Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2268

Sources:

Ba: Badius1520a

B188v

1 Ba188v
CIrca Primum arguitur: quod deo nihil possit attribui ex creaturis. Primo sic.
Boethius dicit. c. ii. de trinitate. In diuinis intellectualiter versari oportet, nec de-
duci ad imaginationes: sed potius ipsam inspicere formam quae vere est for
ma: nec est imago, & quae esse ipsum est. sed attribuens deo aliquid ex crea-
turis respicit ad imaginationem. vt enim dicit Dio. de di. no. c. ii. habent causa
tiua causalium receptiuas imaginationes. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Boethius
ibidem. c. iii. Deus vere vnum est, in quo nullus numerus neque subiectum fieri potest. sed id quod a crea
turis attribueretur deo, nunerum aliquem necessario facit cum eo cui attribuitur: & subiectum habet idcu
attribuitur. ldem enim non attribuitur sibiipsi: neque est in seipso. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Si aliquod dicatur at-
tribui deo: hoc est quod coniter inest deo & creaturis: & ex creaturis coniicimus ipsum iesse deo. sed
esse & essentia, viuere & vita sunt huiusmodi. ergo debent dici attribui deo: & esse attributa. con-
sequens falsum est: quia nihil attribuitur nisi alicui praeexistenti: & nihil est secundum rationem intelligendi
prius in deo, quam ratio esse & essentiae, viuere & vitae. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. quae deus habet ex se
ab aeterno, non debent dici ei attributa ex creaturis: talia sunt sapientia, bonitas, & caetera huiusmodi.
ergo &c.

5 ⁋ In oppositum est, quoniam Anselmus dicit in mondo. xv. c. Summa essentia dicenda est quodlibet
eorum quibus est omne quod non sunt ipsa inferius: vt viuentem esse, sapientem, potentem: & quicquid sim-
pliciter melius est quam ipsum. Sed talia non dicuntur nisi ea tribuendo ei ex creaturis. Vnde continuo
subdit. Quid ergo quaeritur amplius, quid summa sit illa natura, si manifestum sit quid omnium
sit: aut quid non sit: ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum Dio. ca. ii. de di. no. omnia diuina quaecumque nobis manife-
stantur: in participiis solis cognoscimus. haec autem qualia sunt secundum proprium principium & funda-
mentum, super intellectum sunt & omnem essentiam & scientiam: vt supressentiale occultum. luxta ex
igitur quae videmus in creaturis: coniicere debemus ea quae intelligere debemus in creatore. &
hoc maxime in creaturis sensibilibus, ex quibus omnis nostra scientia concipitur ortum habens
ex sensu, in quo inferiores sumus angelicis substantiis. Propter quod dicit Diony. c. i. cael. hierar. Ipsi
vt intellectus intelligunt iuxta quod eis fas est. Nos vero sensibilibus imaginibus in diuinas quam
tum possibile est reducimur contemplationes. Nunc autem in creaturis duo videmus: quae ad
earum perfectionem pertinent: vnum per quod perficiuntur secundum gradus suos in esse substantiali:
vt est forma substantialis cuiusque quae dat ei esse primum. Etsi enim materia sit de essentia compo-
siti in habentibus materiam: tamen secundum Boe. c. iii. de trinitate. nihil secundum materiam esse dicitur: sed secundum
propriam formam. Aliud vero est per quod perficiuntur in esse accidentali: vt est forma nobilis accidem
talis quae dat ei bene esse: quod appellatur esse secundum. Vt enim dicit philosophus. iii. Topi, quae sunt ex circunstan
tiis necessariis, sunt meliora. Melius enim bene viuere quam viuere. Et sunt illa quae in creaturis dant
rei bene esse, quasi attributa illis quae dant esse absolutum. Vnde philosophus exponens seipsum in verbo
praedicto, dicit. Ex circunstantia autem est quando exntibus necessariis alia quaedam adiuguntur
bonorum. lgitur quod est ex circunstantia bonorum, absolute melius est quam quid non ex circunstantia. Et
secundum regulam praedictam Anselmus quod absolute melius est ipsum quam non ipsum: dicendum est deo cem
uenire. & secundum quod dicit Ambrus de trinitate. quicquod religiosius sentiri potest, quicquid praestantius ad
decorem, quicquid sublimius ad potestatem, hoc deo intelligas convenire. & secundum quod dicit Augustinus i
de li. ar. Quicquid laudabile aduertitur in rerum natura siue exigua siue ampla laude dignum iu-
dicetur, ad excellentissimam & ineffabilem laudem referendum est conditoris. Tunc autem sum
me ad laudem refertur conditoris: quando. ipsi attribuitur: non solum quia ex ipso esse iudica
tur: immo quia ab ipso est, coniicimus quia est in ipso. iuxta hoc quod dicit de verb. domini. ser.
xxxviii. In creaturis deest aliquid quod laudas: in creatore autem nihil deesse potest: quia quod in-
uenitur in creatura, a creatore artifice processit. & hoc quo ad esse & bene esse. Secundum quod dicit
Dio. c. v. de di. no. Omnia existentia per eandem rationem & esse & bene esse habent: & sunt &
bene sunt, ex ante ente & esse & bene esse habentia. Esse igitur ex circunstantia bonorum deo
attribuendum est, non solum esse absolutum. hoc autem non sit nisi deo attribuendo aliqua quaesunt
dignitatis & nobilitatis absolutae in creaturis. In deo igitur dicendum est esse attributa quasi supra
rationem suae essentiae, a creaturis, in quibus consimilia coniicimus, deo attributa. & hoc quasi
qualitates quasdam substantiae subiectae. secundum quod dicit Auinus, xv. de trinitate. c. vi. Si dicimus aeternus
immortalis, incorruptibilis, immutabilis, viuus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, bea-
tus, spiritus, horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam: caetera
vero huius substantiae qualitates. Sed hoc intelligendum secundum modum qui infra videbitur. Quae autem
& quomodo deo sunt attribuenda: patebit in quaestione sequenti. Ba189r

7
⁋ Ad primum in oppositum, quod secundum Boethium in diuinis non oportet deduci ad
imaginationes, verum est ipsam veritatem imaginationum deo attribuendo: sed bene oportet deduci
ad imaginationes ab illis deo aliquod inesse supereminenter coniiciendo, & hoc appellando omnem formam
creaturae imaginem. secundum quod dicit ibidem. c. iii. in fine. Ex his formis quae praeter materiam sunt, istae for-
mae venerunt quae sunt in materia. Nam abutimur formas vocantes dum imagines sunt. Assimilantur
enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Bene inquam oportet ad tales imaginationes de
duci: ponendo scilicet sub excellentiori modo in deo quae dignitatis sunt in creatura, inquantum forma prin
cipalis & exemplaris excellentioris gradus est quam forma quae imago eius tantum est. secundum quod dicit Dio-
ny. i. c. de di. no. Quia omnium est quae sunt causale, ipsum nihil est in omnibus quae sunt supessentialiter
exaltatum.

8 ⁋ Ad secundum quod in deo nullus est numerus, & subiectum esse non potest: dicendum quod in eo
nullus est numerus re absoluta vel intentione differentium inter se, neque etiam differentium re absolu
ta, vel intentione a sua essentia. Sic etiam differentium subiectum esse potest per suam substantiam. Re enim dif
fert accidens a subiecto: intentione autem differentia a genere in constitutione speciei. Sic enim intelli-
git ipse Boethius dictum suum. Vnde ei quod dicitiNullus in eo numerus, nullum in eo aliud est praeter
id quod est, & ei quid dicit Subiectum fieri non potest, addit. Nam quod caeterae formae subiectae sunt acciden-
tibus hoc facit materia. & subdit pro vtroque. c. iiii. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuer-
sitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo: atque idcirco nec numerus. Deus vero a nul-
lo differt, vel accidentibus, vel substantialibus differentiis in subiecto positis. Bene tamen potest esse in
eo numerus aliquorum differentium ratione tantum, cuiusmodi sunt attributa, quibus etiam bene potest quo
dam modo esse subiectum: vt videbitur consequenter.

9 ⁋ Ad tertium dicendum quod aliquid coniicimus
in deo ex creaturis dupliciter, aut quia per creaturas, aut quia a creaturis. Primo modo coniici
mus in deo simplicitatem, immutabilitatem, infinitatem, & huiusmodi, quae insunt deo ratione qua est
essentia quaedam, & nullo modo sunt in creaturis. Secundo coniicimus aliqua in deo esse duplici-
ter, aut ab eis quae sunt de essentia creaturae, aut ab eis quae sunt addita essentiae, velut acciden
tia in ea. Primo modo coniicimus deo inesse viuere essentiam & vitam. Secundo modo coniicimus
ei inesse sapientiam, bonitatem, & huiusmodi, & hoc quia videmus ea aliquo modo inesse creatu-
ris: vt aliquid nobile, propter quod ea attribuimus deo: vt patebit in sequenti quaestione. Quae pri-
mo modo coniiciuntur in deo, non dicuntur attributa, nisi extenso nomine. Quae vero secundo modo
coniicimus deo inesse ex creaturis, nullo modo dicuntur attributa deo: sed solummodo illa quae
coniicimus ei inesse tertio modo. Ad rationem enim attributi tria requiruntur, Vnum quod ipsum sub
se habeat aliquid, cui vt subiecto fiat attributio, cuius sit quasi dispositio super rationem subie
cti. Alterum est quod sit nobile quid. Tertium quod in creaturis aliquo modo inueniatur. Hoc enim modo
se habent sapientia, bonitas, & huiusmodi, quae quasi qualitates aut dispositiones sunt additae essen-
tiae. Et ideo illa sola proprie dicuntur attributa, esse autem, viuere, essentia, & vita, attributa proprie dici
non possunt: quia sunt rationes primae conceptae in deo: super quas fundantur conceptus omnium aliarum ra-
tionum. Et similiter immutabilitas, simplicitas, aeternitas, infinitas, & omnia huiusmodi, attributa dici non
possunt: quia creaturis non insunt, & ideo nec ab ipsis deo tributa, licet per ipsas deo inesse du-
ctu rationis cognita.

10 ⁋ Ad quartum, Dicendum quod aliquid potest intelligi deo attributum dupliciter. Vno
modo quo ad attributi in eo cui attribuitur realem existentiam. Alio modo quo ad nostram super hu-
iusmodi eius existentia innotescentiam. Primo modo nihil omnino deo attribuitur a creaturis ex tem
pore nisi aliquae relationes: vt quod sit creator, domins, aut huiusmodi: quae nec attributa dicuntur, quia
non dicuntur proprie attributa, quae deo ex natura sua non insunt ab aeterno. Quae dicuntur attributa
secundo modo multa ex creaturis deo attribuimus, non solum per creaturas: sed quia ea videmus
esse in creaturis, tanquam ea quae sunt nobilitatis, ex creaturis ipsa deo inesse cognoscimus. Et ideo
ex creaturis ea deo tributa dicimus.