Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2279

Sources:

Ba: Badius1520a

B189r

1
CIrca secundum arguitur, quod quaelibet res cuiuslibet praedicamenti indifferenter deo
possit attribui. Primo sic. Quae per aequalem distantiam se habent ad idem, si vnum
illorum potest attribui illi propter approximationem aliquam ad illud, & reliquum. sed
omnes creaturae per aequalem distantiam se habent ad deum: quia per infinitam. Cum
ergo aliqua ex creaturis deo attribuuntur, quia aliquam rationem perfectionis im-
portant, per quam ad ipsum habent approximationem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illud
spotest deo attribui, quod ipse habet in seipso, & a quo ipse denominatur: quia in de-
nominando denominans attribuitur denominato, & ipsa denominatio est quaedam attributio. quae
libet autem res cuiuslibet praedicamenti est huiusmodi. luxta illud quod dicit Dionys. c. i. de di. no. Oia Ba189v
simpliciter & indefinita in ipso, quae sunt, praeambiuit perfectissimis vnius suae & causalissimae pro
uidentiae bonitatibus, & ex omnibus quae sunt, laudatur & nominatur. Quod etiam patere potest in-
ducendo exempla rerum cuiuslibet praedicamenti, quibus deus inuenitur in scripturis denominari. Dicitur
enim secundum substantiam spiritus, secundum quantitatem magnus, secundum relationem pater, secundum qualitatem bonus,
secundum agere creare, secundum pati irasci, secundum quando semper esse, secundum vbi vbique esse, secundum
situm sedere, secundum habitum amictus lumine. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia vt dicit in eodem, omnium qui-
dem est quae sunt causale: ipsum autem nihil in omnibus quae sunt supressentialiter exaltatum. sed ni
hil potest deo attribui, nisi quod est ipse. ergo &c.

4 ⁋ Praeterea si indifferenter etiam quaelibet res cuiusli
bet praedicamenti deo attribueretur, tunc sicut per attributionem iustitiae vel sapientiae ad deum, dicitur
deus iustus vel sapiens, similiter per attributionem ligni aut lapidis ad ipsum diceretur lignum aut
lapis. consequens est falsum. ergo & antecedens.

5
⁋ Ad intellectum quaestionis huius & distinctionis eius a quaestione vltimo proposita
in hoc articulo, Sciendum quod aliud est res praedicamenti, aliud ratio praedicamenti circa rem intellecta:
vt ratio substantiae est subsistere siue substare: res praedicamenti substantiae est omne illud cui conue-
nit ista ratio. Ratio quantitatis est secundum partes rem mensurare. Res quantitatis est omne id in quo
per se ratio talis inuenitur: vt est primo quantitas discreta: deinde continua: vt determiat philosophus. iiii. meta.
Ratio propria qualitatis est subiectum informare. Est enim secundum philosophum qualitas: secundum quam quales es-
se dicimur. Res qualitatis est omne cui talis ratio convenit. Et differunt in hoc res praedicamenti &
ratio, quod bene potest alicuius praedicamenti res ad diuina tranfferri, absque eo quod ratio praedicamenti illius
deo attribuatur, ad modum quo res generis bene attribuitur speciei dicendo homo est animal, non
autem ratio eius, secundum quam dicitur genus, scilicet quod est praedicabilis de pluribus differentibus spe
cie. Et secundum hoc multum refert interrogatum in hac prima quaestione & in illa vltima. secundum quod
manifeste apparebit ex earum pertractatione.

6 ⁋ Quantum ergo pertinet ad hanc primam quaestionem, Di
cendum quod attributionem rei alicuius praedicamenti fieri deo, dupliciter potest intelligi: vel per similitudi
nem, vel per proprietatem. Per similitudinem res accepta a creaturis aliquando deo attribuitur, quae per
proprietatem suae naturae esse in deo non potest. Et est ista attributio non proprie attributio: sed magis
translatio quaedam ad aliquid per similitudinem illam explicandum. Vnde res praedicamentorum inquantum
sic deo attribuuntur, non proprie: sed communiter & translatiue dicuntur attributa. Per proprietatem
autem res a creaturis accepta deo attribuitur, quae per substantiam & rei veritatem in deo esse intel-
ligitur, licet modo eminentiori, vt iam dicetur. Quorum est attributio proprie dicta, & ipsa proprie at-
tributa sunt. Primo modo ea quae inueniuntur in creaturis deo attribuuntur secundum illum modum quo in-
ueniuntur in creaturis, secundum quem deus dicitur bos, leo, ouis, & huiusmodi. Secundo modo ea quae
inueniuntur in creaturis deo attribuuntur secundum alium modum & sublimiorem quam inueniuntur
in creaturis. secundum quem deus dicitur bonus, sapiens, iustus, & huiusmodi. Hanc differentiam
attributorum insinuat nobis Augustinus super Io exponens illud Io. xiiii. Ego sum vitis vera. vbi dicit.
Dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem, quemadmodum dicitur ouis, agnus, petra, lapis, &c. huius
modi, quae magis sunt similitudines quam proprietates. Et eam similiter exprimit Ambroius ii. de trinitate. dicens.
Sunt quaedam nomina quae euidenter diuinitatis proprietatem ostendunt, & perspicuam diuinae maiestatis
exprimunt veritatem. Alia vero sunt quae translatiue & per similitudinem de deo dicuntur. Sed hoc du
pliciter fieri potest. Vno modo per similitudinem alicuius proprietatis quam habet in sua essentia. Alio
modo per similitudinem ipsius essentiae suae. Primo modo deus dicitur leo, propter leonis fortitudinem:
quia ipse fortis est: & ouis propter ouis mansuetudinem: quia ipse mansuetus est. & haec est translatio
nis attributio magis vsitata in sacra scriptura: largo tamen modo dicta attributio. Secundo modo
nomine cuiuslibet creaturae potest: deus nominari, non solum quia idea eius est in ipso deo, sed quia ratio
erfectionis eius propria in dei perfectione includitur, in qua fundatur ratio idealis inquantum concipitur a
diuina sapientia: vt infra declarabitur. & est similiter attributio largo modo dicta. Loquendo er-
go de attributis largo modo, dicendum ad quaestionem, quod quaelibet res cuiuslibet praedicamenti quantum
adiprimum modum eius deo potest attribui. Non enim est aliqua res in creaturis, quin sit similitu
do aliqua eius quod est in creatore, quamquam in multo dissimilis. secundum quod dicit Diony. c. ii. cae. Hier. In-
telligere oportet nihil eorum quae sunt esse vniuersaliter boni participatione priuatum. Est igitur
vt ibidem sequitur, ex omnibus intelligere bonas speculationes, ex materialibusque formare dissimiles
similitudines, altero modo intellectualibus habentibus quae sensibilibus aliter distributa sunt. & infra
Est itaque non dissonas formare caelestibus formas ex vilibus materiae partibus: quoniam & ipsa ex ve-
ro bono substantiam possidens, per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectua-
lis pulchritudinis habet, & possibile est per eas reduci ad imateriales primas formas. de quibus plu Ba190r
rima exempla ponit ibidem, & in c. iii. Et propter hanc similitudinem quamquam multum dissimilem: omnia deo
possunt attribui. secundum quod dicit. i. c. de di. no. Oim causalem theosophi multiuoce ex omnibus crea
turis laudant: vt optimum: vt bonum: vt sapientem, vt sanctum, vt aeternum, vt existentem, vt sapientiam, vt
intellectum, vt virtutem, vt regem, vt antiquum, vt iustificationem, vt sanctificationem, vt magnitudinem
omnia excellentem, & in animabus, & in corporibus, & in caelo, & in terra simul, solem, stellam, ignem, aquam,
spiritum roris, nebulam, lapidem, petram. Ex quibus concludit sic. Ex omnibus igitur quae sunt harmoniace lauda
tur & nominatur. Nec mirum quod propter huiusmodi similitudinem omnia deo possunt attribui: quia & pro-
pter eandem omnia quodammodo habent esse in ipso, quod patet ex hoc, quod esse & bene esse habent ab ipso
vt infra patebit loquendo de diuina perfectione. Vnde dicit Dionys. v. c. de di. no. In monade omnis
numerus vniformiter ante subsistit, & habet numerum omnem monas in semetipsa singulariter. &
infra. Sed & in tota omnium natura omnes secundum singulas naturae rationes convolutae sunt per vnam inconfusam
vnitatem. Nihil ergo (vt dicit) inconveniens ex obscuris imaginibus in omnium causale ascendentes su-
permundanis oculis contemplari omnia in omnium causali, & sibiinuicem opposita vniformiter & vnite.
Principium enim existentium, ex quo & ipsum esse & omnia vtcumque existentia, omne principium, omnis
finis, omnis vita, omnis immortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia &c. huiusmodi. secundum quod
ipse annumerat. Ex quibus post pauca concludit. Deinde & omnino de deo & simul praedicantur. sed
hoc secundum similitudinis (vt dictum est) translationem: non autem secundum naturae proprietatem. Vnde sta-
tim subdit. Et nihil est existentium, formosissimum, speciosissimum, sine forma, sine specie, principia,
& media, & fines existentium immensurate & convolute in semetipso perambiens, & omnibus esse iuxta
primam & suprunicam causam incontaminate declarans. & subdit exemplum de sole dicens. Sicut enim iuxta
nos sol sensibilium essentias & qualitates & multas & discretas existentes, tamen ipse vnus ens, & vni
formiter illuminans vnit, custodit, & perficit, & caetera quae annumerat: multo magis in omnium cau-
sali praeextitisse omnium existentium paradigmata secundum vnam superessentialem vnitatem concedendum est. Et se
cundum hoc concessum est supra & determinatum quod omnia in vsum theologicae scientiae cadunt, & ad ip-
sam vt materia eius pertinent: & vt ea quae ad subiecti sui cognitionem, quid deus est, referantur. Et hoc est quod
continuo concludit Dionysius. dicens. Per haec proportionali scientia in omnium causam quantum potentes su-
mus ascendamus. Dia igitur (vt concludit) hinc existentia secundum vnam omnium excellentem scientiam referendum.

7
⁋ Loquendo autem de attributione proprie & secundum proprietatem, tunc ex parte eorum quae attributa sunt
distinguendum. Aut enim intelligitur attributio facienda vniuoce, attribuendo deo veritatem rei quae
est in creaturis secundum modum quo est in creaturis. Aut intelligitur facienda aequiuoce, attribuendo scilicet
ea quae sunt in creaturis, deo secundum modum supereminentem. Primo modo nulla res creata cuiuscumque
praedicamenti deo potest attribui: quia in nullo potest vniuocari creator cum creatura: vt infra di-
cetur. immo sic accipiendo rem praedicamenti, quaelibet res cuiuslibet praedicamenti vere ab ipso remo-
uetur. secundum quod dicit Diony. iiii. c. de mystica theologia. Causa super omnia ens neque essentia est, neque
vita: neque irrationalis, neque insensibilis, neque corpus est, neque figura, neque species, neque quaelitatem aut quam
titatem habet, neque in loco est. &. c. v. Neque anima est, neque intellectus, neque phantasiam, neque opinionem,
aut virtutem, aut intelligentiam habet: neque ratio est neque intelligere, neque dicitur, neque intelligitur,
& caetera huiusmodi, secundum quod annumerat, neque sapientia, neque vnum, neque vnitas, neque diuinitas, aut
bonitas, neque spiritus est, sicut nos sumus, neque filialitas, neque paternitas, neque aliquid quicquid no-
bis aut alicui existentium cognitum. & addit in fine. Sed eorum quae post eam sunt positiones & abla
tiones facientes, ipsam neque auferimus, neque ponimus, quoniam & super omnem positionem est perfecta & sin
gularis omnium causa: & super omnem ablationem excellentia omnium simpliciter perfectione & summitas omnium. Secundo
modo subdistinguendum, aut enim intelligitur attributio facienda sub ratione nominis appropriati creaturae,
aut sub ratione alicuius nominis generalis. Isto secundo modo omnia quae sunt in creaturis deopabent attribui
Primo autem modo aliqua ex creaturis deo paret attribui ex aliquibus praedicamentis, & aliqua non, & ex aliquibus nul
la, & ex nullo omnia. Ad quorum discretionem intelligendum, quod secundum quod amplius declarabitur loquendo de
perfectionibus omnium rerum in deo, quaelibet creatura in suo esse formali quod participat a deo iuxta gradum
naturae suae, & essentiae, quaedam in gradu superiori, alia in gradu inferiori per maiorem vel minorem
approximationem ad esse primi, & hoc ascendendo ab vltima creatura vsque ad supremam, habet ali-
quam rationem diuinae perfectionis in se. In qua quidem est considerare trinia. scilicet rationem ipsius perfectionis sim
pliciter & absolute, & rationem proprietatis essentiae & naturae cuius est perfectio, & rationem imitatio-
nis in gradu conpetenti creaturae. Considerando quancumque creaturam in quaecumque re cuiuscumque praedicamenti
primo modo esse eius est aliquod dignitatis & nobilitatis simpliciter Quare cum omne tale vt dictum est deo de
bet attribui, hoc modo quaelibet res cuiuscumque praedicamenti deo habet per proprietatem attribui: sed non sub
nomine proprio creaturae: vt carnis vel ossis ligni vel lapidis: sed sub comomuni nomine dignitatis, exprimentia Ba190v
scilicet dignitatem perfectionis cuiusque inquantum perfectio est, cuiusmodi est nomen bonitatis, quia
perfectio est in fine rei & complemento. Bonitas autem est, propria ratio finis: vt infra declarabitur. Pro
pter quod bonitas est generale attributum deo, quod omne ens inquantum habet perfectionem aliquam in suo
complemento consequitur: & circuit etiam ipsum esse quod est primumum quo ratio formalis omnis perfectionis consistit.
Complementum enim cuiusque in suo esse dicitur bonitas esse eius, & in eius sapientia dicitur bonitas sapien-
tiae eius, & in eius pulchritudine dicitur bonitas pulchritudinis eius, & similiter perfectio in forma
asininitatis, lapideitatis, & caeterorum huiusmodi dicitur bonitas eius, qua. scilicet perfecte potest quae sunt illius
naturae, & hoc iuxta modum illum quo tale vltimum & complementum in virtutibus actiuis, dicitur virtus
quae est vltimum de potentia. secundum Philosophum in primo cae. & mundo. Vnde secundum Diony. iiii. c. de di. no. nihil
significatur seu intelligitur hoc nomine malum quod est contrarium bono in quocumque, praeterquam non posse quae sunt
proprie naturae perfectae. Hoc modo ergo non sub proprio vocabulo attribuitur res alicuius praedicamenti
deo: sed solum sub hoc nomine generali quod est bonum. secundum quod docet Augustinus viii. de trinitate. cum dicit. Bonum
hoc, bonum illud &c. vt satis expositum est supra. Tertio modo licet esse creaturae cuiuscumque aliquid
dignitatis in se habet ratione perfectionis propriae: quia tamen vt propria est, & in gradu creaturae existit,
limitationem habet, & sic aliquid indignitatis & ignobilitatis habet ex natura suae essentiae ratione
qua creatura est diuersa & diuisa ab essentia diuina, & per hoc est quod diminutum in natura & essentia sua
quod appellatur esse creaturae proprium: hoc igitur modo & vt sic significatur esse creaturae sub proprio vo-
cabulo quod a propria essentia creaturae vt creatura est ei imponitur, veluti lignum, lapis, caro, os & hu
iusmodi, quia nihil quod imperfectionis aut indignitatis alicuius est, deo attribui potest, nulla res crea
turae cuiusque praedicamenti sub suo proprio nomine creaturae per proprietatem potest deo attribui. Vnde
& res illa quae sapientia, seu virtus, aut pulchritudo, aut aliquid huiusmodi in creatura dicitur
sub ratione illa quae in essentia sua est creatura aliqua & limitata, nullo modo deo attribui potest, nisi per
similitudinem, quod intellexit Dionysius. cum dixit. Neque essentia est, neque vita, aut bonitas, aut spiritus, quod
etiam bene expressit per hoc quid subdit. Sicut nos sumus. vt habitum est supra. Esse vero creaturae se
cundo modo: medio modo se habet, & penes hunc modum nomina imposita sunt rebus scilicet iuxta rationem
proprietatis essentiae earum, qualis debet esse vera impositio realis, non sicut illa quae tantum est vo-
calis: vt exponendum est loquendo de dei nominibus. & hoc modo quaedam ex rebus aliquorum praedica-
mentorum deo habent attribui, & aliquorum praedicamentorum nulla: sed nullius praedicamenti omnia.
Et est hic difficultas quaestionis.

8 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod quaedam sunt res praedicamentorum
aliquorum quibus de natura & proprietate essentiae suae convenit aliquid quod est simpliciter dignita-
tis & nobilitatis quantuncumque sit ipsa rei essentia limitata inquantum est creatura. Quaedam autem
aliae sunt res in quolibet praedicamento, quibus de natura sua & proprietate essentiae suae non conve-
nit aliquid quod est dignitatis simpliciter aut nobilitatis. Verbi gratia. Ex natura & proprietate es
sentiae creatae quae sapientia dicitur, est notitia & illustratio quaedam, cuius propria actio est illustra-
re id cuius est: & pulchritudo nihil aliud est quam decentia quaedam, cuius opus est, id cuius est de-
cens & acceptabile facere: quae dignitatis sunt & nobilitatis in quocumque inueniantur: ita quod aliis eis-
dem retentis melius dignius & nobilius est in quocumque, sapientia illustratum esse, quam non illustratum,
pulchritudine decoratum esse, quam non decoratum. Ex natura autem & proprietate essentiae lapidis vt est
lapis, ligni vt est lignum, & caeterorum huiusmodi, non conuenit lapidi, aut ligno, aliquid quod est di-
gnitatis simpliciter aut nobilitatis: vt scilicet quodcunque ens dignius sit & nobilius ex esse illius in ipso
quam ex non esse eius in illo. immo lapidi, aut ligno quicquid nobilitatis inest ex hoc quod tale est, hoc
non esset nobilitatis in alio quocunque, licet nobilitatis est in ligno aut lapide. Bene enim verum
est quod ex proprietate naturae & essentiae suae quaelibet res aliquid habet quod est sibi dignitatis & no-
bilitatis, & quod est sibi optimum: vt oliua ratione essentiae suae aliquod esse habet quod est sibi optimum
& melius inquantum est oliua, quam quodlibet aliud esse cuiuslibet alterius rei. Non tamen illud est opti
mun simpliciter & nobilius, neque cuiuscumque alteri: quia est aliud esse alteri melius & nobilius sim-
pliciter illo, & etiam illi alteri est melius & nobilius licet non oliuae: vt esse leonis simpliciter melius est
&inobilius, & etiam leoni est melius & nobilius quam esse oliuae, licet non sit melius oliuae inquantum
est oliua. Licet enim melius esset simpliciter in rerum natura quod modo est oliua si esset leo: non tamen hoc
esset melius oliuae inquantum oliua est, quia tunc oliua non esset omnino, & bonum cuiuscumque & nobi
le in suo esse specifico consistit. Et hoc est quod dicit Philosophous. ii. physiti. Quod quid est finis &
forma hoc erat quod aliquid erat esse: & propter hoc dignius est non simpliciter: sed ad vniuscuiusque
substantiam. vbi dicit Commen. Eorma est in rebus naturalibus: vt ens sit in dispositione nobiliori
secundum quod est illud ens, non nobilius simpliciter. Nobilius enim in oliua est oliuam esse oliuam,
non nobilius simpliciter. Res praedicamenti cuiusque de primo modo per proprietatem potest deo attribui Ba191r
secundum idem significatum nominis, analogice tamen vt infra patebit. Quicquid enim est sim-
pliciter & absolute dignitatis & perfectionis, deo tribuendum est: vt sunt spiritus, vita, intel-
lectus, intelligentia, & huiusmodi de praedicamento substantiae: magnum, immensum, infinitum,
de praedicamento quantitatis: bonum, sapiens, iustum, & huiusmodi de praedicamento qualita-
tis: paternitas, filiatio, & huiusmodi, de praedicamento relationis: creare, gubernare, & huius-
modi de praedicamento actionis: generari, spirari, & huiusmodi de praedicamento passionis. &
hoc sit absoluendo de huiusmodi rebus & significatis nominum suorum omnem rationem im
perfectionis quam in se includunt vt sunt in creaturis: quia modo sublimiori & omnino perfe
cto habent esse in deo. secundum quod dicit Dionysius capite secundo de diuinis nominibus. Abun-
danter & supersubstantialiter ea quae sunt causatorum praeinsunt in causis. & per hoc analo
gice: vt infra dicetur. Res vero cuiuscumque praedicamenti de secundo modo nullo modo per pro-
prietatem deo potest attribui: quia nihil deo potest attribui quod non sit simpliciter dignitatis & perfectio
nis alicuius: quia quicquid ei attribuitur, ipse est per suam substantiam, qui perfectissimus est, & nobi-
lissimus & dignissimus, cui nihil convenire potest nisi supeminenter, & per superabundantiam dictum,
iuxta doctrinam Diony. Tales sunt res specierum specialissimarum quasi omnium in praedicamento substantiae:
vt sunt homo, asinus, lignum, lapis, & huiusmodi: & similiter in praedicamento quantitatis: vt sunt
triangulus, quadragulus, & caeterae species figurarum: & plures in praedicamento qualitatis: vt albe
do, nigredo, calidum, frigidum, & huiusmodi: & in relatione, duplum, subduplum, maius, minus &
huiusmodi: in actione calefacere, frigefacere: & in passione dolere, irasci, & huiusmodi: & quaecumque sunt in aliis
praedicamentis. iiii, non nisi translatiue deo attribuuntur. secundum quod dicit Augustinus v. de trinitate. Situs, habitus,
& loca, & tempora, non dicuntur de deo proprie: sed translatiue, ac per similitudinem dicuntur in illo.
Nam & sedere super Cherubim dicitur quo ad situm: & abyssum tanquam vestimentum amictus eius, quo ad
habitum: & Anni tui non deficient, quo ad tempus: Si ascendero in caelum tu illic es, quo ad locum.

9 ⁋ Di
ctam regulam de attribuendis deo per proprietatem, & non attribuendis, considerauit Anselmus quando
dixit mon. xv. c. Si quis diligenter singula intueatur, quicquid est aut tale est vt ipsum omnino vni-
uersaliter in quolibet existenti melius sit quam non ipsum: aut tale vt non ipsum in aliquo melius sit
quam ipsum, licet non in quolibet alio. lpsum autem & non ipsum (vt dicit) non aliud hic intelligitur quam veluti
corpus non corpus, verum non verum: & similia. Melius quidem omnino est ipsum quam non ipsum: vt sapiens
quam non sapiens. Quamuis enim iustus non sapiens melior videatur quam non iustus sapiens: quia coniunctum
illud melius est quam istud: eo quod iustitia melior est quam sapientia: non tamen est melius simpliciter non sa
piens quam sapiens. Omne quippe non sapiens simpliciter inquantum non sapiens, minus est quam sapiens: quia omnis
non sapiens melior esset si esset sapiens. Melius autem est in aliquo non ipsum quam ipsum: vt non aurum quam au
rum. Nam melius est homini esse non aurum quam aurum. quamuis forsitan alicui melius esset esse aurum
quam non aurum: vt plumbo. Cum enim vtrumque, scilicet homo & plumbum, sit non aurum, tanto me-
lius aliquid est homo quam aurum, quanto homo inferioris esset naturae si esset aurum: & plumbum tan
to melius esset, quanto preciosius esset si aurum esset. hoc est dicere: quod modo est plumbum: si idipsum
a deo factum esset aurum, vel conversum in ipsum: quanto aurum melius est & preciosius plumbo,
tanto illa res melior esset & preciosior eo quod modo est plumbum. Non tamen sequitur ex hoc
quod plumbum esset melius plumbum, vel quod plumbum esse aurum esset melius plumbo, quam esse
plumbum, sicut patet ex eo quod supra dictum est de oliua. propter quod (vt credo) dixit forsitan.
Nec etiam ex hoc sequitur quod melius esset vniuerso si totum plumbum conversum esset in au-
rum: quia tunc deficeret ei vna species, & melius & preciosius est vniuerso quod in ipso sint plun-
bum & aurum, quam quod omne plumbum esset aurum. Ex quo (vt videtur) apparet quod nulla sit di-
uisio Anselmus praedicta: quoniam nihil est inuenire in creaturis quin non ipsum in aliquo melius sit
quam ipsum. Quicquid enim non est plumbum, siue sit creatura superior in gradu siue inferior, me-
lius est plumbo non esse illud quam esse illud: & hoc eadem ratione qua (vt dictum est) melius est plun-
bo non esse aurum quam esse aurum. & eadem ratione est melius simpliciter vniuerso plumbo se-
cundum totam suam speciem non esse illud quam esse illud. Ealsum est ergo illud primum mem-
brum diuisionis quod aliquid in creaturis sit tale vt omnino sit melius esse ipsum quam non ipsum.
Et est dicendum ad intellectum regulae, quod esse ipsum potest dici aliquid de alio, & similiter non
ipsum dupliciter, vel per existentiam, vel per denominationem. Per existentiam, dicendo hoc est
hoc per essentiam: vt quod homo est animal rationale. Per denominationem, dicendo hoc est hoc per
inhaerentiam: vt quod homo est albus: quia homo nihil est in re, nisi id quod re est animalitas cum
rationalitate. Non autem est re id quod est albedo: sed albedo inest ei. Primo modo procedit obiectio. Ba191v
Nihil enim est in creaturis quod omnino id est cuilibet vniuersaliter melius est esse ipsum quam non ipsum. im
mo non est aliquid quin cuilibet alteri melius sit non esse ipsum quam esse ipsum: siue illud ipsum fuerit
substantia siue accidens. Melius enim est plumbo non esse angelum quam esse: similiter non esse secundum rem
accidens illud quod est sapientia, quam esse: vt patet ex dictis. Secundo modo regula est vera, & illo modo i-
telligenda. Hoc enim modo siue per possibile, siue per impossibile melius esset cuilibet rei quod esset sa
piens quam non sapiens, iustum quam non iustum, & huiusmodi. Vnde de accidentibus in creaturis quae iuxta
dictam regulam aliquid nobilitatis simpliciter important, intelliguntur sumi deo attribuenda: vnde & sola
talia a creaturis ad deum translata proprie attributa dicenda sunt. & sunt quasi dispositiones in deo
& verae dispositiones accidentales in creaturis. Et tunc non valet exemplum Anselmus de non ipso
quod melius est alicui quam ipsum: vt homini non esse aurum quam aurum: quia de substantiis nihil ad istam
regulam: sed debet sumi exemplum de non ipso: vt non esse amarum melius est vino quam esse amarum: quam-
uis sine forte melius est alicui esse amarum quam non esse: vt absinthio. Regulam ergo suam sic intellectam
vt iam dictum est, Anselmus applicat ad propositum, dicens. Cum igitur quicquid est si singula respi-
ciantur, aut sit melius ipsum quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum, sicut nefas
est putare vt substantia supremae naturae sit aliquid quo melius aliquo modo sit non ipsum, sic ne-
cesse est vt sit quicquid omnino melius est ipsum quam non ipsum. Illa enim sola est qua penitus nihil melius:
& quae melius est omnibus quae non sunt quod ipsa est. Ex quo concludit determinationem nostram circa non at
tribuenda deo per proprietatem, & attribuenda, dicene. Non igitur deus est corpus, vel aliquid eo
rum quae corporei sensus discernunt. quippe omnibus his aliquid melius est, quod non est quod ipsa sunt.
Mens enim rationalis quae nullo modo corporeo sensu quid vel qualis vel quanta sit percipitur, quanto
minor esset si esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subiacent, tanto est melior quam quodlibet eo-
rum. Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse quodlibet eorum quibus est aliquid me-
lius quod non sunt ipsa: & est omnino sicut ratio docet, quodlibet eorum quibus omne quod non sunt ipsa
inferius est, quare (vt concludit) necesse est eam esse viuentem, sapientem, potentem, substantiam aeternam
& quicquid absolute melius est ipsum quam non ipsum. Quid ergo quaeritur amplius, quid summa sit illa
natura, si manifestum sit quid omnium sit, aut quid non sit: Reuera nihil. Euacuat enim dicta regula to
tum quaesitum, & fundatur super significata nominium rebus praedicamentalibus impositorum. In rebus enim
in quibus ipsum est omnino melius quam non ipsum, nomina earum imponuntur ad significandum earum naturas
& essentias: vt habentes rationem perfectionis & dignitatis simpliciter & absolute. & sic simpliciter & absolute
ipsas perfectiones earum & dignitates significant, non sub ratione alicuius limitationis in gradu digni
tatis naturae suae, propter quod nullo impediente possunt extendi ad significandum per analogiam id quod eis
de perfectione respondet in creatore, & per hoc deo eminentiori modo attribui quam attribuuntur creatu-
rae, licet sub eisdem nominibus quibus attribuuntur creaturis. Vnde Augustinus lib, xv. de trinitate. c. iiii. Oportet
eum summe viuere, cuncta sentire atque intelligere, non corpus esse, sed spiritum, potentissimum, speciosis-
simum, optimum, iustissimum, beatissimumque. & sequitur in principio. v. c. Haec omnia & quaecumque alia consi-
milia more locutionis humanae digne de deo dici videntur. Quomodo autem a talibus ascen-
dendum est vt cognoscamus sub modo eminentiori esse in creatore ea quae dignitatis videmus in
creaturis, & sic intelligamus ea significari nominibus creaturarum, determinatum est in praecedentibus. In
rebus vero ex quibus alicui melius est esse nou ipsum quam ipsum: nomina earum imponuntur ad signifi
candum earum naturas & essentias, non vt habentes rationem perfectionis & dignitatis simpliciter: sed ali
cui tantum: & sic non absolute ipsas perfectiones earum significant: sed sub ratione alicuius limitationis in
gradu aliquo dignitatis naturae, propter quod impediente ratione limitationis cadente in nominis si
gnificatione non possunt extendi ad significandum per analogiam id quod eis de perfectione respondet in
creatore. Et ideo nec deo possunt attribui, nisi per similitudinem, quia id quod in deo eis respondet
omnino illimitatum est.

10
⁋ Ad primum in oppositum quod omnes creaturae per aequalem distantiam se habent ad deum
ergo aequaliter possunt ei attribui, Dicendum quod licet omnes creaturae per aequalem distantiam ad deum se habe
rent: & omnes essent aequales quo ad gradus naturae, quod non est verum: vt patet ex dictis: & licet etiam quo
ad rationem infinitati eius omnia aequalitur distent ab eo, supiora. scilicet & inferiora: vt procedit obiectio: tamen quia aliquae
res etiam inferioris gradus dicunt aliquid quod simpliciter est melius ipsum quam non ipsum: aliqua vero superioris gradus di
cunt aliquid quod non simpliciter est melius ipsum quam non ipsum. Verbi gratia, Lux inferioris gradus est sole quid est fons
luminis & subiectum, & luminis naturalis origo: quia tamen lux significat id quid melius est omnino ipsum quam
non ipsum. Quodlibet enim melius est si luceat quam si non luceat, aliis eisdem retentis. Lux enim imponitur ad signi
ficandum rem sumb ratione cuiusdam manifestationis per ipsam faciendae. dicente apso Ephsophu. v. Dem enim quod mani-
festatur lumen est: propter quod proprie attribuitur deo dicendo quod deus lux est. Sol vero significat id quo aliquid me Ba192r
lius est non ipsum quam ipsum: vt est mens rationalis humana vel angelica. Et ideo deo attribui non
potest dicendo deus est sol, nisi per quandam similitudinem: dicente Augustinus v. de trinitate. c. i. Quod non inueni
mus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro.

11 ⁋ Ad secun
dum quod deus omnia quae sunt praehabuit: & ab omnibus denominatur: ergo &c. Dicendum quod omnia praehabere
facit quod omnia possunt attribui per similitudinem, non autem per proprietatem. ad hoc enim plus requi
ritur: vt iam expositum est. Ex parte autem denominationis etiam dicendum est, quod est quaedam denomina
tio per attributionem similitudinis, & hoc modo secundum Diony. ab omnibus denominatur, & nominibus omnium
nominatur, secundum quod probat inductio facta in argumento. Est autem alia denominatio per attributionem
proprietatis, & haec est duplex: vel vniuoce, vniversalianalogice. Primo modo nullius rei creatae nomen ei at-
tribuitur: quia in nullo cum creatura vniuocatur: nec sic res alicuius creaturae est in deo: vt infra
videbitur. Secundo modo nomina aliquorum, & non omnium ei attribuuntur: vt dictum est. Et propter hanc diuersi
tatem dicit Dionysius. in eodem. c. i. de di. no. quod theosophi deum multiuoce ex omnibus creaturis laudant: vt
bonum: vt sapientem: vt solem, stellam, ignem, & huiusmodi. post quae subdit. Et est omnia quae sunt, & ni-
hil eorum quae sunt. Sic igitur omnium causae & super omnia enti & innominabili adunabuntur omnia: & omnia eorum
quae sunt nomina.

12 ⁋ Per iam dicta patet quomodo respondendum ad argumenta duo in oppositum.