Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2084

Sources:

Ba: Badius1520a

B174r

1
CIrca. vi. arguitur quod deus habeat compositionem cum aliis sicut finis cum eis quae sunt ad finem
ad perficiendum vnitatem vniuersi. Primo sic: Non est ordo naturalis nisi ex aliqua con
nexione naturali ordinatorum. In nullo enim connexa naturaliter ordinem non habent
adinuicem nisi accidentalem: sicut indiuidua diuersa sub eadem specie inter se & respe
ctu speciei. ordo naturalis est in vniuerso inter deum & creaturam mundi. Aliter enim
mundus non nisi accidentaliter dependeret a deo. ergo deus & creatura aliqua naturali
connexione connexi sunt: quae non est sine connexorum aliqua compositione. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. creaturae omnes
se habent ad deum: sicut ad suum finem: vt commilitones exercitus ad ducem: secundum philosophum in xii. Meta. sed dux ex
ercitus aliquam compositionem habet cum militibus ad constituendum vnitatem exercitus. lpse enim exercitus caput
est: & milites membra. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod componentia semper sunt vt imperfectum & in potentia re
spectu totius compositi. Deus nullam patitur imperfectionem: neque est ad aliquod in potentia. ergo &c. Ba174v

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum deus se habet ad creata in triplici genere causae: formalis, es-
ficientis, & finalis: sicut cum eis nullam potest habere compositionem vt forma: quia non est forma inhaerens: sed
exemplaris: vt habitum est supra: neque vt efficiens: quia nihil mouet vel agit per aliquam naturalem colligantiam
ad motum & actum: vt habitum est iam: sic in rei veritate non potest cum eis habere aliquam compositionem vt finis: quia
per nullam dependentiam se hiys ad ea quae sunt ad ipsum sicut ad finem. Non en mouet ad se alia a se: vt ab eis aliquid
bonitatis & perfectionis accipiat: dicente Dauid ad deum in persona omnis creaturae: Bonorum meorum non eges:
sed vt eis suam bonitatem & perfectionem conicet: ad quam consequendam omnia alia agunt & mouent. Vnde Philosophus in
xii. Metaphysicae. quaerit quomodo in natura totius vniuersi sit bonum & nobile: vtrum scilicet sit aliquod bonum di
stinctum per se & absolutum bonum: non recipiens bonitatem ex ordine ad aliud: an sit bonum vniuersi per ordi-
nem. Et respondet quod vtroque modo est bonum in vniuerso: vt in exercitum & ciuitate est bonum quoddam in or-
dine: & bonum aliud absolutum est in duce exercitus & ciuitatis: quod non est ei bonum ex ordine quem habet ad
exercitum vel ciuitatem: sed econverso, in exercitu vel ciuitate non est bonum nisi ex ordine ad ducem. & sic
secundum philosophum: omnia quae sunt in vniuerso ordinata sunt inter se: & ad primum agens tanquam ad vltimum fi
nem qui deus est: ipse autem ad nihil est ordinatus: quia nihil habet bonitatis ex ordine ad aliud: sed abun
dantia bonitatis suae fluit bonitatem super omnia alia: per quam ipsa in se reducit: & hoc non necessitate natu
rali: vt posuerunt philosophi: quia hoc non posset esse sine colligantia & compositione: vt dictum est: sed libera vo-
luntate. Vnde absolute dicendum, quod deus cum vniuerso nullam habet compositionem omnino: vt nec pers vniuersi vl-
lo modo dici possit: sed talem colligantiam in ordine ad ipsum habent inter se tamquam partes vniuersi omnes creaturae:
in quo concurrunt ad componendum mundum: sicut exponendum est loquendo de vnitate mundi. Secundum enim quod di-
cit Comment. super. xii. Meta, quemadmodum princeps ciuitatis necesse est vt habeat aliquam actionem, propriam no
bilissimam quam intendunt omnes quid sunt sub eo: & ponunt actiones suas seruientes actioni primi: iuuantes sein
uicem in seruando bonam quietem: sicut accidit in artificiis: quae iuuant se erga vnum artificiale: sic est vnus princeps
deus in vniuerso: hamens actionem nobilissimam quam intendunt omnia quae sunt in mundo: & tendunt in illam iuuantia seiuicem.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod inter deum & creaturam est ordo naturalis, ergo & con
nexio: Dicendum quod ordo inter deum & creaturam non est per aliquam dependentiam aut necessitatem
naturae ex parte dei: sed est solum relatio quaedam: quae secundum rem solum est in creatura propter dependentiam eius
ad creatorem ex naturalis necessitatis indigentia: in deo autem secundum dici solum: quia nullam dependentiam
naturalis necessitatis habet ad ipsam. Non tamen est ordo accidentalis inter deum & creaturam: quia natu-
rali necessitate creatura habet dependentiam ad ipsum: licet non econuerso: & non est ordo accidenta
lis ad aliqua nisi quando neutrum essentialiter ordinatur ad alterum.

6 ⁋ Ad secundum quod deus se habet ad crea-
turas sicut dux ad exercitum vel ciuitatem: Dicendum quod dux exercitus vel ciuitatis potest dupliciter conside
rari. Vno modo vt alios praecellens in sapientia & virtute: sicut decet principem: vt determinat Philosophus in tertio
Polit. Alio modo vt homo similis in natura cum aliis. Primo modo dux in nullo indiget exercitu vel ciuitate: sed
econverso: & hoc modo valet similitudo ad propositum: vt iam expositum est. Nec habet dux connexionem cum aliis
sicut neque deus cum mundo: nisi propter bonum aliorum: non propter bonum, proprium: nisi per accidens: inquantum est homo similis
aliis. & illo modo non valet similitudo: nisi quo ad hoc quod dux etiam inquantum homo debet in naturalibus praecellere
alios: vt determinat Philosophus. i. &. iii. Polit. Et quod assumitur in argumento: quod dux est caput: Dicendum quod caput
& hir rationem praecellentis in corpore: & hi rationem membri in ipso. Quo ad primam conditionem, dux inquantum dux ca
put est ciuitatis: sicut deus vniuersi: & non quo ad secundam, non eni. ponit caput connexionem vel compositio
nem cum membris: nisi inquantum habet rationem membri, non autem inquantum habet rationem praecellentis tantum: vt dictum est.