Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2028

Sources:

Ba: Badius1520a

B170v

1
CIrca Primum arguitur: quod deus habeat compositionem cum alio vt forma cum materia
Primo sic. dicit Dio. iiii. c. de caele hier. Esse omnium est super esse diuinitatis. & vt di
cit de di. no. c. i. Eorum quae sunt, essentia. Et. c. v. Ipse est esse existentibus. Sed nihil
est esse vel essentia alicuius: quod non sit principium formale in eo: quia aforma sunt
esse & essentia rei. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. omnis potentia passiua reducitur ad poten-
tiam primae materiae: & omnis potentia actiua ad potentiam primi agentis. secundum philosophum:
& Comm. v. &. ix. Meta. Sed potentia passiua in entibus sic reducitur ad potentiam primae materiae: quod non
est in aliquo nisi quia in ipso principium materiale est ipsa prima materia. ergo omnis potentia actiua in en
tibus sic reducitur ad potentiam primi agentis: quod non est in aliquo nisi quia in ipso est principium formale
primum agens. Pati enim est, proprium materiae. agere autem est alterius potentiae scilicet formae. secundum philosophum id i. de genera.
ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia quod de se est principium formale in constitutione alicuius compositi cum
materia, est vt pars respectu totius, & ita vt imperfectum quid. In deo autem nulla potest cadere
imperfectio, vt infra videbitur. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum quod recitat Augustinus iiii. de civitate dei, quorundam erat opinio quod
deus esset animus mundi: cui mundus ipse totus sicut corpus est: & sicut materia. vt sit mundus ipse
vnum animal magnum constans ex anima & corpore: ac si deus ipse sinu quodam naturae in seipso continens sit
omnia: & ex ipso quasi ex ipsius totius mundi anima qua ipse viuificatur animae cunctorum viuentium pro cuiusque Ba171r
nascentis sorte sumantur. In quam sententiam incidit error Manichaeorum dicentium omnium corpo-
ra esse a deo malo tenebrarum, qui cum luctam habuit cum deo lucis, in bello commixtae sunt par
tes dei lucis cum omnibus rebus corporalibus. Vnde & dicebant omnibus vitam inesse ex commixtio-
ne portionis diuinae substantiae cum eis. Propter quod & dicebant nullum virgultum carpendum esse, neque ani
mal: aliquod occidendum, ne diuina portio oecidatur vel contingatur in illo: & alia absurda quam plu-
rima. secundum quod recitat Augustinus in libro contra epistolam funda. Vnde quia forma in vnoquoque est prin
cipium essendi, ex iam dicta opinione oritur opinio dicentium, quod esse dei est esse formale cuiusli-
bet entis: & cum esse dei est ipse deus, vt habitum est supra, vlterius ex hoc consecutus est error
idololatriae hominum, putantium quod totus mundus & quaelibet pars mundi deus est. Vnde & diuer-
si diuersis partibus mundi cultum diuinum exhibebant. secundum quod diuersimode diuersi in eis
aestimabant praecellere diuinum esse. secundum quod recitatur Augustinus i de doct. Christia. Et est hic aduer-
tendum: quod licet causaliter ex eo quod deus ponitur esse principium formale omnium, consequitur quod esse
dei sit esse omnium aliorum, & vlterius quod omnia sunt quasi portio quaedam diuini esse vt dictum est:
deceptio tamen circa vtrumque eorum ortum habuit circa esse dei & creaturae, credendo scilicet esse
dei fore esse formale cuiuslibet creaturae. Cum enim videbant rem quancunque denominari esse simpli
citer, & esse tale vel tale, vt hominem vel album, sicut esse tale attribuitur ei ab entitate tali quae
est in ea, vt humanitatis vel albedinis, sic & esse simpliciter dicebant ei attribui ab entitate aliqua
simpliciter quae est in ea. Quare cum entitas simpliciter nullo determinata aut specificata non con
uenit nisi diuinae entitati, vt habitum est supra: credebant igitur quod diuina entitas inesset cuilibet
creaturae: a qua denominaretur esse simpliciter. Hoc autem non esset nisi diuina natura esset for-
ma in ea. Secundum hunc igitur modum ponebant quod deitas esset forma vniuersi entis, dans esse sima
pliciter cuilibet enti tanquam principium formale cadens in eius compositione cum eius propria na-
tura tanquam cum principio materiali, quo vnumquodque habet esse suum particulare quo differt ab alio:
Dicendo quod esse in quo res communicant sit diuinum esse a diuina natura existente in eis: esse vero
quo vna res differt ab alia, sit esse proprium cuiusque a natura sibi propria qua vna res differt ab
alia, secundum quam esse diuinum obumbratur in rebus secundum plus & minus: & cadit a sua syna
ceritate quam habet in se. Et secundum hoc forte dixit idololatra ille Trimegistus quod deus est
omne quod est, & quod omnia plena sunt deo.

5 ⁋ Hic ergo oportet primo dictam deceptionem dissolue-
re, & deinde falsitatem ipsius positionis in se ostendere. Deceptio autem illa in qua erantur paralogi-
zati, processit secundum fallaciam aequiuocationis, quasi arguendo sic. Homo non solum est ens ta-
le: sed etiam ens simpliciter, & similiter quodlibet aliud. Cum ergo singulum dicitur esse ens tale ab eo
quod est in eo entitas & natura talis: ergo consimiliter vnumquodque dicetur ens simpliciter ab eo quod in
ipso est natura aliqua & entitas simpliciter, quod non est nisi diuina essentia. ergo &c. Quod non se
quitur, quoniam esse simpliciter dicitur dupliciter. Vno modo esse in sua communitate dictum. Alio
modo esse primum & princi paliter dictum, secundum quod in ente creato ens simpliciter dicitur
vno modo ens analogum ad substantiam & accidens, alio modo ens substantia respectu accidentis.
Secundo modo esse simpliciter soli deo conuenit: quia est esse per essentiam, & non nisi esse quod est
necesse esse, vt habitum est supra, a quo omnia alia habent esse suum per participationem. Et est il
lud esse dei incommunicabile secundum personas absolutas & singulare, sicut & ipsa diuina
essentia. vt supra determinatum est. Esse autem simpliciter primo modo est commune analogum
creaturae & creatori, non continendo in se diuinam essentiam vt partem suam formalem, sicut illi ponebant:
sed participando esse diuinae essentiae in similitudine rei creatae ad effigiem diuinae naturae. vt expo
situm est supra, & infra amplius exponetur. Illi autem non distinguebant inter esse simpliciter primo modo &
secundo, credentes non dici esse simpliciter, nisi secundo modo, quod non est verum. Esse enim simpliciter dicitur
quia indeterminate & absolute acceptum. sed tale potest esse, quia nec est determiatum: nec aliqua intentione
determinabile, cuiusmodi est esse diuinum, quia ipsum non est nisi esse. secundum quod dicit btuns Dionyy. aut quia non
est determinatum: est tamen determinabile per aliam intentionem sibi aduenientem, quemadmodum enim dictum est
supra, in omni creatura compositio est ex essentia & esse. Errori praedictorum prope sunt, licet non perci-
piant, illi qui dicunt quod esse in creatutis sit aliquid re diuersum ab ipsa essentia creaturae. Cum enim
res illa de qua dicunt quod sit ipsum esse, sit. praeter essentiam rei: & non potest esse accidens verum & absolu
tum in re: quia tunc substantia non haberet esse nisi per suum accidens: cum tamen debet esse econ
uerso, eo quod accidens non habet esse nisi per substantiam: quia accidentis esse est inesse: Necesse ergo est
eam esse substantiam. Quare cum non potest esse substantia alterius creaturae, quia substantia vnius
creaturae non dat esse alteri: eo quod vna creatura per substantiam suam habet esse aliod ab altera: necesse igitur ha-
bent ponere quod sit substantia creatoris: quod omnino est impossibile. quia ipsa non dat eis esse: communicando eis Ba171v
suum esse in naturae identitate, sicut deus pater communicat esse suum filio: & non potest esse crea-
tura cui sic esse diuinum conmunicetur, sed solum creator deus, sed deus dat esse creaturae ad imitatio-
nem suam quamlibet creaturam in esse producendo. Quod quia ad imitationem esse dei procedit, vt proprius es-
fectus eius, quodammodo esse diuinum est. & secundum hoc esse dei proprium inquantum causat esse quodam
modo sibi simile in creatura, dicitur esse quodammodo creaturae. cuiuslibet enim esse creaturae nihil aliud
est in creatura quam respectus ad deum, inquantum sub ratione similis, est eius effectus. vt sicut veritas
in creatura non est nisi respectus in ea ad deum, vt ad causam formalem exemplarem: bonitas vero
vt ad causam finalem perfectiuam quemadmodum determinabitur inferius, sic entitas in creatura non
est nisi respectus in ea ad deum, vt ad causam eius efficientem, quemadmodum expositum est supra.

6
⁋ Et secundum hoc exponendae sunt auctoritates Dionyus. adductae in primo argumen
toio vnde Diony. A. ca. caelestis Hierarchiae inducit eas sic. Bonitatem vniuersali superessentialis diuinis
tas eorum quae sunt essentias esse substituens adduxit. est enim hoc omnium causae & super omnia bonitatis proprium
ad communionem suam ea quae sunt vocare, vt vnicuique eorum quae sunt ex propria definitur analogia. Ex
quo concludit intentum, & in argumento assumptum subdens. Existentia igitur omnia esse eius participant.
esse enim omnium est super esse diuinitatis. Super quo dicit Hu. in commen. Quia per esse dei quod est super omne
esse, esse habet quod subsistit quicquod est. Esse dico aliud, quam sit esse dei, sed causatum ab illo. secundum quod di
cit Augustinus super Ion ser. xxviii. Si omnia quae sunt per te facta sunt, quid est quod tibi proprium tenuisti: ipsum
esse, quod aliis non dedisti. Et ideo dicit Diony. ca i. i. de diui. no. Oim quidem est quae sunt causale: ipsum
autem nihil in omnibus quae sunt, superessentialiter exaltatum. & sequitur post aliqua interposita. Et omnia
quae sunt, & nihil eorum quae sunt. Cui concordat illud quod dicit Auic. viii. Metaph. Ome quod est ab ipso
est, & non est communicans ei quod ab ipso est. lpse vero est omne quod est, & tamen non est aliquid ex his. Vn
de Dionysius. vbi assumpta fuit secunda auctoritas, dicit sic. Simpliciter dicendum viuentium vita, & eo-
rum quae sunt essentia, omnis vitae & essentiae principium, & causa per suam vt sint quae sunt acti
uam, & continentem bonitatem. Vnde & de di. no. ca. v. vbi ponit tertiam auctoritatem bene exponit
seipsum dicens. Deus non est ens, sed simpliciter & incircunfinite totum in seipso coambiens & peram-
biens, & non erat nec erit magis, neque est, sed ipse est esse existentibus. Quod exponit subdens. Omnis vtcum
quod entis qui est ante ens, principium & causa, & omnia ipsum participant, & a nullo existentium re-
cedit.

7 ⁋ Ad secundum quod potentia actiua in creaturis reducitur ad potentiam primi agentis, sicut potentia passi
ua ad potentiam materiae: Dicendum sicut patet ex praedictis, quod potentia proprie passiua in re est ex
defectu & imperfectione qua habet posse esse, & non esse. Et ideo cum quaelibet creatura ex se defectibilis est
& ex nihilo: naturae creaturae vt creatura est, non repugnat primum principium potentiale, cuiusmodi
est materia, quin possit esse de natura & substantia eius. Potentia autem actiua in re, est ex actualitate & per
fectione eius, & ideo summe & primo habet esse in summe actuali & perfecto ente, & in aliis ex actua
litatis & perfectionis eius participatione, quibus ex eo quod sunt ex nihilo repugnat summa actuali-
tas & perfectio quae est in diuina substantia. propter quod licet de essentia creaturae potest esse id quod est primo
in potentia passiua, ad quod habet reduci omnis potentia passiua, non tamen potest esse de eius essentia id quod
est primo in potentia actiua, ad quod habet reduci omnis alia potentia actiua. vnde deficit simile-