Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2302

Sources:

Ba: Badius1520a

B192v

1
CIrca quartum arguitur, quod attributa deo non significant aliquid positiue, & abso-
lute, sic. attributa omnia, esse dei & eius essentiam praesupponendo, deo attri
buuntur. Vnde dicuntur attributa, quia esse vel essentiae eius tributa: & est es
sentia vel esse dei, quasi subiectum attributorum & proprietatum diuinarum sed nihil
absolutum potest essentiae dei attribui positiue, propter perfectionem & simplicitatem
eius. Perfectioni enim repugnat additio, & simplicitati repugnat alietas: vt pa
tet ex supra determinatis de simplicitate, & ex infra determinandis de persectione: ergo &c.

2
⁋ Quia similiter non significant aliquid positiue in respectu, arguitur sic. verius esse habet quid in se
absolutum quam respectiuum solum. propter quod relatio debilius esse habet quam substantia, qualitas, aut quan
titas. sed attributa deo a creaturis verius esse habent in deo quam in creaturis: vt dictum est supra,
& dicetur infra. Sed in creaturis significant aliquid esse absolutum: vt bonitas, sapientia, veritas, & hu-
iusmodi. ergo &c.

3 ⁋ Praeterea si significarent aliquid in respectu: tunc intelligens aliquod attributum
in deo non staret in absoluto: sed quod intelligeret ad alterum referret: quia aliter non esset intelle-
ctus verus qui sequitur conditionem intellecti. illud autem falsum est: vt videtur. Intelligens enim deum Ba193r
verum, bonum, sapientem, & huiusmodi, stat in absoluto. ergo &c.

4 ⁋ Quia non significant negatiue:
arguitur sic. quia tunc verius praedicarentur de creaturis: cum in eis aliquid positiue dicunt: quam de deo.

5
⁋ Item cum negatio pura nihil dignitatis ponat: nihil igitur dignitatis notaretur circa deum: cum
diceretur bonus, sapiens, & huiusmodi. Consequens est falsum: quoniam hoc est contra intentionem
omnium enunciantium talia de deo. ergo &c.

6 ⁋ Item si deus diceretur sapiens: quia non est ignorans:
tunc similiter dici posset asinus: quia non est lupus.

7
⁋ Quaestionem istam de significato attributorum diuinorum sub nominibus im
positis creaturis a quibus assumuntur & transferuntur ad deum, possumus intelligere generaliter-
& de illis attributis quae attribuuntur deo per quandam similitudinem: & de illis quae attribuun
tur eidem per proprietatem. Si ergo loquamur de attributis per similitudinem: Dicendum quod planum est il-
la significare positiue rem aliquam in creaturis: sed non significant illam inesse deo: sed solum significant ei
dem inesse similitudinem eius: vel quae pertinet ad diuinam perfectionem continentem omnium re
rum perfectiones in se: vel quae pertinet ad aliquam eius proprietatem: vt patet ex praecedentibus.
Pondus ergo huius quaestionis totaliter vertitur circa ea quae attribuuntur deo per proprietatem:
& est dicendum quod significatum nominis est quadruplex. Aut enim nomen significat positiue & ab
solute: aut positiue & in respectu: aut negatiue & absolute: aut negatiue & in respectu. Et secundum
hoc quaestio ista de significato attributorum. iiii. habet membra: & quodlibet eorum secundum varia attributa
habet multiplicari in tria: & sic habet membra. xii. an scilicet omnia attributa significant positiue & absolute:
an nullum: an aliquod sic & aliquod non: & sic de aliis tribus membris principalibus. Vnde per-
plexa est quaestio: & procedendum est in ea distinguendo: & in membris distinctionis diuersa dicta
doctorum circa eam exponendo.

8 ⁋ Ad propositam igitur quaestionem credimus dicendum distin-
guendo quod in significato nominis aspiciendum est ad duo: & ad rem ipsam ad quam significandam
imponitur: & ad rationem impositionis ipsius, haec enim differunt inter se. Si enim inspiciamus
ad rem significatam, omnino idem significant lapis & petra: Si vero inspiciamus ad rationem impo-
sitionis nominis, lapis imponitur a proprietate agendi. dicitur enim lapis quasi laedens pedem: petra ve
ro a proprietate patiendi: quasi pede trita. Si igitur in significatis nominum deo attributorum
aspiciamus ad rem per nomina significatam, subdistinguendum: quoniam aut aspicimus ad rem
quam significatam per nomen distincte & in particulari intelligimus: aut aspicimus ad rem quam si-
gnificari per nomen distincte & in particulari intendimus. Primo modo nullum nomen omnino
significat positiue aliquid eius quod est in deo. Si enim per nomen aliquod positiue de deo significa
ri intelligamus, hoc est valde in generali: & incomplete: & hoc quantum ex creaturis elici potest:
secundum supra determinata. Vnde Dionysius de diuinis nominibus. cap. ii. Omnia diuina quaecum
quod nobis manifestantur, in participibus solis cognoscuntur: haec autem qualia sunt secundum prin-
cipium & fundamentum, super intellectum sunt & omnem scientiam. & post modicum subdit. lps
sum vero iuxta omnium intellectualium operationum absolutionem desideramus: nullam osten
dentes deificationem, aut vitam, aut essentiam: quae diligenter similis est omnium remote: iuxta
omnium rerum super eminentiam causae. & infra statim. Quomodo autem haec sunt, neque dicere, neque intel
ligere possibile est: sed vsque ad haec est omnis nostrae intellectualis actionis virtus. Vnde & dicit in epi-
stola ad Caium. Siquis videns deum intellexit quod vidit: non ipsum contemplatus est: sed quid
eorum ab ipso existentium & cognitorum: ipse autem super animum & essentiam supercolloca-
tus, vniuersaliter non cognoscendo neque videndo cognoscitur: & ipsius secundum quod melius perfectissi
ma ignorantia: scientia eius est super omnia cognita. Vnde dicit & Rabi Moyses. iii. lib. cap. xxxiii.
Non est via ad demonstrandum ipsum nisi per creata sua: aliquo tamen modo generali & confu-
so pes rationis fixus in creaturis vltra creaturas quasi collum erigens se eleuans conspicit ipsum
sub ratione generalium attributorum, quae sunt verum, bonum, & huiusmodi: vt supra determi-
natum est. Vnde quia id quod per huiusmodi nomina deo attributa distincte & in particulari intel
ligimus, non est nisi quod in creaturis conspicimus: hoc ergo modo attributa in deo nihil positiue & ab-
solute significant: nisi valde confuse & imperfecte: immo omnia (vt dicit Rabi Moyses) imposita
sunt ad negandum aliquid ab eo: aut ad indicandum aliquem respectum in eo. Quia autem in par-
ticulari attributa nihil significant in deo positiue & absolute, quod significari per nomen distin-
cte & in particulari intelligimus: sed solum aliquid in creaturis: dicit Rabi Moyses libro primo
cap. lii. loquens de attributis. Intentio (inquit) omnium istorum est ad significandum perfectio- Ba193v
nem in creatore: non ad tribuendum aliquid substantiae eius. Dico secundum quod inuenitur in
re: vnde (vt dicit) istae dispositiones non conueniunt ei cum intendimus in substantiam eius:
sed cum intendimus in creata ipsius. Quia tamen in generali, licet imperfecte, significant ali
quid in deo positiue, & absolute, dicit consequenter in capitulo. lvii. Enunciatio (inquit) de crea-
tore per verba negatiua est vera, in qua non cadit dubitatio: sed enunciatio per verba affirma-
tiua partim est in aequiuocatione: partim in imperfectione. Intelligo in aequiuocatione, haben-
do aspectum ad illud quod per huiusmodi nomina in deo significari intendimus. Aequiuoce
enim dicitur bonum de deo & de creatura: vt infra videbitur. Vnde dicit idem capitulo. lix. In
enarratione ipsius per affirmationes est magnum periculum: quia quicquid credimus esse perfe-
ctionem in agnitionibus secundum sensum credentium, non est de genere persectionis quam
nos opinamur: sed dicitur aequiuoce solummodo: nec conuenit creatori: & ideo de necessita-
te oportet procedere ad rationem abnegationis. Intelligo autem in imperfectione habendo aspe-
ctum ad illud quod per huiusmodi nomina de deo significari intelligimus. Per illud enim quod
in speciali intelligimus ex creaturis: saltem manuducimur ad credendum, licet non ad intelligen
dum perfecte quid exprimere intendimus. vnde dicit in capitulo. Ivii. Abnegationes communi-
cant cum affirmationibus: quia non potest esse vt non terminentur per aliquem terminum: li-
cet nihil sit determinatiuum. Vnde negationes sunt necessariae intellectui vt per eas demonstre-
tur primo quid oportet non credere de creatore: quod est praeparatio ad illa quae oportet cre-
dere. Et sic patet quod attributa ex creaturis: vt significantia sunt rem quam distincte & in parti-
culari per nomina intelligimus: etsi negatiue aliquid de deo significant: hoc est vt per negatio-
nem verissima affirmatio nobis incomprehensibilis credenda insinuetur. Vnde dicit Augusti
nus, xv. de Trinitate capitulo quinto. Incorruptibilis vel immortalis ideo deus dicitur, vt spiri
tus credatur. Et Dionysius septimo capitulo de diuinis nominibus. Non intellectuale & non sen-
suale per excellentiam non per defectum in deo ordinandum: quia consuetum est theologis con-
trario mentis affectu in deo quae sunt priuationes repellere. sic inuisibilem aiunt claram lucem.
Et Rabi Moyses libro primo capitulo. lix. Cum dixeris quod creator scit ea quae scit scientia inuaria
bili quae non multiplicatur: & quae semper variantur sine renouatione scientiae: iam ostendisti
quod est sciens non scientia simili nostrae: & ita sequiitur vt sciat non eo modo quo nos scimus. lam er-
go induxisti negationes necessario: nec inuenisti veritatem agnitionis substantialis: sed inuenisti quod
credis, quod habet scientiam: & quod habet agnitiones quae non sunt scitae. Ex quo concludit di-
cens. Necessarium est igitur vt credas quod omnia ex agnitionibus dicta sunt ad demonstrandum
ipsius perfectionem: vel sunt agnitiones operum quae proueniunt ex ipsius virtute. & quomodo
hoc: statim inferius explicabimus. Sic ergo patet quid sentiendum est de significato attributorum
aspiciendo ad rem quam per nomina significatam distincte & in particulari intelligimus. Si vero aspi
ciamus ad rem quam per nomina attributorum significari intendimus, hoc modo omnia attributa per
proprietatem accepta a creaturis: vt sunt illa quae important aliquid quod est dignitatis simpliciter
iuxta regulam supra expositam, significant aliquid de deo positiue: quod scilicet per eminentiam
deo conuenit super id quod velut simile eius, licet aequiuoce, est in creaturis. Propter quod mo-
tus est Dionysius dicere de deo: quod non est bonus vel sapiens: sed quod est superbonus & supersapiens:
& huiusmodi: per hoc proculdubio intendens significari aliquid positiue in deo: in quo super
eminet creaturis: licet illud vt homo intelligere non potuit: & hoc quemadmodum hoc nomine
deus omnes significare intendunt quod caeteris omnibus anteponendum est: & tamen quid signi
ficare intendunt non persecte intelligunt. vt determinat Augustinus libro primo de doctrina
Christiana: cum dixisset ibidem. Res quibus fruendum est, pater & filius & spiritus sanctus, ea-
demque trinitas vna quaedam summa res. Si tamen res non rerum omnium causa sit: si tamen
& causa. Non enim facile quod tantae excellentiae conueniat potest inueniri: nisi quod melius dici-
tur trinitas vnus deus. Postmodum subiunxit interrogando dicens. Dixi ne aliquid, & sonuimus
aliquid dignum deo: immo me aliud dicere quam voluissem sentio. Si autem dixi, non est quod dicere vo
lui: hoc vnum scio, quod deus ineffabilis est: quod autem a me dictum est: si ineffabile esset, dictum non
esset: ac per hoc quidem nec ineffabilis dicendus est Deus: quia & hoc cum dicitur, aliquid di-
citur: & sit nescio quaedam pugna verborum: quae silentio cauenda potius quam voce patenda est.
Ecce quomodo Augustinus aliquid de deo significare intendit: sed non nisi imperfecte intellige-
re potuit. & illud intentum est id quod omnis catholicus per attributorum nomina deo tribuere Ba194r
intendit: non vt aliquid inhaerens & superueniens substantiae eius: sed quod est re ipsa substantia
est: vt infra melius patebit. Et hoc est illud etiam ad cuius intellectum aliqualem nititur ascendere
quod necesse est fieri primo per abnegationem omnium eorum quae inueniuntur in creaturis: & de
inde per eminentiam ad illud quod est perfectionis in creatore: secundum quod supra determinatum est
secundum doctrinam beati Diony. Et secundum hoc quanto quis plura scit primo a deo remouem
re: & secundo per eminentiam ipsi attribuere: tanto cognitioni diuinorum magis appropinquat.
iuxta hoc quod dicit Rabi Moyses ca. Iviii. Si non extat via ad apprehendendum veritatem subl stantiae
creatoris: nisi quoniam nominationes attributiuae remouentur ab ipso: quod ergo apprehendit Moy-
ses magister noster & Salomon, idem apprehendit vnus ex discipulis: nec erit superadditio. Notum au
tem est quod magna praeeminentia est vnius hominis ad alium in hac re. Et scientias quod ita est. quicquid
enim addideris agnitionibus negatiuis: erit magis determinatum: & appropinquabit apprehensio
ni illius: & eris propinquior, quam ille qui ignorat remouere agnitiones quae debent ab eo remoueri. lgi
tur tanto perfectior eris: quanto de pluribus probare poteris quod abnegari debent a creatore. Quic
quid autem attribuitur ei quasi superadditum, elongabit te a scientia veritatis eius. Ergo necesse
est vt comprehendatur inquisitione per abnegationem: donec sciatur remotio eorum quae ab eo sunt
remouenda: non quod attribuatur ei aliquid quasi additum super substantiam eius: velut id quod at-
tribuitur sit persectio in ipso: sed quia inuenitur persectio in nobis, quicquid enim ei attribueris: no-
bis est perfectio: & nihil aliud est in eo: sed sua substantia est sua perfectio. Et quoniam quilibet sen
tit quod non apprehendimus de creatore quid est nisi per abnegationem: abnegatio autem non facit
scire aliquid de veritate rei a qua sit abnegatio: idcirco conuenerunt sapientes: quod scientiae non com
prehenderunt creatorem: & ideo non apprehendit quid est nisi ipse: & apprehensio nostra respectu il
lius est defectus. Quicquid enim laudis vel exaltationis dicimus de eo, inuenimus quod per illud dimi-
nuimus id quod pertinet ad ipsum: & videmus quod defectus est: & tacere melius est: & non expedit vt
istud diuulgetur genti. Haec omnia vera sunt: sed exponenda iuxta praedeterminata: & concordant di
ctis Augustinus & secundum hoc nullum est nomen attributi quo intelligimus significari aliquid perfe-
ctionis in deo, nisi in generali: licet id significare intendimus. In speciali autem nihil intelligimus
significari nominibus impositis ab homine: nisi quod in creaturis videmus: ita quod nomen proprium di
uinae essentiae & naturae quod respondet veritati & perfectioni rei, homo imponere non potest: quia qui
non definit & discernit rem non potest ei nomen imponere: quoniam non est notum ei: vt dicit Phi
losophus in. vii. Metaphic. vbi dicit Comment. Qui nescit rem non ponet ei nomen. nullus enim ponit
nomen rei quam nescit. vnde solus deus potest tale nomen sibi imponere quod congruit perfectioni naturae
suae. Sed tamen etsi vocem nominis huiusmodi haberemus, per ipsam in persectum intellectum rei peruenire non
possemus. Vnde de huiusmodi nomine dei ineffabili dicit Rabi Moyses cap. lx. Omnia nomina creatoris
quae inueniuntur in libris, sunt ab operibus sumpta praeter vnum nomen appropriatum: & idcir-
co vocatur nomen separatum: quia significat substantiam creatoris significatione pura in qua non
est participatio. Alia vero nomina significant cum participatione: quia sumpta sunt ab operibus
Et hoc nomen Adonai est agnitio alterius nominis quod est magis abstractum quam alia nomina quae sci
untur de deo. Omnia vero alia nomina sicut iudex, iustus, gratiosus, pius, heloin, manifestum est
generaliter quod decisa sunt ab operibus. Nomen autem appropriatum est quid scribitur & non legitur ni
si in sanctuario a sacerdotibus sanctis domini tantummodo in benedictione sacerdotali, & a maiori sa
cerdote in die ieiunii. Et fortasse significat sanctum idioma, de quo habemus parum apud nos, sub-
stantiam creatoris: in qua significatione non participat cum aliquo suorum creatorum: sed alia no-
mina significant agnitiones quae faciunt ascendere in cor quod sunt agnitiones adiunctae creatori: hoc
est virtutes perfectionis quae sunt inuentae in eo. Nullum autem nomen apud nos est quod non sit sum
ptum ab ope, nisi nomen Tetragrammaton, quod est quatuor literarum, loth, He, Vau. Bethicoe. ex quarum con-
iunctione nihil colligitur significatiuum: sed ex doctrina. De quo nomine subditur continuo in
cap. lxi. Mandatum accepimus quod benedictio sacerdotalis fieret cum hoc nomine quod est separatum:
nec sciebat homo quomodo loqueretur in eo: vel qualiter deberet proferri quaelibet literarum ip-
sius: sapientes autem recipiebant vnus ab alio modum doctrinae: & quomodo loquerentur in eo:
nec docebant illud aliquem nisi discipulum idoneum: & hoc semel in septem annis: & non am-
plius. Et quamuis secundum iam determinatum modum non est nomen neque attributi: neque aliud
quo possumus deum perfectum nominare: vt eum persecte intelligamus: tamen vt dicit Au
gustinus vbi supra de doctrina christiana, cum de illo nihil dignum dici potest, admisit humanae
vocis obsequium: & verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est quod dicitur deus. Ba194v
Non enim re vera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur: sed tamen omnes latinae lin
guae scios cum aures eorum sonus iste tetigerit, mouet ad cogitandum excellentissimam quandam
immortalemque naturam: vt aliquid quo nihil sit melius atque sublimius, illa cogitatio conetur attin-
gere. Sic ergo patet quid sentiendum est de significato attributorum aspiciendo ad rem significa-
tam per nomina. Si vero aspiciamus ad rationem & modum significandi & impositionis nominis.
primo aspiciendum est quid sit illa ratio. Sciendum est ergo iuxta praedeterminata, quod nomina at-
tributorum prima impositione imposita sunt rebus quae in creaturis dicunt aliquid quod est per
fectionis & dignitatis simpliciter: quod melius est omnino esse ipsum quam non ipsum: & a creaturis trans
feruntur ad creatorem: non secundum naturam rei significatae: quia illa non habet inesse creato-
ri: sed secundum rationem illam nobilitatis quae supereminenter habet esse in creatore circa ipsam
diuinam essentiam, inquantum habet in se rationes omnium perfectionum, inquantum simpliciter perfectiones
sunt in creaturis: vt infra videbitur. Cum enim ratio persectionis sapientiae propria in creaturis in
quantum sapientia est, sit illustrare virtutem cognitiuam: & ratio propria boni allicere affectiuam: ratio-
nes istae quia simpliciter nobilitatis sunt, ponendae sunt existere in persectione diuinae essentiae: vt ip
sa inquantum ex se habet rationem illustrantis, sit verissime sapientia: & tanto verius quam sapientia crea
ta: quanto verius illustrat cognitiuam virtutem in deo ad cognitionem veri: quam illa illustret cogniti
uam virtutem in creatura. & sic de bonitate & aliis attributis. Et ista duo scilicet essentia, & huiusmodi ratio, in
vno simplici conceptu inclusa constituunt attributum: & attributum ambo in significato nominis
sui continet: ita tamen quod formaliter imponatur nomen ab illa ratione, per quam differt ab essentia
vt absolute consideratur: & a quolibet alio attributo. Vnde & quasi formaliter est constitutiua at
tributi quod continet in se essentiam quasi materialiter. Attributum enim nihil aliud est quam ipsa diuina
essentia sub ratione tali: & sic ratio attributi est quasi secundum rationem aliquid additum super di-
uinam essentiam. Nunc autem ita est quod additio super essentiam alicuius positiui & absoluti, non po
test esse nisi alicuius differentis ab essentia re vel intentione: quia differens positiuum & absolutum necessa
rio facit conceptum alium ab eo cui additur. Non est enim positiuum absolutum nisi secundum se & absolute
possit concipi: quia conceptus sequitur conditionem & naturam rei. ita etiam quod aliquando ratio se-
parat: quae re separari non possunt: vt dicit Comment. super. xii. Metaph. & ita additio positiui abso-
luti non est nisi in differentibus re vel intentione: quae omnino diuinae simplicitati repugnant: vt
patet ex supra determinatis. Attributa ergo diuina quantum est de ratione impositionis nominis attri
buti a qua habet quod dicatur attributum, non potest significare aliquid absolute positiuum. Cum er-
go praeter rationem significandi absolute & positiue non est nisi ratio significandi negatiue & in re
spectu: simpliciter ergo dicendum: quod nullum attributum quantum est ex ratione formali attributi
in deo: significat aliquod absolute positiue: etsi res significata sub ratione attribut scilicet ipsa diuina essen
tia, sit quid absolutum & positiuum. immo omnia attributa quantum est de ratione propria attributi:
aut significant negatiue: aut in respectu. secundum quod dicit Auicen. in viii. Metaphysicae suae. Prima
proprietas de necesse esse est, quia est: de aliis quaedam sunt quibus intentio est esse cum relatione: & quae
dam sunt in quibus est esse cum negatione. Ecce quam expresse dicit quod omnia attributa significant esse
quod est ipsa diuina essentia: sed quaedam cum annexa relatione: quaedam vero cum annexa nega
tione. Et quod amplius est: hic sciendum est quod & ipsae negationes de deo dictae & ipsi attributae non sunt
negationes absolutae: sed respectiuae: ita quod secundum hoc absolute dicendum est quod omnia diuina at
tributa siue negatiue siue positiue dicta significant de deo non aliquid absolute Gdico de ratione
formali attributi) sed tantummodo in respectu. Vnde dicit Auicen. in eodem. Cum dixerimus & pro
bauerimus quod necesse esse nullo modo multiplicatur: & quod essentia eius est pure vna, purissime vera,
non intelligimus per hoc quod non ab ipso remoueantur omnia quae sunt: & quod non habet relatio-
nes ad ea quae sunt. Hoc enim impossibile est: ab omni enim quod est negantur multi & diuersi modi
essendi: & quicquid est, ad alia quae sunt habet modum aliquem comparationis & relationis: & prae
cipue id a quo fiuit esse. Sed per hoc quod dicimus ipsum esse vnius essentiae quae non multiplicatur, intelligi
mus quod ipsum est in sua essentia: & deinde sequuntur ipsum relationes vel affirmatiuae vel negati-
uae multae, & ipsae sunt comitantes essentiam. Ecce quod respectus in deo distinguit per affirmatio-
nes & negationes: ita quod omnia diuina attributa siue affirmatiua siue negatiua non nisi respe-
ctus significant. Sed hoc secundum Auicen. viii. Meta. contingit tripliciter: quoniam quaedam signifi-
cant diuinum esse cum sola negatione commixtum: quaedam vero cum positiua relatione: quaedam vero significant ipsum
compositum ex negatione & relatione simul. Illorum autem quae significant cum sola negatione: adhuc duo sunt
modi. Quaedam enim secundum nomen vocis non a negatione seu priuatione imponuntur: sed ex vi vo- Ba195r
cis solum positionem seu affirmationem exprimunt, quaedam vero ex vi vocis a negatione siue priua
tione imponuntur. Secundum primum modum omnia diuina attributa de deo significant aliquid
negatiue, transferendo scilicet ipsa a creaturis ad deum: secundum rem quam significatam per nomen intel
ligimus: quae deo convenire omnino non potest. Et ideo huiusmodi nomina de deo dicuntur non ad ponendum
aliquid in ipso: sed ad remouendum ab ipso imperfectiones oppositas in creaturis: & per hoc ipsa nega
tio respectiua est. Et hoc non solum habet veritatem de nominibus attributorum: immo etiam de illis
quae transferuntur a creaturis ad significandum ipsam diuinam essentiam: & sic generaliter de omnibus positiuis no
minibus a creaturis ad deum translatis. secundum quod dicit Auicen. viii. Metaph. Quae commixta
sunt negationi, sunt haec. Si quis dixerit de primo quod sit substantia nolens illum substantiam esse, sed
hoc esse a quo negatur esse in subiecto. Cum vero dicitur vnus: non intelligitur nisi ipsum esse nega
ta ab eo diuisione per quantitatem: & negato ab eo comite. Cum vero dicitur intelligentia, & intel-
lectum, & intellectus, non intelligitur nisi quia ipse est expoliatus in se: & negatur ab eo materiae
commixtio & eius appendicia. Et quae tali modo deo attribuuntur affirmatiue: quia affirmatio ha-
bet virtutem negationis, omnia quo ad significatum quod per nomen distincte intelligimus: vere re
mouentur. Et secundum hoc dictum est supra: secundum Dionysius. de mystica theologia. Deus neque essen
tia est neque vita &c. vt supra dictum est in alia quaest. Et secundum hoc dicit Rabi Moyses cap. lvi.
Est, non in essentia: viuit, non in vita: & potest, non in potentia: & sapit, non in sapientia. Et per talem
attributionem ex creaturis cognoscitur deus per creaturas via remotionis siue ablatione: sed non
vt stetur in negatione: sed vt per illam insinuetur nobis aliquid credendum in deo quid supereminet
ei quod sibi simile est & alicuius perfectionis in deo: licet nos illud intelligere nisi in generali non pos-
simus: vt iam supra expositum est. Et per talem attributionem ex creaturis cognoscitur deus per creaturas via
eminentiae: & quantum ad illud supereminens insinuatum per negationem, omnia quae nobilitatis
sunt simpliciter siue nomina essentiae siue attributorum de deo praedicantur affirmatiue ratione rei significa
tae quam per nomen significari intendimus: non nominibus simplicibus de vi vocis respectum non ex-
primentibus: vt sunt essentia, substantia, bonitas, sapientia & huiusmodi, sed cum hac praepositione super
vt secundum doctrinam Dionysius. deus non dicatur substantia vel bonus vel sapiens: & huiusmodi, pro-
pter id quoid in huiusmodi nominibus significatum in creaturis intelligimus: sed supersubstantia: supersapi
ens: suprbonus & huiusmodi: propter id quod in huiusmodi nominibus in deo significari intendimus. Et quia hu
iusmodi praepositio expresse respectum importat ad creaturas, idcirco huiusmodi attributa non nisi sub
ratione positiui respectus ad creaturas aliquid significant. & sic negationes illae quae insinuant huiusmodi
affirmationes non solum respectum important negatiuum: sed etiam positiuum: sed secundario. Illa
vero nomina quae a negatione siue priuatione secundum vocem: imponuntur: vt sunt incorporeum, im-
mortale, & huiusmodi: quia non negant a creatore nisi quod secundum veritatem defectus aliquis est in crea
turis (ex eis enim quae in se habet nihil potest ab eo vere negari) patet quod huiusmodi negatio non est nisi
respectiua ad creaturas: & cum hoc non est nisi ad insinuandum alicuius contrarii veram positionem.
Alia vero nomina significant esse dei cum aliqua relatione: sed ista relatio potest intelligi dupliciter. Vno modo
in respectu ad rem creatam: vt extra deum existentem. Alio modo in respectu ad intellectum: vt
esse dei sub alia & alia ratione concipientem. Primo modo triplici modo attributa significant sub ratio
ne respectus ad creaturas: vt ad diuina opera: secundum quod dicit Rabi Moyses libro i. cap. lii. loquens
de diuinis attributis. Sunt autem pro maiori parte dispositiones operum suorum. Nec multum
refert quod illae dispositiones & nominationes sunt secundum opera: vel secundum varias comperationes
inter ipsum & operata: vel vt credatur quod sint dispositiones quae demonstrant super perfectione per
viam similitudinis in perfectione rerum quas intelligimus a nobis. Et dicit pro maiori parte, propter illa no-
mina quae de deo significant aliquam negationem. Exemplum de primo modo est quod deus dicitur
misericors quia facit nos misericordes: & iustus quia facit nos iustos. & iuxta hunc modum cognoscitur
deus per causalitatem. Nec tamen omnia a deo creata per hunc modum possunt ei attribui. Non enim
dicitur leo quia facit leonem: quemadmodum dicitur iustus quia facit hominem iustum: & hoc ideo:
quia iustitia, bonitas nata sunt ab eo immediate causari, tanquam ea quae sunt perfectionis simpliciter:
non autem leo, bos, & huiusmodi, sed mediante opere naturae, tanquam ea quae sunt perfectionis limi
tatae. De tali attributione per causalitatem dicit Diony. ii. cap de diuinis nominibus. Supersubstan-
tialem occultum: deum, aut vitam, aut essentiam, aut bonum nominare nihil aliud intelligimus,
quam in nos productas virtutes deificas, aut vitae generatrices, aut sapientiae donatrices. & Aui-
cenna vbi supra. Cum dicitur viuus: non intelligitur esse hoc nisi ex intellectu isto, scilicet vt ne-
getur materia ab illo: & quod ipse est principium dispositionis totius bonitatis: & quod ipse intelligit hoc.
Et in isto modo attributionis significant nomina id quod in creaturis intelligimus significari per Ba195v
ipsa. Exemplum de secundo modo est quod deus dicitur praedestinator, creator, iudex, primus, potens. secun
dum quod de vltimis duobus dicit Auicecen. vbi supra. Si de deo dicitur quod est primus: non intelligitur
nisi relatio huius esse ad esse alterius. Cum vero dicitur potens: non intelligitur per hoc nisi quia
necesse esse relatum est ad id quod debet esse aliud a se. Exemplum de tertio modo est, quod deus dicitur bonus vel sa
piens &c. huiusmodi: quia ista aliquid perfectionis simpliciter quod est omnino melius esse ipsum quam
non ipsum, significant in creaturis: significando in ratione excessus: quemadmodum significant su
perbonus & supersapiens non id quod per huiusmodi nomina significatum intelligimus: sed significa
ri intendimus. Et sit ista attributio deo a creaturis: quia omnem rationem perfectionis in se prae-
ambit: secundum quod dicit Augustinus ii. de libe. arbi. cap. xvii. Non cessas innuere nobis quae & quanta
sis: & nutus tui sunt omne creaturarum decus. Perfectio creaturae siue decus dicitur nutus perfectio
nis diuinae, siue diuini decoris propter similitudinis improportionem. vnde dicit Aug. ibidem cap. xix. Non
enim vlla visibilis similitudo inuisibili rei potest ad omnem conuenientiam aptari. Et Dionysius. gene
ralius loquitur de di. nomini. dicens. Non est diligens similitudo causatiuis & causalibus: propter
quod in creaturis omnino obscuratur effigies creatoris. & post viam causalitatis non nisi via remotionis: &
post illam non nisi via supereminentiae est ascendendum. dicente Diony. secundo cap de mystica
theologia. Anouissimis ad principalissima ascensiones facientes omnia auferimus: vt incircunuela-
te cognoscamus illam ignorantiam in omnibus existentibus circunuelatam: & superessentialem illam
videamus caliginem ab omnibus existentibus occultatam. Et licet ab omnibus occultatam: quia non
est aliqua ratio persectionis alicuius creaturae quin sit aliquo modo vestigium perfectionis existen-
tis in deo: tamen aliqua propter huiusmodi rationem perfectionis suo nomine: vt sapientia, & bonitas, & huiusmo
di, deo attribuuntur: alia vero non: vt homo, leo, & huiusmodi. & hoc ideo: quia illa suo nomine significant sub
ratione perfectionis simpliciter: eo quod omnino melius est esse ipsum quam non ipsum: ista vero non: vt pa
tet ex praecedentibus. Per hunc ergo modum sunt attributa relationem significantia in deo respe
ctu creaturae extra ipsum existentis. Alio vero modo attributa sub ratione relationis significant in compa
ratione ad intellectum dei sub alia & alia ratione concipientem eius essentiam. Et haec est communis
opinio: quod solummodo in comperatione ad intellectum creatum humanum vel angelicum habent diuina attributa
differentiam inter se: vt nulla omnino dicatur esse differentia attributorum in deo: nisi ex compra
ratione ad intellectum creatum non potentem totum pelagus diuinae perfectionis vna ratione con-
cipere & simul. propter quod pluries sub diuersis rationibus & modis concipiendi concipit eundem: cum
tamen ipse suam perfectionem totaliter vnico simplici intuitu concipit sine omni rationum diuer
sitate. Sed sub illa vnitate ad quam redit omnis rationum diuersitas: sub qua concipitur ab intelle
ctu increato, non concipitur ab intellectu creato: ita quod si non esset intellectus creatus sic diuersos
conceptus sub diuersis conceptionibus formans de deo, nulla omnino dicenda esset in deo esse diuersitas attri-
butorum: non solum secundum rem aut secundum intentionem: sed neque etiam secundum rationem
Sed quid nobis videatur super hoc sentiendum, inferius videbitur loquendo de differentia attribu-
torum in deo. Nomina vero attributorum quae significant compositionem ex negatione & relatio
ne, simul sunt: vt dicit Auicen. vbi supra. sicut quod dicitur liberalis. Liberalis enim intelligitur quod est pri-
cipium dispositionis totius bonitatis: & quod ipse non intendit intentionem sibiipsi. Cum vero dici-
tur bonus, non intelligitur nisi quia hoc esse liberum est a conmixtione eius quod est in potentia & inperfe
ctione: & hoc est negatio: & quod suum esse est principium perfectionis omnis & ordinationis: & hoc est
relatio. verum est causalitatis: de qua iam dictum est.

9 ⁋ Per iam dicta patet responsio ad obiecta.

10
⁋ Ad primum ergo in oppositum quod attributa super essentiam deo attribuuntur: & ni-
hil absolutum est in ipso super essentiam propter simplicitatem: Dicendum quod verum est: dum ta
men differat re vel intentione ab eo cui attribuitur. Si autem differat sola ratione: non oportet. sic
enim differunt attributa ab essentia cui attribuuntur: & abinuicem. Quomodo autem sumatur ista
diuersitas secundum rationem, infra videbitur: quomodo autem sumitur identitas rei, bene exponit
Auinus, xv. de triniitate. ca. v. dicens. Vna eademque res dicitur: siue dicatur aeternus, siue immortalis, si
ue incorruptibilis, siue immutabilis. Item cum dicitur viuens & intelligens: quod est vtique sapiens, hoc
idem dicitur. Non enim percipit sapientiam qua esset sapiens: sed ipse sapientia est: & haec vita: ea
demque virtus siue potentia eademque species: qua potens ac speciosus dicitur.

11 ⁋ Ad secundum quod
attributa secundum esse quod habent in creaturis nihil dicunt in respectu, ergo nec in deo vbi ha-
bent esse verius: Dicendum quod verum est quo ad rem significatam: non tamen quo ad rationem significandi, ne enim omnino
significent idem sicut synonyma, oportet quod in deo significent sub ratione negationis vel respectus
alicuius: vt infra videbitur: quod non opertet in creaturis: vbi significant diuersa re. Vnde & in creaturis Ba196r
vbi significant idem re, ens, vnum, verum, bonum & huiusmodi: necesse est quod significant idem: sed
diuersis rationibus sicut in deo: vt infra patebit.

12 ⁋ Per haec patet ad tertium. cum enim dicitur quod dicen
do quod deus est bonus aut iustus: intellectus stat in absoluto: Dicendum quod verum est quantum est ex
parte rei significatae, quantum tamen est ex parte rationis illius nominis: secundum quam vel sub qua significant hu
iusmodi attributa: bene potest stare in respectiuo: sicut & aliquando in negatiuo: vt infra videbitur
Et secundum hoc dicit Rabi Moyses libro i. ca. Pvii. Agnitio attributa creatori vel sumitur ab opeatio-
ne: vel erit ratio priuationis. igitur non apprehendimus nisi essentiam ipsius tantummodo & quod est ens.

13
⁋ Similiter dicendum est ad quartum: quod etsi illa attributa non significant negatiue: vt negatio sit ali
cuius eorum significatum: bene tamen possunt aliqua illorum significare sub ratione relationis: vt infra patebit.

14
⁋ Ad quintum dicendum quod non est simile de ratione negationis, & affirmationis: quoniam diuinae sima
plicitati non repugnat alia a se remoueri: & hoc maxime id quod non est dignitatis, per sibi attributum
quod est dignitatis. Ei tamen repugnant multa affirmatiue dicta: generaliter enim nihil ei attribui po
test quod non est dignitatis simpliciter, vt visum est supra. Vnde licet aliquo modo dicatur sapiens quia
non ignorans: tamen hoc non est totum propter quod dicitur sapiens: sed per hoc aliquid circa eum affir-
mare intendimus. Non tamen debet dici corpus informatum: quia non est nuda materia informis: quia
per illud nihil potest intendi affirmatiue circa deum significari.

15 ⁋ Ad vltimum dicendum quod licet ne
gatio nihil dignitatis importet: & ideo non potest significari nomine attributi: potest tamen attribu
tum bene significare sub ratione negationis: sine qua non posset attributum rationem dignitatis
suae exprimere: & ab essentia & ab alio attributo distinguere.