Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2313

Sources:

Ba: Badius1520a

B196r

1
CIrca quintum arguitur quod ratio aliquorum praedicamentorum possit attribui
deo, sic. dicit Augustinus v. de triniitate. cap. x. Non participatione magnitudinis deus
magnus est: sed seipso magno deus magnus est: quia ipse sua est magnitudo.
hoc de bonitate & aeternitate & omnipotentia dei dictum est, omnibusque omnino praedicamen
tis quae de deo possunt pronunciari. supponit ergo Augustinus quod aliqua praedicamen
ta possunt de deo pronunciari. sed nullum praedicamentum de deo potest praedi
cari secundum rem praedicamenti: vt habitum est supra, non est autem in praedicamento nisi res aut ra
tio praedicamenti. praedicabuntur ergo de ipso saltem secundum rationem praedicamenti.

2 ⁋ Quia autem cuiusli
bet praedicamenti ratio sit in deo: arguitur sic. verius attribuitur ratio praedicamenti affirmationi
qua affirmatur res sua de aliquo: licet secundum gradum superioris naturae: quam negationi qua omni
no de aliquo negatur: quia modus rei natus est sequi ipsam rem: & auferri ablata re. sed modus cu-
iuslibet praedicamenti attribuitur negationi qua negatur res sua de aliquo. dicente Augustinus v. de trinitate
cap. vi. Negatiua ista particula, cum dicimus ingenitum, non id efficit: vt quod non sine illa relatiue dicitur, ea
praeposita substantialiter dicatur: sed id tantum negatur quod sine illa agebaturi. i. affirmabatur. Sicut in cae-
teris praedicamentis cum dicimus homo, substantiam designamus. Qui ergo dicit non homo: non
aliud genus praedicamenti enunciat: sed tantum illam negat. Sicut ergo secundum substantiam aio cum
dico homo est: sic secundum substantiam nego cum dico homo non est. & sic de aliis praedicamentis: se
cundum quod de ipsis inducit exempla. ergo modus praedicamenti attribuitur affirmationi: qua affirma
tur res sua etiam in gradu supereminentioris naturae de aliquo. Cum igitur res praedicamenti cuiusli
bet vel proprie vel translatiue in gradu supereminentioris naturae affirmatur de deo: vt habitum
est supra: ergo modus cuiuslibet praedicamenti attribuetur deo. dicetur ergo deus spiritus secun-
dum substantiam: magnus secundum quantitatem: bonus secundum qualitatem: & sic de aliis. ergo
&c.

3 ⁋ Quia nullius praedicamenti ratio deo possit attribui, arguitur sic primo. Ratio praedicamenti
nihil aliud est vt videtur, quam coordinatio praedicabilium in ipso secundum sub & supra. Sed talia non
possunt deo attribui: quia non sunt sine ratione vniuersalis & particularis: quae in deo cadere non
possunt: vt infra videbitur. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. secundum Auicen. ii. Metaph. suae, ca. i. propria ra-
tio praedicamenti substantiae est, quod sit id quid non est in aliquo vt in subiecto: & accidentis inquantum
accidens est distinctum ex opposito contra substantiam: quod sit id quid est in subiecto existens. & vt di
cit in viii. per hoc substantia habet rationem generis: non quia dicit esse non existens in subiecto:
sed quia est res aliqua praeter esse cui conuenit esse non in subiecto. & similiter per hoc accidens ha-
bet rationem generis: non quia dicit esse in subiecto: sed quia res est aliqua praeter esse, cui conuenit
esse in subiecto. sed hoc modo esse non convenit deo: neque esse in subiecto neque non in subiecto: quia non
est nisi esse, non res aliqua praeter esse cui convenit esse: vt supra expositum est. ergo non solum ratio generis alicuius pra
dicamentorum accidentis: sed nec etiam ipsius substantiae: de qua magis videtur: deo potest attribui.

5 ⁋ Quia autem
in deo non sit ratio praedicamenti substantiae arguitur primo sic. subsistere secundum se & absolute est Ba196v
propria ratio substantiae: deus non subsistit secundum se & absolute: sed solum in respectu ad aliud
quia non est in eo nisi suppositum relatiuum: vt infra patebit. ergo &c.

6 ⁋ Et sicut Augustinus dicit. vii. de
tririiti. subsistere de his rebus intelligitur in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse di-
cuntur: sicut color in corpore. Corpus enim subsistit: & ideo substantia est. sed deo nullo modo po-
test attribui sic subsistere: quoniam vt dicit ibidem: quod sic subsistit: inest in eo aliquid tanquam in subie-
cto: & non est simplex. quod nullo modo conuenit deo: quoniam vt dicit ibi, nesas est dicere vt subsistat &
subsit suae bonitati: & habitum est supra: quod est omnino simplex. ergo &c.

7 ⁋ Quia autem in eo sit ratio sub
stantiae arguitur: quoniam secundum Philosophum. vii. Metaphysiy. esse per se est propria ratio substantiae. sed hoc maxi
me deo conuenit: vt habitum est supra. ergo &c.

8 ⁋ Quia solum ratio substantiae & relationis habent deo
attribui: arguitur, quoniam vt dicit Augustius v. de trinitate. cap. viii. illud praecipue teneamus: quicquid ad se
praestantissima illa diuina trinitas dicitur, substantialiter dicitur: quod autem ad aliquid, non substam
tialiter sed relatiue. sed quicquid deo attribuitur: siue de ipso dicitur: substantialiter de ipso vel re
latiue dicitur, quia quaecumque in deo simul tribus personis conueniunt: substantialiter dicuntur: vt dicit Boe
thius. ii. de trinitate. cap. i. & quaecunque de singulis separatim dicuntur: relatiue dicuntur: vt dicit ibidem
cap eodem. quaecunque autem de deo dicuntur: vel sic dicuntur: vel sic: quia non est medium. ergo &c.

9
⁋ Quia autem solummodo ratio substantiae deo attribuenda est: arguitur, quoniam secundum Auicen. in princi
pio secundi Metaph. prius omnibus diuisionibus eorum quae sunt per essentiam est: quoniam esse
duobus modis est. vnum quod est in subiecto: aliud quod nullatenus est in subiecto. Ens ergo in se & in
alio immediate diuidunt totum ens. & vt vult ibidem: ens in alio est ratio accidentis. Vbi est igitur nul
la omnino ratio accidentis & esse in alio, non est ibi nisi ratio substantiae & non esse in alio. In deo nullo mo-
do est ratio accidentis: vt dicit Augustinus v. de trinitate. capulo v. ergo in deo non cadit nisi ratio substantiae: qua
re non relationis neque alterius praedicamenti.

10 ⁋ Quia autem in eo cadat ratio relationis cum ratione sub
stantiae, arguitur, quoniam vt dicit Augustinus v. de trinitate. capu. v. in deo nihil secundum accidens dicitur. Non tamen omne
quod dicitur secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquod: ad aliquod autem est ratio relationis. ergo &c.

11
⁋ Quia autem non solum ratio substantiae & relationis in deo cadit: sed & alicuius alterius praedicamen
ti ratio, arguitur sic. quia dicit Augustinus v. de trinitate. cap. viii. Quod ad faciendum attinet fortassis de solo deo
verissime dicatur. Solus enim deus facit: & ipse non fit. facere autem est propria ratio praedicamenti
actionis. ergo &c.

12 ⁋ Quod etiam arguitur ratione sic. agere vt agere non dicit rationem motus aut ali
cuius accidentalitatis in agente: neque ponit in eo vllam compositionem omnino: sed solummodo respe
ctus ad passum, quod ab eo recipit motum. vnde Philosophus. viii. Physi. probat quod primum mouens simplex est
omnino & immutabile per se & per accidens. talis ratio autem deo maxime convenit: quia ipse est pri-
mum agens: & mouens omnia secundum Boethium, immobilis manens dat cuncta moueri. ergo &c.

13
⁋ Quia ratio relationis maxime deo repugnet: & ita minime potest esse, aut manere in ipso, arguitur
quoniam secundum Comment. super. xii. Metaphy. relatio debile esse habet. sed hoc ignobilitatis est: &
tale vt habitum est supra maxime deo repugnat. ergo &c.

14 ⁋ Quia simul non possunt esse ratio substantiae
& relationis in deo, arguitur: quoniam ratio substantiae est esse minime dependens: ratio autem re
lationis cum sit ad aliud esse: maxime est esse dependens: immo nihil aliud quam dependentia quaedam
quae maxime sunt repugnantia: talia autem non possunt esse in eodem. ergo &c.

15
⁋ Ad quaestionem istam dicendum secundum quod supra inchoatum est dici: quod aliud est
res praedicamenti, aliud vero ratio praedicamenti. Res praedicamenti est quicquid per essentiam & naturam suam est con-
tentum in ordine alicuius praedicamenti. Ratio praedicamenti est proprius modus essendi eorum quae
continentur in praedicamento. Ex quibus duobus scilicet ex re praedicamenti: & ratione essendi eius: quae est
ratio praedicamenti: constituitur ipsum praedicamentum: & diuersificatur vnum praedicamentum ab alio. Non enim
ex hoc quod aliquid sit res & natura aliqua siue substantiae siue accidentis: quantuncumque in vniuersali & abstra
cto intelligatur: habet rationem generis praedicamenti: neque similiter ex hoc quod est esse non in sub-
iecto: vel esse in subiecto: quoniam esse ex se nullo modo potest habere rationem generis: vt habitum
est supra: quare & multo minus ratione illarum determinationum in subiecto vel non in subiecto:
cum non rem: sed modum rei & rationem essendi dicunt. Sed natura generis praedicamenti ex vtro
quod simu. scilicet ex re & ratione praedicamenti constituitur.

16 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum secundum
superius determinata: quod in deo res quae ipse est: est ipsum esse eius: & non simpliciter esse: sed est
quoddam necesse esse: a cuius simplicitate deficit omnis creatura: scilicet quia ipsa res quae ipsa est.
non est eius esse: sed habet ab alio esse tam essentiae quam existentiae: vt supra declaratum est saepius: a
quo non habet necesse esse ipsius existentiae: eo quod ex se est possibile esse per indifferentiam se ha-
bens ad esse & non esse. Propter quod sicut essentia diuina dicit aliquid quod est necesse esse, sic
essentia creaturae dicit aliquid cui ab alio contingit esse. & est ratio prima constituendi praedica- Ba197r
mentum in creaturis communis substantiae & accidenti: & hoc habendo aspectum ad esse essen-
tiae: quia secundum essentias rerum est distinctio praedicamentorum & coordinatio vniuscuiusque
eorum. Et propter illam rationem rei contingit quod nulla res praedicamenti cuiuscunque ad diuina
trarslata, manet, sed mutatur in diuinam substantiam quae est suum esse. Ratio autem ista conmunis
diuiditur in duas, quibus distinguitur praedicamentum substantiae communiter ab omnibus praedicamentis acci-
dentium, quarum vna est esse in se, non in alio, alia vero esse in alio: quarum prima est, propria ratio sub
stantiae: secunda est ratio communis accidentium. Substantia enim est praedicamentum: quia est res cui convenit
non esse in subiecto, & accidens praedicamentum econtrario: quia est res cui convenit esse in subiecto. secundum
enim Auicen. de definitione substantiae est: quod ipsa est ens non in subiecto: immo quod est res de qua di-
citur quod est ens non in subiecto: ita vt ens non in subiecto praedicetur de ea tanquam de re, siue natura,
sine quiditate aliqua, vt homo, lapis, arbor. Sic ergo vt dicit oportet imaginari rem cum ratione
esse non in alio, sed in se, ad hoc vt substantia sit genus praedicamenti, & similiter accidens cum
ratione esse in alio. Intentio igitur praedicamenti constituitur ex re naturae subiecta: quae est res
praedicamenti quasi materiale in ipso, & modo quo esse ei conuenit, scilicet non in alio esse, vel in
alio esse, quae est ratio praedicamenti circa rem ipsam quasi formale in ipso. Est enim substantia prae-
dicamentum quasi compositum quid ex re & esse suo, quod est quasi accidens ei, vt habitum est supra.
Propter quod etiam accidere possunt ei alia post esse, vt tale praedicamentum non solum dicatur substan-
tia ab in re existendo, sed ab alteri se substituendo In quo consistit duplex ratio praedicamenti substan-
tiae. Prima in se absolute. Secunda in respectu ad praedicamenta accidentium.

17 ⁋ Respondendo ergo ad
quaestionem primo quo ad praedicamentum substantiae, Dicendum quod si loquamur de ratione praedicamen
ti substantiae secundo modo, sic non cadit in deo res praedicamenti substantiae, quia ipsa composi-
tionem facit cum esse quod in se recipit: Deus autem nequaquam, vt habitum est supra. Sic nec ratio praedica-
menti substantiae propter eandem rationem. vt enim dicit Boethicorm de deoid i. de trinitate. ca. iii. subiectum fieri non potest.
Forma enim est, formae vero subiectae esse non possunt. Primo autem modo bene cadit in deo ratio pra
dicamenti substantiae: etsi non res, nisi secundum gradum eminentiorem. Sed tamen adhuc alia ratione quam suba
stantiae creatae, quia illi ratio esse essentiae non convenit ratione rei secundum se, sed solum inquantum est di-
uinum exemplatum. Deus autem est res quae est ipsum esse essentiae suae. Est enim deus verissime exi-
stens in se, licet non alii vt accidenti subsistit. Vnde Augustinus declarando primam rationem substantiae deo
convenire, & non secundam, quae solum convenit substantiae creatae, dicit libio i. de trinitate. cap. 4. Sicut ab eo quod
est esse appellatur essentia, ita etiam ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. omnis enim res quae ad
seipsam subsistit: substantia dicitur: quanto magis deus: Si tamen dignum est vt deus dicatur subsistere.
de his enim rebus hoc recte intelligitur, in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicun
tur, sicut color, aut forma in corpore: corpus enim subsistit, & ideo substantia est. & ita, quia non est hoc
ei esse, quod illam vel istam formam coloremve retinere. Res igitur mutabiles non simplices proprie di-
cuntur substantiae. Deus autem si subsistit vt substantia dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subie-
cto, & non simplex est, cui hoc sit esse quod illi est, sicut magnusionipotensi bonus, & siquid huiusmo-
di de deo non incongrue dicitur. Neas autem est dicere, vt substet deus, vel subsit bonitati suae, atque il-
la bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in
subiecto. Vnde (vt concludit) manifestum est deum abusiue substantiam vocari: vt nomie vsitatiore intel
ligatur essentia. Ecce quom insinuat quod vnus modus subsistendi, qui est ratio substantiae vna, nullo
modo potest deo attribui, & quod secundum illum non potest dici substantia. Est tamen sine dubio substam
tia. vt dicit in v. de trinitate. ca. ii. & hoc a ratione, & modo subsistendi in se, & nullo modo in alio, neque
dependens ab ipso, quod nulli in creaturis convenit neque substantiae, neque accidenti, vt iam dicetur. Et
ita licet res praedicamenti substantiae nullo modo deo attribuitur nisi secundum modum eminentiorem,
vt praedeterminatum est, neque ratio subsistendi alteri vt sibi inhaerenti, ratio tamen praedicamenti sub-
stantiae quae est in se subsistere, vel potius existere (pro quo Augustinus in dicta auctoritate sua sumit suba
sistere, non enim deus subsistit, nisi ad aliud: existit autem absolute) verissime deo convenit: quanto verius in
se subsistit quam alia. Et secundum hoc verius & prius deus habet esse substantia quam aliqua creatura. Non di
co dicitur. Nomina enim saepius per prius conveniunt, quibus res conveniunt per posterius, vt tactum est
supra in parte, & infra plenius exponetur. Et sic patet quod praedicamentum substantiae versum in diuinam prae
dicationem dupliciter mutatur, & vno modo manet. Mutatur enim quo ad rem praedicatam quae in creaturis
habet esse ab alio per participationem, in deo autem a seipso per essentiam. iuxta illud Boet. Non est substan-
tia in illo vere substantia, sed vltra substantiam. & idem habitum est supra ex dictis Diony. Mutatur etiam
quo ad rationem & modum essendi in substando alteri vt sibi inhaerenti in modum & rationem
essendi ipsum alterum: vt deus per essentiam sit ipsum, quod sibi significatur attribui. Et hoc est quod di Ba197v
cit Augustinus v. de trinitate. cap. iiii. In rebus quae participatione magnitudinis magnae sunt, in quibus est
aliud esse, aliud magnum esse, sicut magna domus, magnus mons, magnus animus, in his est aliud
magnitudo, aliud quod ab ea magnum dicitur. Et infra. Deus autem ea magnitudine magnus est, quia ipse
est eadem magnitudo. & subdit. Hoc de bonitate, & aeternitate, & omnipotentia dei dictum sit, o-
mnibusque praedicamentis quae de deo possunt pronunciari, quod ad seipsum dicitur. Nesas enim est vt dictum est, vt
subsistat & subsit deus suae bonitati. Manet autem in deo praedicamentum substantiae solum quo
ad rationem & modum essendi in se subsistendo, tanto verius & perfectius quanto est ipsum esse
purum & simplex per essentiam subsistens: vel potius existens. Quaelibet autem substantia creata ha
bet esse in sua essentia participatum quo subsistit, vt habitum est in supra determinatis. Talem ra-
tionem subsistendi insinuat Hilarius cum dicit. vii. de trinitate Non ex compositis deus qui vita est, subsi-
stit. Manet autem in deo sola ratio substantiae, qua habet in se existere.

18 ⁋ Respondendo autem ad quaestionem
quo ad alia praedicamenta, scilicet. ix. accidentium: Dicendum vt dictum est, quod in ipsis est vna ratio prae-
dicamenti qua conmuniter distinguuntur prima diuisione sub ente contra substantia. scilicet esse in subie
cto, vt dictum est, & sunt aliae rationes speciales per quas abinuicem habent distingui: vtiam pate-
bit. Quantum ergo ad primam rationem omnibus communem: clarum est quod non potest illa ratio praedica
menti deo attribui: qua habet scilicet aliquod inesse alteri iuxta rationem praedicamenti accidentis: vt vel ipsum
alteri possit accidere vel alterum ipsi: vt per hoc sit accidentaliter in altero, vel aliquod accidentaliter in ipso,
quorum neutrum potest contingere in deo: vt supra determinatum est. Et vt dicit Augustinus v. de trinitate. cap.
ve. in deo nihil secundum accidens dicitur, quia nihil in eo commutabile est. Cum ergo res secundum aliquod praedicamen
tum accidentis ei attribuitur, non solum res quae est accidentis in praedicamento illo, in substantiam mutatur. secundum
quod dictum de mutatione rei praedicamenti substantiae (secundum quod dicit Augustinus de fide ad Pe. In dei substam
tia non est aliquid quod non sit substantia, sed quicquid ibi intelligi potest, dei substantia est) sed & mo
dus inhaerendi necessario mutatur in modum per se subsistendi. Non enim potest esse in inhaerendo mo
dus, vbi nihil est quod inhaereat.

19 ⁋ Quantum vero ad proprias rationes singulorum praedicamentorum
sciendum quod sicut propria ratio praedicamenti substantiae est secundum se existere, & praedicamenti acciden-
tis communiter inhaerere alteri: sic sunt, propriae rationes diuersorum praedicamentorum accidentium, in
haerendo diuersimode alteri. Eorum enim praedicamentorum quae significant id cuius esse est in alio, aut
significant rem cuius esse est in alio absolute, aut cuius esse est in alio in respectu ad aliud. Secundo
modo est vna ratio communis. vii. praedicamentis accidentium. Primo modo est vna ratio communis qua
litati & quantitati: quae distinguuntur ab aliis. vii. penes diuersimode inesse alii absolute, sub quo distin
guuntur inter se: quoniam propria ratio praedicamenti qualitatis est subiectum informare, & propria ra
tio quantitatis est subiectum mensurare: propria vero ratio caeterorum. vii. praedicamentorum-
est subiectum suum ad aliud referre: sed differenter. vt infra videbitur.

20 ⁋ Quantum ergo ad quantitatem
& qualitatem, Dicendum quod cum informatio necessario supponit inhaerentiam informantis ad informa-
tum: & similiter mensuratio mensurantis ad mensuratum: sicut ratio inhaerentiae praedicamenti acciden-
tis simpliciter non potest deo attribui: sed necesse est quod cum convertatur in diuinam praedicationem, mu-
tetur in rationem subsistendi: hoc similiter necesse est contingere in praedicamento qualitatis & quanti
tatis, quod scilicet cum aliquid de praedicamento qualitatis aut quantitatis deo attribuitur, non solum
res mutatur & transfertur in diuinam substantiam. iuxta hoc quod dicit Boe. de trinitate. Cum deus iustus
dicitur, qualitatem quidem significare videmur: sed eam quae sit non solum substantia, sed etiam vl
tra substantiam. Non enim est aliud quam quod iustus est, sed idem est deo esse quod iustum. Item cum dicitur
magnus, quantitatem quidem significare videmur: sed eam quae sit ipsa substantia talis qualem
esse dicimus vltra substantiam: neque est aliud quod est, aliud quod magnus est: sed idem est deo esse quod ma
gnum esse. Sed etiam quod propria ratio informandi secundum qualitatem, & conmensurandi secundum quantita
tem, commutetur in rationem subsistendi secundum substantiam. iuxta illud quod dicit Augustinus, xv. de trinitate. ca. v.
Si dicimus aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, viuus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bo
nus, beatus, spiritus: horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam: caete
ra vero huiusmodi substantiae qualitates. Sed non est ita in illa ineffabili simplicique natura, quicquid enim secundum qua
litatem illic dici videtur: secundum substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit enim vt spiritus se-
cundum substantiam dicatur deus, & potens secundum qualitatem: sed vtrumque secundum substantiam. Sic caete-
ra quae commemorauimus. Propter quod dicit in v. de trinita. cap. i. Intelligamus deum si possumus si
ne qualitate bonum: sine quantitate magnum. sed nequaquam dicit sine substantia spiritum, & hoc non nisi
quia substantiae praedicamentum non omnino mutatur cum vertitur in diuinam praedicationem, sed secun
dum aliquam rationem manentem in eo transfertur ad deum. praedicamentum autem quantitatis & quali-
tatis omnino mutatur nulla ratione eius omnino manente cum transfertur ad deum: secundum quod iam expo- Ba198r
situm est. Quomodo autem habet intelligi quod deus dicitur sine qualitate bonus: sine quantitate ma-
gnus, expositum est supra. Vnde quia omnino mutantur praedicamenta qualitatis & quantitatis cum as
lumuntur in diuinam praedicationem, non autem sic substantia: ideo dicit Boet. Sicut substantia non est
in illo vere substantia. scilicet qualis est in creaturis: sed vltra substantiam: ita qualitas. & subdit. Cum
iustus quidem dicitur deus, qualitatem significare videmur: sed non accidentalem, sed eam quae est non
solum substantia, sed etiam vltra substantiam. Non autem dicit, quae est qualitas sed vltra qualitatem, quia qua-
litas in deo nullo modo tenet rationem qualitatis, sicut substantia tenet rationem substantiae. Et similiter ipsa qua-
litas & quantitas, dicunt in deo non solum secundum rem substantiam: sed & modum & rationem
sui praedicamenti mutant in modum substantiae. Simile enim est de quantitate, cum dicitur ma-
gnus, immensus, maximus, & de qualitate cum dicitur bonus, sapiens, & iustus. Sic ergo patet de prae
dicamentis quae praedicant aliquid absolute, quae sunt substantia, quantitas, qualitas, an ratio eorum
deo attribuenda sit.

21 ⁋ Sequitur de aliis. vii. quorum ratio est ad aliud referre subiectum suum, quae sci-
licet significant rem cuius esse est in aliquo in respectu ad aliud, an ipsorum ratio deo attribuenda
sit. Haec enim (vt dicit Boet. i. de trinitate. ca. ii. differentia est praedicationis primorum trium praedicamentorum ab
aliis. vii. quod illa rem monstrant (intelligo absolutam) alia vero, quasi circunstantias rei. intelligo forma-
liter. Materialiter enim aliqua illorum rem significant, vt iam patebit. vt sic (sicut dicit) ista praedicamen-
ta aliquid rem esse ostendant, illa vero non esse: sed potius extrinsecus aliquid quodammodo affi-
gant. Est ergo vt patet ex iam dicto Boet. ratio illorum. vii. praedicamentorum significare rem cuius
esse est in aliquo in respectu ad aliud. In quo non est eis proprium quod significant rem aliquam: hoc enim
est omnibus aliis praedicamenris commune: neque quod significant rem cui conuenit esse in alio: hoc
enim conuenit omnibus accidentibus: sed solum eis est proprium: quod esse in respectu ad aliud signi-
ficant, & hoc nullo modo deo repugnat: sed maxime ei convenit. Vt enim dicit Auicecten. viii. Metaphy.
quicquod est, ad alia quae sunt habet modum aliquem comparationis & relationis, & praecipue id a quo fluit esse.
Et iste modus comparationis est alicuius rei subiacentis vt subiectum illi respectui: quae in se est aliquid
aliud in esse: quam quod habet in respectu ad aliud. dicente Augu. vii. de trinitate. Omnis essentia quae relatiue
dicitur, est etiam aliquid excepto relatiuo. Et inductis pluribus exemplis subdit. Si non est aliquid ad seipsum, non
est omnino quod relatiue dicatur ad aliud. respectus enim separatus in se non existit. Esse ergo ad aliquid ex se non
potest poni in esse: & si ponatur relatio esse secundum se praeter subiectum suum, ipsa est accidens absolutum, vt quam
titas vel qualitas. Et sic ad aliquid, ex se & sua, propria ratione non ponit esse quid sit absolute esse: aut quid sit ali
cui inesse, sed solummodo ex se ponit esse quod est ad aliud esse. Et ex hoc sequitur vlterius: cum nihil
omnino habet rationem accidentis quin habeat rationem esse in alio: hoc enim vt patet ex praedetermi-
natis est, propria ratio qua accidens distinguitur contra substantiam: sequitur quod relatio siue ad aliquid, siue
respectus quicumque non habet ex se rationem accidentis. Aut ergo nullo modo rationem accidentis habet:
aut per aliud eam habet: & sic solum per accidens. sed non ratione subiecti in quo est: quod per illud
ad aliud refertur: quia illud quandoque est substantia, sicut homo cum dicitur domins aut seruus: opor
tet ergo quod sit regulariter ratione eius supra quod fundatur, quod necessario est accidens aliquod absolutum
ne fiat processus in infinitum si vnus respectus ponatur fundari super alium. Cui quidem accidenti quandoque
non accidit respectus fundatus super ipsum. Similitudo enim secundum albedinem qua sortes est simi-
lis Platoni: accidit Sorti & Platoni, quia albedo accidit eis: non autem accidit albedini cum dicimus
quod albedo sortis est similis albedini Platonis. Illa enim similitudo est eis essentialis: quia in illa consistit na
tura speciei. quia secundum Boe. super Porphy. Species est essentialis similitudo plurium suppositorum. Quando
quod vero accidit illi: vt sunt respectus fundati super rationes mensurae: eo quod ratio mensurae per se quantita
ti accidit. Mensurae enim in quantitate mutuo sese mensurant. Et secundum hoc dicit Philosophus in v. Metaph.
quod homo modo accidentali est relatiuus: quia accidit ei esse duplum scilicet per quantitatem suam compa-
ratam quantitati alterius. Patet ergo quod relatio siue respectus quicumque, eo quod de se nullum inesse di-
cit: nullo modo repugnat ei quod est in se esse: atque per se subsistens, cuiusmodi est deus, qui est ipsum esse: quod
necessario habet plures respectus quam aliud ens quodcunque. Ratione enim eius quod est causa omnis esse, ad
omne aliud ens a se habet aliquo modo referri. secundum quod Auicen. lcquens de necesse esse vbi supra dicit,
Cum ipsum dicimus esse vnius essentiae quae non multiplicatur, intelligimus quod ipsum est in sua essentia: &
deinde sequuntur ipsum relationes vel affirmatiuae, vel negatiuae multae: & ipsae sunt comitantes
essentiam: & sunt post esse essentiae eius, nec sunt constituentes essentiam, nec sunt per se pars eius.
Cum igitur de praedicamentis quorum ratio est ad aliud referri, aliquid deo attribuitur, non opor-
tet quod ratio praedicamenti mutetur: & hoc propter nullam repugnantiam contrarietatis quam habet re-
spectus ad aliud ad modum subsistendi per se, sed manet cum illo propter nullam rationem diuersi
tatis realis repugnantis ad ipsum. Quod bene insinuat Boet. v. ca. de triniitate. cum enumeratis. x. praedica- Ba198v
mentis, ait de substantia, qualitate, & quantitate. Haec cum quis in diuinam vertit praedicationem, con-
cta mutantur quae praedicari possunt. & pro aliis. vii. subiuxit. Ad aliquid vero omnino non potest prae-
dicari. Intellige, quom praedicta trinia scilicet aliquam propriam naturam rei accidentalis indicando subiecto in-
esse. & ideo in deo manet sua ratio simpliciter: cum alia re, & ratione quam important in creaturis mutantur cum in di
uinam praedicationem vertuntur: vt iam satis dictum est. Per hoc autem quod addit, Quae praedicari possunt:
intelligit quod illa tria praedicamenta, substantia, quantitas, qualitas, in creaturis aliquam rem de subiecto
diuersam ab ipso & ponentem compositionem in ipso praedicant, sed mutantur cum in diuinam praedica-
tionem assumuntur: quia quicquid de creatura dicitur vt afficiens eam, si de deo dicatur intelligitur non esse
in eo vt afficiens ipsum: sed esse quod ipse est. secundum quod dicit Hila. viii. de Tri, Deus non est humano modo
ex compositis, vt in eo aliud sit quod ab eo habetur, & aliud sit ipse qui habeat. Vnde differentiam
huiusmodi praedicamentorum de deo & creaturis, exponit Boet. cum dicit libro i. de triniitate. Haec praedi-
camenta talia sunt: vt in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in caeteris, in deo ve-
ro coniuncte atque copulate hoc modo. Nam cum dicimus, substantia est homo aut deus, ita dicitur,
quod illud de quo praedicatur ipsum, sit substantia: vt homo vel deus. Sed distat, quoniam homo non
integre homo est, ac per hoc nec substantia. Quia enim est, aliis debet quae non sunt homo.s deus autem
hoc ipsum deus est. Nihil enim aliud est nisi quod est: ac per hoc ipsum deus hoc est., homo non est ita
homo, quod non sit verum dicere esse aliquid aliud quod non est esse hominem: sicut deus ita est deus: quod non
sit verum dicere ipsum esse aliquid quod non sit deus. Immo homo est multa quae non sunt ipsum esse ho
minem, vt esse substantiam: sicut ipsum esse deum, est ipsum esse substantiam. Deinde subdit de qualita
te & quantitate dicens in capit. x. Rursus iustus quod est qualitas ita dicitur quod ipse hoc sit de quo
praedicatur. id est si dicamus homo iustus, vel deus iustus, ipsum deum vel hominem iustum esse pro
ponimus. Sed differt, quoniam homo est alter: alter est iustus, deus vero ipsum idem est, quod est iustum.
Magnus etiam deus vel homo dicitur ita quasi ipse sit homo magnus vel deus: sed homo tantum magnus,
Deus vero id ipsum magnus existit. Quod idem est cum eo quod dicit. v. de trinitate. In rebus quae participatione
magnitudinis magnae sunt &c. vt supra statim. Quom autem ad aliquid pro reliquis. vii. secundum quod ipse
subdit: neque de deo neque de creaturis praedicari possunt: patet econtrario praedictis tribus,. quia. scilicet de
formali significato suo non praedicant rem aliquam qua subiectum afficitur: sed solum circunstantiam respe
ctus ad aliud extra: secundum quod ipse continue prosequitur inducendo per singula, maxime in capit. xii. vbi
dicit. Haec omnis praedicatio exterioribus datur, quod omnia haec quodam modo reseruntur ad aliud.
Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: quod homo vel deus dicitur, refertur ad sub
stantiam qua est aliquid: quod iustus, refertur ad qualitatem qua est aliquid: quod magnus, refertur ad quan
titatem qua est aliquid. In caeteris praedicationibus nihil tale est: qui enim dicit aliquem esse in foro vel vbi-
quod, refertur quidem ad praedicamentum quod est vbi, sed non quo aliquid est: velut iustitia iustus, magni-
tudine magnus. Et sic proculdubio respectus nihil addit illi rei supra quam immediate fundatur: led so-
lum dicit subiectum suum ad aliud esse: quantum est de formali suo significato: quod non est nisi esse ad aliud.
Hoc enim esse non plus addit de se super id cuius est: quam esse in se, vel esse in alio super illa quorum
sunt. Sed si quid accidentalitatis quo ad esse in subiecto importatur per alia. vii. praedicamenta, hoc est
propter id super quod in ipsis fundatur ratio respectus ad aliud. Cum ergo huiusmodi praedicamenta in diuinam
praedicationem assumuntur: illud mutatur in substantiam: & ratio inhaerendi in rationem subsistendi. vt di-
ctum est supra de praedicamento qualitatis & quantitatis, & generaliter de omni praedicamento acciden
tis. Ratio similiter respectus ad aliud in deo inquantum refertur ad suum fundamentum: quia non
fundatur in deo super aliquid inhaerens aliud ab ipso: similiter mutatur in rationem subsistendi: & non ma-
net. Manet autem solummodo inquantum subiectum per respectum refertur ad aliud. Et sic patet quod quaecunque
deo attribuuntur ex rebus. x. praedicamentorum: ad rationes duas duorum praedicamentorum. scilicet substantiae & rela-
tionis habent reduci: & similiter relatio ipsa ad substantiam: & sic reiecto a diuinis omni modo praedicam
di accidentaliter per inhaerentiam, quaecumque deo attribuuntur a creaturis, & praedicantur de ipso, aut dicuntur ad se
& secundum substantiam: aut ad aliud & secundum relationem. iuxta illud quod dicit Augustinus v. de trinitate. Nihil in eo
secundum accidens dicitur: quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur: secundum substantiam dicitur. In rebus enim
creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat vt secundum accidens dicatur. omnia enim
accidunt eis: quae vel amitti possunt vel minui: & magnitudines & qualitates, & quod dicitur ad
aliquid, & situs, & habitus, & loca, & tempora, & opera, atque passiones. In deo autem nihil quidem se
cundum accidens dicitur: quia nihil in eo mutabile est: nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam
dicitur: dicitur enim ad aliquid: sicut pater ad filium & filius ad patrem: quod accidens non est. Decem er-
go praedicamenta philosophicae disciplinae: ad duo sapientiae theologicae reducuntur scilicet ad substantiam & rela-
tionem. Ad substantiam enim in diuinis reducuntur tria quae sunt in creaturis scilicet substantia, quantitas, Ba199r
& qualitas. de quibus dicit Boet. Illa quae aliquid esse significant secundum rem, praedicationes vocantur. Quae
cum de rebus subiectis dicuntur, vocantur accidentia secundum rem. Cum vero de deo qui subiectus non
est. secundum substantiam rei praedicatio nominatur. Et quom hoc, iam determinatum est. Ad relationem vero in
diuinis reducuntur alia. vii. scilicet relatio, actio, passio, quando, vbi, situs, habitus. Et quom haec, re-
stat adhuc prosequendum.

22 ⁋ De ad aliquod igitur sciendum, quod cum iuxta praedicta secundum Boet. tria praedicamenta,
substantia. scilicet quantitas, & qualitas, tam in creaturis quam in deo: rem significant & praedicant: alia vero
vii. quo ad id quo ab illis tribus distinguuntur, tam de deo quam de creaturis: non rem, sed quasi rei circunstan-
tiam monstrant: vt quantum est de ratione formali significati sui nihil rei subiectae dicant: sed potius re
spectum eius ad aliquid extra assignant ipsum alteri comparando: vt sicut non dicunt aliquid de creaturis per
inhaerentiam, ita nec de deo per essentiam: In hoc tamen est differentia quo ad illa. vii. in deo & in creatu-
ris: quod in creaturis respectus & relatio quam important, subiecto accidentalis est: & accidentaliter subiectum
ad aliud referunt: in deo autem non sic. & ideo ratio praedicamenti relationis est in deo, & manet distincta con
tra rationem praedicamenti substantiae, inquantum scilicet respicit aliud vt obiectum ad quod est: inquantum tamen
respicit substantiam vt in qua fundatur, transit in rationem praedicamenti substantiae. Et est aduertendum ad di
stinctionem. vii. praedicamentorum relationis in deo: quod ista. vii. praedicamenta licet inquantum non dicunt nisi cir
cunstantiam rei in deo, non habent nisi rationem vnius praedicamenti: tamen in creaturis per illa accidentia su-
per quae fundantur, habent rationem verae accidentalitatis: & diuersimode secundum illorum diuersitatem distin
guuntur secundum diuersa praedicamenta accidentium: quia alia ratione accidentis accidit subiecto respectus in
praedicamento relationis: alia in praedicamento actionis: & sic de aliis. secundum diuersitatem accidentium super
quae respectus ipsi fundantur diuersimode: ita quod illo accidentali amoto: sicut amouetur cum assumitur
in praedicationem diuinam, aufertur omnino accidentalitas a ratione respectus, & similiter propria ratio praedica
menti qua vnum illorum ab altero distinguitur, vt sunt diuersa praedicamenta accidentis, & non manet
nisi ratio respectus puri: & ita solum manet in eis ratio vnius praedicamenti eis communis: quae est ad aliud
esse: qua distinguuntur contra illa tria praedicamenta quae praedicant de subiecto rem absolutam: quarum ratio est ab-
solute esse. Quod vt perfectius videre poterimus, distinctio illorum praedicamentorum secundum diuersitatem
rei accidentis supra quam fundatur communis respectus in eis, inspicienda est. Discurrendo igitur per singula dici
mus quod. vii. praedicamenta de formali significatione sua potius praedicant circunstantias rerum quam rem aliquam, cum
distinguuntur per accidentale quid subest respectui quem dicunt, & super quod fundatur ille respectus. Er-
go aut illud accidentale convenit rei subiectae secundum se & absolute: aut ex connexione quadam cum
illo ad quod habet respectum. Primo modo est relatio proprie dicta vnum praedicamentorum. lpsa enim accidit
subiecto, quia eidem subiecto accidit secundum se & absolute id super quod fundatur. Sed hoc dupliciter secundum quod
praedictum est. Aut enim relatio accidit subiecto tantum, & non illi super quod fundatur. secundum quod homini accidit
esse simile, non albedini: aut accidit vtrique, secundum quod homini accidit esse duplum: quia ei accidit quantitas,
super quam per se fundatur ratio dupligie. quantitas enim est per se & primo dupla: & non per aliquod aliud acci-
dens quod ei inest, cui prius convenit esse duplum. Aliter enim esset abire in infinitum, reducendo per acci-
dens ad per se. vt patet inspicienti. Et ipsa relatio quae est duplum aut simile: non est res aliqua alia
ab illa super quam fundatur: sed solum respectus ipsius quantitatis & subiecti eius, quo formaliter vtrumque eorum
vel alterum refertur ad aliud. Aliter enim super illam rem primo fundaretur ille respectus, & ipsa aut subiectum
eius: aut vtrunque primo per illum respectum referretur ad aliud. & tunc eadem ratione ille respectus adhuc
esset res alia quae respectu illo referretur ad aliud, aut subiectum eius, aut vtrumque: & esset similiter ire
in infinitum, vt patet inspicienti. Sed de hoc debet esse sermo loquendo in speciali de relationibus di-
uinis. Secundum hoc ergo dicendum de praedicamento relationis in creaturis: quod cum transtertur in diuinam praedi-
cationem non manet secundum propriam rationem relationis, qua est vnum. x. praedicamentorum distinctum contra alia, sed
transit in substantiam: sicut & res illa super quam fundatur, si ipsa in diuinam praedicationem transferatur: & ma
net solummodo secundum conem rationem respectus ad aliud. in quo conuenit cum aliis. vi. Ille enim respectus
ocounis in vii. praedicamentis constituit in ipso vnum praedicamentum quod relatio dicitur: & distinguitur contra substam
tiam in ipso, vt dictum est secundum Aug. Et sumitur non tantum ex translatione praedicamenti relationis proprie, sed
communiter. vii. praedicamentorum praedictorum. Sed illud praedicamentum relationis quod est in deo, distinguitur se-
cundum plures modos: quorum vnus pertinet ad respectum relationis proprie dictae: alius vero ad respe-
ctus aliorum sex, vt infra patebit. Si vero accidentale super quod fundatur respectus accidit rei subiectae
ex connexione quadam cum illo ad quod habet respectum, tunc sunt alia sex praedicamenta. secundum quod Boet. lo-
quens de eis in libro de trinitate. dicit. Maxime haec non videntur secundum se facere praedicationem quae ex alieno ad
uentu constare prospiciuntur. Propter huiusmodi rationem accidentalitatis in istis sex diuersam contractam ab illo
super quod fundatur eorum respectus ab accidentalitate in praedicamento relationis contracta ab illo super
quod fundatur eius respectus: in sex principiis dicuntur ista sex accidentia extrinsecus aduenientia: Ba199v
cum tamen relatio proprie dicta dicatur esse de accidentibus intrinsecus aduenientibus. Relatio enim
accidens non fundatur in substantia, nisi super duo praedicamenta, quae sunt qualitas & quantitas, se
cundum quod a legente philosophiam debet declarari. Illa ergo sex praedicamenta habentia propriam rationem
accidentis quae fundatur super accidens quod contingit subiecto ex connexione quadam cum alio vt
dictum est, distincte prosequenda sunt vt hoc declaretur: & quomodo secundum proprias rationes
suorum praedicamentorum non manent in deo: sed solum secundum conem rationem respectus: sicut de
relatione dictum est. Est autem hic sciendum quod accidentale illud quod contingit rei ex connexione sua cum
alio, super quod fundatur respectus eius ad illud, nihil est nisi motus aut dispositio aliqua acquisita
ex motu. Motus enim ex eo quod est motus, essentialiter per se & primo respicit plura: quod nulli alii
accidenti contingit: scilicet mouentem a quo est: & mobile in quo est: terminum in quem: tempus
sub quo est. Vnde motus est accidens quod contingit primo & per se mobili ex connexione sua cum
alio, scilicet cum mouente, cum tempore, cum termino ad quem est motus. Secundario autem per
motum dispositio acquisita per motum est accidentis quod contingit mobili ex connexione sua cum
alio: vt statim patebit. Praedicamenta ergo accidentium quae dicunt respectus accidentales subie-
cto, quia fundantur super accidens aliquod quod contingit subiecto ex connexione eius cum alio, cum
illud accidens (vt dictum est) aut est motus aut dispositio aliqua in mobili acquisita per motum: aut
ergo fundatur respectus ille super ipsum motum: aut super illam dispositionem acquisitam in mobili
per motum: Primo modo sunt duo praedicamenta, actio scilicet & passio. Secundo modo sunt alia. A. vt iam pa
tebit.

23 ⁋ Circa distinctionem igitur actionis & passionis, sciendum quod ambo accidentales respectus di-
cunt in creaturis, quia fundantur in motu: & hoc vno & eodem numero: & distinguuntur secundum
solos respectus: qui sunt esse ab alio & in alium. & secundum hoc ab illo vno duo diuersimode deno-
minantur: hic quidem agens: ille vero patiens. Et quia motus super quem ambo huiusmodi respectus fun-
dantur: solum est in passo. secundum philosophum. iii. physicae. ideo ambo accidentalitatem suam habent ab eo quod est in passo: &
denominatur agens ab eo quod est accidentale in alio: non in ipso agente. Vnde si huiusmodi duo praedicamenta
ad diuina transferuntur: non manent nisi secundum conem rationem puri respectus: secundum quem etiam denomina-
tur agens omne inquantum agens est. Propter quod & factio quae nominat actionem dei circa creaturas
secundum rationem sui nudi respectus: famosissime deo attribuitur. secundum quod dicit Augustinus v. de trinitate. Quod ad fa-
ciendum attinet fortassis de solo deo verissime dicitur. Solus enim facit & ipse non sit. Quom autem ex
parte dei differunt agere, facere, & mouere, videbitur inferius. Et sic vt actio manet in deo secundum ratio
nem sui respectus: similiter & passio, absoluta omni ratione motus & pluralitatis distantis ab actu:
vt sicut in deo generatio actiua siue generare dicitur vera actio propter verum respectum actionis: sic
generatio passiua siue generari dicitur vera passio propter verum respectum passionis. Sed hoc vsus non
obtinuit in passione sicut in actione: quia agens in creaturis denominatur secundum motum quem causat in
passum: passum vero secundum motum quem habet in se. Et secundum quod dicit Philosophus. iii. physicae. esse vnius se habet ad
esse alterius sicut quidam respectus eius qui est in potentia ad id quod est in actu. Si tamen passio nomi
net purum respectum non fundatum super motum, sed super diuinam essentiam, de qua pater
generat filium, nihil absurdum esset intelligenti dicere quod generari est pati: sicut generare est age-
re. Et hoc siue attribuitur generari subiecto generationis hiue termino. Aequiuoce enim in creaturis
dicitur generari subiectum generationis quod est ens in potentia: & terminus generationis quod est ens
in actu.

24 ⁋ Sequitur de praedicamentis aliis: quae vt dictum est important accidentales respectus fun
datos super dispositionem aliquam accidentalem acquisitam ex motu in mobili: quae contingit mo-
bili ex connexione cum alio. Cum igitur (vt dictum est) mobili contingit motus ex connexione sua
cum mouente, & tempore, & termino in quem est, & ipsa essentia: motus est illud accidens quod con
tingit ei ex connexione sua cum mouente super quod fundatur actio & passio, vt dictum est: opor-
tet quod super dispositionem acquisitam in mobili per motum sit illud accidens super quod fundantur
alia quatuor praedicamenta. Sed non est vna & eadem: quoniam huiusmodi dispositio quae est acquisi-
ta per motum in mobile: aut est ex connexione sua cum tempore quod est mensura motus, aut cum
termino ad quem est motus, qui est locus, aut quodammodo habens rationem loci. Primo modo est respe-
ctus praedicamenti quando fundatur enim in mobili super dispositionem derelictam in ipsum per conne-
xionem quam habet ad tempus, scilicet quia habet esse in tempore. Secundo modo sunt alia tria
praedicamenta, vt iam dicetur.

25 ⁋ De quando, est sciendum quod est praedicamentum accidentis: quia
super aliquod accidentale ex tempore per motum in temporali derelicto fundatur: quod accidit rei
temporali ex connexione eius cum tempore. Vnde materiali definitione per illud definitur:
cum dicitur in. vi. principiis. Quando est quod ex adiacentia temporis derelinquitur. Secundum
etiam quod Boet. de triniitate. dicit de quando. Hoc quidem non esse aliquid dicitur: sed quod ei secundum Ba200r
tempus accidit, praedicatur. & sic solum quando est in illis: quae exceduntur a tempore. De quibus
dicit Philosophous. iiii. Physic. quod tempus accipitur aliquid plus omni eo quod est in tempore, & ne-
cesse est contineri sub tempore: & pati aliquid sub tpore: sicut dicere consueuimus quia tabefacit tem-
pus, & senescunt omnia sub tpore. Propter quod quia (vt ibidem dicit) quae semper sunt: non sic sunt in tpere: quia nihil pa
tiuntur sub tempore: ideo quando in ipsis non derelinquitur ex tempore. De se autem quando
non dicit nisi respectum & collationem temporalis ad tempus: a quo immpressionem illam recipit
super quam fundatur. Quando enim quo ad respectum purum quem dicit: nihil est aliud quam collatio
quaedam ipsius esse rei in sua duratione: ad temporis durationem. secundum quod Philosophous di-
stinguit differentias quando, secundum talem respectum, cum dicit. 4. Physcai. Nunc aliud dicitur
cum tempus quod est huius prope sit: vt veniet nunc, quia hodie veniet: venit tunc, quia he-
ri venit. Sed quae in llio facta, non sunt nunc: neque diluuium factum est nunc: qnia non prope. Ip-
sum autem tunc, determinatum ad prius nunc est. lpsum autem iam, prope in praesenti atomo:
vt quando vadit: iam: quia prope est tempus in quo futurum est. lpsum autem modo prope
est praesenti. Repente autem est quod in imperceptibili tempore est propter paruitatem. De quibus
dicit ibi Commenta. Significata omnium istarum dictionum sunt quasi species eorum quae signi
ficat haec dictio quando. Cum ergo aliquid de praedicamento quando deo attribuimus quod est ac-
cidentis in eo ratione eius super quod fundatur, transit in substantiam manente solo respectu & col
latione ad tempus & temporalia: vt cum dicitur quia deus fuit heri: vel est hodie: vel erit semper
aut cras. & hoc iuxta illum modum, quo supra determinatum est differentias temporis assu-
mi in aeternitate.

26 ⁋ Sequitur de aliis tribus praedicamentis, quae (vt dictum est) important acciden-
tales respectus fundatos super dispositionem aliquam accidentalem acquisitam in mobili ex conne-
xione sua ad terminum ad que est motus: quae non est nisi dispositio continentiae locati a loco: vel eius
quod habet rationem locati ab eo quod habet rationem loci. Quae quidem continentia est disposi
tio in locato vel in habente rationem locati ad locum: vel habens rationem loci, quam (vt patet)
acquirit per motum in locum: vel in id quod habet rationem loci. Primo modo sunt praedica-
mentum vbi & situs. Secundo modo est praedicamentum habitus: vt iam patebit. In duobus
primis locatum habet respectum ad locum fundatum super continentiam passiuam locati a lo-
co. Sed diuersimode: quoniam praedicamentum vbi dicit respectum quem habet locatum ad lo-
cum ratione continentiae locati in loco simpliciter. Praedicamentum autem situs, dicit respectum
locati ad locum ratione continentium partium locati a partibus loci per ordinem, vt iam pate-
bit.

27 ⁋ De praedicamento igitur vbi, sciendum quod accidentis praedicamentum est: quia fundatur su-
per accidentalem continentiam qua locus ambit locatum: quod accidit ei ex quadam connexione cum
loco: vel potius est ipsa connexio. Vnde materiali descriptione describitur per circunscriptionem
corporis locati passiuam, & corporis locantis actiuam, cum dicitur in vi. principiis. Vbi, est circunscri
ptio corporis (scilicet locati) passiua, a circunscriptione loci (hoc est corporis locantis) actiue procedens.
Et non oportet hic facere aliquam differentiam de vbi quid sequitur in locato continentiam loci natu
ralis, qui accipitur ex determinata distantia continentis ad medium vel ad circunferentiam: cuius est
influere in locatum ad eius generationem & conseruationem, si sit locus naturalis: vel ad corru-
ptionem & defectionem si sit locus violentus. Locus enim talis, vel solum agit, vel contra agit. & de
vbi quod consequitur in locato ad continentiam loci mathematici: vt si imaginetur cubus separatus in aere:
cui nullus locus esset naturalis: neque violentus, neque enim impressionem faceret aliquis locus in illum
ita quod non possit dici quod vbi in tali locato fundaretur super aliquam accidentalem impressionem lo
ci in locatum: super quam posset dici fundari accidentalitas vbi, quod est in locato corpore naturali.
Siue enim sic siue sic sumatur quando, a continentia scilicet in loco, semper eius accidentalitas fun-
datur super aliquod accidens in ipso ex hoc quod ambitur loco. Ipsum vero quantum est de se, non dicit
nisi respectum quendam & collationem locati ad locum: a quo accidentalitatem recipit per hoc
quod ab ipso ambitur. Vbi enim quo ad respectum purum quem dicit, non est nisi quaedam
collatio partium locati ad partes loci, dicente Boeth. Vbi, de deo vel de homine praedicatur. De
homine, vt in foro. De deo, vt vbique. Sed ita, vt non quasi ipsa res de qua praedicatur sit id quod
praedicatur. Non enim ita dicitur homo esse in foro, quemadmodum albus vel longus vel circunfusus
& determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit. Sed tamen quod illud sit aliis infor
matum rebus per hanc praedicationem ostenditur. Non intellige veluti forma absoluta inhaeren-
te: sed vt partibus loci circunfusis vallatum & ambitum: quod non nisi ex collatione ad aliud,
potest intelligi. Et sic patet quod praedicamentum vbi non nisi in respectu quodam & relatione ad Ba200v
locans perficitur. Vnde & secundum differentias loci secundum sursum & deorsum, dextrorsum & si-
nistrorsum, ante & retro, sumuntur differentiae vbi. Cum ergo aliquid de praedicamento vbi assu
mitur in diuinam praedicationem, id quod accidentalitatis est in eo & inhaerentiae transit in substan-
tiam & in rationem subsistendi, manente solum respectu & collatione ad locum: vt cum deus di
citur esse sursum aut deorsum. secundum illud Psalm. Si ascendero in caelum tu illic es &c. Et
hoc non sumendo locum vt continens & ambiens: sed vt natura quaedam est & res existens. Adlo
cum enim vt continens est, respectum non potest habere nisi corpus natum loco contineri. Pro-
pter quod huiusmodi praedicamentum nunquam proprie: sed solum transumptiue in diuinam assu-
mitur praedicationem. Quomodo autem in deo habet esse respectus importatus per vbi, amplius
videbitur declarando quomodo deus habet esse in omnibus rebus, & per hoc vbique. Vnde o-
mnino alium modum respectus habet deus secundum praedicamentum vbi ad locum, quam ha-
bent creaturae: quo ad hoc scilicet quod creaturae habent respectum ad locum vt est ambiens eas, de
us autem nequaquam: sed vt locus est res existens. vnde dicit Boe. Quia deus vbique est: ita dici videtur:
non quod in omni sit loco, quasi scilicet circunfusus partibus loci in eo contineatur. Hoc enim est im
possibile. vnde sequitur. Omnino enim in loco esse non potest. scilicet vt circunfusus & determina
tus loco. Sed hoc sensu dicitur esse vbique: quod ei omnis locus assit: cum ipse non suscipiatur in loco-
Et ideo nusquam esse in loco dicitur, quoniam vbique est: sed non in loco. Est ergo sensus. deus vbique est. idest
vbicumque habet aliquid esse: siue locus, siue locatum, siue quodcunque ens, Deus est ibi, non sicut in lo
co situatus, sed sicut praesens in intimis rerum inuentus. Praedicamentum ergo vbi de deo praedi-
cat solum respectum ad loca, non ratione qua loca, nisi per similitudinem: sed solum ratione qua
entia: & hoc per proprietatem. Hoc enim dignitatis est absolute: vt videbitur loquendo de esse
dei in rebus. Et sicut est de vbi in deo respectu loci, siimiliter est de quando respectu temporis.
& sic declaratio vnius accipiatur iuxta declarationem alterius.

28 ⁋ Sequitur de praedicamento situs.
de situ autem dicit Philosophus in quinto Metaphysicae. quod vno modo situs dicitur in habente partes
secundum ordinem partium, aut secundum locum, aut secundum formam. vbi dicit Commenta.
Situs inuenitur in omni habente partes, aut per ordinem partium rei adinuicem: & iste est situs
qui est differentia quantitatis: secundum quod dictum est in praedicamentis: quod quantitatum aliud
est habens situm siue positionem: aliud vero non habet positionem. Isto ergo modo situs non
est praedicamentum: sed differentia praedicamenti quantitatis essentialis. Vnde non est nisi in cor-
poralibus: & ideo nullo modo talis situs deo attribui potest, nisi Metaphorice & per similitudi-
nem. Alio modo in aliquo est situs, scilicet per ordinem partium in loco. Et iste est situs qui est
praedicamentum: qui supponit ordinem partium in toto: qui pertinet ad praedicamentum quan-
titatis. Quia enim ille situs & ordo in quantitate, consistit in collatione partium vt sunt in toto absolu
te: & ita est toti omnino intrinsecus, quasi informatio absoluta in ipso vt respicit totum, licet sit
collatiua vt respicit partes: Ideo non est nisi differentia praedicamenti & non praedicamentum. Iste
autem situs super ordinem partium in toto addit ordinem earum respectu partium & differen-
tiarum loci. Vnde sequitur praedicamentum situs: praedicamentum vbi. sic praedicamentum vbi-
sequitur locum. Sicut enim vbi est praedicamentum propter accidentalem continentiam quam
habet locatum a loco: sic situs est praedicamentum propter ordinem accidentalem partium loca-
ti ad partes loci. Sicut enim contineri a loco simpliciter facit praedicamentum vbi: sic contineri ab ipso
secundum ordinem diuersum partium locati ad partes loci, facit praedicamentum situs. Quod habet
duas species secundum duos modos situs partium & ordinationis earum in loco: quorum vnus est na-
turalis: alter vero accidentalis. secundum quod dicitur in. vi. principiis. Positio nihil aliud est quam natura
lis substantiae ordinatio, quae vel a principio quidem innata est vt ea quae asperis vel lenibus inest
vel a naturae quodam motu causato: vt sessio, accubitus, & similia. Praedicamentum istud quan-
tum est de se, in quadam collatione & ordine partium locati ad locum consistit. Vnde patet pla-
ne quod etiam in creaturis ad relationem pertinet: & habet rationem accidentalitatis eandem quam ha
bet vbi: quia mediante vbi fundatur super rationem accidentalitatis continentiae quam habet locatum
in loco: de qua dictum est supra. Cum ergo aliquid de praedicamento situs in diuinam vertitur
praedicationem: id quod accidentalitatis est in eo & inhaerentiae, transit in substantiam & rationem sub
sistendi manente solum respectu & collatione ad locum: vt cum dicitur deus trinitas sedere super
Cherubim: & deus filius ad dexteram patris: vel cum deus dicitur esse supra omnia, vel infra, vel
extra omnia: & hoc nunquam nisi Metaphorice: quia talis respectus proprie non potest esse nisi in cor
poralibus. Vnde quia praedicamentum situs summam materialitatem importat, sicut praedicamentum
passionis importat summam mutabilitatem, quae maxime deo repugnat: ideo Boethicorum de trinita. Ba201r
ista duo praedicamenta summe repellit a deo dicens. Situm & passionem requiri in deo non oportet.
Quod non dicit quin haec praedicamenta transferantur in deum, vel proprie vel transumptiue: ita quod ra
tio respectus eorum maneat in deo, sicut & aliorum: sed quia in creaturis dicunt accidentia deo maxi
me repugnantia. Ideo enim cum de. iiii. aliis ostendit quod deo non attribuuntur nisi sub ratione respectus &
nudae circunstantiae negatiue, quasi per locum a maiori concludit, quod non oportet situm & passio-
nem in deo quaerere, quia illa super quae respectus eorum fundantur, summe sunt deo indigna: vt sunt
motus siue mutatio in passione, ordo partium in toto respectu loci in situ.

29 ⁋ Sequitur de praedicame
to habitus in quo sunt vestitum esse aut calceatum aut huiusmodi. & sunt vestitus aut calceatus quasi con
tenti a vestimento aut calceamento, & est respectus eorum adinuicem tamquam eius quod est contentum ad continens
& fundatur similiter praedicamentum hoc sicut & praecedens super continentiam, sed passiuam conten-
ti a continente. de quo dicit Philosophus. v. Metaphysica. quod habitus vel habere vno modo dicitur quod po
test acquirere aliquis secundum suam naturam aut secundum suum studium: vt quod homo habet castrum,
& victores habent ciuitates. & aliter sicut dicitur in praedicamentis, vt habere possessionem, dom. scilicet vel
agrum aut aliquid huiusmodi. Iste modus habendi pertinet non ad praedicamentum sed ad postprae
dicamentum. Alio modo dicitur habere sicut dispositionem informantem, vt cuprum habet formam idoli
vel corpus habet infirmitatem. & pertinet similiter ad rationem postpraedicamenti, secundum quod vniuersa-.
liter substantia habet accidentia, vel materia formam. Tertio autem modo dicitur habitus disposition
quaedam quam habet communem continens cum contento, & hoc inquantum contentum dicitur habere continens, si
cut est vestitio quae est dispositio inter vestientem & vestitum, & in vestito qui continetur a vestimen
to, & ipse habet proprie vestimentum non econuerso. Alio enim modo dicitur continens habere con-
tentum, sicut scyphus aliquod humidum, vel ciuitas homines, vel nauis nautas. Et secundum Commen.
ibidem, dicere quod contentum habet continens, sicut animal habet cutem, & arbor corticem, hoc est
habitus praedicamentum. Dicere autem quod continens habet contentum, secundum hunc modum dicitur
quod locus habet locatum, & hoc est praedicamentum vbi. Et vniuersalter (vt dicit) respectus in hoc praedicamen
to, est conversus illi quid est in praedicamento habitus. Et isti duo modi sunt propinqui & eiusdem generis, hoc
est maneriei. Est enim respectus comparationis inter continens & contentum. Si igitur fuerit continentis ad con
tentum est praedicamentum habitus: si econtrario, erit de vbi. Vnde sicut praedicamentum vbi, quod est respectus
contenti habiti ad habens & continens, de se solum respectum dicit contenti & habiti ad habens & continens:
& non habet accidentalitatem, nisi propter dispositionem continentiae in contento vt dictum est: Sic
praedicamentum habitus quod est respectus contenti habentis ad habitum continens, de se solum re-
spectum dicit contenti & habentis ad habitum continens: & non habet accidentalitatem nisi propter
dispositionem continentiae suae in alio. Et ideo sicut dictum est de praedicamento vbi, cum praedicamen-
tum habitus sumitur in diuinam praedicationem, vt cum domins dicitur vestitus lumine sicut vestimen-
to, & huiusmodi: quod accidentalitatis est in ipso & inhaerentiae transit in substantiam & subsistendi ratio
nem manente solo respectu & collatione ad habitum continens. sed hoc nullo modo proprie, quia non nisi
corporalibus conuenit proprie, sed solum transumptiue. vnde dicitur in. vi. princi. magis proprie
habitus in corpore & circa corpus existentibus secundum eam quae est partium diuisionem existere.
Sic igitur patet quomodo res omnium praedicamentorum deo quoquo modo attribuuntur, sed mu
tatione eius quod rei est in ipsis in substantiam, & quod rationis similiter, praeter id quid est ratio in se subsi
stendi in praedicamento substantiae, & quod est ratio ad aliquid & respectus in praedicamento relatio-
nis. Et hoc est quod insinuat Augustinus cum dicit. v. de Trini. sic. Intelligamus deum si possumns sine qua
litate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia
continentem (hoc est habentem, quia vt dicit Boethius , secundum habitum cuncta possidens regit) s
sine loco vbique totum, sine tempore sempiternum, sine vlla sui mutatione omnia facientem. Vbi sub
dit quoddam bene aduertendum dicens. Quisquis deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino inuenire quid sit,
pie tamen caueat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. Nec ergo ratio cuiuslibet praedicamen
ti nec nullius deo est attribuenda, sed aliquorum sic, & aliquorum non, vt solum substantiae & relationis, &
non alterius, & non vnius istorum tantum, sed vtriusque. & quomodo hoc, visum est. Vnde argumenta quae pro
hoc superius sunt inducta, concedenda sunt. Ad illa vero quae contraria his ostendere nitebantur, est re
spondendum per ordinem.

30
⁋ Ad primum igitur quod in deo sit ratio alicuius praedicamenti, quia nullum est in eo secun
dum rem: & tamen aliqua sunt in eo: dicitur enim bonus & magnus &c. Dicendum ad formam argumenti: licet enim ve
ram conclusionem concludit: non tamen vere. Concludit enim ac si ratio qualitatis & quantitatis essent in deo. Vnde
dicendum, quod huiusmodi res praedicantur de deo vt translata a praedicamentis: non tamen oportet quod aliquo modo ma- Ba201v
neant: aut secundum rem aut secundum rationem.

31 ⁋ Ad secundum quod in deo sit ratio cuiuslibet
praedicamenti: quia ratio cuiuslibet praedicamenti attribuitur negationi qua remouetur res cuiuslibet prae
dicamenti a deo: ergo attribuitur affirmationi qua deo attribuitur: siue proprie siue per similitudinem
dicendum quod verum est: quando secundum eandem rem in natura & essentia res praedicamenti alicui at-
tribuitur affirmatiue. ad illam enim semper sequitur proprius modus siue propria ratio illius rei, quantumcumque
in supeminentiori gradu attribuitur vni quam alteri: vt quantuncumque sub eminentiori gradu attribuitur substam
tiae nomen incorporeis creaturis quam corporeis: quia tamen secundum eandem rem in natura & essentia praedicamen
ti substantiae attribuitur eis (dico vnitate rationis & abstractionis logicae) ideo modus proprius praedi
camenti substantiae qui est substare accidentibus, convenit tam corporeis quam incorporeis. Quando autem
secundum aliam rem in natura & essentia quod conuenit vni attribuitur alteri: sicut contingit eis quae
ex creaturis attribuuntur deo, vt supra expositum est: tunc ratio propria praedicamenti non oportet quod sequatur
rem secundum illud praedicamentum alteri attributum: quia omnino repugnat quandoque naturae rei in il-
lo cui attribuitur, vt dictum est supra. Immo negationi qua remouetur res illa cui conuenit, illa ratio ma
gis attribuitur: non ratione negationis: quia ipsa nihil ponit, nec rem praedicamenti, nec rationem eius:
sed ratione rei subiectae negationi. Processit autem ratio ac si ratione ipsius negationis ratio praedicamen
ti ei attribueretur. Vnde sicut substantia vel res cuiuslibet alterius praedicamenti secundum rem
qua praedicatur de creaturis: non attribuitur deo: secundum rem enim illam qua praedicatur de crea
turis, nulla praedicatio de deo alicuius quod est in creaturis est vera: quoniam secundum Diony. affirma-
tiones incompactae sunt: quia nullam compactionem vel inhaerentiam cum deo substantialem vel ac-
cidentalem possunt habere res illae: & omnes negationes sunt verae: sic proprietas substantiae vel
cuiuscumque alterius praedicamenti nullo modo deo conuenit. Immo quaelibet res cuiuslibet praedicamen
ti ipsa vt est praedicamenti sub suo modo, vere a deo remouetur: ita quod illud falso affirmatur quod ex crea-
turis de deo dicitur secundum substantiam, qualitatem, quantitatem: & huiusmodi. Et sic non
oportet omnem rationem cuiuslibet praedicamenti deo attribui: licet res cuiuslibet praedicamen-
ti aliquo modo proprie vel improprie deo attribuitur. Ratio tamen alicuius praedicamenti deo
attribuitur: etsi nulla res secundum naturam rei praedicamenti deo attribuatur, vt dictum est.

32
⁋ Quod arguitur primo contra hoc, quod ratio nullius praedicamenti deo potest attribui: quia in ipso non
est ratio vniuersalis vel particularis: dicendum ad hoc quod duplex est ratio praedicamenti: vna quae
conuenit toti praedicamento: ita quod cuilibet rei quae est in ipso in se: alia quae conuenit toti praedicamen
to non nisi ex ordine quem habent res praedicamenti inter se secundum sub & supra in linea praedica
mentali. Secundum primum modum expositum est supra quod ratio aliquorum praedicamentorum
convenit deo: vt ratio subsistendi in se secundum substantiam: & ad aliud essendi secundum relatio
nem: aliorum autem nequaquam. Secundum secundum modum procedit argumentum: & bene concedendum est
sicut probat, quod illa nullo modo cadit in deo secundum aliquod praedicamentum vel rem praedicamenti deo
attributam.

33 ⁋ Ad secundum quod ratio praedicamenti est quod sit res cui conuenit esse vel in se vel in alio
deus autem non est id cui convenit esse: sed est ipsum esse: dicendum ad hoc quod duplex est ratio praedicamen
ti: vna quae est ratio constituendi ipsum praedicamentum: & non distinguendi vnum ab alio: alia quae
consequitur ipsum constitutum, & est ratio distinguendi vnum ab alio. Ratio praedicamenti pri-
mo modo est illa de qua procedit argumentum, quae constituit praedicamentum substantiae & ac
cidentis, vt dictum est. & bene verum est quod talis ratio substantiae aut accidentis deo non conuenit
quia nec res ipsa quam talis ratio constituit. Deus enim non est res cui convenit esse: quasi aliquid extra inten
tionem rei sit ipsum esse eius: sicut contingit in substantia & accidente: sed est ipsum esse: & non alia
intentio quam intentio esse, vt habitum est supra. & sic bene procedit argumentum. Ratio vero praedi
camenti secundo modo est illa quae distinguit praedicamentum substantiae a praedicamentis acci-
dentium: quia consequitur rem praedicamenti constitutam per primam rationem. Hoc enim est con
mune substantiae & accidenti per primam rationem, quod vtrumque significat rem cui convenit esse, extra
cuius intentionem est intentio esse. Sed in hoc differunt, quod substantiae conuenit esse in seipsa, acciden
ti vero in alio: & proprietates essendi quae sunt in se & in alio, dant eis rationes illas distinguen-
tes praedicamentum substantiae a praedicamento accidentis. Substantia enim quia est ens in se
non in alio, est ens subsistens. Accidens vero quia est ens non in se sed in alio, est ens non subsistens
sed alteri inhaerens. Modus autem inhaerendi nullo modo deo potest conuenire: & ideo neque ra-
tio praedicamenti accidentis: qua distinguitur contra praedicamentum substantiae, vt supra dictum est. Sed mo
dus subsistendi verissime deo convenit: & verius quam praedicamento substantiae. ipsi enim (vt dictum est) praedicamento
substantiae ex hoc solo convenit subsistere quod habet esse non in alio: sed ex hoc non convenit ei perfecta ratio sub Ba202r
suum non habet in alio per vlteriorem inhaerentiam: habet tamen ipsum quodammodo vt inhaerens
ipsi rei: & ita vt accns ei: sicut saepe dictum est: & per consequens tanquam dependens ab alio, a quo res ipsa
participat esse: & sic conuenit ei esse subsistens: quia non in alio vlteriori existens: sed non perfecte sub
sistens: quia habet esse quodammodo rei inhaerens, & vt ab alio dependens. Sed deus quia nihil est ni
si ipsum esse in se, nullo modo in alio neque ab alio dependens, vt habitum est supra: ideo perfectissi-
me subsistit: & quo ad hoc verissime substantia dicitur, secundum propriam rationem substan-
tiae qua praedicamentum substantiae distinguitur a praedicamento accidentis: ita quod ipsum praedica-
mentum substantiae, & omne esse substantiae creatae, etiam quodammodo accidens est respectu sub
stantiae & esse dei: & sic deus verius substantia dicitur secundum propriam rationem rei substantiae
quam ipsa substantia praedicamentum: licet forte aliter sit secundum rationem nominis, vt iam patet.

34 ⁋ Quia
autem arguitur primo: quod ratio substantiae non est in deo: quia deus non subsistit nisi respectiue: sub-
stantia autem subsistit absolute: Dicendum quod ratio subsistendi quae conuenit substantiae quae est prae
dicamentum in creaturis: nullo modo convenit deo. Ad cuius intellectum sciendum, quod praeter subsistere quod
idem est quid sub alio sistere vt minus cone sub magis coconi in linea praedicamentali: quod etiam accidenti con
uenit: & nullo modo deo: quia in ipso non cadunt ratio vniuersalis & particularis: & etiam praeter subsistere quid
est sub alio sistere vt subiectum sub suo accnte: quod etiam convenit quibuscumque accidentibus quodammodo, inquam
tum vnum habet esse in alio: quod nullo modo deo conuenit, vt iam dicetur, in creaturis subsistere vno modo idem est
quid secundum se sistere: non in alio: & hoc dupliciter. Vel non in alio vt in subiecto: hoc modo subsistere est
proprie, propria ratio substantiae: & convenit omni substantiae, & substantiae quae est in materia, & substantiae quae est in for-
ma: & substantiae quae est compositum: & substantiae quae est quiditas siue essentia vniuscuiusque. His enim
quatuor modis dicitur substantia, secundum Philosophum in vii. meta. Substantia enim quolibet istorum mo
dorum non est alterius nisi suiipsius & illius cuius est, vt dicitur in eodem. Hoc modo subsistere non est ni
si secundum se existere: vnde & dicitur substantia a sic subsistendo. & hoc modo perfectissime subsistit tri
nitas vnus deus: sicut perfectissime habet esse siue existere. Vnde de subsistere hoc modo loquitur Au
gust. vii. de trinitate. vbi dicit. Si aliud est deo esse, aliud subsistere: sicut aliud deo esse, aliud patrem esse:
telatiue ergo subsistit sicut relatiue gignit. lam ergo substantia non est: quia relatiuum est. Sicut enim ab eo quod est
esse appellatur essentia, ita etiam ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem vt substantia relati
ue dicatur. omnis eim res ad seipsam subsistit, quanto magis deus: Si tamen dignum est vt deus dicatur subsistere. Alio
modo in creaturis subsistere idem est quod nullo modo in alio sistere. Cum ergo in creatura quaelibet sit duo inue
nre. scilicet essentiam siue naturam: & rem naturae subiectam participantem naturam: ex quibus in omni creatu
ra est inuenire compositionem, vt habitum est supra in quadam quaestio. de simplicitate dei: omne enim
quod est in creaturis est aliquid in re creatum vel generatum aut factum participans esse & essentiam
ita quod sicut nihil huiusmodi in creatura est suum esse praedicatione per identitatem: sic nihil est sua quidi
tas siue essentia sua: Sicut enim homo non est ipsum esse: sed participans esse: sic non est humanitas:
sed participans humanitatem: & similiter est de quacunque creatura spirituali: quantuncumque simplici
& sic in omni creatura id quod est re & natura, est quoddam exns in composito ex natura & es-
sentia tanquam materiale in eo, & similiter ipsa essentia tanquam formale: & similiter in composito ex vera
materia & forma vtrumque & materia & forma habent esse in composito ex eis: Hoc ergo modo subsi
stendi in nulla creatura subsistere dicitur substantia quae est essentia: neque substantia quae est res
subiecta ei: siue sit simplex: siue composita: neque materia neque forma ipsum componentia: sed solum
participans essentia aliqua vt forma qua habet esse aliquid. Vnde humanitas non est substantia sub
sistens: quia non habet esse nisi in alio, cuiusmodi est compositum ex anima & corpore: neque illud compo-
situm dicitur subsistere: quia non subsistit nisi sub humanitate: neque similiter anima neque corpus:
quia non habent esse nisi in alio vt pars: sed solum per se debet dici subsistere homo, quod est compo-
situm participans humanitatem & informatum humanitate. Non dico quod homo per se subsistat vt est
compositum naturae ex anima & corpore non incluso in suo intellectu conceptu humanitatis par-
ticipatae: sed vt est compositum ex eo quod est naturae in ipso: & ex humanitate participata, inclu-
so vtroque in intellectu vno. & hoc quid sic subsistit, vere habet rationem suppositi: non autem id quod est sub humna
nitate participata: nisi intelligamus subsistere dici a subsistendo essentiae vel quiditati particulate. Tunc enim illud
quod intelligitur subiici essentiae particulate, vt res naturae, proprie dicitur subsistere: & habere rationem suppositi. & hoc
modo vsi sumus nomine suppositi supra in quaestione de deo: vtrum in ipso sit compositio ex essentia & supposito. Nec
etiam adhuc totum participans essentia, vt includit in se rationem rei participantis & essentiae participatae
vere ex hoc habet rationem suppositi nisi sit in se separatim existens. Vnde compositum ex corpore & anima rationali per
ticipans humanitate assumpata in personalitate Christi, subsistere non dicitur neque esse suppositum. Ba202v
vt secundum hoc nihil in creaturis dicatur vere subsistere nisi substantia indiuidua ab omnibus alis se-
parata & distincta. Et secundum hoc dicitur deus maxime subsistere & verissime substantia: quan
to in subsistendo minime dependet ab alio: non tamen ex hoc habet rationem suppositi: quia hoc est subsistere quod
convenit deo quid est trinitas, ex opposito contra subsistere quod convenit creaturis. Trinitati ei non convenit
aliqua ratiommunis suppositi absoluti, vt infra declarabitur, nisi extendendo nomen suppositi ad rationem subsistentis
& secundum se entis: quo modo extendit Augustinus cum dicit secundo de triniitate. ca. xi. Nec aliquid prohibet voces factas ad
Adam a trinitate factas intelligere: sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Quia autem ratio
huiusmodi suppositi non conuenit ei ad modum quo conuenit in creaturis: ex hoc patet: quod suppositum
ex hoc dicitur in creaturis quod est res & natura quaedam sub esse singularis & determinati, in qu
stat diuisio ipsius rei consideratae sub ratione vniuersalis: & quae indiuidualiter participat rationem essen
tiae, quae per se est forma speciei & participatur a specie: ita quod omne suppositum creaturae habet in se na-
turam speciei per eius separationem ab eadem vt est in alio supposito. Separatione dico non totius in
tegri: sed vniuersalis. Habet etiam in se formam quae est quiditas indiuiduata: & ita per eius separatio
nem ab eadem vt est indiuiduata in alio. Callias enim est iste homo participans hac humanitate. In
ipso enim stat hominis diuisio tanquam vniuersalis speciei: & in ipso fit humanitatis indiuiduatio tam
quam singulariter participatae. Homo enim non participatur ab isto homine: quia iste homo est homo: nec in ip
so indiuiduatur: sed per ipsum diuiditur. humanitas vero participatur ab ipso: quia ipse non est hu
manitas. Vnde nec humanitas diuiditur per ipsum: quia ipsa de se nec est vniuersalis nec singula-
ris: sed indiuiduatur in hoc & in alio, inquantum singulariter ab vtroque participatur. Non enim est
proprie hoc nisi quia est huius. Et sic in quolibet tali ratio suppositi sumitur ex speciei diuisione & essentiae in
diuisione, quae aliquam compositionem faciunt in supposito, secundum supra determinatum modum. lgitur hoc
modo impossibile est cadere rationem suppositi in deo: quia in ipso non cadit talis compositio neu
speciei diuisio neque essentiae participatio: & ita neque cadit in ipso huiusmodi ratio substantiae, quae ests
sic subsistere. Dico quantum est ex parte diuinae essentiae & naturae. Quantum tamen ad modum sigi
ficandi deitas significat in deo sub ratione essentiae, vt qua habet aliquid esse deus. Deus autem
significat sub ratione habentis in se deitatem, non dico participantis. Et quo ad hoc solummodo ali
qua ratio subsistentiae absolutae potest intelligi in deo: similiter aliqua ratio absoluti suppositi: quem
admodum intellexerunt philosophi in deo vnum suppositum absolutum secundum quam etiam
rationem Augustinus loquitur de supposito trinitatis, vt dictum est. In quo quidem supposito ratione
simplicitatis quae in eo & in essentia est aequalis, bene dicitur quod deitas est deus & econverso: licet non dicitur qui
humanitas sit homo aut econuerso. Nec tamen sub hoc nomine deus omnino significatur deitas, vi
absolute: sed vt sub aliquo, ratione respectus, vt patebit loquendo de significato huius nominis deus. Et
sic absolute dicendum quod deo non convenit aliqua ratio subsistendi absolute: sicut conuenit subilantia
quae est praedicamentum: siue quae est in praedicamento: ita quod non conueniat ei alia ratio substan
tiae quam in se existere non in alio vt in subiecto, quod enim subsistit secundum suppositum, hoc non est
per speciei diuisionem: neque per essentiae indiuiduationem: sed essentiae & speciei quae omnino ide
ipsum sunt re ratione & intentione, communicatione: quae non potest fieri nisi per relatiuam dili
ctionem: vt in deo impossibile sit ponere rationem suppositi nisi relatiui, vt exponendum est loco suo.

35
⁋ Ad id quod arguitur secundo, quod deo non conuenit ratio praedicamenti substantiae: quia ei non conue
nit subsistere: quod est, propria ratio substantiae: dicendum quod substantia dicitur a subsistendo: & hoc potest
esse vel in se vel sub altero stando. Secundum primum modum subsistere est essentiale praedicament
substantiae: & non potest non conuenire substantiae creatae inquantum substantia est. Vnde conuenito
substantiae creatae: etiam si aliqua esset absoluta ab omni accidente. Subsistere vero secundo mo-
do potest esse dupliciter, vel accidenti, vel superiori in linea. Primo modo accidentale est praedicam
to substantiae: sicut accidentale est ei quod ei inhaerent praedicamenta accidentium. Secundo modog
nerale est omni praedicamento praeterquam generalissimo in eo. Et primus modus subsistendi ( vt dictum
est) verissime deo convenit. Secundo autem modo, de quo procedit argumentum, nullo modo eiconm
uenit: & forte ab illo facta est impositio nominis praedicamenti substantiae. Propter quod licet deus se
cundum primam proprietatem rei subiectae verissime dicitur substantia, secundum proprietatem
tamen nominis a qua ipsum nomen imponitur, substantia proprie dici non potest. dicente Augustius
vii. de triniitate. ca. 4. Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia: ita ab eo quod est subsistere substantiam di
cimus. Absurdum est autem vt substantia relatiue dicatur. omnis enim res ad seipsam subsistit: quanto
magis deus: Si tamen dignum est, vt dicatur deus subsistere. De his enim rebus recte intelligitur, in quicus
subiectis sunt quae in aliquo subiecto esse dicuntur: sicut color aut forma in corpore, & caetera.
Vnde propter proprietatem rei dicit Augustinus v. de triniitate. ca. ii. Est sine dubitatione substantia. Et rr Ba203r
pter improprietatem nominis subiungit. Vel si melius appelletur essentia, quam graeci vsian vocant.
Si tamen (vt ait in eodem) non translatiue ac per similitudinem, sed proprie de illo aliquid dici ore homi
nis potest. Tertio similiter modo non potest dici subsistere: quia non est in praedicamento, vt visum
est supra.

36 ⁋ Quia arguitur quod in deo sit solum ratio substantiae: quia esse in se vel in alio diuidunt to
tum ens: & deus nullo modo habet esse in alio: sed tantum in se: & haec est ratio substantiae: dicendum quod
hoc verum est secundum intentionem philosophorum qui praedicamentum relationis numerauerunt
inter praedicamenta accidentium: quia secundum eos relatio secundum esse nulla est nisi fundata in ali
quo accidente substantiae. Propter quod etiam relatio accidit substantiae: sicut similitudo fundatur su-
per albedinem. Relationem autem nullam realem fundari dixerunt super substantiam: sed omnem
relationem fundatam super substantiam, vt est relatio identitatis & diuersitatis in substantia, dicebant
relationem esse secundum dici.

37 ⁋ Secundum veriorem autem sententiam Theologorum qui ve-
ram relationem realem fundari vident in diuinis personis super substantiam absque omni accidente, esse in
se vel in alio non diuidunt totum ens: sed est tertium membrum quod est esse ad aliud, vt praedicamentum
relationis distinguatur contra praedicamentum substantiae & contra praedicamenta accidentium quan-
tum ad suam, propriam rationem, quae est alia a ratione accidentis vt accidens est: & substantiae vt substan-
tia est: licet in creaturis (in quibus solis Philosophi ponebant esse praedicamentum relationis & re-
lationem secundum esse) secundum ipsos philosophous incidat inter praedicamenta accidentium. Quorum opinionem Arriani
in hoc tenentes probare nitebantur in deo distinctionem personarum esse secundum substantiam non secun
dum relationem: quia in deo nullum cadit accidens. Arguebant enim sic, vt dicit Augustius v. de trinitate. ca.
iii. Quicquid de deo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens sed secundum substantiam dicitur. Quapro
pter ingenitum esse est patri secundum substantiam, & genitum esse filio secundum substantiam est
diuersum autem est genitum esse: & ingenitum esse: diuersa est ergo substantia patris & filii. Vbi Augustinus
postquam ex medio eorum quo supponebant de deo nihil dici posse nisi secundum substantiam vel secun
dum accidens arguit contra eos cap. 4. & probat quod nihil de deo possit dici secundum accidens: quia
in eo nullum omnino cadit accidens: & in fine respondendo formae argumenti eorum dicit. Nihil
in eo secundum accidens dicitur: quia nihil ei accidit: nec tamen omne quod dicitur, secundum
substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substan-
tiam dicitur restat vt secundum accidens dicatur. omnia enim accidunt eis quae vel amitti pos-
sunt vel minui: & magnitudines & qualitates: & quod dicitur ad aliquid, sicut amicitiae, propinquitates
seruitutes, similitudines, aequalitates: & siqua huiusmodi sunt, & situs & habitus & loca & tempora
& opea atque passiones. In deo autem nihil secundum accidens dicitur: quia nihil in eo mutabile est.
Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. dicitur enim ad aliquid: sicut pater ad filium
& filius ad patrem: quod non est accidens. Si vero quid dicitur pater ad se diceretur non ad filium: & quid
dicitur filius ad se diceretur non ad patrem: secundum substantiam diceretur & ille pater & ille
filius: sed quia pater non dicitur pater nisi ex eo quod est ei filius: & filius non dicitur filius nisi ex eo
quod habet patrem: non secundum substantiam dicuntur haec: quia non quisquis eorum ad seipsum:
sed adinuicem atque ad alterum ista dicuntur: neque secundum accidens: quia & quod dicitur pater & quid
dicitur filius: aeternum atque immutabile est eis. Quamobrem quamuis diuersum sit patrem esse & fi-
lium esse, non est tamendiuersa substantia: quia haec non secundum substantiam dicuntur: sed secun-
dum relationem: quod tamen relatiuum non est accidens: quia non est mutabile. Vnde concludit
duos modos praedicandi, secundum substantiam scilicet & relationem, semper accipiendos esse in diuinis:
iuxta quod supra determinauimus rationes duorum praedicamentorum, substantiae scilicet & relationis, ma
nere in deo. Dicit ergo ca. viii. Quapropter illud praecipue teneamus: quicquid ad se dicitur praestantissi
ma illa & diuina trinitas, substantialiter dici: quod autem ad aliquid, non substantialiter sed relatiue.

38
⁋ Quod arguitur, quod non solum ratio substantiae & relationis in deo cadant: sed etiam actionis: quia quod
ad faciendum attinet, fortasse de solo deo dicitur: Dicendum quod verum est secundum naturam rei
quae est principium a quo est actio: quia ipse solus facit ita quod non sit: & in omnibus quaecunque fiunt,
ipse principaliter agit & immediate: sed in quibusdam natura coagit: sicut eius instrumentum.
propter quod apposuit fortassis. Et hoc modo concessum est quod res actionis proprie de deo dicitur
quo ad naturam rei scilicet, nullo autem modo quo ad rationem praedicamenti actionis, vt supra exposi-
tum est. Nec loquitur ibi Augustinus de facere quantum ad praedicamenti rationem.

39 ⁋ Ad illud
quod arguitur, quod ratio praedicamenti actionis debet cadere in deo: quia puram rationem respe
ctus dicit in agente: dicendum secundum Philosophum in primo & decimo Ethico. quod est quae-
dam actio quae est operatio manens in operante: & talis est omnis diuina actio inquantum actio
est: & est aeterna & manens semper: quia non est nisi sua substantia: qualis non conuenit alicui Ba203v
creaturae. Est autem alia actio quae est factio alicuius in ipso agente quod accidentale est substantiae
agentis: vt est omnis illa actio quam Philosophus appellat operationem: cuiusmodi actio secundum Philosophum
est opus beatitudinis. & haec non convenit aliquo modo deo. Alia vero actio est quae est factio alicu
ius extra agentem per motum qui fiuit ab agente in passum. haec est actio quae pertinet ad praedi-
camentum actionis: qua deus agit de nouo ex tempore non per aliquam transmutationem suam:
quia non est huiusmodi actio re alid a sua actione aeterna intra: sed dicitur noua inquantum secundum determi-
nationem per eius voluntatem antiquam & aeternam nouus effectus prosilit in creatura: quae statim
realem respectum ex hoc habet ad deum: & deus econuerso respectum secundum rationem solum
ad creaturam, quo de nouo dicitur creare vel facere aliquid: & esse creator vel dominus. Quia si crea-
turam fieri de nouo a deo non ponit aliquam realem transmutationem in ipsa creatura, non perti
net adhuc huiusmodi actio ad praedicamentum relationis: quia illa actio quae pertinet ad praedicamentum actionis
non fundatur nisi in motu, vt dictum est. Si vero dicat aliquam realem transmutationem in ipsa re
creata: aut si agat mouendo corpus aliquod localiter vel aliquo alio modo: quemadmodum mouentia
mota mouent naturalia: tunc huiusmodi actio tam in deo quam in creaturis pertinet ad praedicamentum actionis: &
habet realitatem & accntalitatem suam totam in passo per motum vt in quo fundatur: per quem motum passum realiter
refertur ad agentem: non autem econverso. & hoc tam in agente naturali quam supernaturali. Et semper secundum realitatem
suam praedicamentum actio & passio non habent esse nisi in passo. Propter quod dicit Philosophus in x. physii. quod
actio est actus huius in hoc: & quod agens denominatur ab eo quod realiter est in alio. Vnde quia actio quae
est in deo abintra, non fundatur super motum, illa nullo modo neque respectus quem importat pertinet
ad praedicamentum actionis: & cum hoc relatio de praedicamento actionis vt pura est, cum tranffertur in deum ca
dit in rationem communem relationis quae continet respectum septem praedicamentorum secundum deter-
minationem suprahabitam. Et secundum hoc ratio praedicamenti actionis vt actionis non cadit in
deo nisi sub ratione communis relationis: sicut neque etiam, propria ratio vel relatio praedicamenti relationis, vt est
vnum praedicamentorum in creaturis.

40 ⁋ Ad aliud, quod praedicamentum relationis aut ratio eius non po-
test esse in deo: quia habet esse debile: Dicendum quod illud non intelligitur nisi quo ad suam realitatem
& accntalitatem: quia non habet eam nisi per aliquid super quod fundatur vt dictum est. Ratione autem respectus sima
pliciter non habet esse debile sed forte. Est enim ita verum esse in genere suo ad aliud esse, quantum in genere suo
secundum se absolute esse.

41 ⁋ Ad vltimum quod ratio substantiae cum sit minime dependens: & ra
tio relationis cum sit maxime dependens: non possunt esse simul in eodem: dicendum quod aliud est re-
latio siue respectus, aliud vero dependentia: & accidit relationi dependentia propter debile esse su-
per quod fundatur: qualem habet creatura ad deum comparata. Ex natura autem relationis vel respe
ctus simpliciter nullam rationem dependentiae ab alio dicit: sed solum esse ad aliud: nec vllo modo
repugnat ei quod est in se esse: immo summe congruit ei, quanto enim aliquid in natura & essen-
tia sua magis est absolutum, tanto minus est dependens ab alio: & magis alia dependent ab ipso:
ita quod illud quod est summe absolutum & purum esse simplicissimum, vt est deus, ab eo omnia alia
in suo esse habent dependentiam: & omnia realem respectum ad ipsum: & ipse econuerso respect
rationis ad illa: ita quod ad plura vel plures respectus habet quam omnia alia: & non solum ad ea quae sunt
extra ipsum: immo propter simplicitatem & puritatem & absolutionem esse eius, habet in seipso
tales respectus, quales in nulla creatura possunt inueniri: vt sunt respectus personales, vt infra videbitur