Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2127

Sources:

Ba: Badius1520a

B178r

1
CIrca primum arguitur quod deus sit mutabilis per generationem secundum substantiam a non esse i
esse. Primo sic. contraria habent esse circa idem, non esse secundum Augustinus contrarium est esse
dei. ergo non esse natum est esse circa deum. omne tale habet esse post non esse, vt vide
bitur loquendo de creaturis: & hoc est mutari mutatione generationis large sumen
do generationem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. omne ens habet esse vel a se vel ab alio, Deus
est ens vt habitum est supra: & non a se: quia secundum Augustinus nihil seipsum perducit ad es
se. ergo habet esse ab alio: & hoc non est nisi per generationem de non esse. ergo &c.
Tertio sic, primum est ante quod nihil. deus est primum in entibus, vt habitum est supra. ergo ante ipsum ni
hil. tale autem habet mutari per generationem a non esse in esse. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quod tunc deus
non esset primum ens: quia nihil procedit de non esse in esse nisi per aliud praeexistens in esse.

4
⁋ Hanc quaestionem mouet Anselmus vi. ca. mono, quia vt ibi dicit, quod non est aliquo fa-
ciente aut nihil est: aut si est aliquid, per nihil esse videtur: sed constat quod deus non est nihil: nec potest esse per nihi
quia per nihil nihil est: fatue ergo videri posset alicui quod deus de necessitate haberet esse ab aliquo fa
ciente. Sed nihil potest esse ei materia ex qua sit: quia illa eadem ratione haberet materiam vnde fie
ret: oportet igitur si habet esse aliquo efficiente quod fiat ex nihilo. Et respondet Anselmus dicens quod summa natura
non est omnino per aliquod efficiens: neque ex aliqua materia vt ad esse produceretur: nec tamen per nihil aut ex nihilo:
sed ex seipso & per ipsum. Vbi etiam quaerit continuo. Quom ergo tandem intelligenda est esse per se & ex se: si
nec ipsa se facit: nec sibi materia existit: nec quid non erat ad esse iuit: Et respondet dicens. Nisi forte eo
modo intelligendum videtur, quomodo dicitur quod lux lucet vel lucens est per seipsam: & ex seipsa. Quem
admodum enim se habent adinuicem lux lucere & lucens, sic se habent adinuicem in deo essentia & esse & ens.
Quod reuera idem est cum eo quid determinatum est supius, quod deus habet esse a seipso formaliter: quia per
suam essentiam, quae de se est necesse esse: effectiue autem nec ex se: nec ab alio. & sic aeternaliter est
stans & manens in esse essentialiter habito & nullo modo accepto. & sic deus est omnino immutabilis trans- Ba178v
mutatione a non esse in esse: immo hoc summe contrarium est rationi primitatis in ipso qua primum
ens est, & mouens dans esse & motum omnibus aliis.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod esse natum est esse circa deum, ergo & non esse: Dicendum
quod illa propositio, Contraria nata sunt fieri circa idem, vt extendatur ad omnia opposita intelligitur nisi alterum deter
minate insit: sicut igni calidum, vt dicit Philosophus in praedicamentis. Nunc autem deo alterum illorm scilicet esse, determi-
nate inest: vt reliqum. scilicet non esse, essentiae diuinae omnino impossibile est inesse: & hoc quia essentialiter est neces
se esse. In quo non differunt ens & esse, siue quod est & quo est, vt habitum est supra. Vnde licet illud quod
est, diuersum est a suo esse, nec de se est ipsum esse, sed solum habet esse ex respectu quodam ad esse pri-
mi entis: & in quo non sunt idem esse & essentia sicut determinatum est supra, per indifferentiam se habet
ad esse & non esse, quantum est de se: ita quod de se non habet nisi non esse: esse autem, non nisi ab alio: & ideo ne
cessario habet suum esse post eius non esse: quia quod habet esse ex se, necessario prius ei convenit quam illud quod habet ex
alio: illud tamen in quo penitus idem sunt essentia quod est & esse, nullo modo per indifferentiam se habet ad esse
& non esse: sed tantum determinatum est ad esse.

6 ⁋ Ad secundum quod omne ens habet esse vel ex se vel ex alio: Dicen
dum quod non est verum effectiue nisi de illo quod habet esse acceptum, quod enim habet esse formaliter solum vt deus
& nullo modo acceptum effectiue, nec ex se nec ab alio habet esse.

7 ⁋ Ad tertium quod deus est ante quod nihil-
ergo in ipso non esse praecedit esse: Dicendum quod cum dicitur ante quod nihil, negatio intellecta in illo quid dicitur ni-
hil, potest intelligi ex parte praedicati solum, affirmato ordine antecessionis importatae per illud aduerbium an
te. vel potest intelligi vt neget compositionem praedicati ad subiectum: & includat sub se ordinem antecessionis
importatae per illud aduerbium ante: & sic dicat negationem siue priuationem ipsius ordinis. Primo mo-
do est falsa sub hoc sensu. Deus est an quod nihilid est cuius esse praecessit ipsum nihil, vt patet ex dictis. Secundo modo
est vera sub hoc sensu, Deus est anm quod nihil. i. cuius esse non praecessit quicquam, Deus enim est primum an quod nihil: non
ita quod nihil sit an ipsum eius esse praecedendo ordie intelligendi & naturae: sic enim ex non esse in esse processisset: &
esset ex se possibile ad esse & non esse: & esse suum dependeret ab alio vt processit obiectio: sed dicitur esse
primum ante quod nihil: quia non est omnino ante esse suum prius aut aliquid aliud aut nihil, neque ordi-
ne naturae neque ordine durationis. Vnde Anselmus mon. xviii. ca. distinguit conversam illius, dicens quod prolatio
vna duplicem gerit intelligentiam cum dicitur quia nihil fuit ante summam essentiam. vnus enim est sensus: quia
priusquam summa essentia esset, fuit cum erat nihil. alter vero: quia ante summam essentiam non fuit aliquid.