Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2333

Sources:

Ba: Badius1520a

B204r

1
CIrca primum arguitur quod deus non sit intelligibile aliquid, Primo sic. Infinitum in
quantum infinitum incognitum est. secundum Philosophum primo phyiia. incognitum inquantum incogni
tum non est intelligibile. quia intelligibile inquantum intelligibile est cognoscibile, Deus autem sim
pliciter & omnino infinitus est, vt infra videbitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. intelligi-
bile est principium formale actus intelligendi in intelligente, vt habitum est su-
pra. Deus non est principium formale actus intelligendi in aliquo. non in seipso: quia
intelligere in deo est esse: esse autem est primus conceptus in deo: non habens omni
no principium, neque in alio: & hoc neque per suam essentiam: quia ipsa nullius est forma informans, vt ha
bitum est supra. Neque per speciem aliquam suam, eo quod nullam potest habere, vt infra videbitur. er-
go &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam ipsa est summa & prima veritas, vt infra videbitur. Veritas autem est per
se obiectum intellectus. & omne tale intelligibile quoddam est. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum Auicen. viii. metaphy. ca. xxxvii. causa in hoc quod
res non intelligitur matersa est. esse vero formale est esse intelligibile: & hoc est esse quod postquam quiescit in re ipsa l
sit per illud rei intelligentia in effectu. Quanto igitur aliquid est materiale magis, tanto minus est intelligibile: &
quanto magis formale, tanto magis intelligibile. Vnde & Philosophus. ii. metaphysica. vult quod materia prima non
est intelligibilis nisi secundum analogiam quam habet ad formam: & quod illa quae sunt sepeata a materia: & si a nobis
difficile intelliguntur: hoc est non propter ipsas res: sed propter nos. vbi dicit Commen. Cum difficultas con-
prehensionis entium sit duobus modis, rectum est vt difficultas in rebus quae sunt in fine verita-
tis scilicet in primo principio & in principiis abstractis a materia, sit ex nobis non ex ipsis, quoniam cum abstracta
sunt, intellecta in se naturaliter sunt: non sicut formae naturales. Difficultas enim in istis est ex se ma-
gis quam ex nobis. Vnde materialia vt intelligantur egent abstractione: quia non per suam essentiam si
cut immaterialia: sed solum per suam speciem intelligibilia sunt, vt infra habet declarari. Quia igi-
tur, vt habitum est supra, Deus summe immaterialis est: & in actu: concedendum est quod ipse quantum in se
est summe intelligibilis est: & sui manifestatiuus apud intellectum. Propter quod dicitur quod deus lux
est. Sicut enim lux inter corporalia sume visibilis est & manifestatiua & declaratiua sui apud visum cor
poris: sic deus summe intelligibilis est & manifestatiuus & declaratiuus sui apud intellectum quemcumque:
etsi deficit intellectus creatus ne possit splendorem intelligibilitatis eius sustinere: sicut deficit oculus
vespertilionis, ne possit sustinere splendorem solis. iuxta illud Philosophi. Dispositio intellectus in ani
ma apud illud quod est in natura valde manifestum, similis dispositioni oculorum vespertilionis
apud lucem solis. vbi dicit Commen. Quia dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sen
sus de re sensibili, assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo intelligibilia abstracta, debilissi-
mo visui in sentiendo maximum sensibile. & hoc pro statu huius vitae. Vnde & de intelligibilibus ra
tionibus in deo, dicit Augustinus xiii. lib de triniitate. Ad quas mentis acie peruenire paucorum est: vt cum
peruenitur quantum fieri potest: non in eis manet ipse peruentor: sed velut acie reuerberata repellitur
& sit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quomodo autem secundum istum modum deus intel
ligitur a nobis in praesenti, expositum est supra. In futuro autem aliter erit, quando videbimus eum
sicuti est: quando cognoscam sicut & cognitus sum: secundum quod dicitur. i. Ioan. iii. de quo inferius de-
bet esse sermo.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod infinitum inquantum infinitum incognitum est
&c. Dicendum quod hoc verum est ad literam de infinito corporali: quia illa infinitas est a materia, vt in
fra dicetur: & materia (vt dictum est) priuat rationem intelligibilis. Non autem de infinito spirituali: cuiusmodi est deus:
quia haec infinitas est a forma, vt infra dicetur: & forma (vt dictum est) est principium intelligendi. Vnde quanto
aliquid magis est formale & infinitum infinitate formae, tanto est magis intelligibile quantum est ex se
licet non intellectui indisposito, vt dictum est. Vnde si illud dictum Philosophi extendere velis ad infinitum Ba204v
secundum formam, dicendum quod infinitum inquantum infinitum incognitum est quo ad intellectum crta-
tum, ne possit comprehendere ipsum quo ad rationem infinitatis eius: quia sic solus seipsum intel
ligit. Non tamen ita incognitum est ei quiand aliquo modo ab ipso cognosci & intelligi potest contempe-
rando se sicut vult: quia non naturaliter & de necessitate immutat, sed voluntarie quos vult & quam
tum vult. Vnde dictam comparationem de intellectu nostro & oculo vespertilionis exponens Con-
men. dicit quod hoc non demonstrat res abstractas intelligere esse impossibile nobis: sicut inspicere so-
lem impossibile est vespertilioni: sed solum notat difficultatem. Vnde & licet esset omnino simile vt
nullo modo posset deus intelligi ab intellectu creato propter excellentiam splendoris eius: sicut
neque videri lux solis ab loculo vespertilionis: immo quod quantum est ex parte naturae, multo ma-
gis visibilis est lux solis ab oculo vespartilionis, quam naturaliter diuina essentia a mente creata: nihilo
minus tamen quantum est ex se maxime esset intelligibilis: sicut solis lux maxime est visibilis.

6 ⁋ Ad
secundum quod deus in nullo est principium formale intelligendi: Dicendum quod falsum est: immoem prin
cipium formale intelligendi omni intellectui immediate videnti siue intelligenti nude deum siue
diuinam essentiam: & hoc non per speciem aliam a sua essentia, vt dicetur in quaest. sequenti: sed per pu
ram & nudam essentiam. Et quod arguitur quod non potest esse principium intelligendi in seipso: quia in
telligere eius est esse eius: & esse non habet principium in ipso: dicendum secundum praedicta, quod licetidem sunt
re in deo esse & intelligere, differunt tamen ratione: ita quod ratio esse praecedit secundum rationem in
telligendi rationem eius quod est intelligere. Omne enim intelligens est in actu ens non econverso. Et non so
lum ratio eius quod est esse praecedit rationem eius quod est intelligere: sed & ratio eius quod est viuere
& quod est essentia & vita. lsta enim quatuor in deo, ese scilicet viuere, vita, & essentia, pertinent ad vnam rationem
conem & primam in deo: post quam secundum ordinem & discursum rationis niae intelligendae sunt omnes aliae. Et dif
ferunt ab omnibus proprietatibus & attributis. Significant ei quaetuor ista esse sub ratione esse simpliciter & acus
primi: licet differenter, vt supra determinatum est. Proprietates autem essentiae & esse dei, quae sunt vnitas, sin-
plicitas, immutabilitas, aeternitas, significant rationem cuiusdam vnitatis & identitatis ipsius essentia
in se: licet diuersimode, vt supra patet ex praedeterminatis. Et sequuntur illa immediate ea quae in deosi
gnificant sub ratione esse: attributorum autem omnium rationes sequuntur tertio tanquam rationes pertinentium ad
actus secundos, qui sunt intelligere & velle, & quasi elicitiui ipsorum ex substantia ente & viuente: ita quod
ordine nostri intellectus in intelligendo illae quatuor rationes quae complent actus secundos qui sunt intel
ligere & velle, in deo sese consequuntur: & hoc contrario modo cum eis quae pertinent ad actum primum
qui est esse. In illis enim ratio summae actualitatis quae significatur nomine esse simpliciter dicti, est pria:
& illam aliae consequuntur vt dictum est. In his autem ratio actualitatis in actu qui est intelligere vel
velle non est prima: eo quod se habet actus vt elicitus a substantia. Elicitum autem inquantum elicitum ab
aliquo est elicitum, vt ab intellectiuo & volitiuo tanquam a potente intelligere & velle. & potentia huiusmodiquaesi
determinatur per obiectum intelligibile & volibile. Vt etiam actus huiusmodi eliciantur, ratio eliciendi
sunt notitia & amor. Ideo enim rationes obiectorum necessario sunt primae, & potentiarum secundae:
& habituum tertiae: & actuum vltimae, vt magis patebit singula exequendo. Propter quod ergo licet
ipsum esse sub ratione ipsius esse, eo quod est omnino prima ratio intellecta circa deum, vt habitum est
supra, non potest habere aliquid vt principium sui in deo: intelligere tamen sub ratione ipsius intel-
ligere: quia habet alias rationes praecedentes, bene potest habere aliquid in deo vt principium, cuiusmodi
est ipsum diuinum esse siue diuina essentia inquantum habet rationem intelligibilis vel intelligen
tis, vt dictum est.

7 ⁋ Quod similiter arguitur quod deus non potest esse principium in alio per speciem: b-
ne verum est, vt alias exponendum est. Est tamen principium formale intelligendi in alio per suam essen
tiam scilicet per praesentiam suam mouentem ad actum intelligendi: licet non informantem. & quomo
do hoc, exponendum est loquendo de cognitione creaturae rationalis circa deum.