Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2161

Sources:

Ba: Badius1520a

B180v

1
Irca quartum arguitur quod deus sit mutabilis mutatione variationis ab vno esse
in aliud esse. Primo sic. ab eo in quo omnes dispositiones sunt omnino eodem modo
sicut fuerunt semper: & nunquam factum est aliquod alio modo se habens quam semper erat
sit semper aliquid vel non fit sicut prius fiebat vel non fiebat: & nonaliter, vt vult
Auicen. ix. metaphysicae, & sumitur ex dictis Philosophi i. ii. de gene. vbi dicit. ldem
omnino manens idem in nullo immutatum semper natum est facere idem. & ex de
terminatione eius in. viii. physi. Sed a deo non est dicere quod fit vel non sit aliquid
in semper sicut prius, vt maxime patet in creatione animarum de nouo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. varia Ba181r
denominatio non sit nisi per variationem alicuius dispositionis in determinato: quia non sit deno
minatio nisi ab aliqua dispositione subiecti: & vniformis dispositio semper vniformiter denominat
in deo est varia denominatio. dicitur enim nunc dominus saluator & gubernator & caetera huiusmodi, quibus
non denominabatur ab aeterno. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. nihil potest de nouo aduenire in supposito aliquo
sine eius variatione & mutatione: quia per nouum adueniens aliter se habet nunc & prius: quod appellamus
variari & mutari. diuino supposito de nouo aduenit humana natura in Christo in atomo, vt dicit
Dam. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. exitus aliquando ab otio in actum non est fine mutatione: quia si non est mutatio non est Ao
ratio agendi in vna hora & cessandi in alia, vt dicit Auicen. ix. metaphy. In deo sit exitus ab otio in
actum nunc agendo quod prius non egit. ergo &c.

5 ⁋ Quito sic. velle nunc quod prius noluit, non est sine volun s
tatis mutatione: quia idem manens idem non est causa contrariorum. Deus saepius vult quod prius noluit
quod patet ex eo quod aliquando agit quod aliquando non egit: & omnia quaecunque voluit domins fecit, vt dici
tur in Psal. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. pcenitentia de aliquo facta non est sine mutatione in dispositione vo &
luntatis. in deo cadit pcenitentia facti. Gen. vii. Poenitet me fecisse hominem. ergo &c.

7 ⁋ In contrarium
est, quoniam vt dicit Augustinus cap. A. de mor. Manichicae. in principio. in hoc maxime dicendus est esse quod sem
per eodem modo est. sed vbi semper est idem modus nulla est variatio. ergo &c.

8
⁋ Dicendum ad hoc: quod omnis ratio mutationis secundum variationem in substan
tia necessario causatur ex compositione alicuius cum ipsa. In creaturis enim quia substantia rei prae
ter mutationem vertibilitatis quam habet de esse in non esse: & de non esse in esse, in se & in natura sua,
vt absolute natura est, in inuariabili essentia subsistit, nec sit in ipsa aliqua innouatio: quia in ipsa non est
nisi id quod est. vt equinitas est equinitas tantum: quae sibiipsi non potest abesse: cui accidunt esse existentiae & non
esse: esse in re & esse in anima: esse vniuersale & esse particulare, & caetera huiusmodi, vt dictum est su-
pra: & amplius dicetur infra: & ita in seipsa non potest intelligi ipsi contingere posse variationem nisi
per accidens aliquod, quod ipsi modo adsit: modo absit. Non enim potest esse quod equinitas quandoque sit equi-
nitas quandoque non eqnitas: sed semper est equnitas: & non potest esse nisi equnitas tantum. vnde si aliquid varietur, illud va-
riatur vt subiectum per accidens aliquod quod ei componitur: & potest ei modo adesse, modo vero abes
se. Non autem aliquid secundum essentiam suam variatur aut variabile est in seipso secundum seipsum.
Vnde secundum aliquos neque etiam forma accidentalis sicut iustitia vel sapientia, color vel albedo, vt
secundum se consideratur non composita subiecto, aliquando variatur: quia neque intensionem susci
pit: neque remissionem secundum se: sed solum secundum quod per eam subiectum magis aut minus afficitur: & ita
quod sic mutatur atque variatur: hoc est subiectum cui componitur quod tali qualitate afficitur. Cum igitur
dininae essentiae propter eius simplicitatem qua non est alteri componibile vel aliud ipsi, vt supra de-
terminatum est: nihil potest inesse neque adesse aut abesse: Idcirco absolute dicendum quod diuinae essen
tiae propter simplicitatem eius qua non est componibile cum alio neque aliud cum eo, omnino est immu
tabilis mutatione variationis alicuius potentis contingere in substantia eius. Et hoc est quod dicit Au
gust. xi. de ciui. d. cap. x. Ideo simplex dicitur quoniam est quod habet cui non sit aliquod habere, quod scilicet non habet
vel posse amittere, quod scilicet habet, vel aliud sit habens & quod habet: quod scilicet in ipso intendi possit vel re-
mitti: sicut corpus habet colorem: & aer lucem. hinc enim est quod priuari possunt rebus quas habent:
& in alios habitus vel qualitates verti atque mutari.

9
⁋ Ad primum in oppositum quod a deo sit aliquid vel non fit aliter quam prius: ergo est muta
tus: Dicendum quod in hoc tangitur difficultas philosophorum ponentium deum non solu mundum: sed nec aliquid
noui in mundo immediate producere posse: sed solum mediante motu caelesti ex materia: ne ipse vo
luntate qua aliquando non operatus est, nunc de nouo mutata, aliquid noui opari videatur. secundum quod di
cit Augustinus xi. de ciui. d. cap. 4. Qui a deo mundum factum fatentur, non eum tamen temporis volunt
habere sed suae creationis initium: dicunt aliquid vnde sibi deum videntur a fortuita temeritate de
fendere: ne subito illi venisse credatur in mentem quod numquam an venisset scilicet facere mundum: & accidisse illi volunta
tem nouam cum in nullo sit omnino mutabilis. Rationem autem Philosophorum super hoc confe-
ctam ad probandum aeternitatem mundi, pertractat Auicen. vi. metaphysicae, dicens quod vnaquaeque cau
sa per se & essentialiter simul est cum suo causato: & est semper causa eius. Si autem non est causa
talis, vt secundum suam essentiam faciat necessitatem existendi causatum: tunc non facit necessita
tem essendi causatum nisi secundum operationem aliquam quam acquirit ad illam, cuius causa necessario est mo-
tus. & tunc vt dicit in lib. ix. vbi suam rationem resumit, ille motus perducit causam ad alium mo-
tum. lgitur vt dicit, aperte manifestum est quod motus non fit postquam non fuerit nisi propter aliquid nouum
quod non incepit fieri nisi per motum contingentem illum alium motum. Non curo autem quid fuit il-
lud antequam hoc fieret scilicet an fuerit intentio agentis vel voluntas vel scientia vel instrumentum vel Ba181v
natura vel acquisitio praeparationis vel aptitudinis recipientis, vel applicatio imprimentis quae non erat
quodocumque enim fuerit, suum fieri pendebit ex motu, & non potest aliter esse quam sit. Et quia principium omnium est
essentia quam necesse est esse, & necesse est esse sic, quod quicquid est ab eo necessarium est quantum ad il-
lud: alioquin ei esset dispositio quae non erat, & erit variabile: quoniam si fuerit ipsum sicut erat antequam
fieret aliquod ab eo, & nihil accidit ei vllo modo quid non erat: sed fuit ipsum sicut erat cum nihil erat ab eo:
tunc non est necesse aliquid esse ab eo. Si autem modo factum est vt fiat aliquid ab eo: tunc iam contingit in
essentia illa intentio vel voluntas, vel natura, vel posse, vel aptitudo, vel aliquid his simile quid non
erat. Qui autem negauerit hoc, iam discessit a vero intellectu lingua, sed redit ad illum propria inte
tione. Et est respondendum secundum quod dicit Augustinus xii. de civitate dei. c. xiiii. quod cum deus sit aeternus & si
ne initio, exorsus est tempore & hominem quem ante nunquam fecerat, in tempore: non tamen nouo &
repentino, sed immutabili aeternoque consilio est potens ad opus nouum sempiternum adhibere con
silium, & vna eademque sempiterna voluntate res quas condidit, vt non prius essent egit quandiu non
fuerunt, & vt posterius essent quando esse coeperunt. Sic ergo falsum est quod philosophi assu-
munt, & pro fundamento supponunt: quod scilicet ab eodem vniformiter se habente nihil sit aut non fit ali
ter quam fiebat aut non fiebat. Istud enim non habet veritatem nisi in eo quod agit naturali necessitate siue
cum voluntate siue sine voluntate. Quod enim est necesse agere per suam naturam & essentiam, aut sem
per agit cum est quantum est de se: aut si non agit, hoc non contigit nisi quia etsi quantum est de se & ab-
solute sit in dispositione in qua natum est agere: non tamen est in tali dispositione respectu patientis in
quo debet agere: quam dispositionem oportet induci per motum, & remouere indispositionem contrariam
in quocumque fuerit, & hoc per alium motum praecedentem. & tunc eius actio non esset prima: sed reduce
retur in aliud primo agens & mouens, cuius actione & motu dictum agens & suum passibile con-
iungantur & approximentur, vt sint in tali dispositione qua hoc natum est agere in illud, & illud
pati ab isto: sicut patet in illuminatione medii. Sol enim quantum est de se est dispositus in actu vt illu
minet: & medium diaphanum quantum de se est, dispositum est vt statim illuminetur. Si tamen di
recta oppositione sol non opponatur medio, non potest illud illuminare, sed oportet solem & medium
ad talem situm deduci, vel per motum vnius, vel per motum alterius, vel alicuius tertii. Et secun-
dum hoc vult Philosophus. vii. physicae. & Commentatorem quod subitaneae actiones in corporalibus non sunt nisi
termini motuum localium, vt medii illuminatio terminus est motus localis solis ad situm dire-
ctae oppositionis ad medium. Et per istum modum philosophi posuerunt quod si deus aliquid noui quod
prius operatus non est operetur in rebus immediate non mediante aliquo mobili per quod fiat ali
qua transmutatio respectu passiui: quod oporteret ipsum mutari vt fiat in dispositione qua posset age
re in passum in qua prius non fuit: ita quod si a deo tanquam ab immobili omnino & eodem modo se haben
te fiat aliquid nouum: fiat mediante aliquo aeterno moto ab ipso, quod per motum diuersimode
se habere poterat ad alia, & per hoc noua & varia agere. Aliter enim vt dicit Philosophus in viii. physicae.
non contingit esse generationem & corruptionem. vnde vt dicit ibi Commen. oportet motu aeternum
medium esse inter motorem qui non mouetur, & inter generabilia & corruptibilia. Et debes scire (vt dicit)
quod secundum hunc modum possibile est vt motus noui fiant a motore non moto: & ideo qui ponunt
principium aeternum & primum motum esse nouum, non potuerunt dissoluere compositionem in hoc:
sicut accidit loquentibus nostrae legis. Et loquitur de illis qui ponunt mundum nouum non aeternum
Sed vt dictum est, ista et talis eorum argumentatio non habet veritatem nisi in eo quod agit necessi
tate naturae. secundum quod Philos. viii. physicae. dicit primum motum a primo motore necessario moueri motu
prpetuo. Ponendo autem agens primum omnino immobile agere libera voluntate sine aliqua neces-
sitate naturae annexa, nihil est quod ponunt. Atali enim agente potest inchoari noua actio sine omni trans
mutatione sua, ad modum quo Anaxagoras antiquissimus: qui tanquam expergiscens vltra priores qui
solum materialem causam in rebus viderut, posuit intellectum causam agentem in natura mundi, vt dici
tur in primo Meta. Vnde Philos. dicit. viii. physicae. quod vnum principium facientes vt Anaxagoras, sic
vtique dicerent. quod scilicet (secundum Commen.) semper fuit quiescens, & incepit mouere. Sed dicit Phi
losophus quod hoc assimilatur figmento. vbi dicit Commen. impugnando dictam responsiontem. Ista positio
similis est positioni quam dicunt loquentes nostrae legis: sed quia ponunt motorem moueri voluntarie
non videntur magis sustentari quam qui ponunt ipsum mouere naturaliter. cuius rationem subiungit,
dicens. Cum mouens moueret postquam non mouebat, necesse est aliquam proportionem fieri inter ipsum
& motum, quae non erat. et si non: non magis moueret in hoc tempore posito quam in alio. Et est ratio quam
assignat Philosophus: de qua sumpsit Auicen. suam rationem prraetactam. Dicit enim Philosophus in
viii. physicae. loquens contra dictam positionem Anaxagorae, sic. At vero nihil inordinatum est eorum quae
natura & secundum naturam sunt. Natura enim causa ordinis est. Infinitum autem ad finitum nullam rationem Ba182r
habet. Ordinatio autem omnis, ratio est. Infinito autem tempore quiescere: & postea motum esse aliquando: hu
ius neque vna ratio quare nunc magis quam prius. Aut enim simpliciter se habet quod naturae opus: & non ali
quando quidem sic: aliquando autem aliter: vt ignis natura quidem sursum fertur: non aliquando quidem sic: aliquando autem aliter
Aut rationem habet non simpliciter id est secundum Commet, necesse est in actionibus naturae esse continuitatem
& aeternitatem in agendo alterum contrariorum tantum, aut in agendo duo contraria successiue. Ex quo plane patet
quod necessitate naturali: etsi vel praecedente vel concomitante voluntate, posuerunt deum agere & mouere:
& ideo nihil ab eo fieri de nouo nisi mediante motu aeterno, quid variationem habet ad res. & per hoc mediante
illo posuerunt posse fieri contraria & noua a motore immobili. vnde dicit ibi Commen. Et nos dicimus quod ap-
peret impossibile esse quod actio noua sit per antiquam voluntatem, nisi sit actio antiquam media. voluntas enim non postpo
nit facere quod intendit nisi post existentiam alicuius intentionis in re intenta quae non erat in tempo
re voluntatis: & si non, esset vt illud quod est voluntatum, esset sine voluntate. Cum igitur posueri-
mus esse possibile postponi voluntatem propter defectum alicuius esse: cum iam posuerimus quod
ista voluntas est primum motiuum: manifestum quod tunc voluntatum debet esse cum ea. Cum igi
tur posuerimus eam antiquam, cum eo voluntatum erit aliud antiquum. fundamentum autem quod vo-
luntatum non postponitur voluntati nisi propter aliquid quod deficit in voluntato: impossibile est vt negetur ab homine
per suam intrinsecam rationem: sed si negetur, est per extrinsecam. Et subdit. Quomodo ergo posset inuenir
noua actio ab antiqua voluntate, dicemus mediante motu antiquo a voluntate antiqua. Et est dicen-
dum catholice quod ab antiqua voluntate & aeterno & immutabili consilio bene potest immediate fieri ali
quid noui: dum tamen ponatur libere agere sine omni necessitate: & hoc vel circa partes aliquas vniuersi:
sicut fides catholica ponit eum creare quotidie nouas animas: vel circa totum vniuersum ipsum de nouo in
esse producendo post non esse. antiqua enim & aeterna voluntas atque immutabilis ab aeterno & immutabiliter
determinare potuit quia talis anima in tali instanti temporis ab ipso creari debuit: & sic de quolibet quod in
fra temporis totius defluxum de nouo producere disposuerit. Vnde immutabili voluntate & scientia qua
deus hanc animam ab aeterno producendam in a. sciuit & voluit, eadem scientia immutabili & voluntate
dum producit & scit & vult eam producere: & in toto subsequenti tempore vult & scit se eam produxis-
se sine omni mutatione & variatione. dicente Augustinus, xv. de trinitate. ca. xiii. Vniuersas creaturas suas spi
rituales & corporales non quia sunt ideo nouit: sed ideo sunt quia nouit. Non enim nesciuit quae erat
creaturus: nec aliter sciuit creata quam creanda. & sicut est de scientia similiter & de voluntate. Sic ergo cum de
us rationes infinitas infinitorum instantium in sua sapientia comprehendit ab aeterno quae potuerum
praecessisse per temporum successionem primum instans in quo mundus fuit creatus: & similiter in il
lo instanti in quo mundum & primam creaturam primo produxit voluntate aeterna atque scientia immuta
bili se aliquando producere sciuit & voluit antequam produxit: & etiam in illo instanti in quo produxit: &
nunc se produxisse scit: & vult: & ideo nec in priori nec in posteriori instanti produxit. vt intelligamus
voluntatem dei aut scientiam absolute acceptam de producendo mundum, fuisse quasi canm vniuersalem
& indeterminatam: eandem autem acceptam sub determinatione illius instantis in quo ipsum pro
duxit, fuisse quasi causam eius particularem & determinatam: sed voluntariam non necessariam. & sic
non secundum aliquam comparationem nouam realem quam acquirit voluntas antiqua per motum vel in
se vel in passo, agit actionem nouam: sed solum secundum rationem quam in sua sapientia ab aeterno habuit
& voluntatem antiquam quae rem nouam fieri determinauit: & sic motus nouus fit postquam non fuit alius: non
propter aliquod nouum quod factum est in agente vel in passo per primum motum, vt sumit Auicen. sed
propter determinationem antiquam secundum quam fuit vel iam natum est fluere instans nouum in tempo-
re: & res aliqua in primo instanti temporis vel in aliquo posteriori, qui fluxus nihil noui ponit in
agente: sed solum in facto: quia secundum illam rationem antiquam actione antiqua (quia vt in deo est, est aeter
na: & eius substantia est, vt infra videbitur) tunc primo nouus effectus procedit in esse, qui tantummodo no-
uum respectum ponit in agente sine omni sui mutatione, vt similiter videbitur infra. Haec est ergo sentem
tia quam innuit Augustinus xii. de civitate dt ca. xvii. loquens contra Philosophos. Hic maxime isti errant quod mentem diuinam
omnino immutabilem cuiuslibet infinitatis capacem innumera omnia sine cogitationis alternatione nume
tantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur, comparantes deum sibimetipsis. Nam quia il-
lis quicquid noui faciendum venit in mentem nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt) profecto
non deum quem cogitare non possunt: sed semetipsos pro illo cogitantes: non illum sed seipsos sibi comparant
Nobis autem non est fas credere aliter affici deum cum vacat: aliter cum operatur: quia nec affici di
cendus est, tanquam in eius natura fiat aliquid quod antea non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, & mu-
tabile est omne quod aliquid patitur. Non igitur in eius vacatione cogitetur ignauia, desidia, inertias
sicut nec in eius opere labor, conatus, industria, nouit quiescens agere, & agens quiescere. potest ad
opus nouum non nouum sed sempiternum adhibere consilium: nec poenitendo quod prius cessaue- Ba182v
rat coepit facere quod non fecerat: sed et prius cessauit & postea operatus est. Quod nescio quemadmo
dum ab homine possit intelligi. hoc proculdubio quid dicitur prius & posterius in rebus prius non existen
tibus & posterius existentibus fuit. In illo autem non alteram praecedentem, alteram subsequen-
tem mutauit, aut abstulit voluntatem, sed vna eademque immutabili & sempiterna voluntate res quas con-
didit, vt non prius essent egit quandiu non fuerunt, & vt posterius essent quando esse coeperunt. Nec so
lum sic immutabili egit voluntate, sed & agendo immutabili scientia nouit. secundum quod dicit ibidem.
Qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limitem figere praesumamus dicentes quod nisi
eisdem circuitibus temporum eadem tempora repetantur, non potest deus cuncta quae fecit vel per
scire vt faciat, vel scire cum fecerit, cuius sapientia simpliciter multiplex, & vniformiter multiformis
tam incomprehensibili comprehensione omnia comprehendit, vt quaecumque noua & dissimilia conse-
quentia praecedentibus si semper facere vellet, inordinata & improuisa habere non posset, nec ea prae
cederet ex proximo, sed aeterna praescientia contineret: In qua (vt dicit li. xi. c. x. ) sunt infinita quaedam
infinitique thesauri rerum intelligibilium: in quibus sunt omnes inuisibiles atque incommutabiles ra-
tiones rerum etiam visibilium & mutabilium, quae per ipsum factae sunt, quoniam deus non aliquid ne-
sciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest. Porro si sciens fecit omnia, ea vtique
fecit quae nouerat. Ealsum est ergo dictum Auer. quod non sumus magis sustentati ponendo primum
motorem mouere voluntarie, quam sunt illi qui ponunt ipsum mouere naturaliter. Ponentes enim eum
mouere naturaliter, non possunt ponere in ipso dictam determinationem productionis rei nouae se-
cundum rationem antiquam existentem in eo: immo necesse habent ponere ipsum esse causam rei per
essentiam suam: ita quod non possit esse nisi sit suus effectus cum ipsa, sicut posuerunt philosophi qui
dam: quod non necesse habent ponere ponentes eum agere & mouere libera voluntate. Mentitus etiam fuis
set Philosophus si dixisset quod tale dictum simile esset figmento. Non est enim sigmentum, sed recta ratio.
Esset enim sigmentum si deum agere diceremus non nisi necessitate naturae: quia tunc sine ratione &
ordine naturali esset dicere deum prius cessasse per infinitam aeternitatem, & postmodum operatum
fuisse. Sed sigmentum non est: sed recta ratio & ordo ponere deum ex praescientia & libero arbitrio agere
vniuersa, vt dictum est. Cum enim deus ex confilio sapientiae infallibilis cuncta agit, sine ratione, etsi
nobis occulta, nihil agit. Vnde quare tunc mundum produxit, & non prius vel posterius secundum
rationem alicuius alterius instantis, ipse nouit qui produxit. secundum quod dicit Augustinus xi. confes. Omne
quod esse incepit & desiuit, tunc incepit & tunc desiuit: quando debuit esse incipere vel desinere
in aeterna ratione, vbi nec incipit aliquid nec desinit. cui soli credendum est: quia mundum ipsum
produxit, quia ipsum productum fuisse credimus. secundum quod dicit. xi. de civitate dei. c. iii. Quia deus fece-
rit mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. Ealsum est etiam quod dicit Auic. quod voluntas non postpo-
nit quod intendit facere, nisi post exitum alicuius intentionis in re intenta quae non erat in tempore voluntatis
imo bene postponit secundum regulam rationis existentis in ipso, vt dictum est. Hoc est ergo verum fundamen-
tum nouae productionis rerum, & vera negatio falsi fundamenti quo sustentati erant philosophi ponentes a
voluntate antiqua non posse procedere effectum nouum: & hoc secundum intrinsecus rationem, non secundum extrin
secus figmentum, & secundum linguam solum, quemadmodum insipientissime dicunt Auer. & Auic. illud fun-
damentum eorum negari posse, & non aliter. Et sic quandocumque philosophi inueniuntur contrariantes fidei, in pri
cipiis & fundamentis suis eis obuiandum est, vt supra dictum est. & si rationibus apertis nostris fundamen
ta eorum destrui non possent, despicienda tamen essent. secundum quod dicit Augustinus xii. de civitate dei. c. xvii. Argumen
tationes quibus impii nostram simplicem pietatem, cum illi in circuitu ambulant, de via recta conantur auer
tere, si ratio refutare non posset, fides irridere deberet. Si etiam rationem diuinae operationis quare potius
fecit mundum in vno instanti quo ipsum fecit, quam in alio, inuestigare non potuerimus: nullo tamen mo
do negandum est quondo sit: sed firmiter credendum & exclamandum cum apostolo. Galtitudo diuitiarum sapientiae
& scientiae dei. & dicendum aduersario illud apostoli. Ohomo tu quis es qui respondeas deo: inuestigando
scilicet operum eius rationem: quibus quasi interrogat humanam industriam. Vnde secundumsquod dicit Orige.
super Exo, nobis hoc obseruasse tantum & inspexisse sufficiat atque ostendisse auditoribus quanta sunt
in lege diuina profundis demersa mysteriis, pro quibus dicere in oratione debeamus. De profundis
clamaui ad te dmine.

10 ⁋ Ad secundum quod in deo est variatio denominationis, ergo & mutatio: dicen-
dum quod est quaedam denominatio secundum dispositiones absolutas. & secundum illas variatio non est sine
transmutatione denominati, vt sunt album & nigrum in corporibus, bonitas & malitia in spiritibus,
qualis non potest esse in deo vt dictum est. Alia vero est denominatio per dispositiones respectiuas
& hoc dupliciter: quia variatio secundum eas potest esse per se, & circa subiectum in quo habent esse essen
tialiter, & sunt in eo relationes secundum esse: vel per accidens & circa subiectum in quo habent esse
quasi accidentaliter, & sunt in eo relationes secundum dici. Variatio adhuc secundum relatiuas dispositione: Ba183r
primo modo non est sine mutatione aut mutabilitate eius super quod fundatur: & non potest esse in deo, quoniam
in ipso non potest esse dispositio mutabilis, quare neque potest in eo esse relatio fundata super ipsam: &
ita neque mutatio per se secundum ipsam, quoniam relatio quae realis est in aliquo, non est mutabilis neque mutatur
in ipso nisi per mutationem alicuius absoluti in eo super quod fundatur. propter quod & realis relatio in illo dicitur, vt
cesset obiectio ex illo. v. Phyisicae. quod secundum relationem non fit mutatio. Vnde Ambro. Dic mihi haereti-
ce: fuit ne omnipotens deus quando pater non erat: & deus erat: Nam si pater coepit esse, deus ergo prius
erat vel factus est: & coepit esse pater, quom ergo immutabilis deus: si enim ante deus postea pater fuit:
vtique accessione generationis mutatus est: sed auertat deus hanc amentiam. Et Augustinus dicit librlo i. contra Maximi
num. Spiritus sanctus si nasci potuit, potuit esse filius: & ita mutabilis esse potuit. Variatio autem secundum relati
uas dispositiones secundo modo, non semper ponit mutationem aut mutabilitatem in eo quod denominant: sed aliquando
solum in eo ad quod dicitur denominatum. In quo est relatio secundum rem: secundum quam in ipsafit variatio realis: & in illo
ad quod dicitur vocalis solum siue secundum dici: sicut columna quae mihi prius erat dextra, mea mutatione circa
ipsam, vertendo scilicet ei sinistram meam: sine omni sui mutatione facta est mihi sinistra. Et secundum hunc modum dicitur deus
de nouo dominus: quia seruum sibi nouum creauit: & similiter Saluator: quia perditum saluauit: & sic
de caeteris. Quod tamen Augustinus aliquando formidauit asserere. secundum quod dicit. xii. de civitate dei ca, xv. Sicut deum ali
quando dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem nunquam antea fuisse: sed ex quodam tempore
primum omnium creatum esse, dubitare non debeo: sed cum cogito cuius rei dominus semper fue-
rit: si semper creatura non fuerit: affirmare aliquid partimesco. Quod tamen postmodum audacter asseruit clarius
comperta veritate cum dixerit in v. de trinitate. Si domins dicitur non nisi cum habere incepit seruum: ista appella-
tio relatiua ex tempore est. Non enim sempiterna creatura est cuius ille est domins. Ecce quia dominum esse: non
sempiternum habet: ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere. & infra. Quom igitur obtine
bimus nihil secundum accidens dici dominum, nisi quia ipsius dei naturae nihil accidit quo mutetur vt in ea
sint accidentia relatiua, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt: sicut amicus
relatiue dicitur: neque enim esse incipit nisi cum amare coepit. sit ergo aliqua mutatio voluntatis vt ami
cus dicatur. Nummus autem cum dicitur precium, relatiue dicitur: nec tamen mutatus est cum ipse coe-
pit precium esse: neque cum dicitur pignus: & siqua similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatio
ne multotiens dici relatiue: quanto facilius de illa incommutabili substantia debemus accipere vt
dicatur relatiue aliquid ad creaturam: vt quamuis temporaliter incipiat dici: non tamen ipsi substan-
tiae dei accidisse aliquid intelligatur: sed ipsi creaturae ad quam dicitur, quod declarat per plura exempla vt pa
tet inspicienti.

11 ⁋ Ad tertium quod in diuino supposito de nouo aduenit humana natura in Christo: Di-
cendum quod hoc non est factum per aliquam mutationem in persona cui aduenit: sed solum in natu
ra quae aduenit. secundum quod dicit Aug. li.llxxxiiiiiio qibus Non oportet intelligi mutatum esse verbum susceptione
hominis: sicut nec membra vestita mutantur: quamuis ineffabiliter illa susceptio susceptum suscipienti copu
laret. Et quom sit ista copula mutatione eius quid suscipitur, declarat ibidem per exemplum dicens. Vestis quae de
iecta atque deposita est, non habet eandem formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam
quam non habet exuta, quod genus congruit huic comparationi, Deus enim filius seipsum exinaniuit non formam
luam mutans: sed formam serui accipiens. Sed quom hoc, amplius debet declarari loquendo de verbi in
carnatione.

12 ⁋ Ad quartum quod in deo sit exitus ab otio ad actum: Dicendum quod cum actio est secundum quam
agere dicimur in id quid subiicitur, vt dicitur in vi. principiis: & sic actio sit media inter agentem & actum:
habens duos respectus, potest considerari vt respicit agentem a quo est: vel vt respicit actum in quod termi
natur. Secundum primum respectum diuina actio aeterna est sicut & substantia sua: quia sua actio non
est aliud quam substantia sua, vt vult Philosophus in. xii. meta. Secundum secundum respectum tmporalis est & noua propter no
uum effectum qui procedit in esse ab actione aeterna, secundum determinationem praedictam volun
tatis. Vnde non est dicere quod deus in operando procedit ab otio in actum: sed quod operatum de non
esse procedit de nouo in actum essendi per eius operationem aeternam. Et ideo dicit Augustinus vt habitum est
statim. Si prius cessauit: & postea operatus est: nescio quemadmodum ab homine posset intelligi. potest enim
agens quiescere, & quiescens agere.

13 ⁋ Ad quintum quod deus aliquando vult facere quod prius noluit: & econ
uerso: Dicendum quod illa aduerbia aliquando & prius possunt determinare actum volendi. sic est fal
sa: quia vniformiter ab aeterno voluit vult & volet quemcumque vult: nec in aliquo mutatur quo ad
actum volendi. Vel possunt determinare illud verbum facere: & hoc dupliciter: vel per respectum ad agen-
tem: sic adhuc falsa est: quia vt dictum est: actio sua in se aeterna est & vniformis: vel per respectum ad fa-
ctum & volitum: sic est vera: quia ex determinatione aeternae voluntatil facit aliquid nunc quod non fecit prius. Sed
hoc nullam ponit mutationem in faciente: sed solum in facto, vt dictum est.

14 ⁋ Ad sextum dicendum quod poenitere
non dicitur proprie de deo sicut de hominibus, in quibus dicit mutationem: sed sumitur pro mutatione opeis exterioris A
quae sit sine omni diuinae voluntatis mutatione. Vnde Augustinus, xvii. de ciui. d. Non est deus sicut homo Ba183v
vt pceniteat eum. Homo mutatur & non permanet: non autem deus. Vbi autem legitur quod pceniteat eum, muta
tio rerum significatur immutabili praescientia manente diuina. Vbi ergo non pcenitet dicitur, non mutare
intelligitur. & in libro de diuinis proprietatibus. Pcenitere dicitur deus, non more hominium pro transactis operi
bus suis: sed pcenitentia dei est statuta mutare. & hoc non quo ad interius consilium, sed quo ad exte
rioris operis sententiam. secundum quod dicitur super illud lonae. iii. Adhuc. xl. dies. Deus mutat sententiam
non consilium.