Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2375

Sources:

Ba: Badius1520a

B210v

1
CIrca primum arguitur quod veritas non sit in deo, Prmo sic. secundum philosophum in. vi. metapli.
Veritas non est in rebus neque falsitas, sicut sunt bonum & malum: sed sunt in cogitatione.
Quicquod autem deus est, verissima res est: quia non est nisi necesse esse, & id quid est per suam esei
tiam, vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus de vera reioe di
cit quod veritas est similitudo quaedam. Similitudo autem alicuius alterius est similitudo, Deus aultem
essentialiter dictus nullius potest esse similitudo: immo econverso omnia alia sunt eius similitudo
& ei similia. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est philosophus cum dicit in. ii. meta. Necen est principia rerum quae sunt sper,s vt sintisi
ne veritati. principium huiusmodi maxime deus est: quia est prima cam omnium, vt exponendum est loquendo de creatur. stur

4
⁋ Cum duplex sit veritas scilicet veritas rei & signi: & veritas signi quadruplex est: secundum
quod deimiat Anselmus in li. de verit scilicet orionis, cogitationis, voluntati, & actionis: & de illa quae est signi nihil ad
praesens: sed cum loquemur de veritate in creaturis: omnes autem (vt dicit idem in eodem) de veritate signorum lo
quuntur: veritatem autem quae est in rerum essentia pauci considerant: & si pauci de illa quae est in essentia rerum creata
rum, paucissimi considerant de ea quae est in essentia rei increatae, de quae ad praesens debet esse sermo: quam de plano
omnes in essentia dei esse concedunt: quia ratio veritati de nobilioribus & dignioribus est quae inueniuntur in rerum nati-
ra: & omne quod nobilius est & dignius, deo attribuendum est, secundum quod supra determinatum est. Et quod eam ide
oportet ponere, declaratur ex propria ratione veritati rei per simile ad veritatem signi, primo in creaturi, deide
a creaturi per eminentiam in deo. Sicut enim veritas signi tunc est, quando signum facit hoc quod facere debet, su
quod natura sua requirit vt faciat: videlicet quod faciat omne id quod partiet ad suam significationem scilicet vt idiet
ipsum significatum secundum quod est in re extra. Sic veritas rei oportet quod sit, quando res id existit quod natur
sua requirit, vt sit: videlicet quod in se contineat omne id quod ad naturam suam pertinet, & quiditatem. Illa quidem esti
fecta ratio veritatis in signo vt in oratione quae ipsa est vera, qud scilicet ipsa indicat sic vt est in re: & natura suaquam
est oro, requirit vt hoc faciat, quoniam etsi aliquando non faciat hoc, hoc tamen sper indicat se facere quasi aliquod natu
rale sibi. lta quod omnis propositio affirmatiua naturaliter indicat rem esse veram, & negatiua sibi contraria tam
indicat esse falsam. secundum quod dicit Philosophus in. v. meta. Cum dixerimus aliquid esse, demonstrabimus suam veritatem:
& cum dixerimus aliquid non esse, demonstrabimus ipsum non esse verum, sed falsum. & cum non est ita in re, mentitur omnium
siue affirmatima siue negatima, & falsitas in ea est. Tunc enim est oro vera quando indicat quod est, esse: & quod nones
non esse. & econtra tunc est falsa quando indicat de eo quod est, non esse: vel quod non est, esse. Ab eo enim quod res est vl non
est, dicitur ono vera vel falsa. ab eo scilicet quod est sicut per oronem exprimitur, dicitur vera. ab eo vero quid nonest sic
dicitur falsa: vt vult Philosophus. & ipsa tunc est falsum signum, quia non hysuum signatum sibi corrndens. & signum dicitur
relatiue ad signatum, propter quod dicit philosophus in. v. meta. Dicitur secundumo falsus ille qui est ex iis quae non sunt, secundi
quod falsus. Et sicut est de hoc signo, ita est de omnibus aliis secundum quod Anselmus in libro de veritate
exemplificando hoc de veritate actionis dicit. Quoniam non est ab aliquo faciendum nisi quod
debet facere, eo ipso quod aliquid facit, dicit & signat hoc se debere facere. quod si debet facere quod Ba211r
facit, verum dicit: si autem non debet, mentitur. Ergo simiter haec est perfecta ratio veritatis, quod ipsa habeat hoc
quod natura sua requirit vt habeat, continendo scilicet in se quicquid ad essentiae suae perfectionem pertinet. Hoc enim quaeli
bet natura indicat se esse secundum speciem suam: vt homo in specie humana: & asinus in specie afinina. & hoc
sub ratione qua ipsa essentia est declaratiua suiipsius apud intellectum: hoc enim vt dictum est su-
pra, pertinet ad propriam rationem & respectum veritatis.

5 ⁋ Nunc autem descendendo ad propositum di
co, quod deus summe est id quod natura sua requirit vt sit: quia hoc est per suam essentiam, & non alicuius
participatione. & sic est illud quod non est aliud quam esse quoddam quid est necesse esse: vt habitum est supra.
Ratio ergo veritatis summae & perfectissimae in deo est, sicut & ratio ipsius esse: quia quicquid est in
deo deus est, propter summam eius simplicitatem: vt patet ex supra determinatis. Absolute ergo dicendum
quod in deo veritas est: & quod deus veritas est: immo summa veritas, quia summa essendi necessitas: ita quod sicut esse alio
rum respectu dei esse diminutum est, & quasi non esse: vt supra determinatum est: sic veritas omnis creaturae
respectu veritatis dei, diminuta veritas est: immo vanitas quaedam. Vanitati enim subiecta sunt omnia,
secundum Apostius Io. viii. Omnia enim (vt dicit ibi Glos,) quae nascuntur infirma sunt & corrupti-
bilia, ac per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod verum non est in rebus, quicquid autem est in deo verissi-
ma res est, dicendum quod philosophus non dicit simpliciter quod verum non sit in rebus: sed dicit quod non est in rebus
sicut bonum & malum. Et intendebat (sicut dicit Commneto, per hunc sermonem declarare diuersitatem duo
rum entiuim. scilicet entis quod est in anima, & entis quod est extra: quia natura primorum oppositorum in intellectum. scilicet
veri & falsi, non est sicut natura primorum oppositorum extra anima. scilicet boni & mali. Bonum enim &
malum sunt in materia: verum autem & falsum sunt in cognitione: & nullum ens in cognitione dicitur ens simpliciter se
cundum quod est extra animam. Distinguendum est ergo de vero, quod est quoddam verum, quid est ens diminu
tum, & tantum opus intellectus scilicet verum conceptus de re, quod dicitur quod quid est rei apud animam, & noti
tia quaedam in qua intuetur rem quae per essentiam suam non habet esse in anima. Est aliud verum quod est ipsa per
fecta rei entitas extra intellectum existens. de qua dicit philosophus. ii. meta. quod dispositio vniuscuiusque rei in
esse, est sua dispositio in veritate. secundum quod de hoc statim sermo habitus est. Vnde primo mo-
do veritas non cadit in deo, quamquam veritas sit in eius cognitione. Notitia enim quam habet in seipso
non est nisi perfecta rei entitas. In eo enim non est notitia nisi substantialis: vt infra dicetur: quam non for-
mat in se de re extra, tanquam intentionem eius, quia tunc non cognosceret res alias a se seipso: sed alio a
se: vt infra videbitur, sed ad quam formantur res tanquam a prima & perfecta ratione entis. Vnde & verum secundo
modo perfectissime cadit in deo: vt infra patebit. Non ergo de quolibet modo veritatis: sed de vnico tantum
intelligit philosophus quod verum est in cognitione non in rebus. Et in hoc differunt verum & falsum a bono &
malo, quod bonum & malum habent esse in rebus tantum inquantum huiusmodi: verum autem & falsum vno modo
in rebus, & alio modo in anima: vt patebit inferius.

7 ⁋ Ad secundum, quod veritas est similitudo, deus autem
est nullius similitudo: Dicendum quod dictum illud non est generale de omni veritate: sed ad literam solum
modo intelligitur de veritate eius quod habet esse suum ab alio: & ita suam veritatem. Talis enim veritas ne
cessario quaedam similitudo est: quia quod ab alio esse habet, non habet ipsum nisi per quandam assimilationem. Ha-
bent enim causata causalium receptiuas imagines: vt dicitur. c. ii. de di. no. & quanto perfectius habet
eius assimilationem a quo est, tanto est perfectius in veritate: & quanto magis deficit ab ea, tanto minus habet
de veritate: aut etiam si non consequitur ipsam quantum natura eius nata est eam consequi, habet aliquod admixtum
de falsitate. Vnde Augustinus de vera relig. vnde dictum verbum assumptum est. Si corpora intantum fallunt
inquantum non implent illud vnum quod convincuntur imitari, datur intelligi esse aliquid quod illius
vnius a quo vnum est quicquid aliquo modo vnum est, ita simile est vt omnino impleat, ac sit idipsum, hoc est
veritas, & verbum in principio & deus apud deum. Si enim est falsitas, ex iis est quae imitantur vnum: non
inquantum id imitantur: sed inquantum implere non possunt. Illa est veritas, quae id implere potest, & id
esse quod illud est, caetera illius vnius similia dici possunt: quia inquantum sunt intantum & vera sunt.
Haec autem ipsa eius similitudo, & ideo veritas. Nihil igitur de illo dicto Augustinus ad veritatem essen-
tialiter dictam in deo, quae a nullo habet esse, de qua ad praesens loquimur.