Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2344

Sources:

Ba: Badius1520a

B204v

1
CIrca secundum arguitur quod deus non est seipso intelligibilis Primo sic, quid seipso est
intelligibile, praesens intellectui necessario immutat ipsum ad intelligendum: &
hoc secundum omnem modum quo est intelligibile, quoniam si non, ad hoc quod intelli-
gatur requiritur aliud ab ipso, & ita non est seipso intelligibile. deus praesens est
omni intellectui: quia & omni creaturae, vt infra debet ostendi. ergo &c. consequen
est falsum vt patet, ergo & antecedens.

2 ⁋ Secundo sic. si deus seipso esset intelligib
lis, cum deus deitate sit deus, deitate esset intelligibilis: quia quod rei seipsa conue-
nit, conuenit ei eo quod habet esse id quod est. consequens est falsum. tunc enim deitas esset propria
ratio intelligibilitatis, quod non est verum, quoniam propria ratio qua aliquid est intelligibile, veritas est: si-
cut bonitas qua est amabile. Ratio autem veritatis in deo alia est a ratione deitatis. Deus enim dei Ba205r
tate deus est: & non veritate: & veritate intelligibilis non deitate: sub ratione qua deitas est, quemad
modum secundum Augustinus deus deitate deus est, & non paternitate. paternitate autem pater est: & non deitate.
ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, quod non est intelligibile nisi alio a se, non est intelligibile seipso, Deus est huiusmodi: quia non in
telligitur etiam a beatis nisi per aliquam speciem sui: qua intellectus beatorum informatur vt educatur
de potentia ad actum: quia ipsa diuina essentia nullius est forma inhaerens. Vnde dicit Augustinus ix. de triniitate. ca.
xi. Cum deum nouimus fit aliqua dei similitudo: tamen inferior: quia in inferiore natura est. Et Hu
go dicit super primum cap cae. hier. quod angelici spiritus habent signa & demonstrationes per quas de in
uisibilibus dei & valde occultis & secretis & absconditis intus immaterialiter & inuisibiliter & sim
pliciter erudiuntur, quae quidem quantum ad illam multum inuisibilem lucem & inaccessibilem dei-
tatis quasi foris sunt: & procedunt abintus in demonstratione. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est. cum enim
deus si seipso non est intelligibilis, necessario est alio aliquo intelligibilis, & omne per aliud reduci-
tur ad per se: quia aliter esset procedere in infinitum esset igitur aliquid aliud a deo seipso intelligi
bile & deus per illud. consequens est falsum: quia tunc aliquid esset prius & nobilius & simplicius
deo, vt patet ex se. ergo &c.

5
⁋ Hic sciendum in principio quod ista quaestio quaerit de eo quo deus debet dici in
telligibilis esse: tanquam eo quod est propria ratio secundum quam dicitur esse intelligibilis: vtrum. scilicet deitate debet
dici intelligibilis: sicut dicitur deitate deus: vtrum scilicet deitas sit propria ratio quae deus dicatur intelligibilis: sicut est pro
pria ratio qua dicitur esse deus: & sicut paternitas est, propria ratio quae dicitur esse pater: an cum deitate requiratur aliquid ratione
cuius non seipso vt deitate: sed quodam alio intelligibilis sit. Et sic quaerit quaestio: vtrum deus sit per se si
ue secundum se intelligibilis: seu, vtrum ista propositio sit per se vera, deus est intelligibilis. Cum igitur
diuersum & multum nobis notius est quam vnum & idem, vt dicit Philosophus in. x. meta. & seipso dicitur aliquid
alteri conuenire, excludendo aliud tanquam necessarium ad hoc quod illud conueniat ei: ad inuestigan-
dum igitur veritatem quaesiti: quia plures sinus habet quaestio sic generaliter proposita: oportet vide
re modos quibus posset poni deus esse intelligibilis alio a se. Alio dico re, vt sic primo via remotionis ab-
negemus modos quibus non est dignum dici eum intelligibilem per aliquid aliud a se. Deinde secun
do via eminentiae affirmemus modo contrario ipsum esse intelligibilem ex se. eo enim modo quo non est
intelligibilis sine aliquo alio a se, re vel ratione, non est intelligibilis seipso: & eo modo quo est
intelligibilis absque omni alio, debet dici esse intelligibilis seipso. Hic est enim rectus ordo & proces-
sus ad inuestigandum diuina, vt habitum est supra.

6 ⁋ Et vt melius propositum nostrum percipiamus
in simili de visibili oculo corporis quod maxime proportionatur intelligibili oculo mentis: Sciendum quod
aliquid dicitur esse visibile aliquo alio a se, non seipso praecise, triplici modo. Primo modo tamquam specie actum
videndi in oculo perficiente. Secundo modo tanquam medio ad actum videndi disponente. Tertio modo tam
quam obiecto actum videndi inchoante. & est quilibet istorum modorum subdistiguendus, vt patebit in pro
secutione. Visibile enim esse non seipso solo: sed & alio a se tanquam specie informante visum ad perficien
dum actum videndi, contingit dupliciter: aut tanquam specie siue forma qua videns eleuatur & robo-
ratur vt visibile videntem attingere & in ipso aciem visus figere possit: aut tanquam specie siue forma qua
videns actum videndi elicit. Primo modo color non est visibilis seipso: sed per formam sanitatis &
potentiae naturalis in oculo. De qua dicit Philosophus secundo de anima, quod sensitiui prima immu
tatio sit a generante & secundum actum producente in ipso potentiam videndi & dispositionem
naturalis sanitatis sine quae non immutaretur. Secunda vero sensitiui immutatio sit a sensibili obiecto retinen
do in se impressionem suae speciei: & sic color non est visibilis seipso ab oculo corporis: sed per speciem
suam quam oculo imprimit vt imaginem eius qua ipsum educit de potentia videndi ad actum. Si igi-
tur quaestionem istam de intelligibilitate dei generaliter intelligamus respectu cuiuslibet intelligentis:
& praecipue creati: quia respectu suiipsius in intelligendo seipsum ipse seipso praecise intelligibilis est a se
ipso, vt patebit in quaestionibus quom deus intelligit se: sic inquam respectu intellectus creati intelligen-
do quaestionem pro isto modo & pro aliis sequentibus: Sciendum quod si deus dicitur non intelligibi-
lis seipso: sed aliquo alio: hoc non contingit nisi ratione excellentiae & nobilitatis in sua intelligibili
tate: & ratione defectus & imperfectionis ex parte intelligentis. Vnde quia in omni alio a se inue-
nit aliquem defectum & imperfectionem ad intelligendum se simpliciter & absolute, a solo seipso est seipso in
telligibilis, & a nullo alio nisi per aliquid aliud quod requiritur in intelligente super eius dispositio-
nem naturalem, quantuncumque sit creatura in gradu naturali eleuata. Vnde secundum primum mo-
dum intelligendi per aliud supernaturalia intellectus cuiusque creati, vt deus intelligibilis sit ab ip-
so requiritur aliqua dispositio supernaturalis sanitatis, qua tanquam dono alicuius gratiae superna-
turalis intellectus vigoratur, & acumen visus purgatur supernaturaliter. secundum quod infra vide- Ba205v
bitur in quaestionibus, quomodo Deus intelligitur ab intellectu creato. De quo tamen breuiter loquit
Augustinus in primo slolis sic inquiens. Mentis quasi sunt oculi sensus animae: ratio in mentibus est vt in
oculis aspectus. Animae opus est, vt oculos sanos habeat, quibus iam bene vti possit. Oculi sani men
est ab omni labe corporis pura, quod nihil aliud praestat quam fides primo: quae re vera sufficit vt intelli-
gatur deus in aenigmate: sed vt altius intelligatur donum alterius gratiae requiritur. secundum
quod patet ex supra determinatis. Et hanc sanitatem in vita aeterna tribuit perfecta charitas. Dein-
telligendo per aliud secundo modo, dicunt aliqui eodem modo sicut de praecedenti: quod videlicet sicut
ad hoc quod color videatur, non solum requiritur quod sit forma sanitatis in oculo, sed etiam requiritur
species coloris qua informetur: sic ad hoc quod deus intelligibilis sit vt actu ab aliquo intellectu cre-
to intelligatur, non solum requiritur forma sanitatis supernaturalis in oculo mentis, sed etiam re-
quiritur species aliqua rei intelligibilis impressa, vt forma inhaerens intellectui. secundum quod pro-
bat tertia ratio suprainducta, & declarant etiam vt videtur auctoritates duae ad hoc inductae. Vn
de quid de hoc sentiendum sit videbitur respondendo ad rationem illam, & exponendo auctoritates
pro ipsa inductas. Visibile autem esse non seipso solo, sed per aliud a se tanquam medio ad actum viden-
di disponente: similiter contingit dupliciter. aut tanquam medio ad actum videndi illustrante, quemad
modum color non est visibile seipso, sed mediante luce. secundum quod dicit Philosophus in secundo
de anima. Color est motiuum visus secundum actum lucidi. aut tanquam medio obumbrante, & visi-
bile videnti contemperante, quemadmodum sol fulgens ab oculo debili non valet videri nisi in nube
Primo modo male intelligentes illud Apocahys. xxi. Ciuitas illa non eget sole neque luna vt luceat
in ea: nam claritas dei illuminabit eam: credunt quod a luce illa quae deus est diffunditur lumen su
per intellectum humanum vel angelicum vel beatorum ad videndum seu intelligendum deum im
mediate, quemadmodum lumen materiale diffunditur a sole ad ipsum videndum: quasi deus intell
gatur aut videatur per medium distans illuminabile, sicut videntur corporalia. Quod non est veru:
quia per immediationem deus ab intellectu creato videtur & intelligitur: nec est lumen gratiae vel
gloriae quae est gratia consummata, necessarium nisi ad intellectum vigorandum vt sufficiat aciem
figere in tam excellens intelligibile: immo illa lux quae deus est, immediate intelligitur, & non per ali
quid diffusum ab ipsa, sed seipsa, vt ipsamet lux vera & spiritualis in tenebris lucet. & secundum
hoc non alio, sed tantum seipso intelligitur, vt iam videbitur. Secundo modo erat error quorunm
dam ponentium deum non posse etiam ab aliquo videri aut intelligi nisi in qu busdam theopha-
niis. secundum quos non seipso, sed per aliud a se intelligibilis est. secundum quod dicit Hug. super prinmi
capi. in Commen. Cae. Hier. sic inquiens. Quidam in cogitationibus suis euanuisse inueniuntur, deum rationa
li animo omnino incomprehensibilem & inaccessibilem praedicantes, praeterquam theophaniis quibusdam, id est di-
uinis apparitionibus vel similitudinibus diuinis in contemplationem propositis de ipso eruditur.
ipsa autem quasi quaedam simulacra absconditae diuinitatis inter rationabiles animas ac deum
media ponunt, altiora quidem mente, inferiora deitate, & haec solum de eo videri: vt pote qui in se
ipso a nulla mente vel animo videri possit. Sed horum errorem euacuat subdens continuo. Haecve
ro simulacra sunt errorum & phantasmata veritatis: in quibus non solum deitatis lucem inuili-
bilem & imperceptibilem conantur asserere: verum etiam falsitatis cognitionem mentibus san
ctis conantur inferre. Quid enim est in illis solum deum videri, nisi nunquam vere videri, & verum nusi
quam videri: Si enim imago sola semper videtur, veritas nunquam videtur, quoniam imago veritas non est
etiam cum de veritate est. Tollant ergo phantasias suas quibus lumen mentium nostrarum doi
umbrare nituntur, neque nobis deum nostrum simulacris aestimationum suarum intersepiant, quia
nos sicut satiare non potest aliquid praeter ipsum, ita nec sistere vsque ad ipsum. Si autem visibile sit
aliquid non seipso, sed per aliud a se tanquam obiecto actu videndi inchoante: aut ergo intelligitur pi
se proprie, & per aliud pro per accidens proprie dicto contra per se: aut intelligitur per se large prole-
cundum se, & per aliud large pro secundum accidens. Si primo modo, sic contingit videri deum
per aliud, intelligi dupliciter: aut omnino per aliud: aut per aliud vno modo, sed per se alio modo Pri
mo modo adhuc dupliciter. Aut enim obiectum illud per quid videtur est absolutum quid, & illud aliud est
respectus fundatus in eo: aut vtrunque eorum est res absoluta. Primo modo secundum Philosophum
in secundo de anima, si album sit Diarri filius, secundum accidens, immo etiam & per accidens sen
tit visus hoc, scilicet quod est Diarri filius scilicet quoniam albo quid sentit per se, accidit quod sit Diarri filius. S
cundo modo sentitur Caesar per accidens & etiam secundum accidens videndo eius imaginem in spe
culo. Secundum primum modum cum in deo non est nisi substantia & relatio, & relatio secundi
quod respectus est vel relatio, nullam intelligibilitatem habet nisi per illud super quod fundatur, hoc mo
do sola diuina essentia quae deitas est, & esse purum, est per se intelligibilis a deo, & omne aliud quodi Ba206r
deo consideratur, per ipsam: quia super eam in deo non est nisi respectus super ipsam fundatus.
secundum quod apparebit infra in quadam quaestione de veritate Dei. Secundum secundum mo-
dum deus intelligibilis est per omnes creaturas: & est proprius modus intelligendi deum in sta-
tu vitae huius: in quo non est intelligibilis ab homine nisi in effigie creaturae, nisi valde in ge-
nerali, stando tamen semper in specie creaturae, vt supra expositum est. In quo tamen intel-
lectu generali valde, intellectus humanus fixus non stat: sed ab ipso continuo labitur. Vnde Augus
stinus de aeternis rationibus existentibus in deo, dicit lib. xiii. de trinita. cap. xiiii. Sine temporali transi
tu stant ipsae intelligibiles non sensibiles rationes: ad quas per aciem mentis peruenire paucorum
est, vt cum peruenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse peruentor: sed velut acies ipsa re-
uerberatur: & sit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Si vero fuerit visibile aliquid per aliud vno modo
per se: & alio modo per accidens: quemadmodum dicimus quod superficies est visibilis per se in genere
causae materialis & subiecti: & quod est per se colorata, vt dicit Philosophus in quinto metaphysicae,
eo quod ei conuenit primo in se sistere & terminare visum & suscipere colorem visibilem: corpus au-
tem non est visibile neque terminabile in se visus: neque susceptibile coloris nisi per superficiem: in ge-
nere vero causae formalis, superficies est visibile per accidens: quia per colorem qui susceptus est in
eo qui formaliter est visibilis primo & per se: secundum hunc modum sola diuina essentia vt deitas
est & essentia, est intelligibilis per se a deo, habens in se intelligibilitatem sui & omnium aliorum, vt
infra videbitur. Sed nihil omnino est in deo intelligibile per aliud: quia intelligibile hoc modo per alid
non est nisi eorum quae sunt in eodem, sed re diuersa: quae non sunt in deo, vt dictum est supra. Si ve-
ro per se & per aliud sumantur large, pro secundum se & secundum aliud: propter hunc modum cir-
ca intelligibilitatem in deo inducta est principaliter quaestio.

7 ⁋ Et est aduertendum quod in deo sunt
aliqua quae suo nomine dicunt rationes quasi formales attributorum essentialium, vt sunt veritas,
sapientia, bonitas, & caetera huiusmodi: quae dicunt in deo respectus pertinentes ad intellectum
& voluntatem, de quibus sermo habitus est superius. Est etiam in ipso deo aliquid quod suo nomine
dicit no n rationem alicuius attributi: sed magis subiecti & fundamenti, in quo radicantur & fun-
dantur rationes omnes attributorum: vt est deitas siue ipsa diuina essentia inquantum essentia est. lpsa
enim intellecta vt susceptiua rationum & respectuum omnium attributorum in se, quod est ratio pro
pria essentiae vt essentia omnino est absoluta, est eadem cum ratione esse in deo, differens solum ab
ipso in modo significandi, vt patet ex supradeterminatis. Rationes vero omnium attributorum
respectus quidam sunt quasi fundati in ea: quemadmodum ratio veritatis est respectus quidam
in ipsa ad intellectum & ad actum intelligendi: ratio vero bonitatis ad voluntatem & ad actum vo-
lendi: ita quod omnia ista essentiam quae de se non significat nisi aliquid absolute: significant sub deter
minato respectu: ita quod ambo & essentia ipsa & respectus, cadunt in eorum significato: licet nomen
significans imponatur principaliter a ratione respectus. Propter quod aliquod convenit aliquando secundum
aliquem modum essentiae sub nomine veritatis vel bonitatis, quod non sub nomine absoluto essentiae, quale est
diuinitas. Vnde diuina essentia ex eo quod recipit in se rationem veritatis: & significatur hoc nomi-
ne veritas: habet proprie rationem intelligibilis respicientis intellectum: ex eo vero quod recipit in se ra-
tionem bonitatis: & significatur hoc nomine bonitas: habet proprie rationem appetibilis respicientis
simili modo voluntatem: cum de se non habet nisi rationem esse absoluti aut entis. Propter quod
esse attribuitur essentiae diuinae sub suo nomine, dicendo deitas est per se & secundum se, quasi penes primum
modum dicendi per se, in quo praedicatum est de ratione subiecti. Relationes vero formales attributo
rum attribuuntur ei per se & secundum se, quasi penes secundum modum dicendi per se, in quo
subiectum est ratio ipsius praedicati. inquantum scilicet ipsa essentia diuina est fundamentum omnium
attributorum. Dicimus enim quod deitas est veritas aut bonitas quodammodo: quemadmodum dicimus
superficies est colorata. Sumendo ergo per se & per aliud large ad secundum se & secundum aliud
dicimus quod haec est secundum se, veritas est intelligibilis: quia veritas secundum rationem illam qua
formaliter veritas est, est praecisa ratio & respectus ad intellectum. haec vero non est secundum se, deitas est in
telligibilis: licet enim res ipsa quae deitas est, sit per se intelligibilis obiectiue ad actum intelligendi eliciem
dum: tamen ratio deitatis non est, propria ratio intelligibilitatis qua ipsa respicit intellectum ad mouendum ipsum
sed ratio veritatis quae sibi actum intelligendi determinat. Et ideo quasi secundum rationem dispo
sitionis formalis respicientis intellectum deitas non est intelligibilis quia est deitas: sed quia ipsa est
veritas, & ita per aliud, hoc est secundum rationem aliam quam sit ratio deitatis. Non dico per accidens
vel secundum accidens. Nihil enim deo conuenit per accidens vel secundum accidens: bene tamen
conuenit ei secundum aliudid ist secundum aliam rationem intelligendi quam suam, quae est ratio deita-
tis. Quemadmodum enim dicit Augustinus quod non omne quod dicitur de deo, dicitur de ipso secundum Ba206v
substantiam: nihil tamen de ipso dicitur secundum accidens: quia dicitur secundum relationem: ita
possumus dicere quod non omne quod dicitur de deo, dicitur de ipso per se vel secundum se, hoc est se
cundum rationem deitatis: nihil tamen de eo dicitur per accidens, quia dicitur secundum aliud, id est
secundum aliam rationem.

8 ⁋ Ad cuius intellectum maiorem scienda sunt duo. Primum quod per se &
per aliud proprie sunt conditiones rerum: Secundum se autem vel secundum aliud magis proprie
pertinent ad conditiones rationum. Per se enim dicitur aliquid alicui conuenire, quia conuenit ei se
cundum rem & naturam significatam per nomen. Per accidens vero, quia conuenit ei secundum
aliam rem & naturam. verbi gratia, Color est visibile per se, quia ipse est res & natura quae nata est
mouere visum. corpus vero est visibile per accidens, quia non nisi per rem quae est color, quae est res
alia a se. Secundum se vero dicitur aliquid conuenire alicui, quod conuenit ei secundum rationem
significandi sub qua vel a qua nomen ad significandum est impositum. Secundum accidens vero
quod conuenit ei secundum aliam rationem, quam sub qua vel a qua nomen est impositum. verbi gratia-
haec est secundum se, lignum est album: haec autem est secundum accidens, album est lignum, vt vult Philosophus. quia
lignum significat substantiue, & ita sub modo quo natum est ei aliud inhaerere: album vero adiectiue, &
ita sub modo quo natum est alteri inhaerere non alterum ei. Secundum vero quod hic est sciendum, est quod cum
aliquod dicitur intelligibile per se vel per accidens, hoc intelligimus obiectiue. Obiectiue enim per se est intelligi-
bile, quid per se mouet intellectum & apprehenditur ab ipso, quemadmodum color visum. Per accidens vero, quid
non nisi per aliud: quemadmodum corpus mouet visum non nisi quia coloratum. Cum dicitur aliquid intelligibile se
cundum se, vel secundum aliud, hoc intelligimus dispositiue. Dispositiue enim secundum se est intelligibile quid
ex se in suo nomine imponitur a ratione respectus quo intelligibile respicit intellectum. Secundum accidens
vero, quod non in suo proprio nomine imponitur ab huiusmodi respectu, sed solum in nomine alte-
rius. Et hoc pertinet ad propositam quaestionem cum quaeritur vtrum deus sit seipso intelligibilis
vel alio a se. Si intelligamus quaestionem de eo quod est per se & non per aliud, dicimus quod haec est per
se, deus est intelligibilis, ita quod nihil obiectiue in deo sit intelligibile per se nisi deitas, a qua hoc no-
men deus imponitur: ita quod nullus respectus vel attributi vel relationis intelligitur in deo nisi per
naturam deitatis, vt est dictum, & infra amplius exponetur. Nihil tamen dicitur in deo per acci-
dens, vt dictum est. & sic veritas non est intelligibilis nisi quia est deitas. similiter bonitas, paterni-
tas & caetera huiusmodi. Si vero intelligamus quaestionem de eo quod est secundum se, & secundum
aliud, dicimus quod haec est secundum se, veritas est intelligibilis, ita quod nihil dispositiue in deo sit intelli
gibile per se nisi veritas, & non deitas neque bonitas, neque aliquid aliorum, nisi sub ratione veritatis.
hoc est respectus importati hoc nomine quod est veritas. Veritas enim imponitur a ratione respectus
quo quasi disponitur omne intelligibile, & omne intellectum inquantum respicit intellectum, quia
nihil dicitur veritas nisi respiciendo ad intelligentem. Ex hoc enim respectu intelligibile dicitur ante
quam intelligatur, & ab eo imponitur hoc nomen veritas. Vnde sicut intelligibile obiectiue dicitur ali
quid quia est quod quid est, & obiectum formale natum mouere intellectum, sic intelligibile dispositi
ue dicitur aliquid, quia significat suo nomine obiectum sub respectu illo quo respicit intellectum. Sic
ergo deitas siue deus obiectiue seipso intelligibilis est, & nihil aliud in diuinis, neque etiam veritas ni
si quia est deitas. Secundum se autem & dispositiue seipso est intelligibilis veritas, & nihil aliud in diuinis, nequ
etiam deitas nisi quia est veritas. Nihil tamen per accidens aut secundum accidens intelligibile est in ipso
vt dictum est. Et accipimus hic secundum se aliter quodammodo quam accipit Philosophus, quia ipse secundum
se & secundum accidens accipit a ratione qua nomen imponitur ad significandum scilicet substantiue &
adiectiue, vt patet in suis exemplis. Hic vero accipimus per se & per aliud a ratione qua nomen im-
ponitur absolute vel respectiue, vt per dicta patet. Ex quibus etiam patet quomodo differenter id
quod quid est: est quod intelligitur de re, & id quid veritas est. Quiditas enim sub nomine quiditatis
vt est deitas: intelligitur tanquam obiectum tantum. Veritas vero intelligitur tanquam obiectum sub propria ra-
tione respectus intelligibilis ad intellectum. Cum enim dicimus quod veritas intelligitur, non inten-
dimus quod respectus ille intelligatur a quo nomen imponitur: sed quod ipsa essentia cui nomen impo-
nitur, intelligatur respiciendo intelligentem. in eo enim quod intelligitur vel est intelligibilis, in hoc re-
spicit ipsum, sed non significatur vt respiciens nisi hoc nomine quod est veritas. & sic appellaui intel
ligi secundum se & dispositiue. Ille enim respectus a quo huiusmodi nomen imponitur, est quasi quae
dam dispositio essentiae significatae per nomen, quia ex se non habet rationem intelligibilis, sed so-
lum quia fundatus in essentia intellecta vt infra dicetur. Et sicut contingit hoc de hoc attributo quid
est veritas, ita & de omnibus aliis. In ratione enim quasi dispositionis formalis, deus non est appetibilis si
ue amabilis nisi quia est bonum, neque veritas neque potentia, & sic de aliis.

9
⁋ Ad primum in oppositum quod deus non est seipso intelligibilis: quia tunc cum est Ba207r
praesens intellectui omni, omnem intellectum immutabit, & secundum omnem rationem suae visibilitatis,
Dicendum quod verum est quantum est ex se. Vnde quantum ex se est, seipso intelligibilis est, omnem
intellectum, & secundum omnem rationem intelligibilitatis suae immutando: sed quod hoc non facit
hoc solum contingit ex indispositione & imperfectione capacitatis intellectus. Propter quod respectu illius
non est seipso intelligibilis: sed per aliud: & a nullo nisi a seipso secundum rationem totam intelligi
bilitatis suae: quia nihil potest esse vel fieri in creaturis quod potest facere intellectum creatum capacem
ipsius secundum totam intelligilitatem eius: neque secundum partem. quia nullo modo naturaliter intelligitur.

10 ⁋ Argumentum secu
dum verum concludit secundum iam expositum modum.

11 ⁋ Ad tertium, quod deus non est intelligi-
bile nisi specie aliqua sui qua informat intellectum: & ita non nisi per aliud & non seipso: quod est mul-
torum & magnorum opinio: cui tamen alii multi & magni contrariantur, qui ponunt quod deus nulla spe
cie sui informat intellectum qua intelligatur: quia ad repraesentandam increatam essentiam sicut est
qualiter eum videbunt sancti, nulla sufficit creatura: non solum quia est differens a deo in natura & essentia:
sed quia deficiens est a reprssentabilitatis ratione: ita quod non solum quaelibet creatura convenit plus cum quaelibet alia crea
tura in natura & essentia, quam cum deo: sed etiam in reprssentabilitatis ratione: vt quaecumque creata species plus est reprs
sentatiua cuiuslibet alterius creatae: & immutatiua intellectus ad intelligendum quancunque creatu-
ram, quam ad intelligendum deum. Quod (quantum mihi videtur) bene & diffuse exposui in quadam quaestio.
de quolibet super hoc mota. Praeter autem illa quae ibi circa hoc determinata sunt: hoc (vt mihi videtur)
efficacissime patere potest per hunc modum: vt sumamus exemplum de specie coloris in oculo ad
videndum colorem: cui comparant illam speciem ad videndum siue intelligendum deum. Speciem enim
illam est considerare in duplici comparatione, & in comparatione ad obiectum visibile a quo oculo car
nis imprimitur, & in comparatione ad visum in quo recipitur, aut a quo recipi nata est. In prima comparatione
si species sit vera species & imago rei visae perfecte ipsam reprssentans, necesse est quod imitetur ipsam rem visam per
ipsam: in hoc quod scilicet repraesentet quicquid visui circa dispositionem rei visae in figura & colore visibile est: &
quod in se effigiem omnium talium contineat: vt si visibile illud sit facies pulchra habens omnium par-
tium suarum in figura faciei proportionem in optima commensuratione sibi adinuicem correspondem
tium: & similiter decentissimum colorem varie respersum sicut decet diuersis partibus: in quibus duo-
bus consistit faciei pulchritudo, secundum Philosophum in. vii. physi. oportet quod consimiliter spe
cies & imago illa corporaliter in oculo habeat in se omnia correspondentia commensurationi partium
similiter decori eius in colore & decentia. In secunda vero comparatione oportet scire quod species il-
la quae est illi, in cuius scilicet oculo recipitur vt in subiecto: sicut ratio videndi obiectum extra: & non est
ipsi obiectum visibile: alteri potest esse vt obiectum in quo videt rem illam velut in imagine eius:
licet ipsam non videat in se. Illa enim imago in oculo vnius existens apparet alteri tanquam in specu-
lo: in qua potest videre ille de re visa, licet vt in imagine, quicquid videt iste in ipsa re visa extra
vt in veritate, nec est diuersitas ibi in modo cognoscendi. Sicut enim videndo rem extra in seipsa
cognosceret discrete an nasus esset rectus, simus, vel aquilus, oculi glauci vel virides & caetera hu
iusmodi: similiter & discrete cognosceret eadem alter de eadem re videndo solam eius imaginem.
Si ergo deus habet speciem sibi propriam oculo mentis impressam qua videtur & intelligitur ab intel
lectu secundum dictum modum: licet spiritualiter, sicut & deus spiritus est, & oculus mentis in quo re
cipitur, spiritualis est: oportet similiter huiusmodi speciem habere consimiles duas comparationes:
ita quod in omni comparatione ad deum visum vel intellectum perfecte repraesentet & distincte quicquid
intellectus creatus per ipsam videt vel intelligit in deo, videns ipsum obiectiue in sua essentia, vt si
videat eum visione beata, quomodo deus sit trinus & vnus, quom in vnitate substantiae sunt omnes ratio-
nes attributorum, & omnium rerum perfectiones, & omnes breuiter rationes aeternas gubernatio
nis seculorum & caeterorum huiusmodi, oportet quod omnia in se huiusmodi species velut imago repraesen-
tet: & cum hoc oportet quod in comparatione ad oculum spiritualem videntem illa specie: sicut quae est vnius
oculo ratio videndi deum in se: sit alterius oculo spirituali vt obiectum in quo possit videre de deo
distincte & determinate: sicut videt alter in ipso deo. Ex quo enim illa species sit aliqua res creata:
necessario quid visibile est ab intellectu creato. Sicut enim oculus corporalis in potentia est ad vi-
dendum omne visibile corporaliter tam commune quam proprium: aut aliter deficeret nobis vna vis
visiua: quia si esset aliud visibile quam sentitur. v. sensibus quos modo habemus: deficeret nobis aliquis
sensus quo natum esset sentiri illud aliud sensibile, vt determinat Philosophus in secundo de anima: con-
similiter oculus spiritualis intellectus creatus saltem angelicus separatus est in potentia ad viden
dum omne visibile spirituale, quale est omne intelligibile: & hoc ex puris naturalibus eius: quia ali
ter esset vis intellectiua diminuta in eo, scilicet si aliquid esset visibile siue intelligibile naturale quid Ba207v
non posset naturaliter videre vel intelligere. Quod si verum est, si ergo deus haberet propriam
speciem per quam videretur (vt dictum est) ab oculo intellectus glorificati: tunc quicquid ipse per
illam speciem distincte & determinate videret in diuina essentia visione gloriosa, posset oculus in
tellectus non glorificati videre idem in illa specie sibi obiecta visione naturali, licet non ita clare, vt sci
licet quod deus est trinus & vnus & caetera huiusmodi, de quibus habet esse fides ante visionem. &
sic non esset fides vni intellectui pro statu suo vt humano, nisi de quibus alter intellectus vt ange-
licus posset habere cognitionem naturalem. Hoc autem abhorret omnis catholicus: quod videlicet
ex naturali cognitione & visione alicuius rei creatae posset etiam tanquam in imagine videre aliquis in
creaturis illa diuina secreta quae pertinent maxime ad distinctionem personarum: quemadmodum
naturali cognitione potest videre in imagine & vestigio creaturae aliqua quae pertinent ad essentia
lia attributa dei secundum modum supra determinatum. Absolute ergo sentiendum est quod nulla spe
cies creata potest esse ratio videndi & intelligendi immediate diuinam essentiam, sicut potest esse
species in oculo ratio ad videndum colores. Talia enim similia in corporibus imaginata, non sunt si-
milia: immo sunt occasio deceptionis. Finitum enim bene potest habere effigiem suam & similitudi
nem ad aliud finitum, vt facies hominis ad imaginem suam quae apparet in speculo. Sed infinitum
nullo modo potest habere effigiem aut similitudinem sibi propriam in finito, non solum propter
naturarum diuersitatem, creatae & increatae scilicet sed etiam propter repraesentabilitatis defectum. Quantuncunque
enim huiusmodi species eleuata fuerit, sicut plus conuenit in natura cum qualibet alia creatura quam
cum deo, sic plus est repraesentatiua vt propria similitudo eius quamcunque aliam creaturam quam deum.
Vnde quod creatura intellectualis dicitur imago dei, hoc non est quia sit repraesentatiua eius secundum
aliqua immediate in eo cognoscenda quae pertinent ad eius infinitatem, sed quia creaturas caete-
ras excedit in gradu & ordine creaturarum, & non est imago huiusmodi nisi quoddam expressius ve-
stigium, non ducens in cognitionem propriorum in deo nisi per quandam expressiorem appropria
tionem. Et sic patet quod huiusmodi positio qua ponitur deus videri dicto modo per speciem suam.
incidit quodammodo in errorem illum qui ponit deum videri in theophaniis, licet hoc non percipiunt
ponentes eam. Quod enim est vni species vt ratio videndi, alteri est theophania vt obiectum visum. Et (vt
videtur) opinio de theophaniis magis est digna deo quam illa de speciebus, quia illa de theophaniis tantum
deum extollit vt intellectum creatum ad eius visionem immediatam attingere non permittat. ista
vero de speciebus, deum intantum deprimit, vt non solum deum immediate visibilem ab intellectu
creato ponat, sed & totam visibilitatem eius a creatura rationali in repraesentando actualiter ipsum
creaturae, scilicet huiusmodi speciei mediae tribuit quod valde absurdum est. In ipso enim aliquid
immediate videtur quod exprimere in possibilitate creaturae non existit. Vnde ista positio seip-
sam occidit, quia contradictoria implicat. Si enim aliquid per speciem creatam finitam videtur vt
per repraesentans perfectum & proprium, vt videtur, infinitum non est, & si infinitum non est, deus
non est. Si quid ergo videtur per speciem, deus non est. Sicut ergo principia cognoscimus cogno-
scendo terminos, vt cognoscendo quid significet totum, & quid significet pars, & quid significet
maius, statim sine vlteriori deductione cognoscimus quod totum est maius sua parte: Sic in proposi-
to cognoscendo quid significet nomen deus, & nomen hoc quod est species, & quid verbum hoc
quod est videri, statim cognoscitur a sic intelligente significata huiusmodi vocum quod deus per speciem
propriam visibilis aut intelligibilis secundum suam essentiam non est: vt ponentes hoc videantur
propriam vocem ignorare. Si vero species illa ponatur non vt videndi ratio, sed vt videnti aliquo
modo necessaria, quae tamen non sit expressiua eorum quae in deo videnda sunt: huic non contraria
mur. secundum quod in quadam alia quaestione de quolibet exposuimus.

12 ⁋ Ad auctoritatem Augustin
ni quae videtur pro ipsis esse: dicendum ad literam quod Augustinus non loquitur ibi de similitudine
quae est species informans intellectum qua videt, & qua vt per principium formale elicit actum vi
dendi diuinam essentiam nude: sed de similitudine quae est verbum conceptum de deo in intelle-
ctu per actum intelligendi deum, sed per speciem creaturae, cuiusmodi est illud verbum in quo
concipitur & intelligitur vt in eo quod quid est de re apud intellectum, cum ipsa sit absens &
extra intellectum. Et sic nihil est pro ipsis quo ad illam speciem quam intendunt. Et quod ita sit, ex-
ponit litera Augustini quae ita dicit. Inquantum deum nouimus, similes ei sumus. sed non
ad aequalitatem similes, quia nec tantum eum nouimus quantus ipse est. & sequitur quod assum-
ptum est in argumento. Cum deum cognoscimus fit aliqua dei similitudo, sed interponit. Maxi-
me cum eadem notitia placita digneque amata verbum est. Vnde cum creatura cognoscitur per
suam speciem in intellectu, & per actum intelligendi formatur de eadem verbum notitiae eius Ba208r
in intellectu, similis est intellectus rei per illam speciem: & per illud verbum: & est similitudo rei in
intellectu verior quam ipsa species impressiua a sensibus abstracta: & verius intellectus assimilatur rei
per verbum notitiae quod de ea est in eo, quam per aliquam suam speciem quae est in eo.

13 ⁋ Ad cuius intel-
lectum sciendum, secundum quod alias expositum fuit, quod tres sunt modi intelligendi per intellectum
cognitione supernaturali vnum & idem aliquid, secundum tres modos sciendi aliquid cognitione
naturali. Cognitione enim naturali primo cognoscitur aliquid cognitione credulitatis: vt si sol iam
eclipsetur: & hoc demonstratiue nouit geometra: & antequam demonstrationem ad hoc proponat di-
scipulo suo, dicat ei iam solem eclipsari: statim credit ei discipulus: & habet notitiam credulitatis de
hoc: & concipit verbum imaginarium. Secundo cognoscitur idem cognitione scientisica. vt cogno-
scit discipulus postquam doctor demonstrationem ei proponit: qua ostendit necessario solem eclipsa-
ri per interpositionem lunae inter ipsum & terram: eo quod ambo simul coniunguntur sub linea ecli-
patica: & concipit exinde verbum intellectuale. Tertia autem cognitio est visionis apertae qua discipu
lus videt oculis lunam coniunctam soli: & est certior cognitio quam illa quae est per demonstrationem
secundum Philosophum in lib. poster. Penes primum modum supernaturalis est cognitio fidei qua
in aenigmate creduntur inuisa per speciem creaturae, in qua concipitur verbum imaginarium. Pe
nes secundum modum est cognitio supernaturalis qua credita lumine superiori intelliguntur, secun
dum superius exposita, in qua concipitur verbum intellectuale: & hoc etiam per speciem creaturae.
Penes tertium modum est cognitio supernaturalis qua credita primo, postmodum videntur facie
ad faciem, aperta visione videndo deum immediate per essentiam: & sine conceptu verbi alicuius, nisi
verbum dicatur actus intelligendi: & sine specie.

14 ⁋ Ad auctoritatem autem Hugus dicendum quod di
ctum Hug, non intelligitur de signo quid sit species aliqua dei in intelligente vel vidente ipsum: sed de
signo quod est theophania in ipso: qua manuducitur intellectus ad cognitionem secretorum: & mu-
tuo spiritus diuini sibi inuicem illa manifestant.

15 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod theophania idem
est quod diuina apparitio: alicuius scilicet signi ostensio ad secreta diuinorum indicandum & reprae-
sentandum. Et sunt huiusmodi signa in duplici genere, quaedam enim sunt corporalia sensibilia: &
sunt propria hominum, quaedam vero sunt spiritualia & intelligibilia: & sunt proprie angelorum.
De primis dicit beatus Dionysius cap. primo cae. hierar. Neque possibile est nostro animo ad non
materialem illam ascendere caelestium contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est mate-
riali manuductione vtatur. vbi dicit Hug. Materialem manuductionem corporalia signa intelli-
git. Vnde subdit continuo Dionysius. Visibiles quidem formas inuisibilis pulchritudinis imagines
arbitrans. de quibus ipsam ponit eucharistiae assumptionem. vbi dicit Hugo. lpsa enim assumptio participa
tionis corporis & sanguinis Christian, quam nunc sacramentaliter & visibiliter in altari tractamus, imago est &
filia illius participationis lesu: qua vel nunc ei in spiritu per dilectionem coniungimur: vel postmodum
in eadem forma gloriae apparentes plena similitudine inuenitur. Sed intelligendum est quod huiusmo
di notitiam non habemus nisi per instructionem fidei. De secundis signis angelorum & primis ho
minum simul subdit Dionysius. dicens. Et plerunque alia caelestibus quidem essentiis supermundane, no
bis vero symbolice tradita sunt. vbi dicit Hug. Nunc generaliter de toto concludit, ac si diceret: ar-
bitrari debet animus noster ad inuisibilia similitudinem habere quaecunque alia quae nobis symboli
ce tradita sunt: vel quae caelestibus essentiis supermundane, idest inuisibiliter & spiritualiter & non
secundum huius mundi species tradita sunt signa inuisibilium: & imagines eorum quae in excel-
lenti & incomprehensibili diuinitatis natura super omnem intellectum subsistunt & sensum. Theo-
phaniae ergo huiusmodi signa sunt & imagines manuducentes intellectum creatum humanum vel
angelicum ad intellectum absque aperta visione eorum quae in deo subsistunt super omnem intelle-
ctum. Sed hoc non nisi per instructionem fidei, quo ad signa sensibilia nobis sensibiliter data: vel per
instructionem diuinae inspirationis, quo ad signa huiusmodi insensibilia, siue angelicis siue humanis
spiritibus spiritualiter & insensibiliter datis, quoniam huiusmodi signa nullo modo in natura sua
habent effigiem qua distincte & determinate sint repraesentatiua diuinorum: quemadmodum ima-
go corporalis habet in se effigiem qua distincte & determinate repraesentatiua est faciei a qua de-
scripta est, secundum quod patet ex praedeterminatis. & ita non sunt signa naturalia: quemadmodum
effigies est signum faciei: sed sunt signa ad placitum instituta: quemadmodum circulus est signum
vini. De quorum significato instructi sumus per sacram theologiam. lpsa enim est secundum Au
gustinum de doctrina Christiana, quae docet de rebus aut signis. per signa enim mentem extendi Ba208v
mus ad intelligendum diuina in huiusmodi signorum aenigmate, quae in se nobis sunt incompre-
hensibilia, & per eadem mutuo loquimur nobis ad exprimendum nostros conceptus circa res
diuinas nobis immediate incomprehensibiles. Et hoc non solum nobis contingit in statu vitae prae
sentis, sed forte nobis etiam & angelis in statu vitae beatae: in qua nullus intellectus creatus com-
prehendet aperta visione quicquid de diuinis secretis comprehensibile est ab ipso deo: sed de hu-
iusmodi notitiam tamen aliquam habebimus tunc in huiusmodi signis: & mutuos conceptus
suos de huiusmodi incomprehensibilibus sibi indicabunt. Vnde Hug. post praedicta, vnde auctori
tas proposita assumpta fuit, concludens intentionem beati Dionysii in dicto suo praecedenti, sub
dit dicens. Hoc est enim quod dicit: quia non sola ea inuisibilium signa sunt quae nobis tradi-
ta sunt symbolice: sed illa quoque quae caelestibus essentiis tradita sunt supermundane. Habens
nanque & ipsi angelici spiritus signa sua & demonstrationes, per quas de inuisibilibus dei & val-
de occultis & secretis & absconditis intus immaterialiter & inuisibiliter & simpliciter erudiun-
tur. Quae quidem signa quantum ad nos & ea quae apud nos sunt visibilia, inuisibilia omni-
no aestimantur: quantum vero ad illam multum inuisibilem & inaccessibilem lucem & incom-
prehensibilem deitatis, quasi foris sunt & procedunt abintus in demonstrationem. Propter quod
& ipsa signa quae superueniunt mentibus siue animis diuinitus illuminatis, theophaniae, id est di-
uinae apparitiones vocantur: quia in eis ad demonstrationem venientibus id quod omnino oc-
cultum est in deo demonstratur. Ex quibus patet quod ista sic non sunt similitudines repraesentan-
tes expresse cognoscenda de deo tanquam signa naturalia: nec vt medium & ratio cognoscendi si-
ue videndi deum: sed sunt signa instituta manuductiua per instructionem ad occulta diui-
na intelligenda: & tanquam obiecta visa vel intellecta, vt dictum est. Patet etiam quod non vsquequa-
quod abhorrendae sunt theophaniae. Licet enim abhorrendum est sic ponere theophanias vt sint si-
militudines aliquae in quibus videatur deus: ita quod fine illis mediis videri non possit: non tamen
abhorrendum est sic ponere eas vt mediantibus illis quodammodo videatur deus, scilicet in aeni
gmate, ad hominibus in statu vitae praesentis. secundum hoc enim species omnis creaturae quo-
dammodo est theophania quaedam. Quia autem assumitur in argumento quod intellectus non intelli-
git nisi per formam qua educitur de potentia in actum, quae non est nisi forma inhaerens: Hic intel
ligendum, quod cum ens in potentia secundum Philosophum. ix. metaphysicae, non educitur de pote
tia ad actum nisi per formam: et quidam est actus primus, quidam vero secundus: hoc diuersimo
de accipiendum est de potentia ad actum primum: & ad actum secundum. actus enim primus est
esse quod est a forma. actus vero secundus est operari: qui egreditur ab habente formam per ipsam
formam. De potentia igitur ad actum primum qui est esse, nihil educitur nisi per formam: non eius
quod est in potentia: sed alterius quod est in actu per illam formam. secundum quod in diuersis actus
semper praecedit potentiam, vt habetur in nono metaphysicae. Potentia enim calidum: actu non sit
calidum nisi per aliquid praecedens calidum in actu. In isto ergo modo deducendi de potentia in
actum, deductio huiusmodi non sit nisi per formam deducentis non deducti. De potentia vero ad
actum secundum qui est operari, educitur res per suam formam: dum tamen est approximata pa
tienti: & in tali dispositione qua nata est agere: & aliud pati ab ea: quemadmodum calidum in
actu solo calore aliud calefacit. Penes primum horum duorum modorum potentia sentiens edu-
citur in actum per formam sensibilis alterando sensitiuum vt formam sibi similem ipsi imprimat:
quemadmodum calidum in actu alterando calidum in potentia facit ipsum calidum in actu for-
ma sibi simili quam ei imprimit: nisi quod illa alteratio est abiectio: quia est secundum contrarias dispo
sitiones, quarum vna corrumpitur: & altera generatur: ista autem non: sed est tantummodo salus
& receptio, vt dicitur in secundo de anima. Penes vero secundum dictorum modorum poten-
tia intelligens non educitur effectiue in actum per aliquam formam sibi impressam: sed solummodo
ab ipso intelligibili obiectiue praesenti intellectui: sicut cognoscibile cognoscenti: vel in seipsa per
essentiam: vel in eo quod quid est de ipsa: ita quod si ipsa res intelligibilis seipsam repraesentat in in-
telligentem: tunc ipsa non specie eius formaliter eam intelligit intelligens, & ipsa seipsa intelligitur: &
hoc siue praesens sit vt inhaerens: quemadmodum si forma vera balnei esset in anima non extra i
materia, vt dicit Commentator super duodecimum metaphysicae: siue sit assistens tantum, vt forma
lucis increatae. Cum enim illabatur intellectui beato, per hoc sit ei intimior quam sit quaecun-
quod forma inhaerens: & per hoc sit ex ambobus quasi vnum lucens. secundum quod de hoc modo Ba209r
intelligendi deum ab intellectu beato, loquitur Hug. vbi supra dicens. Sicut duo sunt, lumen, & quid
suscipit lumen corpus, & ex his duobus vnum efficitur lucens, & ipsum lucens imago quodammo-
do est, & similitudo luminis in eo quod lucet sicut ipsum lumen, ita & deus noster lumen est, & ve
rum lumen est, & ipsum lumen rationales animi mundi & puri excipiunt, & ex eo lucentes fiunt,
& non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt: sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lu-
men lucet. Et sunt ipsa lucentia theophaniae luminis, in quibus lumen videtur, quoniam a nullo
lumen videretur, si nullus a lumine illuminaretur. Nam & qui in se lumen videt, profecto non
videret nisi luceret, & se lucentem non videret. Sic ergo (vt dicit) non constituimus aliud inter
deum nostrum & nos: sed immediate viam scimus, & nobis ad ipsum, & ipsi vsque ad nos: vt si-
mus in ipso & ipse in nobis. Et alludit illi, quod dicitur Io. xvii. Sicut tu pater in me, & ego in te, vt &
ipsi in nobis vnum sint. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis: vt sint vnum, sicut & nos vnum
sumus, ego in eis, & tu in me: vt sint consummati in vnum: vt videant claritatem meam quam dedisti mi-
hi. Vnde & Hug. exponens aliter quam prius illud Dionysii, Caelestibus quidem essentiis supermum
danae, dicit. Quaecumque inuisibilia nobis per sensibiles demonstrationes proposita & manifestata sunt, cae
lestibus essentiis spiritualiter per nudam & simplicem veritatem impressam reuelata sunt.

16 ⁋ Ad ar
gumentum in oppositum: si deus intelligibilis esset per aliud, esset aliquid prius eo intelligibile & sima
plicius: Dicendum quod verum est, si per aliud re & obiectiue. Nunc autem deitas, veritas, & omnia
attributa inter se cum diuina essentia idipsum sunt re: differunt autem sola ratione, propter quam
bene contingit (vt dictum est) quod deitas ratione qua deitas, non est intelligibilis per se: sed sub ratio
ne qua veritas. & sic de caeteris: vt dictum est. & sic non sequitur quod deus sit intelligibilis per aliud
prius aut simplicius eo: sed per idem: sub alia & alia ratione.