Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2355

Sources:

Ba: Badius1520a

B209r

1
CIrca tertium arguitur, quod ratio intelligendi deum non sit ratio intelligendi omnia
alia. Primo sic. Nihil est ratio intelligendi illud a quo habet summam distantiam
l& diuersitatem: quia nihil intelligitur nisi per sibi conveniens. sed omne aliud
la deo summam distantiam & diuersitatem habet a deo, & ita etiam a ratione intelligen-
di eius quae est ipse: vt patet ex supra habitis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Vna ratio
intelligendi non est nisi vnius intellecti, sicut non est vna ratio essendi nisi vnius
entis: quia eadem vel proportionabilia sunt principia essendi & cognoscendi. secundum
philosophum in secundo metaphysiy. deus & creatura non sunt idem intellectum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Infini
tum non potest esse ratio intelligendi finitum: quia inter ipsa nulla est proportio. Ratio autem qua
deus intelligitur est infinita, & quaelibet creatura finita. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Res non scitur per
id quod non est idem sibi: sed separatum ab ea. secundum quod vult philosophus in vii. meta. contra Platonem de ideis
ponentem (secundum quod ei Aristoteles imponit) quod essent separatae a rebus: & tamen esset nostra scien-
tia per ipsas. sed quo ipse deus est intelligibilis, est id quod ipse est, separatum omnino ab eo quod
est aliud ab ipso. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est: quoniam ratio intelligendi rem respondet rationi per-
fectionis eius in esse. Eadem enim secundum philosophum. ii. meta. sunt principia essendi & cognoscendi. Sed ratio per-
fectionis qua deus perfectus est in esse, est ratio perfectionis omnium in esse: quia in se omnium perfectiones
in esse continet. ergo & ratio cognitionis dei: est ratio cognitionis omnium aliorum. ergo &c.

6
⁋ Quaestio ista omnino necessaria est ad sciendum perfecte intelligibilitatem dei. Sicut enim
ad perfecte sciendum esse dei non sufficit scire simpliciter quia deus habet esse: sed & quia esse eius est quodammodo
esse omnium aliorum, quia in esse eius continetur omne esse, immo quodammodo est omne esse, vt habitum est ex
supra determinatis: Sic ad sciendum intelligibilitatem dei, quom scilicet sit intelligibile quid, non suffi
cit scire simpliciter quia sit intelligibilis, & cui sit ratio aliqua vt intelligatur: sed etiam oportet
scire, quia ratio intelligibilitatis eius est quodam modo ratio intelligibilitatis omnium aliorum: & quod
in eius intelligibilitate contineatur omnium intelligibilitas. immo quod ratio intelligibilitatis in ipso ad
intelligendum seipsum sit ratio intelligibilitatis ad intelligendum omnia alia a seipso. Et disponit quaestio
ista multum ad quaestionem an intelligens deum intelligit omnia alia ab ipso: & similiter ad quaestionem,
an deus intelligendo se, intelligat omnia alia a se.

7 ⁋ Ad quaestionem ergo istam dicendum, quod ratio qua
aliquid est intelligibile in se, potest intelligi esse ratio qua alia sunt intelligibilia, quinque modis.
Primo, quia ab vnius cognitione dependet cognitio alterius, ita vt cognitio illius haberi non pos-
sit quin simul habeatur cognitio istius, & hoc dupliciter. Primo ad modum quo vnum correlatiuo-
rum sine altero intelligi non potest. Secundo, quemadmodum in cognitione sensitiua visus corporalis vi-
so speculo necessario videntur simul res quarum imagines continentur in speculo. Tertio, quia ratio
vnius est declaratiua & ostensiua rationis alterius apud intelligentem, quemadmodum in cognitione Ba209v
visus corporalis, visa lucem videntur colores splendentes in luce. Quarto, quia in ratione illius conti-
netur ratio intelligendi istius: quemadmodum specie intellecta necesse est genus cointelligi, quia ratio speciei con
tinet in se rationem generis. Quito, quia per id quo intelligitur vnum, intelligitur & aliud. & iste modus solummodo
paertiet ad intentionem propositae quaestionis. Prio enim modo id quo ipse est intelligibilis in se, est ratio intelligendi alia
a se, secundum rationem scilicet cuiusdam respectus & dependentiae aliorum a e scilicet inquantum ipse est per se & sufficiens causa
aliorum. Cognita autem causa per se & sufficienti alicuius effectus, necesse est simul cognosci & effectum. Secundum
enim philosophum in i. phyiti. & in principio poste. tunc scire dicimur vnumquodque, cum causam cognoscimus pro
pter quam res est. Secundo autem modo nequaquam. ipse enim non habet rationem speculi in continendo spe
cies aliorum tamquam aliquod aliud a sua essentia: sicut continet res speculum materiale. lpse enim non continet in
se rationes intelligendi aliorum tanquam superadditas suae essentiae: quia nulla est dispositio in eo super
addita suae essentiae, quia esset accidens ipsi, & faceret compositionem cum ipso, quod est contra supra determina-
ta. nisi extendamus rationem speculi ad id quod continet aliorum perfectiones sub ratione vnius simpli-
cis essentiae, sicut sunt in deo rationes perfectionum omnium entium: vt infra videbitur. Tertio modo
ratio qua deus est intelligibilis in se, est ratio cognoscendi siue intelligendi alia a se: non tamen simul
intelligendo vtrumque obiectiue, de quo sermo habitus est supra, & de quo nihil ad praesens, vbi debet es
se sermo de intelligibilitate dei per essentiam suam tanquam obiectum per se intelligendum. Verum enim est quod
nulla veritas intelligitur nisi in ratione primae veritatis. vbi prima veritas in eo quod est ratio intelli-
gendi alia, est proprium intelligibile & cognoscibile cognitione saltem generalissima: vt supra determinatusem.
guarto autem modo simiter ratio quae deus est intelligibilis, non est ratio quae intelligibilia sunt omnia alia ab ipso. Non en
ratio aliorum per aliquam compositionem continetur in ratione sua: quemadmodum ratio generis continetur in
ratione speciei: vt patet ex supra determinatis. Sed de quinto modo intelligitur quaestio ista, ans scilicet deus
sit ita intelligibilis quod sit intelligibilitas omnium: & quod ratio intelligibilitatis in ipso non solum sit ra-
tio intelligendi ipsum deum vt obiectum: sed etiam omnia alia ab ipso: vt scilicet sit tale intelligibile, quid natum
est actu facere ex se sua ratione intelligere se, & omnia alia a siorum Isto ergo modo dicendum quod ratio
qua deus est intelligibilis, est ratio qua intelligibilia sunt alia ab ipso. Ipse enim est tale intelligibile
quod intellectum potest mouere ad omnia alia a se intelligenda. & sic est vnum intelligibile ad omnia in actu intelligenda
omnium intelligibilitates in se continens: sicut est vnum esse ad omnia alia essenda omnium esse in se continens. Necesse enim
est vt dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate. Et ita sicut deus inquantum ipsum est est
primum, est ratio essendi omnia, faciendo omnia quae vult esse per esse suum, continens in se rationes essendi omnium aliorum: sici
quantum est veritas prima est ratio intelligendi omnia, faciendo omnia quae vult secum intelligi, continens
in se omnes rationes intelligendi omnium: sub esse tamen eminentiori, quam habeat esse in rebus aliis: vt infra di
cetur loquendo de dei perfectione. Continet autem rationes illas omnium, non tanquam aliqua multa, vel re,
vel intentione, sicut species naturae continent in se rationes generis & differentiae: sed tanquam vnum sim
plex in essentia deitatis, quae est vna ratio simplex intelligibilitatis in deo ad intelligendum seipsum.
quae etiam vna simplex, est rationes multae & propriae singulorum ad intelligendum omnia alia a se.
Et sic beati intelligendo deum, vno simplici intuitu omnem suam scientiam comprehendunt. dicente Augus.
xv. de trinitate. c. xvi. Dem scientiam nostram vno simul conspectu videbimus. Quod quia difficile est intelli
gere, ad huius aliqualem apprehensionem notandum: quod secundum Commen. xii. metaphyhic. intellectus natus est di
uidere adunata in esse. ita quod illa quae indiuisa sunt in esse rei, nec potest aliquod eorum esse seorsum
sine alio, manente natura rei intellectus potest concipere seorsum vnum sine altero. Quemadmodum bina
rius qui est in ternario: licet manente ternario seorsum extra non potest esse: intellectus tamen binarium quod
est in ternario, seorsum & per se concipit. Simitlicet extra hominem non potest esse seorsum sensibile eius: in
tellectus tamen seorsum concipit sensibile in ipso existens, praeter hoc quod concipit rationale. Et sic multa
existentia in eodem, quae non pabet esse seorsum distincta: abinuicem secundum esse, bene pabet esse distincta seorsum abinui
cem secundum rationem intelligibilis, & hoc dupliciter. vel secundum aequedistantiam, ita quod ratio vnius non
includit rationem alterius: quemadmodum distincta sunt abinuicem materia & forma: licet secundum
esse sunt abinuicem indistincta in composito ex materia & forma. vel secundum gradus & ordinem, ita
quod ratio vnius includat rationem alterius, quemadmodum in homine sunt distincta intellectiuum.
sensitiuum, vegetatiuum. Includitur enim vegetatiuum in sensitiuo, & sensitiuum in intellectiuo, quem-
admodum trigonum in tetragono, & pentagonum in hexagono, sicut vult Philosophus. Primo modo in deo
nullo modo cadit aliquarum rationum multitudo: quia illa non est sine compositione ex pluribus re
differentibus. Secundo modo multa abinuicem differentia secundum maiorem & minorem diuersitatem possunt intel
ligi concludi in eodem tripliciter: quia plura tripliciter possunt contineri in eodem secundum ordinem & gra-
dus diuersos differentes secundum esse perfectius & minus perfectum. Semper enim continens per-
fectioris rationis est quam contentum. Aut enim ratio perfectior addit super rationem minus perfectam Ba210r
aliquid diuersum secundum rem, vel diuersum secundum intentionem & non secundum rem, vel secundum rationem tantum
& non secundum rem, neque secundum intentionem. Primo modo in numero maiori continetur multitudo
plurium nunerorum minorum: vt in denario nonus, octauus, & sic de aliis. Semper enim nunerus maior ad
dit vnitatem super minorem, & a minori subtrahitur vnitas quae fuit in maiori. Et sic vnitate addi
ta vel subtracta: semper species numerorum variantur: & secundum diuisionem & distinctionem intellectus, in
vno numero plures numeri continentur: vt in denario nonus, octauus, & sic de aliis. Talis multitudo
rationum intelligibilium omnino non cadit in deo: quia necessario ponit compositionem ex re differenti-
bus. & quid sic est vnum vno modo, est vere multa alio modo: vt habitum est supra. Secundo modo
in speciebus entium semper in superiori secundum gradum dignitatis naturae continentur omnes inferiores
In hoc enim omnes definitiones rerum & formae quae sunt in eis assimilantur numeris. Nam differen
tia addita vel subtracta, variat speciem, sicut vnitas addita vel subtracta variat numerum: vt vult
Philosophus in viii. meta. Nec isto modo adhuc cadit in deo aliqua multitudo rationum intelligendi:
quia talis aliquam compositionem ponit, qualis est in specie ex genere & differentia: qualis nec in deo
esse potest: vt patet ex supra determinatis. Sed multitudo rationum intelligibilium secundum rationem
intelligendi tantum, cadit in deo: quemadmodum ipse in sua essentia simplicissima habet omnium per-
fectionum quae sunt & possunt esse rationes: in quibus etiam consistunt rationes ideales, secundum quod
cadunt sub ratione diuini intellectus & sapientiae: vt infra patebit.

8
⁋ Ad primum in oppositum, quod ratio intelligendi alterius debet habere aliquam identita
tem cum ipso, qualem non habet deus cum aliquo alio a se: Dicendum secundum supra determinata, quod
est quaedam identitas & indistantia secundum essentiam & naturam: quaedam vero secundum imaginationem vel imi-
tationem & correspondentiam quandam. Primo modo debet esse identitas & indistantia in eis, quorum
vnum est ratio intelligendi alterius secundo modo iam tacto. & sic ratio intelligendi in deo qua
se intelligit, non est ratio intelligendi aliquid aliud a se: quia creatura quaelibet in infinitum distat
a diuina essentia, & cum nullo alio a se in essentia conuenientiam habet. Secundo autem modo est iden-
titas diuinae essentiae & indistantia quaedam ad omnem creaturam, quia per ideas suas, & rationes per-
fectionum sunt omnes quodammodo in ipsa: vt infra dicetur. & hoc modo ratio illa, qua deus intel-
ligit se, est ratio intelligendi omnia alia a se.

9 ⁋ Ad secundum, quod vna ratio intelligendi est vnius intelle-
cti, dicendum quod deus per se est ratio intelligendi solummodo seipsum. sed quia est ratio idealis propria sin
gulorum, cum hoc etiam est ratio intelligendi omnia alia a se. Et ideo determinat philosophus in. xii. metaphysi. quod
deus solum seipsum intelligit, & quod alia non intelligit nisi intelligendo seipsum, & ita vt habent esse in ipso,
non autem vt in propria natura, quod qualiter debet intelligi, exponi habet cum erit sermo de scientia dei
respectu creaturarum. creatura autem vt habet esse in deo non est nisi deus.

10 ⁋ Ad tertium quod ratio intelligendi
deum est infinita: ergo non potest esse ratio intelligendi alia a se quae sunt finita: Dicendum ad hoc
quod infinitum modo infinito repraesentans non potest esse ratio intelligendi finitum. Modo tamen finito reprae-
sentans bene potest esse ratio intelligendi finitum, quoniam potentia infinita modo finito agens potest
esse causa effectus finiti. Per hunc ergo modum ratione infinita qua deus est intelligibilis modo infini
to, creatura bene potest esse intelligibilis modo finito. Sub modo enim reprssentandi infinite, plu
res modi aut infiniti possunt esse reprsesentandi finite: vt sic vna ratio intelligendi deum sit quodammo
do plures rationes intelligendi alia a deo: quemadmodum dictum est in quadam quaestione de quolibet: quod
vna idea speciei vnius, est quodammodo plures respectu plurium indiuiduorum sub illa: & vt sic ratio vna
intelligendi deum quae intelligit se & alia, sit quodammodo ratione diuersa vt est ratio intelligendi se: & vt est ra
tio intelligendi alia a se. & vt est ratio intelligendi alia a se, diuersificatur secundum rationem: vt est ratio intelligen
di diuersa quae sunt alia a se. Inquantum enim reprssentat totalitatem perfectionis diuini esse, est ratio intelligen
di deum. Inquantum vero repraesentat diuersos modos perfectionum creaturarum sub illa totalitate, est
ratio intelligendi alia a se.

11 ⁋ Ad quartum, quod separatum ab alio non est ratio intelligendi ipsum, di-
cendum quod aliquid est ratio intelligendi aliud, Vno modo vt obiectum intellectui, quemadmodum imago
in speculo ad cognoscendum id cuius est imago. Alio modo vt ratio intelligendi tantum, & non vt ob
iectum: quemadmodum species in oculo ad cognoscendum id cuius est species. Primo modo contingit
dupliciter. Aut enim obiectum illud intellectus continet in se omnes perfectiones vsque ad intima & mi-
nima eorum. Aut solum reprsesentat specificam eorum naturam. Primo modo separatum ab alio potest esse ob
iectiue ratio intelligendi alia. & sic deus tanquam speculum speculabile visum intellectualiter, est ratio vi
dendi alia, quia alia licet sint separata ab ipso in esse proprio eorum: verius tamen illa habent esse in illo quam
in seipsis. Secundo modo separatum ab alio non potest esse obiectiue ratio intelligendi alia. & hoc modo
ideae Platonis (secundum quod imponit ei Aristoteles separatae erant a particularibus rerum naturalibus & extra Ba210v
intellectum secundum se subsistentes: vt quiditates & essentiae rerum participatae ab eis solum per formas materi
les ab eis impssas materiis, non autem in seipsis, immo quod in seipsis subsisterent inparticipatae, & reprssentaret esse re
rum specificum, non proprias rationes earum particulares vsque ad intima & minima. Vnde dicit Philosophus i. vi. ne-
ta. contra Platonem. Si bonum illud quod est bonum erit aliud, & sua essentia boni, & animal & essentia animalis, &
essentia entis & ens, & illae substantiae sunt priores. Si sunt absoluta abiuicem, quaedam non sciuntur per scientiam, qui
dicimus absoluta, si bonum per se non habeat essentiam boni. Scire enim cuiuslibet rei, est scire quid est per essentiam
vbi dicit Commen. Si fuerit quiditates rerum non eaedem per se cum rebus: sed absoluta abinuicem, contiget vt ste
primae non sint scitae: quoniam non sciuntur res nisi per suas quiditates. & cum suae quiditates fuerit aliae ab eis, n
poterunt sciri. Vnde dicit Philosophus in eodem, quod essentia circuli & circulus, essentia animae & anima sunt idem. Res ver
totalis congregata: vt iste circulus vniversalialiquid particularium, non habet definitionem: sed cognoscitur vniuer
salis ratione aut sensu. Definitio vero totius est & speciei. Materia vero per se non cognoscitur. & hocen si
pra expositum. Si autem sit aliquoid ratio intelligendi tantum: sic bene potest esse sepeatum ab intellecto. Est enim aliquando rati
intelligendi in intelligente: & res intellecta omnino extra. & de eo vt est ratio intelligendi, non loquitur Philosophus.