Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2073

Sources:

Ba: Badius1520a

B173v

1
CIrca quintum arguitur: quod deus habeat compositionem cum alio: vt motor cum mobi
li, ad constituendum vnum compositum motum ex se. Primo sic. primum motum
mouetur ex se: quia secundum Philosophum. viii. Physicae. omne motum ab alio reducitur ad
motum ex se: tanquam ad primum motum, primum motum mouetur a causa prima:
secundum Philosophum. xii. Meta. &. i. Cae. & Mun. quae non est nisi deus. Motum au-
tem primum ex se compositum est ex motore & subiecto. secundum Auer. de sub-
stantia orbis. & vt dicit Philosophus. viii. Physicae. Motum ex se diuisibile est in duo, quorum vnum est per se
mouens: reliquum vero per se motum, non est autem diuisibile aliquid nisi in illa ex quibus habet com-
poni. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Res cum illo habet compositionem in esse: a quo habet numerari. formae
enim non numerantur nisi per materiam cum qua habent componi. in caelestibus etiam motores numerantur nu
mero mobilium. secundum Philosophum. xii. Metaph. ergo cum eis aliquam habent compositionem. Deus autem in mo-
toribus est primus: quia omnes alii ad ipsum habent reduci: vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Con-
tra est: quod omne habens compositionem cum alio: quodammodo dependet ab illo: sicut patet in compo
sitione formae cum materia, quae abinuicem dependent secundum esse: & in artifice & instrumento, quae
abinuicem dependent secundum operari, Deus autem vt motor a nullo dependet neque secundum esse, neque se
cundum operari: quia ipse posset esse etsi nihil moueret, neque esset vllum mobile: & similiter posset ope
rari immediate quae operatur per medium. ergo &c.

4
⁋ Hic aduertendum est quod sententia Philosophi videtur esse in xii. Meta. quod omnes motus
caelestes sic se habent: quod necesse est vt vnusquisque eorum fiat per aliquid aeternum per se & secundum
substantiam: & vt substantiae mouentes sint secundum numerum mobilium: ita quod si aliquae po-
nantur omnino esse, debent poni mouentes: & quod nulla sit substantia abstracta quae non moueat. Et
hoc ideo, vt dicit ibidem Comment. quod vnaquaeque earum sit perfecta per suum motum: & quod aliter inueni
retur in dispositione diminuta: & si aliquae inuenirentur non mouentes, essent otiosae. Sed huiusmodi sub
stantiae ponuntur a philosophis mouere dupliciter: & vt agens impellens in motum: & vt finis: vt scilicet mouens si
bi assimilet motum: secundum quod exponit Comment. philosophum. super. xii. Metaph. Sed hoc ponebant dupliciter.
Vno modo quod eadem substantia numero moueret sicut impellens & sicut finis: vt videtur pone-
re Comment. Alio modo vt alia mouet sicut impellens, alia vero sicut finis: vt secundum hoc duplex
ponatur motor. vnus intra: vt virtus in corpore secundum esse: licet separata secundum essentiam: quia
est motor tantum: & non forma materiae. Alius vero separatus & extra. vt enim dicit Auicen. ix. Me-
taph. suae, praeter intelligentiam quae est motor caeli secundum substantiam separatus, in quolibet caelesti cor
pore est alius communiunctus. Et quomodo hoc, exponendum est loquendo de creaturis. Motor primo mo
do, deus esse non potest: & ita vt motor coniunctus & intraneus non potest habere aliquam compositio
nem cum mobili primo: quia talis motor limitatus est: & habet virtutem finitam proportionalem suo mobili: vt
dicendum est loquendo de creaturis. vnde talis motor secundum Philosophum non moueret suum, proprium mobile si in
ipso esset vna stella plus, nisi cum fatigatione & pcena: vt dicit secundo Cae. & Mun. Quamuis enim secundum
philosophous, motores orbium aequales sint in hoc quod quilibet mouet motum in infinitum: tamen non sunt aequales in vigore
mouendi. Motor enim orbis maioris fortior est in mouendo: quam motor orbis minoris: vt motor orbis
minoris orbem maiorem mouere non poisst, Deus autem quia est infinitae virtutis vigore, vt infra dicetur, nulli
mobili potest esse proportionalis. Secundo impossibile est deum dicere componi cum aliquo corpore dicto
modo: quoniam huiusmodi compositio non est etiam secundum philosophus nisi per aliquam naturalem colligantiam motoris cum Ba174r
mobili: quam non potest deus habere cum aliquo mobili: quia quandocumque aliquod alteri componitur naturali colli
gantia ad ipsum, per inuicem perficiuntur ambo in composito ex motore & mobili: secundum quod dictum est per
Auer. statim. Et cum hoc etiam neutrum sine altero esse potest. Vnde Philosophus posuit quod caelum non potuit non
habere esse a suo primo motore: vt declarandum est loquendo de creaturis. Quare cum deus cum nulla
creatura colligantiam habet naturalem: vt ab ipso aliqua necessario in esse procedant: vt similiter dicendum
est loquendo de creaturis: Deus igitur nec vt talis motor aliquam compositionem cum aliquo habere potest.
Nulla ergo necessitate naturae deus alligatus est alicui corpori caelesti: aut etiam toti mundo. Et licet
hoc dicantur ponere philosophis de motoribus inferioribus: non tamen sentit hoc Philosophus Aristorus de primo moto
re quem deum vocat. lpse enim dicit in secundo Cae. & Mun. quod res bona completa est existens bona absque
opeatione, non indigens operatione qua fiat bona: & res propinqua ei recipit bonitatem vna operatione parua:
& res longinquae operationibus multis, quemadmodum de clarat per exempla: quod sunt quaedam corpora sana absque
omni operatione: quaedam opeatione parua: quaedam opeatione multa. Primum bonum quod dicit esse vnum, solus deus est se
cundum ipsum. Propter nullam ergo perfectionem acquirendam debet dici deus componi vel colligari cum aliquo cor
pore. Etiam licet moueat omnia vt impellens & vt finis: hoc ex eius summa perfectione & liberalitate proue-
nit: non ex aliqua necessitate: vt exponendum est loquendo de creaturis. Siue ergo ponamus deum immediate mo
uere orbem primum, aut totum vniuersum: siue ponamus eum motorem mediatum mouentem primum orbem vel
totum vniuersum mediantibus intelligentiis, vel alligatis singulis orbibus quadam necessitate natu-
rae vt dictum est: secundum Philosophorum sententiam: siue non alligatis naturae necessitate: sed solum voluntatis
obedientia, secundum sententiam catholicorum: secundum quod dicit Augustinus viii. de trinitate. Cogitantur angeli mundi spiritus
caelestia corpora inspirantes: atque ad arbitrium quo seruiunt deo mutantes atque versantes. ex nulla
tamen naturae necessitate ponendum est deum connexionem dependentiae habere ad aliquod corpus mobile: ne
quod ad vniuersam creaturam: sed quod creaturis influit esse & motum: hoc prouenit ex eius perfectione & volun
tatis libertate: vt infra exponendum est.

5 ⁋ Absolute ergo concedendum est deum nullam habere composi-
tionem cum alio: vt motor cum mobili.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod primum motum mouetur ex se: & hoc a causa prima: Di-
cendum quod determinatio Philosophiu. viii. Physicae. circa motum est: quod mouentibus & motis se habentibus per ordinem: quod scilicet
hoc moueatur ab illo: & illud ab alio: impossibile est procedere in infinitum. Ex quo concludit quod necessa
rium est deuenire ad aliquod primum motum: quod necesse est moueri ab alio: aut a seipso. Et quia quod est
per se, semper prius in gradu est & ordie naturae: eo quod est per aliud: ex illis duobus accipit tamquam primum fun
damentum omnium eorum quae nititur probare in viii. Physicae. od scilicet primum motum moueat seipsum: quod probat non
posse fieri secundum idem: ex quo concludit illud quod assumptum est: quod scilicet motum ex seipso necesse est diuidi in
duo: quorum vnum est per se mouens: aliud autem per se motum. Et patet quod eius argumentatio non procedit nisi
de motore primo coniuncto: qui mouet causatum prim. scilicet primum orbem: vt sibi appropriatus. &isic ni-
hil ad propositum de deo qui est motor omnium primus vniuersalis: & omnino separatus: vt dictum est. Quo
modo autem secundum veritatem catholicam sentiendum est de motibus orbium & motoribus, exponendum
est determinando de creaturis.

7 ⁋ Ad secundum quod motores numerantur numero motuum & mobilium &c.
Dicendum quod bene procedit ratio iuxta determinationem philosophi: quod motor quilibet coniunctus compositionem ali-
quam habet cum mobili vt mobile est. sed de motore deo (si tamen alicuius sit immediatus motor) nihil
potest concludere: quia illum ponimus extra rationem aliorum motorum. Quod Auicen. dicit etiam posuisse philosophum: vbi di-
cit in ix. Meta. suae. Qui sequuti sunt eum ex sapientissimis Peripateticis, non remouent multitudinem
nisi a motore vniuersitatis: & attribuunt multitudinem motoribus seperatis & non separatis: qui sunt proprii
vniuscuiusque eorum. Posuerunt igitur primum ex separatis propriis id quod mouet sphaeram primam. Isti ergo
viderunt quod motor vniuersitatis est quidam: & post eum vnaquaeque stella habet alium motorem pro-
prium. Sed de hoc latius est perscrutandum: loquendo de creaturis.