Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2225

Sources:

Ba: Badius1520a

B186r

1
CIrca Secundum arguitur: quod aeternitas non potest dici mensura esse dei. Primo sic. Dis
mensura importat finitationem. Vnde ad exprimendum infinitatem gratiae Christian, di
lo id est quia data est ei gratia non ad mensuram. Sed esse dei est infinitum: & infini
o nulla convenit finitatio. ergo nulla mensura. etsi ergo deus dicatur aeternus
aeternitas tamen non potest dici eius mensura.

2 ⁋ Secundo sic. continentia mensurae non ex
cedit mensuratum: continentia aeternitatis excedit esse dei: quia continet tempora
& omnia temporalia. secundum quod dicit Anselmus in Prosol. Sicut seculum continet omnia temporalia: sic tua aeterni
tas continet secula temporum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Mensura debet esse vnigenea mensurato. secundum philosophum
x. Met. Aeternitas non est vnigenea esse dei: quia esse dei est omnino simplex, in quo nulla cadit multiplici
tas neque diuisio. in aeternitate autem cadit multiplicitas & diuisio dierum & annorum, & huiusmodi, quae sunt
spatia durationis. Micheae. v. Egressus eius a diebus aeunitatis. In psal. Annos aeternos in mente habui.

4
⁋ Quarto sic. Mensura continet mensuratum. & sic mensuratum est in sua mensura, Deus non est in sua aeterni
tate: quia Anselmus dicit ad deum in Prosol. Tu es tua aeternitas. ldem autem non est in seipso nisi per accns: vt
dicitur in. iiii. Physicae. In deo autem nullum cadit per accns. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. Dem id cuius est mensura, aequaele est
& comparabile suae mensurae. Ri. autem de trinitate. dicit. Immensum nulli mensurae aequaele vel comparabile inuenitur
Sed deus est immensus. deus ergo nullam mensuram habet. Non est ergo aeternitas mensura dei.

6 ⁋ Contra
est, quoniam sicut se habent tempus ad temporale: aeuum ad aeuiternum: sic aeternitas ad aeternum. Sed tempus est men
sura temporalis: aeuum aeuiterni, vt videbitur loquendo de creaturis. ergo &c.

7
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum philosophum. x. Meta. Mensura est id per quod cognoscitur
quantitas rei: & debet esse vnigenea mensurato. Vnde & secundum diuersam rationem quantitatis mensurandae in
rebus respondent eis diuersae mensurae: vt sicut quantitas mensurati cognoscitur per quantitatem mensurae
sic qualitas & species mensurae cognosci debet per qualitatem & speciem mensurati. Propter quod dicit
Philosophus. iiii. Physicae. Cum quaerimus quid est tempus, oportet abhinc incipere, quid est motus: Nunc autem ita est
quod quantitas rei large sumendo nomen quantitatis: vel consistit in natura & veritate essentiae rei: vel
in extensione rei & numero partium eius: vel in duratione sua essendi. Secundum primum modum quantitatis
dicitur quantitas maior vel minor in re. secundum quod in essentia sua verius esse naturae & essentiae habet
& secundum hunc modum invnoquoque genere & gradu entis: est vnum primum quod est mensura omnium aliorum
vt in coloribus color albus, & in literis vocalis, & sic de aliis, vt determinat philosophus in x. Metap.
Et secundum hunc modum deo non respondet aliqua mensura: immo ipse est primum & mensura omnimialiorum
entium, vt dictum est supra. Secundum alium modum dicitur quantitas maior vel minor in re secundum maiorem vel
minorem extensionem vel numerum partium rei. Et secundum hunc modum solum inuenitur mensura in habentibus
quantitatem continuam vel discretam: quibus & proprie convenit mensurari. & sic quantitas est mensura
habentium quantitatem continuam in continuis, & discretam tam in discretis quam in continuis, inquantum discretio partium
cadit in continuis: secundum quod habitum est supra. Vnde & ex ratione mensurae in quantitate praecipue discreta
deriuatur ratio mensurae in omnibus aliis, vt dicit Comm. super. x. Meta. Vnde quia in deo non cadit quantitas
nisi virtutis, potentiae, bonitatis, & huiusmodi, talis mensura non cadit in ipso nisi secundum quantitatem vir
tutis in potentia, sapientia, & bonitate, & huiusmodi. Et appellatur huiusmodi quantitas eius immensitas siue
infinitas. de qua infra videbitur. Secundum tertium modum dicitur quantitas maior vel minor in re secundum du
rationem maiorem vel minorem in essendo. & secundum hunc modum inuenitur ratio mensurae in omni ente: &
est quantitas mensura omnis habentis esse: quia nihil est ens nisi iuxta propriam qualitatem naturae suae
habeat, proprium modum essendi: cui respondet necessario proprius modus durationis in essendo. Vnde
& secundum diuersitatem esse rei & modi essendi eius: diuersificatur talis mensura: & est triplex secundum di-
uersitatem triplicis esse, & triplicis modi essendi in rebus. Est enim quiddam esse omnino immutabile, & substantia,
& opeatione: sicut est diuinum esse, vt habitum est supra. Cuius duratio siue quantitas durationis in essen
do, propter eius immutabilitatem est semper fixa stans & eodem modo perseuerans: nec incipiens, nec deficiens,
nec secundum aliquod in ipso existens incipere ac deficere potens. & appellatur aeternitas. Est autem quoddam
aliud esse: quod etsi forte in immutabilitate solidetur alterius munere & in substantia rei & in eius ope
ratione: vt nec ipsum, nec aliquid in se vnquam deficiat aut varietur: sed semper fixum stet: & eodem modo perseue
ret: incepit tamen esse, & deficere potest ab esse: vel ab aliquo quod in ipso est: & hoc ex debilitate, propriae
naturae: cuiusmodi est esse substantiarum sepatarum: quaerum duratio siue quantitas durationis in essendo
propter earum immutabilitatem in diuina contemplatione: in qua forte (secundum quod in ii. de trinitate. de beatis di
cit Augustinus ) non habent volubiles cogitationes, fixa est: & stans, & eodem modo perseuerans: licet quandoque ince-
pta & potens deficere. & appellatur aeuum. Tertium vero esse quod & incepit & deficiet & in substantia rei Ba186v
& in eius operatione, continuum fuxum habens & mutationem, cuiusmodi est esse generabilium & corruptibi
lium: quorum duratio siue quantitas durationis in essendo propter eorum mutationem in continuo sluxu
est & successione incipiens & deficere potens. & appellatur tempus: quod propter fluxum suum distinguitur
contra aeternitatem & aeuum, comprehendendo ambo scilicet aeuum & aeternitatem proprie dictam, sub aeternitate con
muniter dicta: & hoc propter eorum statum. secundum quod dicitur in Comm. antepenultimae propotonis de causis. Du
rabilitatis duae sunt species: quarum vna est stans fixa: & altera temporalis & mota. Et vna earum ag
gregatur simul: & altera est currens extensa. Vnde Boethius . v. de conso. In aeternitate non est pers, & pers
sed per priuationem prioris & posterioris intelligitur. Sed vniversalitas & totalitas alterius durabilitatis quae est
tempus: est per partes suas: quarum vna praeterit: & altera succedit secundum prius & posterius. & in eodem dicit.
Aeternitas est duratio permanens: tempus vero successiua. Et iterum in eodem. Nec aeternitas, nec aliquid
in aeternitate praeterit. In tempore vero vtrumque reperire contingit. Et licet sic tempus distinguitur secundum
philosophous contra aeternitatem communiter acceptam: ipsa tamen secundum quod proprie accipitur secundum theologos & rei
veritatem, distinguitur etiam contra aeuum, vt iam dictum est. De natura enim aeui & tporis infra sermo haben
dus est loquendo de creaturis. Sed de aeternitate proprie dicta ad praesens sermo est scilicet vtrum aeternitas
possit dici esse mensura dei: cum concessum est quod deus potest dici esse aeternus. Et est dicendum simpliciter quod
sic. Sicut enim tempus dicitur mensura rerum temporalium: quia dicit durationem earum in modo existendi in
fluxum. scilicet & successione continua: & aeuum mensura aeuiternorum: quia dicit durationem eorum in modo essendi
eorum, in permanentia. scilicet incipiente tantum & potente deficere: Sic aeternitas dicitur mensura aeterni: quia dicit
durationem eius in modo essendi, in permanentia. scilicet non incipiente: nec omnino potente deficere. Differt tamen, quod in illis
mensura re differt a mensurato: sicut accns a subiecto: Si tamen tempus sit aliquid re in tmporali praeter id quod ha
bet esse in apprehensione animae: & similiter aeuum in ipso aeuiterno: de quibus debet esse sermo, loquendo de
creaturis. In deo vero aeternitas quae est eius mensura, ab ipso differt sola ratione, ad modum quo
alia diuina attributa differunt a diuina essentia. Vnde sicut a diuina bonitate aut sapientia dif
fert sola ratione eius immensitas aut infinitas, cum dicitur quod diuina bonitas siue sapientia immen
sa est, aut infinita: cum tamen immensitas dicit mensuram bonitatis aut sapientiae diuinae in secun-
do modo mensurae, vt dictum est, & amplius infra dicetur: Sic a diuino esse quid secundum praedeterminata deus
ipse est: differt sola ratione eius aeternitas, cum dicitur quia deus est aeternus: cum tamen aeternitas
dicat mensuram diuini esse: eo quod aeternitas significat modo durationis id quod diuina natura
significat modo rei durantis. secundum modum iam dictum. Et est ista diuersitas solum respectu in-
tellectus concipientis esse dei sic vel sic: sicut contingit in aliis attributis, vt infra videbitur.
Et forte sic est de tempore: quod nihil ponit in re nisi secundum conceptionem animae: de quo infra
dicetur.

8
⁋ Ad primum in oppositum: quod omnis mensura importat finitationem, quae deo non
conuenit: Dicendum quod cum (vt dictum est) mensura vnigenea debet esse mensurato: vbi er-
go mensuratum est finitum & limitatum: & mensura limitationem importat. vbi autem menfura
tum est infinitum & illimitatum: & mensura nullam limitationem importat, vt in deo. Vnde quod
dicitur, quod spiritus datus est Christo non ad mensuram, intelligitur non ad mensuram aliorum ho-
minum: in quibus erat gratia spiritus limitata: vt habet ibidem exponi.

9 ⁋ Ad secundum: quod aeterni-
tas plura continet quam diuinam naturam, ergo excedit eam: & non potest esse mensura eius: Di-
cendum: quod aliquid continet aliud tamquam mensura intrinseca: vel tamquam mensura extrinseca. Quod rem
excedit continendo aliud tamquam mensura intrinseca: non est propria mensura eius quod exceditur: vt
quantitas bipedalis non est propria mensura pedalis substantiae. Quod autem rem excedit con-
tinendo aliud tamquam mensura extrinseca: bene potest esse propria mensura eius intrinseca: vt ten-
pus quod est mensura propria motus primi mobilis intrinseca, est mensura communis extrinseca
omnium aliorum motuum. Quomodo autem aeternitas continet tempora & temporalia, exponen-
dum est loquendo de tempore.

10 ⁋ Ad tertium: quod aeternitas non est omnino simplex sicut est esse dei:
quia in ipsa cadit multiplicitas dierum & annorum: Dicendum quod dies & anni ascribuntur durationi
aeternitatis, non quia haec aliquam diuersitatem aut distinctionem seu successionem ponant in ipsa aeterni-
tate: sicut nititur procedere argumentum: sed quia aeternitas infinitorum annorum ac dierum rationes in se con-
plectitur: quae si in infinitum accipiendo cucurrissent ante primum instans temporis, simul cum toto
eorum defluxu stetisset immutabilis aeternitas. Et secundum hoc aliquando facta in aeternis temporibus dicumn
tur fuisse disposita fieri. secundum quod dicit Apostolus soius vlti. Potens est vos confirmare iuxta euangelium
meum & praedicationem lesu Christin, secundum reuelationem mysterii aeternis temporibus taciti: quod nunc pate
factum est. Secundum etiam quod dicit Anselmus Prosol. c. xxii. Tua aeternitas continet secula temporum. Ba187r

11
⁋ Ad quartum: quod deus non est in sua aeternitate: quia nihil est in seipso nisi per accidens: Dicendum quod verum
est vbi mensura & mensuratum differunt re: vt vinum & amphora: de quibus loquitur philosophus. iiii. Physicae. Vbi
autem differunt sola ratione, non est inconveniens quod idem in se existens per se, sit in sua duratione vt in alio secundum
rationem tantum: non autem secundum rem. Licet enim sunt idem esse dei & duratio essendi, vt dictum est: differunt
tamen ratione sicut & alia attributa in eo.

12 ⁋ Et per idem patet responsio ad quintum.