Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2290

Sources:

Ba: Badius1520a

B192r

1
CIrca tertium arguitur, quod species alicuius praedicamenti deo potest attribui ita quod non
genus. Primo sic. Augustinus dicit. v. de trinitate. c. i. Intelligamus deum si possimus quan-
tum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum. bonum autem & ma
gnum sunt species, qualitas vero & quantitas sunt genera. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
Si genus & species simul deo attribuerentur, cum ea quae deo attribuuntur secundum veri
tatem sunt in ipso, & genus & species se habent sicut vniuersale & particulare,
essent ergo in deo vniuersale & particulare. consequens falsum est: vt infra osten-
detur. ergo & ancedens.

3 ⁋ In oppositum arguitur Primo sic. Bne quaeritur de deo qualis ipse est aut quantus: &
respondetur bonus vel magnus, & hoc non solum satiffaciendo interroganti: sed etiam interrogatio-
nibus. Hoc autem non fit nisi supponendo quod ille: de quo interrogatur sit qualis vel quantus. ergo &c.

4
⁋ Secundo sic. Cui attribuitur species, ei attribuitur & quicquid est de essentia & perfectione eius: quia quod
est de ratione perfectionis essentiae rei, deo maxime attribuitur. genus est de essentia & perfectione
speciei: quia species ex genere & differentia constituitur. ergo &c.

5
⁋ Ad hoc dicunt aliqui propter dictam auctoritatem Augustniunis v. de trinitate quod genus in prae-
dicamentis accidentium, qualitas scilicet & quantitas, a quibus species deo attribuuntur, rationem inhaerentis
& denominantis importat: & hoc vel vt informantis, sicut qualitas: vel vt mensurantis, sicut quanti-
tas, quod quidem est ratio imperfectionis, quae omnino deo repugnat. Et ideo (vt dicunt) genera ista
deo non attribuuntur, sed species: quia talem imperfectionem non importat. Quod reuera dicunt vere: sed ser
mone non perscrutato. Quicquid enim in genere est, descendit in quamlibet eius speciem, praeterquam illa
intentio quae genus denominatur generalissimum vel subalternum. Quare cum ratio inhaerentis, & de
nominantis, siue vt informantis, siue mensurantis non sit in praedicamento qualitatis aut quantita
tis, illius intentionis ratio qua est genus. Tunc enim esset ratio inhaerentis in praedicamento substan-
tiae, quia in illo est ratio generis: sed istud falsum est. Cum igitur quicquid est in genere quocumque
praeter illam intentionem qua dicitur genus, descendat cum re generis in quamlibet eius speciem: igitur res tota
generis descendit in speciem sub omni ratione sua, excepta ratione illa intentionis secundae qua di-
citur genus. Ratio igitur illa inhaerentis & denominantis sicut est in genere: sic & a genere descen-
dit in quamlibet eius speciem: & ita quaecunque imperfectio ex hoc est: in genere: similiter est & in
specie. Nam sicut qualitas in creaturis significat per modum inhaerentis & informantis, simili-
ter & sapientia & bonitas: & sicut quantitas significat per modum inhaerentis & mensuran-
tis, similiter & magnitudo & multitudo quae sunt eius species. Si ergo ratione illius imperfe-
ctionis genus qualitatis & quantitatis deo non possit attribui, eadem ratione neque species: & econ-
tra si species attribuitur, & genus, nisi aliud obsistat.

6 ⁋ Dicendum est ergo: quod quia species in se
habet totam naturam generis, & non habet esse genus nisi in speciebus: ita quod semper eadem
sit natura rei in specie & in genere: Idcirco oportet quod si res speciei sit aliquid quod est melius
omnino ipsum quam non ipsum, & similiter res generis & econuerso. Hoc autem facit (vt di-
ctum est) quod res alicuius praedicamenti deo possit attribui per proprietatem, de qua attributio-
ne loquimur in hac quaestione. Absolute igitur concedendum quod non potest species alicuius
praedicamenti deo attribui quin similiter ei attribuatur & genus. Dico quo ad rem ipsam gene
ris, non autem quo ad rationem informantis vel mensurantis, quae est propria ratio generis: Ba192v
licet ipsa descendat in speciem cum re generis: vt dictum est. Cuius ratio est, quia res speciei in se
duo continet: videlicet genus & differentiam, & rationes proprias vtriusque: quae sic se habent, quod ra
tio differentiae a qua species constituitur in esse specifico, aliquando est ratio nobilitatis, vbi ratio ge
neris est ratio ignobilitatis. Verbi gratia: Ratio mensurandi quae est, propria ratio quantitatis, quia
limitationem dicit, quid ignobilitatis est in qualibet quantitate inquantum quantitas est. Ratio vero
eminentiae dicit quid simpliciter nobilitatis in magnitudine inquantum magnitudo est, & est pro-
pria ratio differentiae quantitatis in magnitudine. Propter quod cum nihil ignobilitatis, sed solum id quod
est simpliciter nobilitatis, deo attribuendum est, vt dictum est, & res vna simplex estres generis & differem
tiae in qualibet specie accidentis: tota igitur res generis quantitatis in specie sua quae est magni-
tudo, attribuitur deo secundum rationem differentiae, non autem secundum rationem generis.

7
⁋ Nunc autem quia sic in specie genus & differentia se habent, quod genus est mate-
riale in ipsa, differentia autem formale, propter hoc species tenet rationem differentiae, non autem generis.
vnumquodque enim semper sequitur rationem formalis in se: quemadmodum compositum ex materia & forma
tenet rationem formae: vt dicatur esse aliquid in actu propter formam, cuius ratio est quod sit actus, &
non in potentia propter materiam, cuius ratio est quod sit in potentia. Licet ergo res generis tota cum sua
ratione descendat in speciem, sequitur tamen species rationem differentiae principaliter. Idcirco ergo dicitur spe
cies deo attribui, non autem genus: licet in specie attribuitur eidem res generis, sicut & contingit
aliquando econverso: quod propter rationem ignobilitatis quam dat speciei differentia, ipsa deo non attri
buitur, sed genus quia ex se habet rationem nobilitatis, bene ei attribuitur: vt patet in agere
& currere. Agere enim attribuimus deo: non autem currere. Quamquam ergo in creaturis omnis alia ratio
generis ab illa qua genus dicitur, cum genere descendat in speciem: quia tamen species non sequi-
tur, neque tenet illam rationem generis: sed differentiae: idcirco species potest attribui deo non au
tem genus, & econuerso. Et hoc intellexit Augustinus dicens quod deus est sine qualitate bonus
quod non dixit propter rem qualitatis, sed propter rationem quam habet: vt per se significatur sub no
mine qualitatis: non autem vt descendit in compositionem speciei sub ratione differentiae. Et sic patet
responsio ad primum.

8 ⁋ Ad secundum: quod si res generis cum re speciei attribueretur deo tunc in
deo essent vniuersale & particulare: Dicendum quod verum est si vniuoce & sub eadem ratione reifie-
ret attributio, quod non est verum: vt dictum est, & amplius infra dicetur. Quia ergo non sub eadem ratioe
sed sub alia sunt in deo & in creaturis: & sub illa ratione qua sunt in creaturis habent rationem
vniuersalis & particularis: & ponunt aliquam compositionem in specie: in deo sunt sub esse omni-
no simplici etiam quae de diuersis praedicamentis ei attribuuntur: vt bonitas & magnitudo, sine omni
ratione vniuersalis & particularis: vt inferius declarabitur.

9 ⁋ Ad primum in oppositum, quod ad in
terrogationem de deo per qualis & quantus respondetur quod est bonus & magnus: ergo potest dici qua-
lis & quantus, & sic genus deo attribuitur sicut species: Dicendum quod in illis interrogationibus qua-
lis & quantus aut solummodo supponunt res generum ratione rerum absque suis propriis rationibus
aut responsio licet satisfaciat interroganti quo ad ipsas res, non tamen quo ad ipsas rationes. immo fal
sum supponerent quaestiones, implicando res sub suis rationibus. sicut cum Pilatus quaesiuit de Christo-
Quid enim mali fecit: si aliquis discipulorum respondisset: ipse docuit deum colere: satisfecisset inter
rogationi quo ad rem quaesitam, siue quo ad substantiam facti, non autem quo ad modum facti, per
hoc insinuando quod quaestio quo ad hoc falsum supponit.