Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2236

Sources:

Ba: Badius1520a

B187r

1
CIrca Tertium arguitur quod aeternitas non possit distigui secundum praesens, praeteritum, & fu
turum, vt secundum ipsam deus dicatur esse, fuisse, vel fore. Primo sic. Aeternitas in nu
lo est dissimilis: quia esse dei ad quid sequitur: est numquam dissimiliter se habere: vt iam prae
dictum est. illa tria esse, fuisse, & fore, ponunt in duratione essendi aliquam dissimili
tudinem: quia aliter essent synonyma. quod falsum videtur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
Anselmus dicit in Monol. xxxiiii. Suma essentia constat sine principio & sine fine
nec habere potest praeteritum aut futurum: nec hoc praesens quo nos vtimur. Sed aeternitas non potest distin
gui penes ea quae deus in se habere non potest: quia ipse est sua aeternitas, vt dictum est. ergo &c.

3 ⁋ Contra
est illud Apocs i Qui est, & quid erat, & quid venturus est.

4 ⁋ Item Anselmus in Mon. c. xx. Suma essentia ne
cesse est vt sit vbique & sempie id i. in omni loco, & in omni epere. Sed non est in omni tpore nisi eius aeternitas omnem
differentiam temporis in se contineat. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut est in aliis attributis deo ex eis quae exprimunt aliquod esse
in creaturis: quod quicquod est nobilitatis & dignitatis in creaturis: sed sub aliqua ratione defectus &
ignobilitatis: deo attribuimus quod nobilitatis est & dignitatis amouendo ab eo quod indignitatis est
& ignobilitatis, vt infra videbitur: Sic est & circa durationem dei quae dicitur aeternitas. Deo attribuere
debemus quicquid dignitatis est & nobilitatis in duratione creaturarum amoto omni eo quod indigni
tatis est & ignobilitatis. Nunc autem ita est quod circa illas differentias quae sunt esse, fuisse, & fore, duo est
considerare. Quorum vnum est ratio durationis in esse: quod est nobilitatis & dignitatis. Dignius enim. &
melius est esse quam non esse, fuisse quam non fuisse, fore quam non fore. Aliud vero est indignitatis quod est eis anne
xum: vt ei quod est fuisse, praeteritio: qua id quod habitum est iam non sit: & ei quod est fore, futuritio: quae id quod fu
turum est, nondum sit: & ei quid est esse, transitus: quo praesens non perseuerans sit: quod omnino imperfectionis est &
ignobilitatis. Quantum ergo est ex parte durationis in eo quod est esse, fuisse, & fore, absolute concedendum
est quod aeternitas quae est dei duratio, possit distingui secundum praesens, praeteritum, & futurum, vt secundum ipsam
deus dicatur esse, fuisse, & fore, distinctione dico non rei sed rationis: distinguendo scilicet secundum rationem intelle
ctus nostri simplicitatem aeternitatis iuxta rationes vicissitudinis tporis: sicut intellectus noster distin
guit simplicitatem attributorum quae idem sunt in deo: iuxta rationem diuersitatis eorum in creaturis. Intellect
enim noster non potens attingere infinitam simplicitatem in deo, ea quae in ipso sunt simplicia quodammodo di
uidit & distinguit, vt infra dicetur loquendo de creaturis attributis. Et hoc bene est secundum naturam
rei: quia quaecumque sunt re distincta in creaturis & dignitatis alicuius, in deo sunt vnita & virtute
in vno simplici adunata, vt infra dicetur loquendo de diuina perfectione. Vnde aeternitas virtute in se
continet quicquod durationis in tempore est: sicut mensura supior quidcquod est in inferiori. Quantum vero est
ex parte praeteritionis circa fuisse: & expectationis circa fore: & fluxus circa esse: omnino abnegandum est
in aeternitate distingui esse, fuisse, aut fore. lta quod secundum illas rationes defectus & imperfectionis circa
esse, fuisse, & fore. secundum quaes reperiuntur in tmporalibus: Dicendum est deum, proprie nec esse, nec fuisse, nec
fore. Et hoc est quod dicit Augustinus de vera rel. Mentis aspectu ab aeternitate omnem mutabilitatem seiugo
& in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno: quia spatia temporis praeteritis & futuris rerum mo
tibus constant: nihil autem praeterit in aeterno: & nihil futurum est: quia & quod praeterit esse desinit: &
quod futurum est nondum esse coepit. Aeternitas autem tantummodo est, nec fuit quasi iam non sit, nec erit
quasi adhuc non sit. ldem super Ion ser. xxxiiii. In omnibus actionibus & motibus nostris & in omni prori
sus agitatione creaturae duo tempora inuenio: praeteritum & futurum. Praesens quaero. Nihil stat:
quod dixi, iam non est: quod dicturus sum, nondum est: quod feci, iam non est: quod facturus sum, nondum
est: quod vixi, iam non est: quod victurus sum, nondum est. Praeteritum & futurum inuenio
in omni motu rerum: in veritate quae manet, praeteritum & futurum non inuenio: sed solum
praesens: & hoc incorruptibiliter, quod in creatura non est. Discute rerum mutationes: inuenies
fuit, & erit: cogita deum, inuenies est: vbi fuit, & erit esse non possit. Quod verum est quantum est ex
parte rei aeternae, & imperfectionis quam important praeteritum & futurum circa durationem.
Quantum tamen est ex nostrae considerationis ratione: & eius quod perfectionis important, bene contingit
ponere in diuina duratione praeteritum & futurum cum praesenti. Secundum quod dicit Anselmus in prosoli. xix. inter
rogando & soluendo. Si per aeternitatem tuam fuisti, & es, & eris, & fuisse non est futurum esse: & esse non
est fuisse vel futurum esse: quom aeternitas tota est simul: an de aeternitate tua nihil praeterit vt iam non Ba187v
sit: nec aliquod futurum est quasi non sit: Non ergo fuisti heri, aut eris cras: sed heri, & hodie, & cras es.
Immo nec heri, nec hodie, nec cras es: sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri, & ho
die, & cras: quam in tempore. Per quod innuit aparte quod deus peraeternitatem suam habet quod est, fuit, & erit quo-
dammodo: & quod alio modo non est, non fuit, non erit: & vnum ratione perfectionis quam important in duratione essen
di: alia vero ratione imperfectionis quam important circa rem temporalem secundum quod sunt differentiae temporis. Vnde
dicit in Monoli. xxii. c. Nec ideo quoniam fuit aut erit aut est, aeternitati eius euanuit aliquid a praesenti tem
pore cum praeterito quod iam non est, aut transiit cum praesenti quod vix est: aut futurum est cum futuro quid nondum
est. Quamuis enim de illa re & de temporalibus sit vna prolatio propter loquendi consuetudinem, diuersus
tamen est intellectus propter rerum dissimilitudinem: nec in se recipit temporum distinctiones, vt nunc, vel tunc
vel aliquando, nec secundum labile praesens tempus quo vtimur: quoniam aeternitas eius nihil aliud est: quam ipsa immu
tabilis, & sine partibus. Et Augustinus de sent. Prosperi. Quamuis natura immutabilis non accipiat fuit, & erit,
sed tantum est: ipse enim veraciter est: quia aliter quam est, esse non potest: tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus
nostra versatur mortalitas, non mendaciter dicimus & fuit, & est, & erit. Fuit enim in praeteritis seculis.
est in praesentibus, erit in futuris. Euit quippe, quia nunquam defuit: erit quia numquam deerit: est quia semper est.
Neque enim velut qui iam non sit: cum praeterit, occidit: aut cum praesentibus tamquam non manens labitur: aut cum fu-
turis tamquam non fuerit orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio varietur, quid pro nullo deesse po
tuit, aut potest, aut poterit tempore, vere dicuntur de illo cuiuslibet temporis verba.

6
⁋ Per haec patent obiecta. Cum enim dicitur in primo: quod est, fuit, & erit, ponunt in dura
tione essendi dissimilitudinem: Dicendum quod verum est in tpore, vbi re differunt: & hoc propter successio-
nem & mutabilitatem in mensurato: non autem in aeternitate, vbi differunt sola ratione in eodem fixo &
pmanenti vt dictum est. Vnde dicit Anselmus in Prosol. c. xx. Transis omnia etiam aeterna: quia tua & illorum aeterni
tas, tota tibi praesens est: cum illa nondum habent de sua aeternitate quod venturum est: sicut iam non habent prae-
teritum. Tua aeternitas continet secula temporum: quae seculum quidem est propter indiuisibilem vnitatem: se
cula propter interminabilem immensitatem. Vnde & dicit in Mon. xxviii. Propter incommutabilem aeternita
tem suam nullo modo secundum aliquem motum potest dici quia fuit vel erit: sed simpliciter est: nec mutabiliter est
aliquod quod aliquando non fuit aut non erit. Vnde patet quod non distinguitur aeternitas dei secundum praesens, praeteritum-
& futurum propter aliquam horum diuersitatem in ipsa, sed propter respectum ad diuersa tpora secundum illa
distincta: quibus praesens est simplex aeternitas tota. secundum quod dicit Augustinus super Ion Cum de sempiterna re
proprie dicatur est. secundum nos proprie dicitur fuit, & erit. Euit: quia numquam defuit, vel deest, vel deerit. Et secundum
hunc modum vnum nunc aeternitatis: omnia complectitur tpora. secundum quod dicit hoe. in fi. de conso. Est autem deo
semper aeternus & praesentaneus status: in sua manet simplicitate praesentiae, infinitaque praeteriti & futuri
spatia complectens, quasi iam gerantur. Quom autem se habent adinuicem nunc aeternitatis, aeui, & tporis secundum con
uenientiam & differentiam, exponi debet loquendo de aeuo & tpere cum creaturis.

7 ⁋ Ad secundum patet per di-
cta. Bene enim verum est quod aeternitas non potest distingui per praesens, praeteritum, & futurum, tamquam per differentia
re: quia sic non habet ea in se. potest tamen distingui secundum ea differentia rationis: quia rationes illorum in se habet
& continet, sicut dictum est.

8 ⁋ Ad primum in oppositum de Apo. Dicendum quod loquitur de esse, fuisse, & fore,
secundum expositum modum.

9 ⁋ Similiter ad dictum Anselmus quoniam loquitur de esse in tpore: non sicut mensuratur in mensu
rato: sicut praetendit obiectio: quia sua stante aeternitate est in omni esse & ente quod est, inquantum in esse continet
ipsum. & quid sic est in tpore, non oportet quod eius duratio sequatur differentias tporis. secundum quod omnia haec expresse
dicit Anselmus prosol. xxii. In nullo (inquit) tpere proprie dicitur esse: quia omnino a nullo alio continetur: & tamen
in omni tempore quodammodo dici potest esse: quoniam quicquod aliud est ne in nihilum cadat ab ea praesente
sustinetur. Suma ergo substantia nulla temporum lege ad partium multiplicitatem cogatur: aut praesens
esse tota pluribus temporibus prohibeatur.