Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2248

Sources:

Ba: Badius1520a

B187v

1
CIrca Quartum arguitur: quod futurum maxime deo conuenit: & quod propriissime dicatur
de eo erit, quoniam illud propriissime deo convenit, quod summe remotum est a ratione de
fectus. Ipse enim est summe indeficiens. tale est futurum: quia inquantum futurum, ad so
lum esse ordinatur. ergo &c.

2 ⁋ Quia praeteritum maxime deo convenit: vt propriissime
dicatur de eoifuit, arguitur per hoc quod dicitur Io i. In principio erat verbum. Vbi per il-
lud verbum erat: exprimitur aeternitas filii cum patre.

3 ⁋ Quia autem praesens maxime
deo convenit: vt propriissime dicatur de eo est: arguitur per Anselmus qui dicit in prosol xxii. Tu es quid proprie
&: simpliciter es: quia non habes fuisse aut futurum: sed tantum praesens esse.

4
⁋ Dicendum ad hoc secundum praedicta in quaestione praecedenti: quod cum esse, fuisse, vel fore pro
prie non dicuntur de deo secundum rationem qua distiguunt tempora propter defectum & imperfectionem eis an
nexam: sed solum ratione qua aliquod dignitatis important: Etsi igitur quo ad hoc esse, fuisse, & fore Ba188r
attribuuntur aeternitati. scilicet eo quod aliquod dignitatis important in ratione durandi: tamen illud verissime aeter
nitati congruit ad ipsam exprimendum: quod maiorem dignitatem durationis in creaturis importat:
& minorem rationem indignitatis. & hoc est praesens secundum deteriata in praecedenti quaestione Veruntam distin-
guendum secundum quod distinguit Augustinus super Ion quod cum dicitur est, fuit, & erit, duo intelliguntur: & res signifi
cata: & modus significandi sub proprietate temporis. Dicit enim quod verbum substantiuum duplicem habet
significationem. Aliquando enim temporales motus secundum naturam aliorum verborum designat. aliquando substan-
tiam vniuscuiusque sine motu. Primo modo aequaliter congruunt deo & aeternitati esse fuisse & fore:
quia idem significant scilicet diuinam substantiam sub ratione durationis: quae est sua aeternitas. Secundo autem
modo dicendum quod maxime ei congruit ratio nunc praesentis: tum propter eius actualitatem: tum propter eius immu
tabilitatem: quae minime inueniuntur in praeterito & futuro: & maxime conveniunt aeternitati. Vnde propter
praesentis actualitatem dicit Aug. li.l lxxxiii quaestionibus quaes xvii. Omne praeteritum iam non est: omne futurum nondum est. Don
igitur & praeteritum & futurum deest. apud deum autem nihil deest: nec praeteritum igitur nec futurum: sed omne prae
sens est apud deum. Propter eius vero immutabilitatem, dicit in quid xix. Quod immutabile est, aeternum est.
semper enim eiusmodi est, quod autem mutabile est, tempori obnoxium est. Non enim semper eiusmodi est, in aeterno
ergo cum proprie dicitur: nec quicquam praeteritum, nec quicquam futurum: sed quicquid est, tantummodo est.

5 ⁋ Est autem aduertendum
quod licet esse simpliciter acceptum magis proprie congruit deo & aeternitati quam fuisse vel fore: & propter
hoc dicat Anselmus Non fuisti heri, aut eris eras: sed heri & hodie & cras es: tamen ipsum esse deteriatum per
illud quod simul totam rationem durationis importatae per esse, fuisse, & fore, importat: cuiusmodi est hoc aduer
bium semper: adhuc magis proprie congruit ei: vt verissime circumloquamur aeternitatem dei, dicendo quod
semper est. secundum quod dicit Anselmus Mon. xxiiii. c. Si dicatur semper esse, nihil melius intelligitur quam aeterne
ese. id est interminabilem vitam perfectam simul totam obtinere.

6
⁋ Ad primum in oppositum de futuro quod est summe indeficiens ab esse, Dicendum quod aliquid
non deficit ab esse, aut quia omnino caret esse: sicut lapis non moritur quia caret omnino vita: aut quia indesinenter
conseruat suum esse. Hoc secundum propriissime congruit & deo & aeternitati: primum autem minime. & illud ma
xime inuenitur in futuro inquantum futurum: hoc autem secundum in paneti inquantum penseps est. Et ideo verius ei conve
nit pensops, quam futurum.

7 ⁋ Ad secundum de praeterito, dicendum quod in aeternitate secundum modum nri intellectus aliquid
concipimus positiue: & aliquid priuatiue. Positiue, vt quid semper instet consiliter & eodem modo se habendo.
Priuatiue, vt quod principio & fine durationis caret: Vbi ipsa priuatio fundata in affirmatio
ne est. Simplex enim vniformitas aeternitatis non patitur initium aut finem: quia non sunt sine mutabilita
te, quae repugnat vniformitati. Et sic principalior ratio & perfectior aeternitatis intelligitur per hoc
quod positiue significatur, quam per hoc quod priuatiue. Nunc autem secundum id quod positiue significatur: exprimitur per
esse propriissime, vt dictum est. quod autem proprie exprimitur per fuit vel erit, hoc est quo ad illud quod
priuatiue significatur in aeternitate. scilicet carentia principii. Et sic simpliciter magis proprie circumloquitur
aeternitas per est praesens, quam per aliquod praeteritum vel futurum. et si quo ad aliquod magis proprie circumlo-
quitur per praeteritum, hoc est secundum quid. Et secundum hoc Io . i. circumloquitur propriissime aeternitas filii cum
patre per hoc verbum erat, quia ly erat propriissime exprimit rationem principii carentis omni principio
durationis, propter praeteritionem quae importat antecessionem: & cum hoc quodammodo statum manentis aeter
nitatis ratione coniunctionis eius ad praesens: quia praeteritum imperfectum est. Non tamen per illam circumlocutionem in
tenditur quod simpliciter & absolute magis proprie circumloquitur aeternitas per aliquod praeteritum quam per praesens.