Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2214

Sources:

Ba: Badius1520a

B184v

1
CIrca primum arguitur quod deus non possit dici esse aeternus. primo sic. Deus non est id
cuius ipse est auctor, quia tale est creatura. sed secundum Aug. li.l lxxxiii qaetionibus deus ipsius
aeternitatis est auctor. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. deus non est id quod est infra eum: quia illud
non est nisi creatura. aeternitas est aliquid infra deum, quia dicitur in secunda propositione de causis.
Deus est supra aeternitatem. & in Canti. ii. Exo. dicitur. Dns regnabit in aeternum & vltra
ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod dicitur in symbo. Athana. Aeternus pater, aeternus fi
lius, aeternus spiritus sanctus.

4
⁋ Dicendum ad, hoc quod cum aeternitas dicat durationem in essendo rei aeternae: duratio
autem in essendo duo respicit, & terminos essendi quo ad initium & finem, & essendi modum quo ad fuxum &
stabilitatem: quaestio ergo de aeternitate dei potest attendi vel per respectum ad termios essendi, vtrum. scilicet deus sit aeter
nus, hoc est carens principio & fine in suo esse: secundum quod dicit Anselmus in Mon. Vera aeternitas principu finis
quod meta carere intelligitur. vel potest attendi per respectum ad essendi modum: vtrum. scilicet deus sit aeternus hoc est hamiens
durationem stantem & fixam. secundum quod dicit Anselmus in eodem. Aeternitas nihil aliud est quam essendi incommutabi
litas. de quae habitum est in quaestione praecedenti. Quaesitum vero in quaestione ista primo modo, determinatum est in
praecedentibus: vbi onsum est quod deus est necesse esse hamens esse ex se per essentiam, & non potens omnino non esse. Vnde quo
ad omnem modum patet huius quaestionis determiatio ex praecedentibus, & non restat nisi partractatio. Sciendum igitur quod
deus ex hoc quod est purum esse, secundum quod determiatum est supra, habet in se perfectionem omnis entis, vt determiabitur infra:
& ideo omnis dispositio quae rationem perfectionis importat inquantum huiusmodi, pura. scilicet ab omni ratione imperfectionis, deo attribui
debet. Talis autem dispositio importatur nomine aeternitatis. Idcirco absolute concedendum est quod deus debet dici esse
aeternus. Ad intellectum autem assumpti sciendum: quod cum esse dicit actum existendi, & omnis actus existendi ponit
durationem in esse circa illud cuius est: ita quod esse & duratio in essendo in diuersis: sunt diuersa secundum
diuersitatem eius cuius sunt: necessario sequitur quod secundum diuersitatem rerum est diuersitas modi essendi Ba185r
& durationis in essendo. Vnde & dictum est supra, quod propter rerum diuersitatem quae subsunt enti
ens de quolibet vsque ad minima rerum dicitur analogice, & alio modo quam de alio. Nunc autem modus
essendi & durandi rei entis per essentiam, quia ipsa est simplex & immutabilis secundum praedeterminata, non
potest esse nisi simplex & vniformis sine omni variatione: sicut modus essendi rei entis per partici-
pationem: quia ipsa nec omnino simplex est, nec omnino immutabilis, non potest esse nisi variabilis & multi
formis: vt debet exponi loquendo de creaturis. Quia sicut rei mobili & transmutabili vel secundum sub
stantiam, vel secundum dispositiones substantiae attribuitur dispositio mensurae: quae modum durationis sibi respon
dentis importat: cuiusmodi est tempus: Tempus enim nihil aliud est nisi dispositio mensure quae dicit modum du
rationis essendi in transitu & successione distincte secundum prius & posterius in re mobili & transmutabili
existens, vt patet secundum philosophum ex definitione temporis in iiii. Physicae. sicut declarari habet loquendo de
tempore: consimiliter & rei omnino permanenti & intransmutabili secundum substantiam & dispositiones substam
tiae: cuiusmodi est deus: debet attribui dispositio mensurae quae modum durationis sibi respondentis impor
tet: cuiusmodi est aeternitas. Aeternitas enim nihil aliud est nisi dispositio quae dicit modum durationis es
sendi in permanentia & fixione in re fixa & permanenti absque omni transmutatione existens. vt patet
secundum Boethium ex definitione aeternitatis quam ponit. v. de consolatione dicens. Aeternitas est intermina
bilis vitae tota simul & perfecta possessio. In quae definitione non nisi vniformitatem durationis circa mo
dum essendi quem importat aeternitas, exprimit: quae vt dicit Boethius in fine de consol. clarius nobis ex
temporis & temporalium cognitione liquet. In cognitionem enim simplicium oportet nos deuenire ex co
gnitione compositorum. secundum philosophum in principio Physicae. Sicut ergo in sumendo tempus large & consimiliter
motum dicimus omnem creaturam mobilem & temporalem: secundum quod dicit Augustinus viii. super Gen. & in quaestio-
nibus ad Oros. dicit creaturam spiritualem moueri per tempus: eo quod durationem omnimode fixam & perma-
nentem non habet in suo esse: sed quodammodo variabilem & succedentem: eo quod quaelibet creatura quantum
est de se continue tendit in non esse: quia de nihilo est, vt declarari debet loquendo de creaturis: quae
quidem duratio tempus appellatur: Tempus enim secundum philosophum, est mensura motus secundum prius & posterius:
Sic deum dicimus aeternum: eo quod in suo esse habet durationem omnino fixam & permanentem quae aeternitas
appellatur, & procedit ex ipsius entis omnimoda intransmutatione in suo esse. secundum quod dicit Augusg. lib. lxxxiiii.
qo. Quod immutabile est, aeternum est: semper enim eiusmodi est: quod autem commutabile est, tempori obnoxium est.
Non enim semper eiusdem modi est: & ideo aeternum non recte dicitur. Et. viii. de trinitate. c. xix. Non proprie voca
tur aeternum: quod aliqua parte mutatur. Inquantum ergo mutabiles sumus, intantum ab aeternitate distamus.
Vera autem immortalitas: vera immutabilitas: ipsa est aeternitas. ldem dicit de natura boni. Propter
quod dicit Anselmus in mondo. xxiiii. Aeternitas numquam est dissimilis. tempus autem in aliquo est dissimile. Hanc
autem similitudinem & vniformitatem describit Boet. per membra definitionis praedictae: excludendo omnem
temporalium variationem: appellando etiam omnem creaturam ratione suae variabilitatis temporalem. secundum
quod dicit exponendo suam definitionem, sic. Quicquid viuit in tempore id praesens a praeteritis in futura proce
dit: nihil enim est in tpore constitutum: quod totum vitae suae spatium possit amplecti: sed crastinum quidem
non apprehendit: hesternum vero perdidit. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pari
ter comprehendit ac possidet: cui nec futuri aliquid absit: nec aliquid praeteriti: id aeternum iure per
hibetur. Secundum hanc ergo explanationem primo describit aeternitatem in generali & in summa, ex
ratione scilicet subiecti in quo est aeternitas. Ex cuius vniformitate in essendo habet esse cum dicit vitae.
Vita enim nominat actum essendi purum: qui excludit omnem variationem & dissimilitudinem in
essendo: quia eius contrarium est mors: quae contingit in omni modo variationis: quia omnis va
riatio mors quaedam est in eo quod variatur, vt praedictum est, quae nullo modo in deo potest cadere
vt similiter dictum est. Et ideo esse ipsum quod deus est, propriissime vita appellatur: quia (vt dicit
Gregorius super Exe, esse dei est numquam dissimiliter esse. Cum ergo dicit quia aeternitas est vitae, in sum-
ma eius vniformitatem omnimodam exprimit: ponendo subiectum in dicta definitione loco gene-
ris: per quod in generali omnem variationem ab ipsa excludit. Et tunc per alias particulas quae ponuntur
in definitione loco differentiarum, quasi per partes eam describit: excludendo ab ea per illas particulas omnem dissi
militudinem & variationem quae contingit circa tempus ex rerum temporalium variatione. Perfecta enim
vniformitas durationis consistit in hoc quod nec est incipiens nec definens: nec diuersum esse ha
bens: nec succedens: nec dependens. Propter primum dicitur aeternitas possessio: quod enim possidetur
iam habitum est: nec acquiritur inquantum huiusmodi: & ita haberi non incipit: & significat in aeternitate
carentiam principii in duratione essendi circa aeternum: per quod generaliter excluditur omnis duratio
essendi quae est circa id quid in creaturis incipit esse de nouo. Propter secundum dicitur interminabilis:
quod enim terminari non potest definere esse non potest: & significat in aeternitate carentiam finis in duratione
essendi circa aeternum: per quod generaliter excludit omnem durationem essendi periodalem, quae est Ba185v
circa id quid in creaturis desinit esse. Propter tertium dicit tota. Cum enim totalitas partialitati oppo-
nitur, quod vere est totum in se continet quicquod naturae suae est, tamquam indiuiduum perfectum totaliter con
tinens in simplici totam naturam suae speciei: & ideo partium sub se multitudinem vel diuersitatem non ha-
bet: & significat in aeternitate simplicitatem quae omnino immutabilis est: & excludit omnem durationem
essendi pluribus conicatam vt partibus subiectiuis, cuiusmodi est ratio tporis, quae pluribus secundum idem nomen & rationem
convenit. Quaelibet enim pers tporis tempus est. Propter quaertum dicitur simul quod enim est simil, cum habet esse sui vnum aliquid, non
expectat alid: & significat in aeternitate imptibilitatem quo ad partes integrantes, quae in simplici instanti conti
netur existens semper penseops & nihil respiciens praeteritum vniversal expectans futurum, per quod excluditur tota successio quae
est in tempore: & fiuxus instantis tporalis. Vnde dicit Boethius de trinitate. c. xi. Tantum inter nrarum rerum praesens
quod est nunc, interest ac diuinarum: quod nostrum nunc, quasi currens, tempus facit: diuinum vero nunc perma-
nens atque consistens neque mouens sese, aeternitatem facit. Et Augu. xi. consi. c. xv. Praesens si semper esset
nec in praeteritum transiret: non iam esset tempus: sed aeternitas. Quoniam vt dicit Boethius in fine de con-
solatione, Aeternitatem infinitus temporum motus imitatur: sed quoniam manere non potuit in praesen-
ti, infinitum temporis iter arripuit: sicque factum est vt esse continuaret eundo, cuius plenitudinem comple
cti non valuit permanendo. Propter quintum dicitur perfecta: quod enim perfectum est in duratione sua essendi, a
nullo dependet in suo esse: & significat independentiam aeternitatis ab alio in suo esse: qua eam semper
durare necesse est: & excludit omnem durationem aeui. Quantuncumque enim aeuiterna manent in duratione
essendi simplicis aeuitatis: semper tamen in hoc dependent ab vno primo simplici: quod est ipsum ne-
cesse esse. Secundum quod dicit. xvii. propositio de causis. Dis virtus cui non est finis, pendens est per infinitum
primum quod est virtus virtutum. Et sic patet quod definitio aeternitatis excludit omnes rationes defectibili
tatis in duratione essendi aliarum rerum: & includit perfectam rationem in duratione essendi entis aeterni
quod deus est: vt solus deus propter suam immutabilitatem vere debeat dici aeternus. Secundum quod dicit
Boethius. v. de conso. Deum aeternum esse cunctorum ratione degentium conmune iudicium est.

5
⁋ Ad argumenta in oppositum: quod deus est auctor aeternitatis: & quod est supra aeter-
nitatem: & quod regnabit vltra aeternitatem: Dicendum quod sicut esse cui nihil latius & communius est secundum
praedeterminata verissime convenit deo: & quasi soli deo: per participationem tamen quandam omnibus creaturis
convenit: secundum gradum tamen & ordinem: & secundum plus & minus: secundum quod plus & minus appropinunt ad
esse dei: sic illa quae sunt deo propinquissima, etiam per quandam attributionem conveniunt quibusdam creatu-
ris: & hoc ei magis approximatis: licet non omnibus: & illis secundum plus & minus inquantum ei magis ape
proximantur: vt sunt incommutabilitas & aeternitas. Et sic vita beatorum dicitur vita incommutabilis &
aeterna: inquantum diuinae scilicet visioni inhaerentes carent terminatione finis & successione variationis.
Dicitur etiam aeternum, quid non subest variationi in esse propter carentiam durationis in essendo: vel ex per
te finis tantum: sicut est duratio mundi secundum fidem catholicam. secundum quod dicitur in Psal. Terra in aeternum
stat. vel etiam etsi principio caruisset sicut & carebit fine: sicut posuerunt philosophi. Et siue istis modis,
siue aliis aliquod aliud a deo aeternum dicitur, cuius Deus ipse est cam, & aeternitatis eius: numquam tamen eiusdem natu
rae est aeternitas eius cum aeternitate dei: sed participata ab illa: & pro tanto pro quanto immutabilitate parti
cipat. Vnde tempus etsi semper fuisset: & semper futurum esset: tamen numquam fuisset aeternitas: quia vt dicit Augustinus
xi. de civitate dei. c. vi. si recte discernuntur aeternitas & tempus: tempus sine mutabilitate non est: in aeternitate
autem nulla mutatio est. Et ideo si mundus semper fuisset cum deo, & futurus esset: respectu tamen dei non aeter-
nus: sed tporalis dici deberet: quia variabilis est atque mutabilis. Vnde dicit Augustinus de angelis. xii. de civitate dit
c. xv. Angeli etsi immortalitas eorum non transit in tpore: nec praeterita est quasi iam non sit: nec futura qua
si nondum sit: tamen eorum motus quibus tempora paguntur ex futuro in praeteritum transeunt. Et ideo creato-
ri in cuius motu dicendum non est fuisse quod iam non sit: vel futurum esse quod nondum sit: coaeterni esse non
possunt. Talis ergo aeternitatis participatae deus est auctor non suae: quia ipse per essentiam est illa. Et
hoc modo ad literam intelligitur dictum Augustinus dicit enim sic. Dem aeternum aeternitate aeternum est. Nam & anima
aeternitatem consequi creditur: sed aeterna aeternitatis participatione sit: non ita deus aeternus: sed ipsius aeter
nitatis est auctor. Hoc idem de pulchritudine & bonitate licet intelligi.

6 ⁋ Et de tali aeternitate, per
ticipata. scilicet intelligitur quod deus est supra aeternitatem. Aeternitas enim per essentiam est supra aeternitatem per
ticipatam: quia est causa ei: vt dicit Comm. super illam secundam propositionem de causis. Causa prima est
supra aeternitatem: quoniam est causatum ipsius. Et per hunc modum etiam est prius illa aeternitate: etsi semper
fuisset: & vltra eam etiam est per eundem modum. secundum Anselmus in prosol. c. xx. quid illius dicti triplicem assignat
rationem, dicens. Vltra omnia vero quomodo es: qualiter enim es vltra ea quae finem non habebunt: an quia illa
sine te nullatenus esse possunt: tu autem nullo modo minus es: etiam si illa redeunt in nihilum: Sic
enim quodammodo es vltra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem: tu vero nequaquam: Ba186r
an etiam hoc modo transis omnia etiam aeterna: quia tua & illorum aeternitas, tota tibi praesens est: cum illa nondum
habent de sua aeternitate quod venturum est: sicut iam non habent quod praeteritum est: