Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e2008

Sources:

Ba: Badius1520a

B169v

1
CIrca Sextum arguitur: quod in deo sit compositio ex actum & potentia. Primo sic. in eo
in quo est potentia perfecta per actum: est compositio ex potentia & actu: sicut ex perfe-
ctione & perfectibili. in deo est potentia perfecta per actum: quia deus nihil agit neque potest
agere cuius non habeat potentiam agendi: & omnis potentia agendi actu sibi respondente
perficitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. omnis potentia praecedens actum facit compositionem cum
actu sequente in eo in quo est: quia sunt diuersa: cum nihil idem praecedit seipsum. In deo
potentia est praecedens actum. Prius nim potuit multa facere quam facit ea. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia secundum
philosophum in perpetuis non differt esse & posse: actus & potentia. Deus autem summe perpetuus est, vt in-
fra videbitur. ergo &c.

4
⁋ Hic oportet primo distinguere modos potentiae & actus: deinde videre in quibus
ex modis eorum dubitationem habet proposita quaestio: & demum si secundum illos modos in deo possit poni aliqua
compositio. Actus autem a philosophous distinguitur in ii. de anima, quod alius est sicut scientia, alius vero sicut consi-
derare. Quorum primus est actus vt habitus. Secundus vero est actus vt opari ex habitu. Primo enim modo
dicitur actus forma & perfectio rei cuiusque. Secundo modo dicitur actus operatio ex ipsa egrediens: qui similiter du
plex est. Quidam enim dicitur actus primus: quidam vero dicitur actus secundus. Actus primus dicitur ille quem
forma & perfectio rei opeatur in ipsa re per se. secundum quod actus lucis dicitur lucere: & viuentis viuere: & es-
sentiae esse: qui est actus absolutus non deteriatus ad aliud. Actus vero secundus dicitur opeatio quam opeatur
forma rei siue res per suam potentiam ad aliud determinata. Actus etiam primus quid est esse ab essentia
rei in ipsa re, similiter duplex est. secundum duplex esse quod habet res a sua forma & essentia, quorum vnum
est esse essentiae: quo forma quaelibet vel essentia secundum se accepta tantum est id quod est in se: quod est quidi
tatiuum: siue esse essentiale essentiae rei vt essentia est: cui accidit omnis alia conditio essendi sequens, vt
dictum est supra. Aliud vero est esse actualis existentiae. & hoc est duplex. Vnum in intellectu vt in cogno-
scente: quod est diminutum esse existentiae rei, vt patebit infra loquendo de veritate in deo. Aliud vero est in re
exterius: quod est verum esse rei pertinens ad aliquod. x. praedicamentorum: quo id quod in se est natura & essen-
tia quaedam, ab alio sit in existentia. Et est in re primum esse, inquantum res a reor reris dicta, habet rationem for
malem exemplarem in diuina essentia. Secundum inquantum est obiectum in eius intelligentia. Tertium vero in
quantum est effectus quidam productus ab eius potentia. Actus vero secundus similiter duplex est. qui-
dam manens in ipso agente: vt sunt intelligere, velle: & omnis actus quo aliquod mouetur ex se. Alius ve
ro est transiens in rem extra: qualis est omnis actio qua aliquod mouet & transmutat aliud a se. secundum quod
amplius declaratum est supra.

5 ⁋ Potentia vero distinguitur prima diuisione in potentiam actiuam & passi
uam. Secundum Philo. enim in. ix. Meta. Potentiae omnes dicuntur: aut quia agunt, aut quia patiuntur. Et secundum Comm, quod in
telligitur de hoc nomine potentia, primo fuit impositum intentioni ex qua possunt procedere actiones
validae: quae dicitur fortitudo siue potentia naturalis difficile patiendi: & facile agendi: cuius con
trarium est in potentia quae vocatur debilitas. Nomine autem illius potentiae dignior est res illa quae non
patitur vllo modo: quam quae aliquo modo patitur. Vnde philosophus in. v. Metaphhice. loquens de tali potentia, dicit. Po-
tentia est qua res non patitur omnino, neque transmutatur. Dem enim quod destruitur aut corrumpitur aliqua corru-
ptione, accidit ei hoc quia non habet potentiam: aut quia diminuitur ab eo aliqua potentia. Et tamen
aliquo modo potentia dicitur, quod enim corrumpitur, vt dicitur in. v. Meta. aestimatur esse in potentia ad cortu-
ptionem. Non enim corrumperetur nisi haberet hanc potentiam. Deinde vero hoc nomen potentia translatum fuit
ad possibilitatem recipiendi. Potentia autem actiua duplex est. quaedam quae est principium opeationis rei in se
ipsa. secundum quod sciens et volens possibilis est considerare, nisi aliquid prohibeat extrinsecus. vt dicitur
in ii. de anima. Alia vero est principium transmutationis ad aliud. de quae dicit philosophus in v. &. ix. Metaph.
quod potentia est principium transmutationis in aliud. secundum quod est aliud. Potentia vero passiua quae est
ad possibilitatem recipiendi, duplex est, vt dicit philosophus in. ii. de anima. Quaedam enim est ad corruptionem a contra
rio in priuatiuas dispositiones: sicut calidum est in potentia vt fiat frigidum: quae ex hoc quod est prin-
cipium corrumpendi, aliquam impotentiae rationem habet. Quaedam vero est ad rei perfectionem: quae tunc ve
rius dicitur habere rationem potentiae quando est ad melius, & minus vere quando est ad peius. secundum quod de vtroque modo
simul dicit philosophus in. v. Metaph. Etur (inquit) potens quod habet potentiam qua transmutatur in aliquod aut in Ba170r
peius aut in melius. Potentia vero qua habet aliquid transmutari in melius, duplex est. Vna. scilicet quae aliquid
est in potentia ad recipiendum secum aliud quo perficiatur. Alia vero quae aliquod est in potentia vt transmutetur in
esse perfectum & completum. Et prima duplex est. Vna enim earum est potentia passiua ad ea quae sunt formae
& res naturae. secundum quod de hoc modo & de alio iam dicto dicit philosophus in ix. Meta. Materia est in potentia
vt veniat ad formam. Et similiter illa quae mouentur ad completionem. Alia vero est potentia passiua possibilis
ad receptionem eius quod est ad salutem secundum habitum & naturam sine corruptione: vt est potentia sensus &
intellectus. Cum igitur sic diuersis modis dicuntur potentia & actus: sciendum quod loquendo de potentia actiuaquae
est principium transmutationis, & actu secundo qui est opeatio egrediens ab ipsa in aliud extra, ex illis non praet
intelligi aliqua compositio in re est creata: quia actio inquantum egreditur a re nihil ponit in agente: sed solum in
passo. Motus enim in quo conveniunt actio & passio ab agente: non in ipso est vt in subiecto: sed in passo
solummodo, vt habetur in. iii. Phiycae. Et sic in quocumque agente nulla est compositio ex tali actum & potentia. Loquen
do vero de potentia actiua & actu secundo qui egreditur ab ipsa: & manet in agente tamquam accidens & trans
mutatio existens in ipso, ex tali potentia & actu est compositio in creaturis vt in intelligente inquantum est
intelligens: & similiter in currente aut volente, & caeteris huiusmodi agentibus. Tali enim actu perficitur potentia in ipso
agente. Sed talis compositio non potest intelligi in deo: quia potentia in ipso ab actu differt sola ratione: quorum
diuersitas nullam facit compositionem, vt infra videbitur. Actio enim dei non potest esse aliqua transmutatio aut
dispositio inhaerens in ipsco. vt infra patebit. Loquendo autem de potentia passiua illa quae est ad corruptionem,
ex illa nulla habet fieri compositio cum aliquo actu in re. Per actum enim ei correspondentem nihil componitur:
sed potius quod compositum est, corrumpitur & destruitur. Loquendo autem de potentia passiua illa quae receptiua est
alicuius in re ad salutem & perfectionem: intelligendum quod cum omnis potentia tanlmus est in aliquo & respectu alicuius in
aliquo vt in iperfecto, & respectu eius quo debet perfici, secundum quod in matia est potentia ad susceptionem forae intra
se: & in fora est potentia vt informet materiam: & sic in composito mutuo perficiuntur: Vnde anima sepeata a corpore
ipefecta est in suo esse: nec perficitur potentia eius & appetitus nisi fuerit corpori vnita: De tali igitur potemn
tia & actu intelligendum quod potest intelligi potentia componi vt cum actu cum eo in quo est: quod est subtractum
potentiae, vel cum eo ad quod est, quod superuenit ipsi potentiae: & ei cui subtracta est. Primo modo est compositio
ex potentia & actu in omni eo quod est in potentia ad aliud secum vniendum: & sic in materia secundum se vt nu-
da considerata absque omni forma, consideratur compositio ex essentia materiae & possibilitate eius ad
susceptionem formae. Similiter in quolibet susceptibili alicuius accntis vel accuntalis in se, intelligenda est
compositio aliqua ex eo quod est secundum se, & potentia quae est susceptiuum alterius in se. Et similiter talis compositio est
in essentia cuiuslibet formae materialis: ex eo scilicet quod ipsa est in se: & ex potentia quae est vnibilis alteri ad
eius informationem. Est est compoteo in essentia cuiuslibet creaturae: ex eo quod res est in se absolute considerata
dicta a ratitudine: & potentia ad esse essentiae suae. Est est in essentia cuiuslibet creaturae ex eo quod est
secundum se & absolute, & potentia ad teriationem suam in supposito. Est etiam in ipso supposito quocumque
creaturae absolute considerato cum potentia ad esse existentiae. Est est in illis quae habent existentiam incompletam in
materia cum potentia ad esse completum acquirendum per agens educens id quod in potentia est ad actum. Est est in na
tura generis cum potentia quam habet ad differentias ad constitutionem speciei. Sed iste modus compotenis non
est vere compositio: quoniam vt infra videbitur, potentia non est nisi respectus fundatus in eo cuius est, in respectu
ad aliud. quid comparatus ad id super quod in illo fundatur, cadit in eius essentiam. Compatus vero ad aliud, habet
naturam respectus: qui non facit compotenem aliquam cum eo cuius est: vt simiter infra videbitur. Iste autem modus compotenis et
siteset vera compotes in creaturis, omnino in deo cadere non praet, quia in eo nulla est omnino potentia ad vnionem cum alto
vt ipse informet aliud: vel vt ab aliquo alio informetur: sicut habitum est supra. Intelligendo vero compotenen
ex potentia & actu secundo mod scilicet cum eo ad quod est: sic sunt totidem modi compoteonis: quot iam praedicti: vt in
telligatur fieri compositio ex omni eo quod est in potentia ad aliud: cum eo quo perficitur illa potentia, cuiusmodi est compo
sitio ex materta & forma. Potentia enim materiae qua materia est susceptiua formae, perficitur per formam: &
potentia formae qua inclinatur ad materiam, perficitur per esse suum in materia. & simiter est in compositione accntis cum
subiecto: & rei cum esse essentiae, & essentiae cum supposito: & suppositi cum esse existentiae: et incompleti in esse
existentiae vel essentiae cum suo complemento. Materia enim est in potentia ad formam et econverso: et subie-
ctum ad accidens: et econverso: et res vt res est ad esse essentiae: et essentia ad suppositum: et suppositum ad
existentiam: et incompletum ad completum. Et sic patet quod compositio ex actu et potentia communissima est et
simplicissima: et in omni alio modo compotenis includitur, non econverso. Nec tamen potest inueniri in deo: quia in ipso non
potest inueniri aliquorum diuersitas re absoluta vel intentione, vt infra videbitur: quorum tamen alterum
necessarium est ad quamlibet praedictarum conpotonum: vt patet ex praedeteriatis, & amplius declarabitur inferius.
Vnde etsi diuina essentia sit habilis vt concipiatur sub ratione sapientiae bonitatis & huiusmodi, & sic quodam
modo est in potentia ad illa: sola tamen ratione haec omnia abinuicem differunt: & ab ipsa diuina essentia: quae nullam
faciunt compositionem: ita quod quocumque modo in deo consideretur potentia, illa ab actu ad quem est, sola ratione Ba170v
differt. Et siter ab eo in quom est: & sic nullius compositionis potest esse pars. Cum igitur omnis potentia quaecum
actu nata est facere aliquam compositionem differens est ab ipso: in deo autem omnino non distat potentia ab actu
neque differt: in deo ergo nulla potest esse omnino compositio ex potentia & actu. Ex quo relinquitur quod sit
actus purus & simplex, vt infra amplius videbitur. In quo aprtissime patet quaeliter deus omnis creaturae
simplicitatem quantuncumque simplex imaginetur, aut ponatur in esse, multum per omnem modum excedit. Licet
enim in simplicissimis creaturis: siqua tamen tales sint, quae secundum philosophum in viii. Metaphysicae. non habent materiam
neque sensibilem, neque intelligibilem: ita sit quod vnumquodque eorum statim est illud quod est per essentiam: eo quod secundum
Comm, non est aliquod additum: sed essentia est ipsum. Et secundum quod dicit Auic. v. Meta. quiditas omnis sim-
plicis est ipsum. nihil enim ibi est receptibile suae quiditatis: Nullum tamen eorum statim est id quod est per existentiam. li
cet enim essentia eorum per generationem non vadit de incompleto ad completum: quia non fiunt ex materia: nec ex
aliquo praeexistente in potentia: vadit tamen essentia eorum per creationem de non esse ad esse: ad quod ipsa rei
essentia inquantum est essentia, in potentia est: quia solus deus in se est necesse esse. Gem autem aliud quan-
tum est de se solum est possibile esse. Et ideo in quolibet tali necesse est concipere compositionem ex illo quid
est in se scilicet ex potentia qua est susceptiuum in se actus alicuius ab alio a se. Vnde dicit Auic. i. i. Meta. Ni
hil est quod omnino sit expoliatum ab eo quod est in potentia respectu suiipsius nisi necesse esse. Et li. viii. Cae
tera omnia extra necesse esse habent quiditates quae sunt per se possibiles: quibus non accidit esse nisi extrisecus. Et
Comm. dicit super. iii. de anima. Nulla forma est liberata a potentia simpliciter nisi prima forma.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo est potentia quae perficitur per actum: Dicendum quod verum
est de actu quid est agere. Sed illa perfectio non ponit aliquod in deo agente: quia eius potentia agendi & eius
actio vt in ipso sunt: eius substantia sunt. Et differunt sola ratione: quae in deo nullam ponit compositionem: vt
patebit loquendo de attributis. Nunc autem perfectio quam diuina actio ponit in aliud extra se: solum in deo
ponit perfectionem quae est respectus ad illud sine omni compotene. Et de tali actu procedit obiectio. Loquendo autem
de actu quid est vt habitus aliquis in natura & substantia rei: vel vt actus distans a potentia: talis non est aliquis in
deo perficiens potentiam in ipso: quia poneret compotenem, vt patet ex praedictis.

7 ⁋ Per idem patet ad secundum: quoniam
procedit de potentia ad agere: quae actum praecedit inquantum terminatur ad opeatum: non autem inquantum habet
esse in opeante: in quo sola ratione differunt: propter quod nullam omnino compotenem ponunt in deo, vt dictum est.