Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2149

Sources:

Ba: Badius1520a

B179v

1
lrca tertium arguitur quod deus non potest cogitari non esse. Primo sic ratione An-
selis in prosol. Id quo nihil potest cogitari maius, non potest cogitari non esse. Deus
est huiusmodi. ergo &c. Minor patet ex ratione nominis secundum praedeterminata. Ma
ior euidens est. quoniam quod non potest cogitari non esse, necessario melius est eo quod potest
cogitari non esse, vt dicit Anselmus & probat. 4. rationibus contra insipientem, vt pa-
tet inspicienti.

2 ⁋ Secundo sic. id non potest cogitari non esse in quo sunt indifferen
tia esse & essentia: quia res non cogitatur nisi cogitando eius essentiam. tale ergo
non cogitatur nisi cogitetur esse, Deus est huiusmodi, vt dictum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. illud quod ha
bet esse verissimum non potest cogitari non esse: quia verius habet esse quod non potest cogitari non esse:
quam quod potest cogitari non esse: quia quanto esse minus potest absolui a re: & inesse: & intelligere: tanto
habet esse verius, vt patebit infra de immutatione dei. Deus habet esse verissimum, quia est ipsum es
se per essentiam, vt dictum est: & omnia alia habent ab eo esse per participationem, vt infra dicetur. ergo
&c.

4 ⁋ Ad oppositum Primo sic, quid nec est nec fuit nec erit potest cogitari esse, vt aliquod generabile
quod nunquam generabitur. ergo econtra quod est semper fuit & semper erit potest cogitari non esse. Hoc au
x tem est solus deus, vt infra videbitur. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. Dam. lib. i. cap. iii. Tntimn praeualuit perniciosa hominium na
turae malitia vt deum dicant non esse. Dixit enim, vt ait Dauid, insipiens in corde suo non est deus.
Sed non dicitur nisi quod cogitatur: quia verbum mentis est cogitationis conceptio. secundum Au
gust. de triniitate. quod ergo &c.

6 ⁋ Tertio sic ex eodem per Anselmus prosoi. cap. iiii. vbi illud tractans Dixit insi
piens in corde suo non est deus, arguit sic. Si dixit hoc, aut dixit quod cogitare potuit: & habeo proposi
tum: aut quid cogitare non potuit. sed quomodo cogitare non potuit quod dixit, cum idem sit dicere in
corde & cogitare: ergo &c.

7 ⁋ Quarto sic. quanto aliquid magis cogitatur inesse alicui tanto minus
potest cogitari remoueri ab eodem. verbi gratia: Quanto aliquid magis scitur esse calidum: tanto
minus potest cogitari non esse calidum: & quanto minus scitur esse calidum, tanto magis potest cogitari
non esse calidum. creatura magis scitur esse ab homine quam deus: quia per esse creaturae probatur es
se dei. Sed homo potest cogitare de qualibet creatura ipsam non esse, vt infra videbitur. ergo mul-
to magis potest cogitare de deo ipsum non esse.

8
⁋ Ad hoc dicendum: quod secundum praedicta sicut quaestio de cognoscendo de deo an
sit potest esse de incomplexo, & de esse dei in natura sua qua est id quod est: vel de complexo & de esse
dei in anima cogitante: Possumus enim scire hanc compositionem qua dicimus Deus est: esse veram
in anima: licet non sciamus naturam illius esse quod dei est: Consimiliter quaestio de cogitando deum
esse potest esse quaestio de incomplexo: an scilicet contingit cogitare dei entitatem sub esse quo est id quod est: vel de con
plexo, an scilicet contingit cogitare compositionem esse cum deo esse veram: & consimiliter quaestio
de non cogitando deum non esse potest esse de incomplexo: an scilicet contingit cogitare non entitatem dei ali-
quam quae possit ei conuenire secundum naturam eius in se: vel de complexo: an scilicet contingit cogi-
tare per diuisionem in anima esse remoueri a deo, siue non entitatem inesse eidem. Primo modo Ba180r
est impossibile cogitare deum non esse: quia nihil in natura rei potest cogitari non esse nisi possibile
est cogitare seorsum ipsam rem vt res est & essentia quaedam in se: & seorsum ipsum esse: & sic cogitare
ipsam essentiam concogitando ei conuenire non esse: vel non convenire esse: vnum remouendo ab al
tero per negationem: sicut contingit in creaturis: quae quandoque habent esse, quandoque non esse: quoniam in eis differunt
essentia & esse. Quare cum vt dictum est supra, in deo penitus idem sunt re & intentione essentia & esse:
vt non possit capi ab intellectu seorsum essentia praeter esse: hoc ideo modo cogitare deum non esse
cogitando scilicet non esse siue non entitatem circa diuinam essentiam absolute intellectam, est incompossibile: quia
ipsa essentia non est nisi ipsum esse. aliter enim compositionem aliquam faceret esse cum essentia in deo: si-
cut facit in creaturis: quod impossibile est, vt visum est supra. Secundo autem modo cogitare deum non esse:
contingit dupliciter, vt distinguit Anselmus in proslogion vno scilicet modo cogitando vocem qua dicitur deus non esse
alio modo cogitando ipsam rem significatam per vocem. Aliter enim (vt dicit) cogitatur res cum vox eam significans
cogitatur. Alio modo cum idipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo, vt dicit, & verum dicit, potest co
gitari deus non esse: isto vero minime. Reuera cogitando vnionem vocum bene potest aliquis co-
gitare deum non esse: nihil scilicet intelligendo de rebus, secundum quod incontinentes existentes in passione
dicunt verba sapientum de agibilibus non intelligentes ea quae dicunt, cum ex passione contraria
agunt, vt vult Philosophus. vii. Ethicorum. Cogitando vero ipsam rem quae vocibus significatur, subdistinguendum: licet
Anselmus non subdistinguat: quia aut cogitans cogitat assentiendo ei quod cogitat: aut non. Primo modo simplici
ter contingit cogitare deum non esse quemcumque, quantumcumque cognoscat & cogitet rem voce significatam
Licet enim affirmatio & negatio non possint esse simul in eadem re extra animam quo ad esse rei verum:
bene tamen possunt simul esse in anima quo ad esse rei diminutum, vt vult Philosophus. vi. metaphy-
sicae. Super quem locum dicit Commentator quod Philosophus intendit declarare diuersitatem duorum entium
scilicet entis quod est in intellectu: & entis quod est extra intellectum. Quod enim est in anima, contingit vt re
cipiat duo opposita simul: quod autem est extra animam, non: quoniam anima intelligit duo opposita insimul
materia autem recipit contraria successiue. Vnde contradictoria simul intelliguntur & cogitantur
scilicet deum esse: & deum non esse. Sed vnum cum assensu, alterum vero sine assensu. Secundo autem mo-
do adhuc subdistinguendum: quia cogitans cum assensu aut intelligit quid per vocem significa-
tur distincte & in particulari cum dicitur deus non est: aut non: sed solum confuse & in vniuersali. Si
primo modo, nullus omnino potest cogitare deum non esse: quia praedicatum, vt dictum est supra,
est de intellectu subiecti: & ita sic cogitans subiectum necessario cogitat in ipso praedicatum. Qua-
re siquis assentiendo cogitaret deum non esse, postquam consensit affirmationi: cum quicquid affirmat de ali
quo affirmatio: negatio id ab eodem remouet: idem affirmaret & negaret assentiendo vtrique simul:
quod est impossibile: quia de quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem, neque in re neque in intelle
ctus assertione, vt probat Philosophus. x. meta. Nullus ergo intelligens rem quae deus est, distincte & in particulari, potest
cogitare cum assertione quia non est: quamquam verba dicat in corde suo. Et hoc est quod dicit Anselmus declarando per
simile. Nullus (inquit) intelligens id quod est ignis & aqua, potest cogitare ignem esse aquam secun
dum res, licet secundum voces. lta ergo nemo qui intelligit id ens quod est deus, potest cogitare quia
deus non est: licet haec verba dicat in corde suo. Et statim ad huius probationem inducit quoddam medium supra in
ductum, quod fundatur super hoc scilicet quia praedicatum est de intellectu subiecti, dicens, Deus enim est id quo ma-
ius cogitari non potest, quod qui bene intelligit, vtique intelligit idipsum sic esse vt nec cogitare queat non
esse. Qui ergo (vt dicit) intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare. Si secundo modo
tunc distinguendum est de cogitatione: aut enim sumitur cogitatio proprie pro actione partis intel
lectiuae purae, quae in asserendo solummodo est verorum: aut pro actione intellectus phantastica &
rerum ignorantia decepti. Primo modo adhuc non contingit cogitare cum assertione deum non esse:
quia hoc in talis intellectus comprehensione cadere non potest: quia in rerum natura non potest esse. Secundo autem
modo bene contingit. Intelligens enim in generali hoc nomine deus significari solummodo quandam essentiam omnium nobilis
simam, non cointelligendo in nobilitate eius includi ratione ipsius esse: bene potest intellectu phantasti
co & ignorante intelligere deum non esse: quia talis intellectus intelligit diuinam essentiam ad mo-
dum essentiae alicuius creaturae, vt videlicet cui esse adueniat: non quae sit ipsum esse. Sed tali in
tellectu contingit intelligi deum non esse dupliciter: aut explicite: aut implicite. Explicite adhuc du
pliciter. vno modo conuertendo intellectum in intelligendo deum ad aliquod nobile in creaturis existens
aestimando illud esse deum. aut ad aliquod in imaginatione excedens in nobilitate omnes creaturas quae in es
se conspiciuntur. Cum enim vt dicit Augustinus primo de doctrina Christiana, omnes hoc deum
esse consentiunt quod caeteris rebus omnibus anteponunt, vt aliquid quo nihil sit melius atque subli-
mius illa cogitatione conentur attingere: illi ergo qui aliquam creaturam excellentem caete-
ris deum putant siue corpoream siue incorpoream, sicut omnem creaturam inquantum crea- Ba180v
tura est, possunt cogitare non esse: sic & idquid cogitant deum. Illi vero qui omnibus creaturis non so
lum corporalibus verunetiam spiritualibus in esse constitutis per imaginationem deum praeferunt: & tamen tam
quam creaturam nobilem cogitant, quam in rerum natura existere non conspiciunt: similiter bene cogita-
re eum non esse possunt. secundum quod dicit Augustinus in originali super illud Psal. lii. Dixit insipiens in cor
de suo non est deus. Perpauci (inquit) sunt: & difficile est vt incurramus in hominem qui dicat in
corde suo non est deus: tamen sic pauci sunt, vt inter multos timendo hoc dicere, in corde suo di-
cant: quia ore suo dicere non audent. Nec enim vt dicit super Psalmum. xiii. ipsi sacrilegi & detestan-
di quidam Philosophi qui peruersa & falsa de deo sentiunt, ausi sunt dicere non est deus. Ideo ergo
dixit in corde suo: quia nemo hoc audet dicere etiam si ausus fuerit cogitare. Implicite vero deum
non esse cogitant quicumque aliquid deo indignum de ipso deo vel deo inesse cogitant. De quibus suba
dit in dicto Psal. lii. Rarum hominum genus qui dicant in corde suo non est deus. At vero alio in-
tellectu discussum inuenitur esse in pluribus. Inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum, scelera
torumque hominum: isti tales sunt vt dicant in corde suo non est deus. Tales conuinco: facta sua pla
cere deo arbitrantur: non est autem deus nisi cui displicet iniquitas: tu ergo cum putas ei placere ii-
quitatem: negas deum: cum dicis in corde tuo, faue deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam non
est deus. Et quod hoc non dicant in corde suo nec isti nec praecedentes nisi intellectu erroneo phantasti
co & obumbrato, probat Augustinus per sequentem versum eiusdem Psal. dicens. Corrupti sunt &
abominabiles facti sunt iniquitatibus suis. Sed primo vide illos corruptos, vt possint dicere in cor
de suo non est deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo non est deus: & tanquam causae quae
rerentur vnde hoc possit dicere imprudens, subiecit. Corrupti sunt & abominabiles facti sunt &c. vbi
Psal. xiii. habet In affectionibus suis. vbi dicit Augustinus ipsae sunt affectiones quae corrumpunt ani
mam: & sic excaecant vt possit imprudens dicere in corde suo, non est deus.

9
⁋ Ad primum in oppositum quod potest cogitari esse id quod nec est: nec fuit: nec erit
&c. Dicendum secundum praedicta, quod est non ens aliquid quod est purum non esse: nec dicit rem aut
essentiam. de quo dictum est supra quod de ipso non potest esse scientia. tale non ens non potest cogita
ri esse nisi falsa assertione phantastica. & sic concessum est quod deus ab insipienti potest cogitari non
esse. Aliud vero est non ens actu, ens tamen in potentia, quod dicit rem & essentiam quae est suscepti
bilis esse actione agentis: & tale potest intelligi esse cum non sit: quia esse in actu se habet per additio
nem ad ipsam essentiam. Deus tamen semper existens non potest intelligi non esse: quia esse suum nul
lo modo se habet per additionem super essentiam: sed essentia est ipsum esse, vt dictum est.

10 ⁋ Ad secun
dum quomodo dixit insipiens in corde suo non est deus: & similiter ad Tertium de eodem, dictum
est iam sufficienter.

11 ⁋ Ad quartum quod minus notum esse magis potest cogitari non esse: Dicendum quod ve-
rum est quantum est ex parte cogitantis: & ideo cognoscens deum per intellectum solum in esse con-
fuso & in generali: sicut supra determinatum est: & cognoscens creaturam cognitione determinata
& in particulari: magis potest quantum est ex parte sui deum non esse cogitare cogitatione phan-
tastica, quam multas creaturas. Quantum autem est ex parte rei cogitatae cogitatione propria intellectua
li, quae formatur secundum naturam cogitati: non est verum, vt dictum est.

12 ⁋ Et quia non simpliciter conces
sum est deum non posse cogitari non esse, argumentis etiam ad primam partem respondendum. Ad
primum in oppositum: id quo nihil est maius non potest cogitari non esse: dicendum quod verum est
quantum est ex parte rei: & cognitionis intellectus puri cum assensu. & sic intelligit Anselmus vt patet
ex rationibus quibus hoc probat contra insipientem. Quantum tamen est ex parte vocis & cognitionis intel
lectus confusi & phantastici aut sine assensu, nihil impedit quin deus & id quo nihil maius cogi-
tari potest, possit cogitari non esse. Et hoc intelligit Anselmus cum dicit prosois. cap. iiii, Deus est quo ma
ius cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, vtique intelligit idipsum sic esse, vt nec cogitatione queat
non esse. Qui ergo intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare. Vnde econtra qui non sic
eum intelligit, nihil prohibet quin possit eum non esse cogitare. Eodem modo respondendum
est ad alia duo sequentia.