum filio conuenit vt est verbum &
notitia concepta in mente paterna. & hoc quemadmodum in creaturis quae intelliguntur per speciem,
& per verbum conceptum quod est quiditas earum in intelligentia, duplex est veritas. Vna quae est in re extra
idem quod vera rei entitas. Alia vero quae est in mente, & diminuta rei entitas, quamuis veritas verbi
diuini non potest esse entitas diminuta, eo quod continet in se veram naturam & essentiam intellectam
secundum quod in ipso intelligente est, & concipitur, & per hoc non potest esse aliquo modo diminuta
veritas. Vnde ad huiusmodi veritatem concludendam in deo esse aliam a veritate essentiali, quemadmodum
persona alia est ab essentia, nituntur argumenta quaedam inducta. Propter quod declaratio veritatis
quomodo propter notitiam verbi concepti in paterna intelligentia non est ponendum esse aliquam veritatem
personalem in deo: vt praeter veritatem essentialem sit aliqua personalis, & non solum vna: sed plu-
res propter plures proprietates personales: vt praeter vnam essentialem sint tres personales: sed quod non
est ponenda in deo alia veritas quam essentialis vnica, licet in creaturis propter esse rei in intellectu
sit ponere aliam veritatem ab illa quae est in re extra: Talis inquam declaratio erit responsio ad omnia
obiecta.

10 ⁋ Est igitur dicendum quod in deo veritas non fundatur nisi in essentia vt est natura & res abso-
luta, non super rationem alicuius esse, vel respectus quem accipit super se in persona. Quare cum essentia
in deo siue consideretur vt in se, siue vt in persona, non est nisi vnica & essentialis: similiter veritas in
deo, siue consideretur vt est in essentia absoluta, siue vt est in persona: non est nisi vnica & essentia-
lis. Ad cuius intellectum & ad maiorem declarationem eorum quae dicta sunt in solutione quaestionis praece.
recurrendum ad quaedam superius determinata, recolligendo ea in summa, videlicet quod cum in deo non sit
nisi substantia quae est essentia, & relatio, quae est respectus in essentia fundatus, & de ratione respe
ctus vt est respectus, est quod sicut quando est accidentalis, nihil tamen accidentalitatis ex se ponit super illud cuius
est: sed solum per illud super quod fundatur: sic cum est essentialis siue substantialis qualis est respectus in deo, ni
hil essentialitatis vel substantialitatis vel realitatis habet: nisi per illud super quod fundatur. Dis ergo natu
ra realitatis in deo consistit in diuina essentia vt essentia vel substantia est, & super ipsam fundantur omnes respe
ctus diuini: ita etiam quod etsi persona in deo habeat aliquid realitatis inquantum dicuntur tres personae esse tres
res: ratio tamen veritatis non fundatur super rem vt est personae siue personalis: sed vt est naturae siue essentia
lis. Vnde cum veritas non est in aliquo nisi id in quo firmitas sua & realitas absoluta consistit,
patet clare quod in deo non potest esse nisi vnica & essentialis veritas. Quod tamen vt amplius eluce
scat ex veritate inuenta in creaturis, paulo altius inchoando, Sciendum quod ratio rei dictae a reor re-
ris prima est in vnoquoque ente creato, & super illam rationem rei prima ratio quae fundatur est ra-
tio entis siue esse quiditatiui, quae convenit ei ex respectu ad formam diuini exemplaris, a quo acci
pitur ratio rei dictae a ratitudine, quae eadem est cum ratione entis quiditatiui. ex eo enim est ratum
quid, quo est quiditatiuum quid, & econverso. Ratio enim rei (vt dicit Auicen. primo meta. suae lo-
quens de tali re inquantum res est) ratio propria est quod nomine suo exprimat naturam & quiditatem
eius cuius est simpliciter & absolute absque omni conditione esse, siue in intellectu, siue extra ipsum:
aut non esse. ita quod ratio entis sit ratio primi conceptus obiectiue in intellectu: quia quod quid est
est proprium obiectum intellectus, secundum philosophum. vt etiam ratio rei a reor dictae non potest concipi ab
intellectu, licet possit ab imaginatione, nisi sub ratione entis quiditatiui: & tamen rationem esse nihil
potest habere nisi prius habendo rationem rei a reor dictae, in qua fundatur ratio illius esse. Quia
autem verum est prima ratio qua aliquid est conceptibile ab intellectu: vt praedictum est: ideo tertio
ratio veri fundatur in ratione entis quiditatiui, quod dicitur res a ratitudine, & postmodum sequitur ra
tio entis in effectu participantis essentiam: & quiditatem, quid dicitur res naturae. ex quo & ipsa essentia
participata, compositio cadit in omni creatura: vt habitum est supra. In qua est considerare tri
plicem rationem rei dictae a ratitudine, scilicet essentiam, & participans eam, & compositionem ex illis.
Etenim essentia vt essentia est, ratum quid est: & similiter participans eam vt participans: &
similiter subsistens in vtroque inquantum subsistens est in eis. ita tamen quod subsistens non dicitur
res, nisi propter illa in quae subsistit, neque participans, nisi propter id quid participatur: ita quod es-
sentia primo dicitur res, participans secundo, subsistens tertio: licet sola ratione seu intentione
haec inter se differunt, vt saepius declaratum est. Et ideo veritas cuiusque rei subsistentis in crea-
turis non dicitur fundari nisi in re secundo modo. Quanto enim aliquid in re plus habet ratitudinis
fiue firmitatis, tanto plus habet entitatis: quare & veritatis: vt ex hoc veritas dicatur esse in
vnoquoque, quia habet in se participatum id formae & essentiae, quod natum est habere secundum suam speciem. Ba212v
Et ex hoc dicitur esse verum indiuiduum illius speciei, vt verus homo, quia habet humanitatem in se par
ticipatam, secundum quod requirit species humana. Vnde humanitas in vnoquoque homine, dicitur veri-
tas sua in ipso: quia ipsa sola est declaratiua ipsius apud intellectum quod sit verus homo lpsa enim for-
ma quiditatis sub ratione imparticipati est rectitudo quaedam & regula declarandi veritatem eius
in participante: sed per accidens inquantum habet esse in intellectu creato: quia in eo non est nisi
vt notitia quaedam concepta de ea, & tanquam verbum & imago eius ab ipsa causata. per se vero est regu
la declarandi veritatem eius in participante inquantum habet esse in intellectu increato: quia in eo est
vt in supersubstantiali natura & summa veritate, a qua habet quod ipsa, veritas & quiditas vel essen-
tia dicatur: inquantum exemplar eius est secundum esse eius quiditatiuum, & a qua habet causari secundum effe
ctum actualis existentiae in participantibus. Vnde ex hoc dicitur homo verus vel asinus verus, vel quae
cumque alia res in specie sua dicitur vera, quod respondet ei quod est repraesentatiuum suae quiditatis & essen-
tiae in eius exemplari primo: vt secundum hoc sit quaedam adaequatio rei participantis quo ad id quod habet de
quiditate sub esse participato: & intellectus quo ad id quod habet de ea sub esse imparticipato. Hoc enim est quod
requirit veritas creaturae inquantum creatura est, videlicet quod ipsa sit illud in sua essentia quod est eius idealis per
fectio in diuina sapientia. scilicet vt ei omnino consonet & rmendeat, & conformis sit. Quemadmodum corporalis ima
go tunc vera imago dicitur quando in lineamentis & colore omnino rmendet suo prototypo, & intantum dicitur falsitas
in ea esse inquantum ab hoc deficit. Vnde dicit Augustinus de vera relii. Quae vera sunt intantum vera sunt, inquantum
principalis vnius similia sunt. Et Anselmus de verita. Quicquod est vere est: inquantum hoc est quod ibi est. Secundum
hoc ergo veritas in ommuni significato comprehendens veritatem, & vt participata est & vt imparticipata, defi
nitur sicquod scilicet est adaequatio rei & intellectus, & ita quasi quaedam mensura & rectitudo aequans ambo, quae sola men
te percipitur, & eius iudicio discernitur. dicente Augustini quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Licet
ergo participans forma & specie: vt hoc compositum ex anima & corpore, vel ex hac anima & hoc corpore, sit ve-
rum subsistens, & vera res participans vera re quae est forma & quiditas eius, & licet quiditas non sit alia res ab ea
cuius est quiditas, neque separata ab ea, immo idipsum est secundum diuersas rationes consideratum, & simili
ter suppositum non est nisi ratio subsistendi vtriusque: tamen veritas cuiusque fundatur in ratione rei vt qui
ditas est, non autem vt suppositum, neque vt participans quiditatem. Non enim dicitur hoc compositum vel
suppositum verus homo: nisi quia participat vera humanitate: non autem quia est verum compositum
vel suppositum. Similiter non dicitur angelus verus: quia est vera res quae creata est, vel quia suppo
situm aliquod est: sed quia participat veram formam angelitatis.

11 ⁋ Ascendendo ergo a creatura ad crea
torem, dicimus quia ponere oportet quod in deo duplex est res. vna quae dicitur quiditas vel essentia:
vt deitas: alia quae dicitur suppositum subsistens in forma deitatis. Tertio enim modo rem non est pone
re in deo: quia non est in eo ponere rem naturae quae est participans naturam. Deitas enim & deus: idipsum
sunt, non constituentia aliquod compositum: quia deus est deitas non participans deitatem, neque
habens eam indiuiduatam, sicut habent quiditates suas creaturae. Deitas enim vnica vt singularitas
quaedam indiuisibilis in se & immultiplicabilis, est in quolibet diuino supposito per communicationem
non per indiuiduationem, sicut quiditas est in suppositis creaturae. Humanitas enim vna est, non vt
singularitas quaedam: sed vt quaedam forma in sua essentia diuisibilis in rebus materialibus, maxi-
nme scilicet per partes integrantes essentiam suam, quae sunt genus & differentia. Humanitas enim est animali
tas rationalitas, sicut homo animal rationale: sed non est ex se multiplicabilis per partes contentas
sub se. Non enim humanitas diuiditur per humanitates, sicut homo per homines: sed est forma
speciei simplex, quae sub ratione vniuersalis diuisibilis est per supposita: vt exponendum est lo-
quendo de causa indiuiduationis, in quibus forma quae est quiditas siue essentia, per supposita
indiuiduata est: vt in Sorte & Platone, in quibus humanitas non proprie dicitur haec vel illa, nisi
quia huius vel illius. In deo autem est vnica forma deitatis singularis in tribus suprpositis commu
nicata, quae est vera quiditas eorum & essentia. Propter quod non est in deo ratio rei tertio modo, qua res
dicitur aliquid substratum quiditati participans formam quae est quiditas. In deo enim sunt idem
natura & res naturae. Quemadmodum ergo in creaturis, etsi in eis sit multiplex res, tamen veri
tas non fundatur nisi super rem: vt est quiditas & essentia: similiter & in deo, & multo magis: quia
in creaturis res naturae est aliquid absolutum praeter rationem quiditatis participatae considera-
tum secundum esse naturale. In deo autem vt dictum est, non differunt natura & res naturae: sed solum
cum re quae est quiditas & natura, est in deo res quae est suppositum: quia suppositum inquantum
suppositum est quaedam ratitudo in subsistendo, sicut & deitas in essendo: vt sic in deo res a ra-
titudine dicta sit vnica & essentialis, & trina non triplex personalis: secundum quod sunt in deo
tres personae subsistentes, quae in suo significato super essentiam non includunt nisi rationem
respectus fundati in essentia, & distinguentis personam non essentiam. & per hoc personam con- Ba213r
stituit subsistentem: qui respectus realis dicitur, non quia fundatur in essentia: Sic enim omnes
diuini respectus reales dicerentur: quia omnes fundantur in essentia: sed aut quia subsisten-
tiae personalis sunt principia formalia, vt sunt tres relationes personales: aut quia est propria per-
sonis iam constitutis: vt est communis spiratio actiua. Vnde vere dicitur de personis quod sunt
res, non autem dicitur quod relationes sunt res: sed solum quod sunt relationes reales. Nunc ergo quia ratio sup-
positi non dicit in deo sicut nec in creaturis super essentiam & naturam nisi modum essend scilicet esse
distinctum ab alio non habens realitatem (vt in creaturis iam expositum est) nisi a realitate ipsius
essentiae: & in deo persona non addit super essentiam nisi respectiuam proprietatem: & generaliter re-
spectus non habet esse reale nisi per illud super quod fundatur, aut quod constituit in diuinis: Relinquitur
ergo quod in deo non est vera realitatis ratio, nisi in ratitudine essentiae, vt essentia est existens ex
se, per quam realitas attribuitur personae, inquantum. scilicet subsistit in ipsa essentia. Quare cum esse verum
vt dictum est: non est in re nisi ratitudo quaedam essentiae: & veritas, vt siliter supra dictum est: non fundatur in
esse nisi vt ipsum est ratitudo quaedam sicut & ipsum esse fundatur in re: Sicut ergo in deo non est nisi vnica
res essentiae: & non nisi vnicum esse quod est essentiale: & vera res vnica essentialis quae est ipsum esse: dico
secundum modum nostrum intelligendi: sic in deo non est nisi vnica veritas essentialis quae fundatur in eius
esse vt ratio quaedam intelligendi ipsum: sicut primum conceptum in deo: & non est nisi vt respectus
quidam veritas ipsa in esse eius cuius est: quo habet rationem intelligibilis respicientis intel-
lectum. Cui quidem intellectui veritas diuinae essentiae, siue diuini esse vt veritas est, suiipsius de-
claratiua est per omnimodam adaequationem, in qua consistit perfecta ratio veritatis, vt infra dicetur.
Et hac veritate essentiali dicitur verum quicquid in deo est: vt primo ipsa essentia deitatis inquantum
res est intelligibilis: in qua fundatur ante omnes alios respectus attributorum, vel relationum personalium
ratio veritatis.

12 ⁋ Idcirco ergo dicendum simpliciter & absolute quod in deo non est nisi vna veritas
essentialis scilicet & quod veritas in deo non dicitur aliquo modo personaliter: sed essentialiter tantum: vt non sit
nisi vna & eadem veritas communis tribus personis.

13 ⁋ Ex dictis patet responsio ad obiecta.

14
⁋ Ad primum ergo in oppositum: quod in deo duplex est entitas siue esse, substantiae scilicet &
relationis, ergo similiter & duplex veritas: Dicendum secundum quod iam dictum est, quod propria ratio relationis
qua distinguitur contra substantiam, est respectus ad aliud: qui quidem respectus ex ratione respectus
nihil rei ponit super illud in quo fundatur: & quod in diuinis constituit. Sed quod naturam rei habet
hoc contingit ei folummodo ex eo supra quod fundatur immediate: quod in sua essentia assumit rationem
respectus, aut eius quod constituit. Propriam autem rationem esse nihil potest habere nisi ex eo quod ha-
bet propriam rationem rei: quia ratio entis consistit in ratione rei: vt dictum est. Respectus igitur
in relationibus sicut non habet rationem rei nisi per illud super quod fundatur: neque similiter rationem
entis siue secundum essentiam: siue secundum existentiam. Vnde relatio quae non fundatur essentialiter in re
aliqua existente absoluta, non est ratio realis, sed secundum dici vel rationem solum. Et ideo cum omnis
respectus & relatio in diuinis fundatur immediate super ipsam diuinam essentiam: sicut & omnia diuina
attributa: & ab illa habet realitatem suam veram: licet a realitate personae quaedam relationes potius dicuntur
reales quam aliae, vt dictum est: ita quod quicquid in diuinis consideratur secundum rationem intelligendi realem: ex
fundamento diuinae essentiae oportet totam realitatem deduci: & in ipsum reduci: Falsum est ergo
simpliciter dicere quod in diuinis sit duplex esse siue entitas. Penitus enim non est in deo nisi vnum esse
siue entitas: sicut neque nisi essentia vna: & vna res essentiae: quae habet esse ex se: & per ipsam per
sonae scilicet per hoc quod ipsa per se habet esse in eis. Nec est omnino aliud esse relationis & substantiae in
deo. Relatio enim & substantia non distinguuntur in deo penes esse: sed solum penes modos essendi
qui sunt absolutum & respectiuum: siue esse ad se, & ad aliud. lta quod esse appropriatur absoluto:
quia respectiuum trahit ipsum ab absoluto: & attribuitur simpliciter sine determinatione abso-
luto: sine determinatione autem non attribuitur respectiuo: vt proprie in diuinis dicamus sub
stantiam esse: relationem vero non dicamus proprie esse: sed ad aliquid esse, quemadmodum dicit
philosophus quod substantia est vere ens: accidens vero entis. & ob hoc ens quia est aliquid entis quod vere
est, vt dispositio substantiae. Et ita sicut in deo secundum rem non est aliud esse substantiae & relationis,
neque alia veritas.

15 ⁋ Ad secundum: quod est aliqua veritas in deo, vt in filio: quae importat relatio-
nem & respectum originati ad originantem: quemadmodum imago & verbum: Dicendum quod
falsum est nisi intelligatur per quandam appropriationem, quemadmodum omnia quae pertinent
ad intellectum appropriantur filio: eo quod procedit per modum intelligibilis emanationis, quae ve-
ro pertinent ad voluntatem appropriantur spiritui sancto: quia procedit per modum emanationis li
beralis: vt infra videbitur. Veritas enim in deo non est nisi deitas, inquantum declaratiua est apud Ba213v
intellectum se esse huiusmodi quaelis est: quae est veritas rei in se, & veritas intellectus inquantum percipitur ab in
tellectu siue suo, siue creaturae. Est enim veritas intellectus, inquantum. scilicet consideratur res vt iam est ab ipso
intellecta. Inquantum vero consideratur secundum vtramque rationem simul: tunc est quaedam adaequatio siue con
formitas intellectus & essentiae diuinae intellectae: siue vt ratio intelligendi seipsam: siue quaecumque
alia quae sunt. in deo: siue quaecumque sunt in creaturis: & hoc absque omni ratione realis distinctionis
aut diuersitatis: sed rationis tantum. Etsi veritas in tali conformitate consistens nullam rationem princi-
piati importat: vel ordinem ad principium: nisi secundum rationem tantum: quia (vt infra dicetur) in actu intelli
gendi dei sola ratione differunt intellectus, intellectum intelligere, ratio intelligendi, & ipsa notitia. Et est
etiam in deo idem omnino: veritas rei & intellectus, absque omni connotatione principii vel principiati
aut alicuius emanationis differens sola ratione, vt statim declarabitur in sequentibus quaestionibus
Est etiam veritas intellectus in deo omnino vna & eadem, sola ratione differens, vt aequatur essen
tiae diuinae intellectae absolute: & vt aequatur omnibus aliis inquantum in ipsa intelliguntur, diffe
rens sola ratione. Inquantum tamen aequatur rebus intellectis in ipsa essentia: superadditur ei ratio re-
spectus causalis ad causandum & producendum secundum ipsam creaturas in esse: sed mediante verbo
cui appropriatur, quia veritas essentialis in deo consistens in cognitione essentiali, non habet ra
tionem principii proximi & immediati producendi creaturas: sed solum mediante verbo personaliter pro
ducto per intellectualem operationem, vt inferius declarabitur. In principio enim erat verbum: &
omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Vis enim dictiua verbi fundatur immedia-
te super diuinam essentiam, non vt essentia est simpliciter: sed vt intellecta ab intellectu diuino: &
hoc non indifferenter, vt est intellectus cuiusque personae diuinae: sed solummodo vt est personae patris.
Et sic vis dictiua verbi, & similiter creaturarum mediante verbo, fundatur in essentia diuina
non vt praecise essentia: sed potius vt veritas est: siue intellecta: quae tamen essentialis est vt respi-
cit creaturas: & communis tribus personis: vt vero respicit verbum, appropriata est patri. secundum
quod omnia haec habebunt declarari inferius. In quo quidem verbo veritas essentialis, sicut & ipsa
diuina essentia, habet esse & communicari per intelligibilem operationem, tamquam in principio quod pro
cedit per modum conformitatis & assimilationis concepti ad concipientem in intellectu alio opeatione.
non quod ipsa intellectualis opeatio quae est intelligere, sit ipsum dicere quo verbum concipitur: quia
dicere est personale, & proprium patri: intelligere autem essentiale, & commune tribus: sed quia dicere fun
datur super intelligere sicut & vis dicendi super veritatem essentialem: ita quod vis dicendi, & dicere secundum ratio-
nem intelligendi nostram sunt extra rationem eius quod est vis intelligendi, & intelligere. secundum quod omnia haec inferius de
bent declarari. Propter tamen huiusmodi connexionem horum, veritas quae non est nisi essentialis ipsi verbo produ
cto appropriatur. Vnde verbum ex propria ratione suae emanationis non habet quod sit veritas alia quam essentia
lis: quia supra essentiam nihil habet nisi rationem respectus: qui nullam propriam rationem veritatis ap
ponit, vt dictum est. lta quod & creatura emanans a deo per intellectualem opeationem: licet habeat
in se aliam rationem veritatis quam sit in deo: vt distinguamus duplicem veritatem, vnam creatam: al
teram vero increatam: tamen verbum emanans per intellectualem operationem nullam aliam ratio-
nem veritatis recipit: cuius causa est: quia creaturae procedunt in diuersitate rei & substantiae
super quam potest fundari diuersa veritas. Non autem sic procedit verbum a dicente: sed solum secundum di
uersitatem respectus, vt infra determinabitur.

16 ⁋ Ad auctoritatem Augustinus quae videtur esse contra iam
determinata: iam patebit quid dicendum.

17 ⁋ Per haec patet responsio ad tertium quod veritas convenit filio
eo quod verbum est, vel similitudo patris, & econverso. Dicendum quod falsum est, nisi secundum appropria
tionem: inquantum. scilicet filius procedens a patre, sicut ars ab arte, & veritas a veritate procedit: per quod
ei in veritate adaequatur: non per aliquid personale: sed per veritatem essentialem: quae eadem est ambo-
bus: sicut est essentia & natura. Veritas enim est a veritate: & tamen non est nisi vnica veritas, non enim
quia sit veritas personalis: a personali dicitur hoc: sed dicitur per appropriationem: quia veritas patris si
lio communicatur per intellectualem opeationem, vt dictum est.

18 ⁋ Ad quartum: quod veritas eo principaliter
dicitur veritas quo habet esse in cognoscente, & sic habet rationem verbi & procedentis: Dicendum quod
esse in cognoscente potest esse dupliciter. vt ratio cognoscendi: sichabet veritas esse in cognoscente: quia quicquid
intellectualiter cognoscitur, sub ratione veritatis cognoscitur, vt dictum est supra. vel vt obiectum cogni
tum quod est terminus intellectualis opeationis. hoc modo verbum est in cognoscente, vt terminans actum intelligen
di: sed differenter in deo & in creaturis. In deo enim verbum personale non est vt obiectum elicitiuum actus in
telligendi qui non est nisi essentialis: sed ipsa diuina essentia, vt sub ratione veri est intellecta a pa
terna mente, immo a tota trinitate: nec etiam est obiectum actus intelligendi vt per se principiatum ab
eo: quia ipse actus intelligendi non est nisi essentialis: sed verbum ipsum principiatur a vi dictiua
fundata super actum intelligendi quae convenit soli patri: & verbum sic principiatum est obiectum in quo Ba214r
pater omnia intelligit: non quo vt ratione intelligendi. In nobis autem verbum quod est aliud ab actu intelli
gendi, est formalis ratio intelligendi in comperatione ad cognita: non autem in comperatione ad actum intelligendi nisi
vt forma ipsius: quia non est elicitiuum actus: sed formatur per ipsum in cognoscente: & informat ipsum: &
distinctum est ab eo.

19 ⁋ Ad quintum: quod personalis proprietas est aliquid: quia personae constitutiua: er
go est veritas: & hoc non essentialiter: quia proprietas non est communis: Dicendum secundum iam dicta, quod pro
prietas de se non est aliquid: sed ad aliquid: & non est constitutiua personae talis: quae ratione personali.
tatis est aliquid, sed ad aliquid, vt infra patebit. Et ideo non est in se veritas: quia nec res aut ens: nisi
vt dictum est, per essentiam supra quam fundatur. Propter quod non convenit ei alia ratio bonitatis quam illa
quae est essentiae, vt patet ex iam dictis.

20 ⁋ Ad Sextum: quod de tribus personis bene dicitur quod sunt tres res
& tres entes: ergo & tres veritates: Dicendum est ad hoc Primo quod dicit de ente: quod videlicet ali-
quid pluraliter dicitur in diuinis dupliciter. Vno modo ratione eius cui ad significandum nomen
imponitur. Alio modo ratione modi significandi. Ratione prima, pluraliter dicuntur illa quae imponuntur
ad significandum aliquod multiplicabile in diuinis: vt hoc nomen relatio: & hoc nomen persona: quia re
latio imponitur ad significandum respectum quo aliquid se habet aliquo modo ad aliud, large sumendo aliud
in diuinis: & vt supponit pro respectu quocumque sub indifferentia quadam. Et ideo quia plures sunt
respectus, bene dicitur quod in deo sunt plures relationes. Similiter hoc nomen persona, imponitur ad
significandum subsistens in intellectuali natura: et etiam supponit pro quocumque subsistente sub indif-
ferentia quadam: & ideo in diuinis persona dicitur pluraliter. Econtra hoc nomen deus: quia imponitur
ad significandum substantiam, licet sub indifferentia supponit pro personis, non dicitur pluraliter. Ratione
secunda etiam dicuntur pluraliter quae non imponuntur ad significandum aliquod multiplicabile in diuinis: sed
quia imponuntur secundum nomen vocis ad significandum adiectiue: aut verbaliter: aut nominaliter, quae
dicuntur pluraliter: quia adiectiuum nominis debet conformari in numero suo subiecto: & appositum ver
bi suo supposito. Propter quod quando imponuntur ad significandum aliquid substantiue: quia non oportet substam
tiuum alteri conformari, non plurificantur. Vnde si aeternus in deo intelligatur substantiue: non dicimus
tres aeterni: sed vnus aeternus. Si vero intelligatur adiectiue, bene dicimus tres aeterni. Nunc autem
simile est de ente. Si igitur sumatur nominaliter, substantiue significat: & non dicitur nisi singulariter de tribus
personis, quod scilicet sunt vnum ens: quia tale esse non convenit eis nisi ratione vnius substantiae existentis in
eis. Si vero sumitur participialiter, tunc significat adiectiue. Et ideo dicitur pliciter quod sunt tres entes: quia
hoc convenit ei ratione personalitatis. Quare cum, vt patet ex praedictis, veritas non convenit alicui in di-
uinis per se & primo: nisi ratione entitatis fundatae in ratione realitatis essentialis: propter
hoc ab illa eadem entitate singulariter dicta, qua dicuntur vnum: convenit eis ratio veritatis: qua
substantiue dicuntur vnus verus vnitate essentiali. Ab entitate autem vt pliciter dicta de eis, nullo modo
convenit eis ratio veritatis aut pliciter aut singulariter: dicenda de eis. quod enim aliquo modo possint di
ci tres veri: hoc non est nisi quia verum sumitur adiectiue: non quia fundatur super aliquam entitatem philosop
dictam. Ab vna enim veritate essentiali fundata super vnam entitatem essentialem: illo modo bene dicuntur
tres veri sicut tres entes & tres aeterni: si tamen vsus hoc obtineret. natura enim rei non repugnaret.

21
⁋ Ad illud quod arguitur de re quod personalis est: Dicendum secundum iam dicta: quod verum est secundum mo-
dum praedeterminatum. Sed tamen super illius rei rationem veritas fundari non potest, nisi quatenus illa fun-
datur in re essentiae: & sic veritas illius rei vt personalis est, non est nisi essentialis.

22 ⁋ Ad vltimum:
quod in deo differunt essentia & persona & personales proprietates secundum rationem intelligendi: &
ratio intelligendi veritas est: Dicendum secundum praedicta, quod intelligibilitas rei fundatur in eius
essentia, & natura formali. lta quod secundum quod dictum est supra, respectus quicumque sicut non habet ali-
quid realitatis, neque entitatis, neque quiditatis nisi per illud super quod fundatur & in illo: Sic neque ha-
bet aliquam rationem intelligibilitatis nisi per intelligibilitatem eius super quod fundatur: & in illo. li
cet enim cum hoc sua intelligibilitas sit ad aliud vt ad suum correlatiuum: sine quo similiter intelligi non
potest: illud potius cam est intelligibilitatis sine qua non, quam propter quam sic. & similiter de realitate, & entitate,
& quiditate. Et sic non est de omnibus huiusmodi in deo nisi vna ratio intelligend scilicet id quod est ratio intelligendi dei
tatis: & est ratio veritatis: vt est respectus deitatis ad intellectum, secundum quem intelligibilis di
citur, vt habitum est supra. Ratio autem illa veritatis non est nisi essentialis, vt est ratio respectus ad
intellectum omnium intelligibilium diuinorum in natura diuina. Quia autem sunt plures ratio-
nes intelligendi essentiam, personam, proprietates, & huiusmodi, hoc est obiectiue, tamquam illa quae apprehendum
tur, quorum omnium vna est ratio, veritas scilicet essentialis qua singula intelliguntur determinatiue, tamquam
ratione qua intelliguntur & mouent intellectum. Vnde non omnis ratio intelligendi est veri
tas: neque quaecumque differunt in ratione intelligendi: differunt in veritate: sed solummodo illa quae diffe
runt in ratione intelligendi, vt ratio est respectus circa intelligibile ad intelligentem. quod convenit Ba214v
solum in illis quae sunt diuersa per essentias: in quibus diuersi respectus veritatis fundantur: non autem i illi
quae differunt in ratione intelligendi: vt obiecta intellecta diuersa secundum rationem, de quibus proce
argumentum. Sic enim differunt omnes rationes attributorum inter se, & veritas ab omnibus aliis: quae
tamen alio modo est ratio intelligendi omnia alia, vt patet ex praedeterminatis.