Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2062

Sources:

Ba: Badius1520a

B173r

1
CIrca quartum arguitur quod deus habet compositionem cum alio: vt subiectum cum
accidente. Primo sic. Philosophous dicit in primo Physica. Substantia nulli est ac-
cidens. ex quo sumit Auicieen, quod substantia in vno non potest esse accidens in alio.
quod probatur per exemplum. Calor enim non potest esse forma substantialis ignis
quia est accidens alterius. sed sapientia, virtus, iustitia, &c. huiusmodi acciden-
tia sunt in homine & angelo, & sunt in deo. ergo in ipso substantia esse non pos
sunt: sed accidentia. sed id in quo est accidens compositum est cum ipso vt subiectum. ergo &c.

2 ⁋ Secun
do sic. quicquid dignitatis & nobilitatis est in creaturis: totum deo attribuendum est: vt infra vi-
debitur. sed accidentia esse in creaturis: dignitatis est & nobilitatis: vt patet in sapientia, bonitate,
& huiusmodi: secundum Augustinus in ser. de imagine., per huiusmodi enim vt dicit reformatur imago in homine. er
go ponenda sunt esse in deo. omne tale habet compositionem cum alio: vt subiectum cum accidente. ergo &c.

3
⁋ In contrarium est: quoniam omne compositum cum alio vt subiectum cum accidente: in potentia est ad illud quantum
estide se: quia accidens est quod adest & abest praeter subiecti corruptionem. secundum Porphyrium. In deo autem
nulla cadit potentia ad aliud a se: quia in ipso nulla cadit compositio ex potentia & actu. ergo &c.

4
⁋ Dicendum quod ista quaestio nihil aliud quaerit: quam an in deo sit aliquod accidens, vel
possit esse: quoniam si sic, esset vel posset esse in ipso compositio ex substantia & accidente. si non, non. Et est di
cendum absolute quod in deo nullum potest esse accidens: & per consequens neque compositio ex subie
cto & accidente. Cuius potissima ratio est: quod deus ex hoc quod est primum ens: nihil potest habere in se
per participationem ab alio: quia quicquid habet aliquid ab alio per participationem, necessario id habet
ab eo qui habet illud per essentiam: & ita prius eo & essentialius est: vt patet ex praedeterminatis.
Deus ergo quicquid habet in se: habet per suam substantiam: & quid sic habet, est substantialiter illud: non
subiectum eius: tanquam subiectum ei quod sibi accidit. vnde deus ita est bonus quod nihil aliud est quam boni-
tas ipsa: ita sapiens: quod est ipsa sapientia sua: & sic de aliis quae ei attribuuntur. Aliter enim deus mu
tabilis esset: & in potentia ad aliud a se: vt obiectum est. Et hoc est quod dicit Augustinus v. de Tri. Intelli
gamus deum si possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine vlla sua mutatione mu
tabilia facientem: nihilque patientem. Aliae vero res quae dicuntur essentiae vel substantiae capiunt accidem
tia: quibus in eis fiat vel magna vel quantulacumque mutatio. Deo autem aliquid huiusmodi accidere non po
test: & ideo sola est immutabilis substantia vel essentia quae deus est. Accidens enim dici non solet: nisi
quod cum aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest. nihil itaque accidens in deo: quia nihil
mutabile aut amissibile. In rebus enim quae per participationem magnitudinis magnae sunt: quibus
aliud est esse: aliud magnas esse: in his rebus aliud est magnitudo: aliud quod ab ea magnitudine ma
gnum est. sed illa est vera magnitudo qua magnum est quicquod aliud magnum dicitur: quae primitus magna est:
multoque excellentius quam ea quae participatione eius magna sunt. Deus autem quia ipse non ea ma-
gnitudine magnus est quae ipse non est: vt quasi particeps eius sit deus cum magnus est: alioquin ipsa esset
maior magnitudo quam deus: deus ergo magnitudine magnus est: ipseque est eadem magnitudo: ipse bo
nitas sua, aeternitas sua, potentia sua. Et ideo dicit Boethius de Tri. Nullum in eo aliud praeterquam id
quod est, neque enim subiectum fieri potest. nulla igitur in eo diuersitas: nulla ex diuersitate plurali-
tas: nulla ex accidentibus multitudo. & de hebdo. Quod est, aliquo modo participare potest. sed ip
sum esse nullo modo aliquo participat.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod accidens in vno non potest esse substantia in alio &c. Dicendum
quod verum est sub eadem ratione rei & naturae: vt caliditas cum sit eiusdem rei & naturae secundum speciem in
corpore simplici & mixto: cum sit accidens in mixto: non potest esse substantia in simplici. sed in proposito sapi
entia, bonitas, & huiusmodi in deo & creaturis non sunt eiusdem rationis secundum rem & naturam: quia in nullo rea
li conicant creator & creatura: vt habitum est supra: sed tantummodo talia in creatura proportionalia sunt &
consia correspondentibus in deo, propter quod id quod accidens est in creatura, bene potest esse substantia in deo: quia
etiam in creaturis accidentia sunt virtute in substantia: eo quod substantia est causa accidentium: & secundum
Philosophum, principia substantiae sunt principia principiorum accidentium: & non solum quod est accidens in creatura
sub alia ratione rei est in deo: sed & quid est substantia in vtroque sub alia ratione rei est in deo quam in creatu
ra. Propter quod dicit Boethius de trinitate. Decem praedicamenta quae de rebus omnibus vniuersaliter praedicatur. i. substan-
tia, qualitas, quantitas, ad aliquid, vbi, situm esse, facere, pati, pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substam Ba173v
tia est: pars vero in accidentium numero est: atque haec cum quis in diuinam vertit praedicationem, cuncta mutantur.
Nam substantia in illo non est vere substantia sed vltra substantiam. nam cum dicimus deus, substantiam signi-
ficare videmur, sed eam quae est vltra substantiam: cum vero iustum, qualitatem: sed non accidentalem: sed eam quae
non solum substantia sed vltra substantiam est. Non n. aliud est quod est, aliud quod iustus est: sed idem est esse deo
& esse iustum. & sic de caeteris: secundum quod ipse prosequitur. sed de hoc amplius videbitur inferius.

6 ⁋ Ad
secundum quod accidentia sunt dignitatis in creaturis &c. Dicendum quod circu ea quae recipiuntur in crea
turis: duo est considerare: quorum vnum est ratio ipsius rei: secundum est modus existendi eiusdem: & vtro
quod modo est inuenire in ea aliquod nobilitatis & aliquid ignobilitatis annexae. quod enim quaelibet creatura sit natu-
ra & essentia aliqua: & quod habeat esse: hoc dignitatis & nobilitatis est in ea. quod autem hoc non nisi ex par
ticipatione habet: hoc ignobilitatis est & defectus communiter tam in substantia quam in accidente, quod
vero esse non habet in se: sed in alio existens: hoc specialiter ignobilitatis est in accidentibus. Remouendo
igitur omne id quod ignobilitatis est in creatura a deo: omne quod nobilitatis est in ea: in deo sub ratione nobilio-
ri inuenitur: quia sub ratione nobilitatis oppositae ignobilitati: secundum quam reperitur in creatura, quid enim est in
creaturis per participationem, hoc est in deo per essentiam: & quod est in creaturis per inhae rentiam: hoc est in deo
per subsistentiam: & ideo nihil in e o potest habere rationem accidentis. de his amplius dicetur inferius.