Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e228

Sources:

Ba: Badius1520a

B24r

1
CIrca secundum arguitur quod non quilibet homo scit certitudinaliter quaecumque scit.
Primo sic. Augustinus dicit li. lxxxiii, quod Comprehendi non potest quod sine intermissione mu-
tatur: quia antequam ratio potest iudicium conplere: iam non est res ipsum quod fuit. na
turalia sunt huiusmodi. vt dicit Augustinus ibidem. ergo comprehendi non potest quod ta
le est: nec potest certitudinaliter sciri, quamuis ergo contigit hominem naturalia sci
re, vt dictum est supra: non tamen contingit eum scire ea certitudinaliter.

2 ⁋ Se-
cundo sic. illa quae tantam habent diuersitatem: vt homo vix sibi in eis possit cauere ab errore, non
contingit hominem scire certitudinaliter. Moralia & legalia omnia sunt huiusmodi. secundum philosophum. i. Ethici. Et
tamen contigit ea hominem scire. ergo. &c.

3 ⁋ Tertio sic. philosophous dicit. ii. metaphy. Dispositio in-
tellectus nostri apud illud quod est valde manifestum in natura, similis est dispositionem oculorum vesperti
lionis ad lucem solis: oculus autem vespertilionis de luce solis non potest habere certam notitiam: quia
non sufficit eam inspicere: ergo nec intellectus noster de illis quae in natura sua sunt valde manifesta. illa
secundum commen. ibidem sunt diuina & supernaturalia. ergo quamuis contingit hominem ea scire: non tamen con
tingit eum ea scire certitudinaliter.

4 ⁋ Contra, non contingit hominem aliquid scire nisi de quo habet
veritatis notitiam: & inquantum veritatem noscit intantum scit. Sed habendo notitiam veritatis non
contigit errare de re cuius est: quia non errat nisi falsitate deceptus. sed vbi non contingit errare scit
homo certitudinaliter. ergo non contingit hominem aliquid scire quin sciat illud certitudinaliter.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum philosophum, scire non est aliud quam certam habere veri
tatis notitiam. Scientia ergo cuiuscunque sit: aut certa est aliquo genere certitudinis: aut scientia
non est. vnde & Academici quia omnia credebant esse incerta: & tantis errorum tenebris inuoluta: vt de
nullo posset homo certam notitiam habere, scientiam omnino negabant: vt dictum est supra. Vnde
cum vt ibidem contra ipsos obtentum est, hominem possibile est scire & percipere notitiam veritatis:
absolute concedendum quod homo quaecumque scit certitudinaliter scit: quia veritas cum menti apparet
de ipsa mens ipsa seipsam certificat per naturale iudicatorium, quod penes se habet. de quo dictum est su
pra. licet aliquando non nisi magno labore homo ad hoc deuenire potest vt sibi appareat. propter quod di-
cit Auicen. Vnaquaeque res certitudinem suam habet, qua est id quod est. vnde si homines in omnibus iudicium
rationis attenderent & expectarent, nunquam in certificando errarent. Nunc autem quia saepius homines iudicium opi-
nando secundum ea quae apparent praeueniunt, aliquando incertis tanquam certis adhaerent: & scire se credunt cum
solum opinionem habeant. vt dicit philosophus. vii. Ethicorum.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod naturalia sunt in continuo fluxu: Dicendum quod verum est
in ipsis particularibus: non autem in vniuersalibus abstractis ab ipsis quae manent in mente. secundum quae de ipsis est
certa scientia, qualitercumque particularia mutentur. vt dictum est supra. Non enim est scientia de rebus inquam
tum sunt extra in effectu: sed inquantum natura & quidditas earum a mente est comprehensa: siue res
sint extra, siue non. vt infra dicetur.

7 ⁋ Ad secundum quod moralia in maxima sunt varietate: Dicendum quod licet mo
ralia & legalia propter conditiones & circunstantias particularium in summa sunt varietate: vt quod modo sta
tutum est ad medelam, in proximo vergat ad noxam: vt non possint statui in eis aliqua principia vniuer
salia certa certitudinalitur & apud omnes obseruanda: dico proxima. Prima enim principia operandorum remota
certa sunt semper: & infallibilia & semper & vbique eadem manentia. vt quod vnicuique reddendum est quod suum
est: cum est in statu recipientis: & quod nemini iniuriandum est. &c. huiusmodi. ex quibus postmodum pro tepore &
loco valiturae certae regulae viuendi possunt institui: quae tamen postmodum variatione temporum & locorum
variari poterunt. de quibus intendit philosophus illud supra dictum primo Ethicorum. Variari autem poterunt illae regulae
secundae manentibus primis regulis inuariabilibus. ex quibus aliae de nouo institui possunt, similiter pro ten-
pore & loco valiturae. per quas etiam sapiens certam habet operandorum notitiam. Vnde quod dicit philosophus quod
moralia videntur esse sola legis institutione, hoc secundum commen. verum est quantum ad communem aestimationem
& suspitionem hominum, qui prima principia operandorum ex quibus alia instituuntur non percipiunt. Praecepta
enim moralia secundaria quaesunt regulae proximae operandorum, instituta sunt a iustitia quae est Ba24v
legis positiua: cui de quibusdam non contigit vniuersaliter recte dicere: nec tamen peccatum hoc est in lege:
nec in legislatore: sed in natura rei. Materia enim operabilium & eius regula talis est: quod variabilis
est secundum loca & tempora & personas. Vnde cum illa iustitia quae dicitur legis positiua: quae in principiis proxi
mis operandorum consistit, superior est: iustitia: quae appellatur legis directiua: quae consistit in primis
principiis operandorum: & frequenter mutat quid statutum est a legis positiua. verbi gratia. lustitia quae appella
tur legislatiua, dicit quod omni deponenti reddendum est depositum. vbi quandoque accidit inconveniens in
particularibus quae legislator non considerauit: qui non potuit omnia particularia considerare: vt quam
do depositor fur esse perpenditur vel in furiam versus. In istis enim casibus deponenti non est reddendum
depositum puta, si sit gladius quo furiosus velit seipsum occidere. Vnde tunc superuenit legis di
rectiua corrigens complens legis positiuam: & excipit furem: & furibundum: quos legislator exce-
pisset si aduertisset, quia non fuit intentionis suae hos includere: secundum quod haec omnia determinat philosophus. v.
Ethicoi. ante finem. Propter quod dicit in iii. politicae. Quaecumque non videtur posse determinare lex: neque ho-
mo potest vtique nota facere. Sed vniuersale lex instituit: reliqua, iustissima sententia iudicare habent
principes & disponere. Et sic patet plane quod quantum in moralibus est scientiae tantum in eis est certitu-
dinis.

8 ⁋ Ad tertium quod intellectus noster se habet ad manifestissima naturae: sicut oculus vespertilionis
ad lucem solis: Dicendum quod quantuncunque homo non habet: nec modicum notitiae clarae de supernatu-
ralibus: sicut nec vespertilio de sole: tamen pro eo tantillo quod notitiam habet de eis: bene potest habere
notitiam certam sine omni scrupulo erroris, non enim solum est certitudo notitiae: quia clara: sed quia ab
errore libera: vt dictum est supra, quaest. proxima. vnde vespertilio certa potest esse de sole quia lucet, li
cet hunc clare videre non possit.