Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2050

Sources:

Ba: Badius1520a

B172v

1
CIrca tertium arguitur: quod deus habeat compositionem cum alio vt accidens cum
subiecto. Primo sic. Omne esse habet esse in aliquo ente: quia esse est actus entis.
Deus est esse purum, vt habitum est supra. ergo est in aliquo ente. Nihil autem
habet esse in seipso, nisi secundum accidens. secundum Philosophum. 4. Metaph. In deo autem ni-
hil cadit secundum accidens. ergo esse quod deus est habet esse in aliquo ente alio a se-
per se: non sicut forma substantialis, vt habitum est supra: ergo sicut accidens
in subiecto. talem autem compositionem cum ipso habet. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illud quod est in re aliqua prae
ter eius essentiam, vt accidens eius est in illo. quicquod enim est in re praeter intentionem essentiae suae, acci-
dens eius est, vt habitum est supra. Deus est huiusmodi. secundum illud de causis. Prima causa est in omni-
bus rebus praeter hoc quod commisceatur cum eis. hoc est praeter hoc quod sit aliquid de eorum essentia. ergo
&c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam illud quod habet compositionem cum alio vt accidens eius, non potest esse ens
primum, substantia enim est, prior accidente. secundum Philosophum. vii. Metaph. Deus autem est primum ens,
secundum praedeterminata. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod sumendo accidens proprie quod est res alicuius praedicamen
torum. ix. cum secundum supra determinata Deus non potest esse res alicuius praedicamenti, manifestum
est quod deus non potest esse accidens, & ita cum nullo habere compositionem sicut accidens cum subiecto. Neque simi-
liter sumendo accidens communiter, pro eo quod est dispositio aliqua circa rem extra eius intentionem, ad
modum quo essentiae rei accidit esse & non esse, vniuersale & particulare &c. huiusmodi, vt habitum est supra.
quomodo etiam inferiora accidunt supioribus suis, vt intentioni entis qua est ens, accidunt ratio principii & princi
piati, substantiae & accidentis, & huiusmodi. vt vult Auic. i. Metaph. suae, Deus enim nulli per hunc modum accidit
vt dispositio eius accidentalis, sed omnis respectus quem habet creatura ad deum, est ei essentialis & realis,
quia est eius tanquam ad suam causam, primo formalem, qua habet esse quod sit aliquid in natura & essentia, vel tamquam
ad suam canm efficientem. Secundo qua habet esse aliquid in existentia, vel tanquam ad suam cam finalem. Tertio
qua habet esse quod sit aliquid in sua consummata perfectione, quoniam ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. vt
dicit Apostolus Rom. xi. Econverso autem respectus huiusmodi respondens in deo ad creaturas, est tantum rationis. vt
infra videbitur. Nullo ergo modo deo convenit compositio cum alio vt accidenti cum subiecto: quia nullam
rationem accidentis habere potest.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod non est esse nisi in ente: dicendum quod verum est. sed in deo
esse & ens subsistens nisi sit subsistere personarum, sola ratione differunt. vnde non secundum aliam differentiam
realem, sed rationis nostrae solummodo, vel respectus personalis concipimus esse dei existere in ente. In crea-
turis autem secundum intentionem differunt esse, & id in quo est: vt dictum est supra. & talis differentia sufficit vt
vnum dicatur esse in altero, vt non oportet ponere esse dei in ente alio quam sit ipse deus. Et quod assumitur in ar
gumento, quod nihil est in seipso nisi per accidens: verum est indifferens omnino non solum relatione, sed & ratione & item
tione & re, vt contingit in amphora. de qua ponit Philosophus exemplum. lpsa enim tanquam indifferens a seipsa re & ratione
dicitur esse in se per vinum quod continet, & ita per accidens, vt ibidem determinat. Si tamen aliquid diffe Ba173r
rat a se ratione vel relatione aut intentione: bene potest per se secundum huiusmodi diuersitatem esse in seipso,
vt contingit in proposito, sicut patet.

6 ⁋ Ad secundum: quod deus est in omni ente aliquid praeter eius
essentiam: ergo &c. Dicendum quod verum est: non per inhaerentiam qualiter accidens est in subiecto: sed
per operationem tanquam dans, esse & conseruans, vt alibi habet declarari.