Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1997

Sources:

Ba: Badius1520a

B168v

1
Irca quintum arguitur quod in deo sit compositio ex natura & supposito, primo sic. Illud
est compositum ex natura & supposito, in quo natura habet esse in supposito, quia
semper sunt diuersa id quod inest alicui, & id cui inest, quia nihil habet esse in seipso
secundum Philos. iiii. physicae. & quaecunque diuersa existentia in eodem faciunt in illo
compositionem. deus est huiusmodi: deus enim est suppositum subsistens in quo est diuina natu
ra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in quo est accipere aliquid vt simpliciter intellectum & indeter
minatum, & aliquid vt determinatum, est compositio ex natura & supposito. Natura ei
vt natura sicut humanitas, dicit quid vt simpliciter acceptum & indeterminatum. Suppositum dicit ali
quid vt signatum & determinatum, vt homosius in deo est accipere aliqua huiusmodi, vt sunt deitas & dei
ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam vbi est compositio ex natura & supposito, natura non praedicatur de
supposito in abstractione nec econtrario. Ratio enim partis non praedicatur de toto, neque de altero componen-
tium, sicut non dicimus quod humanitas est homo, vel quod homo est humanitas. sed in deo praedicatur natura
de supposito in abstractione & econverso, dicendo deitas est deus, deus est deitas. ergo &c.

4
⁋ Hic primo est aduertendum quid appellemus naturam: & quid suppositum: & quid
compositionem ex vtroque. Dicendum igitur quod naturam hic appellamus essentiam rei & quiditatem dictam nomine
absoluto, quae dat esse rei quam significat definitio. Vnde in rebus materialibus comprehendit (secundum quod in
fra exponetur) formam quae est altera pars compositi, & materiam, non formam tantum: & totam formam speciei con
stitutam ex genere & differentia, non alterum tantum, qualis quidem natura significatur hoc nomine humani-
tas, quae de essentia hominis simplicem intellectum format & absolutum ab omni ratione subsistendi, vel non
subsistendi vniuersalis vel particularis, communis vel singularis, & cuiuslibet alterius intentionis pos-
sibilis intelligi circa ipsam. Definitio ei humanitatis est praeter definitionem vniuersalitatis & singularita
tis, & est cui accidit vtrumque. Ipsa autem secundum se non est nisi humanitas tantum, ita quod nihil aliorum contineatur
intra eius essentiam. Ex hoc enim quod in eius definitione seu ratione conveniunt multa, est communis & propria
forma speciei. ex hoc autem quod habet esse in signatis, est singularis, vt infra videbitur. & vtrumque eorum accidit
ei extrinsecus, in se autem est humanitas tantum. vnde humanitas quae est in Sorte ex hoc quod est humanitas
non est alia ab humanitate quae est in Platone: quoniam humanitas sort. ex eo quod est humanitas est humani
tas tantum. & similiter est de humanitate Platonis. Non tamen haec est illa. Quod etiam ei non convenit ex aliqua
diuisione humanitatis in hanc & in illam, quemadmodum species diuiditur in indiuidua: sed quod humanitas quae est
in sorte, est alia ab humanitate quae est in Platone, quiddam est extrinsecum ab ea, per aliud. scilicet quod est accidens ei: quod est
causa indiuiduationis eius. secundum quod infra dicetur. Et sic natura hic appellatur simplex & nuda & absoluta quid
ditas siue essentia rei absque omni determinatione cuiuscumque extrinseci conceptus intellecta, inquan
tum scilicet in se considerata est id quod est per essentiam, non per participationem aliquam, vt sunt humanitas, asininitas, &
huiusmodi in substantiis materialibus, angelitas, (vt ita loquar) in substantia simplici intellectua-
li. Dens enim substantiae spirituales communi nomine angeli dicuntur, secundum beatum Dio. Suppositum vero
hic appellatur res subiecta naturae cuius est illa essentia vel natura vt participata ab ea, & in qua intelli
gitur & signatur vt signata & determinata in supposito singulari vel communi, specie scilicet vel gene
ris. Quae quidem natura vt dictum est, nomine suo absoluto intelligitur, neque vt determinata neque vt signa
ta, neque in supposito definito, cuiusmodi est suppositum indiuidui atomi sub specie, neque in idefinito,
cuiusmodi est suppositum vniuersalis, generis, vel speciei. Compositio vero ex natura & huiusmodi supposito intel
ligitur quemadmodum intelligimus hominem esse compositum ex carnibus & ossibus & anima rationali, tanquam ex partici
pante humanitatem, & ex ipsa humanitate participata ab illo. & hoc non quia natura & suprpositum seorsum
accepta vt partes concurrunt in constitutionem alicuius tertii ex ipsis: sed quia natura vt cadit in supposi
to recipit in eo compositionem cum re ipsa suppositi inquantum suppositum est, qua determinatur vt subsistens in
supposito vel definito, in quo habet rationem indiuidui seu particularis: vel in indefinito, in quo ha
bet rationem vniuersalis, quae de se absoluta erat ab omni determinatione tali. Esse tamen in existentia
extra intellectum non habebat sine re illa. secundum quod dicit Commen. super. vii. Metaph. Quiditates
rerum non sunt entes nisi per esse habentium quiditates. Vnde natura & suppositum siue res na
turae in creaturis non differunt re, sed sola intentione, dicente Philosopho in. vii. Metaph. Essentia Ba169r
quaelibet rerum singularium, & quodlibet singulare idem aliquid & vnum. vbi dicit Comm. Quiditas hominis
est homo vno modo, & non est homo alio modo. id est, est forma hominis, & non est homo quid est compositus ex mate
ria & forma. Hoc autem quom intelligendum sit, magis videbitur inferius. Et est haec compositio multo mi
nor quam praecedens quae est ex essentia & esse: quia non potest intelligi essentia existere nisi determinata in
supposito. Est tamen maior quam sequens ex actum & potentia: quia haec includit illam. Essentia enim non recipit
compositionem cum determinatione in supposito: nisi quia id quod ipsa secundum se est in actu, est in potentia ad
illam. Qualiter igitur ista compositio contingat in omni creatura: & econtrario remoueatur a deo, conside-
randum.

5 ⁋ Est igitur sciendum quod qualiscumque essentia intelligatur in creaturis: siue comprehendens materiam & sor
mam: vt in materialibus: siue genus & differentiam, vt etiam in immaterialibus: si genus in eis accipi pos
sit: siue formam tantum simplicem: qualis est in substantiis sepatis secundum illos philosophous quid ponunt quod non sit in eis
distinctio nisi secundum gradus dignitatis & ordinis naturae: In omnibus tamen necesse est ponere composi-
tionem ex essentia & supposito: quia semper in creaturis intentio naturae siue essentiae vt essentia est,
essentia tantum est, vt dictum est: & ideo de se est quod indeterminatum: quod determinatur in supposito per id
quod participat ea: vt sic in quolibet supposito creaturae sit concipere rationem indeterminati ex parte essen-
tiae, & eius in quo determinatur ex parte suppositi. Propter quod in omni creatura dicitur esse compositio ex
essentia & supposito: quamuis suppositum ipsum vt suppositum est, includat in se naturam: quia in eis per se semper
est alia intentio suppositi qua suppositum est: alia vero intentio naturae qua natura est: licet nihil
rei addat suppositum super naturam, tam in compositis ex materia & forma, quam in simplicibus. Semper enim id
ipsum re significant essentia siue natura, & suppositum: vt humanitas & homo. Differunt autem solum pe
nes modu significandi & intelligendi secundum abstractum & concretum: siue secundum determinatum & inde-
terminatum, vt dictum est. Vnde etiam de tali composito dicit Auic. in. v. Metap. Quamuis haec sit aliquam mul
titudo: non tamen est multitudo quae est partium: sed multitudo quae est rei, secundum quod est terminata & non
terminata. Res enim terminata in se potest considerari secundum quod est non terminata quantum ad intelle-
ctum nostrum. & non est haec vniversalitas nisi in anima. Et in eodem dicit de illis quae sunt formae tantum. Sunt quaedam
in quorum natura nulla est compositio: sed si fuerit compositio, est quemadmodum diximus, quia. scilicet aliquando
accipitur non sicut terminatum: sed quia in potentia est solum terminata: & accipitur aliquando vt terminata in
effectu. Hanc autem potentiam non habet secundum esse: sed secundum intellectum. Propter talem ergo diuersitatem
naturae & suppositi contigit illud vulgare dictum: quod in omni creatura est reprire compositionem ex quod est & ex
quo est. Quod est enim, est ipsa res quasi subtracta: & quo est, est ipsa quiditas eius. Contigit etiam ex hoc eodem
quod in nulla creatura quantuncumque simplici essentia praedicabilis est de supposito: sicut nec humani-
tas praedicabilis est de homine: dicendo: homo est humanitas. Quia ergo diuersitas dicta naturae & rei super
positae est cam quaere in creaturis dicitur esse compositio ex natura & supposito: vbi ergo econverso essentia
siue natura & res supposita sunt omnino indifferentia & non distinguibilia penes determinatum & non
determinatum: nec re, nec intentione: immo ipsa essentia & natura de se ratione qua essentia est & na
tura determinationem & significationem quandam singularitatis importat: ibi non potest omnino poni com
positio ex natura & supposito. hoc autem contigit in deo. Sicut enim patet ex supra deteriatis circa
dei vnitatem, deitas ex eo quod est necesse esse, singularitas quaedam est inconicabilis quantum est de se per sup
posita absoluta: in qua est idem omnino natura & res naturae. Nec est ibi aliqua participatio: sed est forma
omnino imparticipata: & non est in supposito aliquo absoluto subsistens: eo quod non est suppositum nisi relati
uum: in quo relatio cum essentia nullam omnino facit compotenem, vt infra dicetur.

6 ⁋ Idcirco ergo absolute dicen
dum quod in deo nulla cadit omnino compositio ex natura & supposito. Immo propter omnimodam simplicita
tem & identitatem rei & essentiae praedicatur in deo essentia de supposito & econuerso: dicendo deus
est deitas: & deitas est deus.

7
⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo natura habet esse in supposito &c. Dicendum quod na-
turam possumus considerare ratione rei significatae: vel ratione modi significandi. Primo modo verius dicit
quod in deo natura sit ipsum suppositum hoc est ipsa res naturae differens ab ea sola ratione, quam quod ipsa habeat
esse in supposito: quia ipsa natura ex eo quod natura est: habet designationem illam quam de modo significandi in
portat nomen rei. Secundo modo bene dicitur quod in deo natura habet esse in supposito, propter modum si
gnificandi quid importatur nomine rei quod est deus: & non nomine naturae quod est deitas, vt dictum est, non propter
aliquam diuersitatem secundum rem, vel secundum intentionem. Nunc autem quod natura existens in supposito facit compo
sitionem cum ipso, hoc solum verum est quando natura dicitur esse in supposito propter diuersitatem intentionis,
sicut contingit in creaturis: non autem quando natura dicitur esse in supposito propter solam diuersitatem ex modo
significandi nominum: sicut contingit in proposito. & hoc loquendo de supposito quo ad modum signifi
candi nominis: secundum quod deus est nomen suppositi: Deitas vero nomen essentiae. Loquendo autem de isto super
posito quod non est nisi relatiuum in deo, licet in creaturis est compositio naturae in supposito propter Ba169v
absolutam rationem suppositi, vt dictum est: non tamen in deo: propter rationem respectus, qui nullam ratio
nem compositionis addit supra essentiam, vt infra dicetur.

8 ⁋ Per hoc patet ad secundum: dicendo quod quan-
tum est de modo significandi nominium in deo, est accipere vt simpliciter & vt signatum: non autem de natura
rei, vt dictum est. Nunc autem quod simpliciter & signatum faciunt compositionem: hoc est quando consequuntur naturam rei
quae quantum est de se nata est signari in aliquo absolute subsistente, & non signari, sicut contingit
in creaturis, vt dictum est. Non autem quando sequuntur modum significandi & intelligendi nominium tantum: aut quando si
gnatio solum fit per aliquid respectiuum, vt contingit in proposito, sicut similiter dictum est.