Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1986

Sources:

Ba: Badius1520a

B167v

1
CIrca quartum arguitur quod in deo sit compositio ex essentia & esse, primo sic
Quaecunque intellectus abinuicem potest seorsum diuidere, inter se sunt compo-
sita, quia non est diuisio nisi compositorum. Intellectus potest diuidere in deo essen
tiam ab esse, quia intellectus componit vnum alteri in propositione affirmatiua
dicendo deum esse, & non componit nisi quae prius diuisa intellexit. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. quaelibet diuersa in eodem aliquam faciunt compositionem, essentia &
esse in deo habent diuersitatem aliquam. Aliter enim de ipso diuersimode concipere
non possemus. ergo &c.

3 ⁋ Contra est, quod essentia dei non est nisi ipsum esse eius. idem sibiipsi compo-
sitionem habere non potest. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum superius determinata esse rei duplex est: quoddam complexum
quod consistit in compositione & diuisione animae, quoddam vero incomplexum. & hoc est duplex: quoddam quid di-
citur esse essentiae, quoddam vero quid dicitur actualis existentiae. De esse quidem complexo nihil ad propositam quae
stionem, quia tale esse non est in ipsis rebus, sed tantum in compositione animae. vnde & secundum Philo. vi. Meta. appel
lari potest diminuta rei entitas. Solum ergo de esse incomplexo quod consistit in ipsa re, habet dubitationem pro
posita quaestio: quod non diuersificatur aliquo modo in deo penes esse essentiae & existentiae, quia ipsa in deo sola
ratione, non re nec intentione differunt inter se, sicut nec ab ipsa diuina essentia, quae multo maiorem habent
differentiam in creaturis. vt expositum est supra in quaestionibus de esse dei, & in quadam quaestione de quolibet
circa esse creaturae. Vnde quia vt ibi declaratum est res quaecumque ex eo quod res est a reor reris dicta, indifferens
est ad esse per essentiam & non esse per essentiam, & solum participat esse a quo dicitur ens per essentiam, ex eo quod est exem
platum quoddam diuini esse. dicente Dio. de di. no. c. v. vel. ii. Nihil est ens cuius non sit essentia, & secundum ipsum
per se esse. secundum ipsum id est secundum rationem diuini exemplaris, vt consequenter exponit. Et ex hoc quod sic habet esse ens
per essentiam dicitur res a ratitudine. lpsa etiam essentia vt est essentia & natura aliqua exemplata a ratione diuini exem
plaris, indifferens est quantum est de se vt absolute consideratur, ad esse actualis existentiae & non esse, & solum
participat esse actualis existentiae ex eo quod est effectus quidam diuinae potentiae. Superessentialis enim diui-
nitas eorum quae sunt essentias esse substituens adduxit. vt dicit Dio. iiii. c. cae. Hier. &. c. xiii. dicit. Principium
excelsum est & essentia & creator & causalis, primasque essentias ad esse adducens. & de di. no. c. v. Praeexti Ba168r
tisse omnium existentium paradigmata secundum vnam supressentialem vnitatem, concedendum: dein & essentias
adduxit. Idcirco ergo in qualibet creatura alia est ratio & intentio seorsum qua est res a reor reris:
alia qua est essentia: alia qua est existentia quaedam. omne autem quod ex se dicit indeterminatum quid re
ceptibile determinationis extra suam intentionem, compositionem facit cum illo in eodem, vt dictum est supra.
Oportet igitur in qualibet creatura inquantum creatura est, ponere ex tribus intentionibus duplicem con-
positionem, vnam quae prima omnium est scilicet ex eo quod res est secundum se a reor reris dicta, & esse essentiae
eius: & aliam vlteriorem ex eo quod est essentia quaedam: & esse existentiae suae in effectu. Et sunt istae com
positiones ex differentibus secundum intentionem & conceptum mentis: licet non ex differentibus re, vt habitum
est ex praedeterminatis. Quia igitur vt habitum est similiter ex supradeterminatis: ista in deo penitus idem
sunt re & intentione: licet non ratione scilicet quod ipse est in se: & secundum esse essentiae & existentiae eius: propter
ea oportet absolute dicere quod in deo nulla cadit omnino compositio ex eo quod est res aliqua absolute
& ex eius esse vel essentiae vel existentiae: quia diuina res ex eo quod res est: essentia & natura quaedam
est: immo ipsum esse in existentia: immo ipsum necesse esse: & ita non solum esse per essentiam: sed & per existen
tiam: & econverso ipsum esse simplicissimum est ipsa diuina res & essentia absque omni determinatione ad
ueniente, vt nulla compositio per intellectum possit concipi inter ista. Etem si ratione differant, illa diuer
sitas est sine omni compositione: quia fundatur supra respectus, vt patebit loquendo de diuersitate diuino
rum attributorum.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod essentia dei & esse eius abinuicem diuidi possunt per intel-
lectum: Dicendum quod intellectus noster non separat indiuisa nisi secundum diuersos modos intelligendi.
Sed hoc potest intelligi dupliciter. vno modo vt illa diuersitas ortum habeat solum ex parte intelle-
ctus & concipientis: ita quod diuersitas illa non assignatur esse ex natura rei & in re ipsa absolute: sed so
lum in relatione ad ipsum intellectum concipientem: aut cum hoc ad aliquid aliud. Alio modo vt or
tum habeat quodammodo ex parte ipsius rei intellectae & conceptae. Primo modo intellectus rationalis vel in
tellectualis distinguit & diuidit in deo diuersitatem attributorum: & quaecumque distinguuntur in deo pertinen-
tia ad communem essentiam. Vnde quia intellectus ipse cum respectu quem concipit circa rem est
tota causa & ratio diuersificandi huiusmodi conceptus in eis quae sunt omnino indiuisa, vt infra videbitur: ideo ta
lis diuersitas dicitur diuersitas secundum rationem tantum. Secundo autem modo distinguit intellectus suo con
ceptu diuersitatem eorum quae sunt indiuisa in re composita ex eis, sed inter se diuisa: & hoc vel in na-
tura & essentia: vt contingit in diuersitate materiae & formae in composito ex vtroque: & ideo talis diuer-
sitas dicitur esse secundum rem & naturam: vel sunt indiuisa re & natura, sed non intentione, vt contingit in di
uersitate generis & differentiae in specie, & essentiae a supposito, & essentiae ab esse. dico actualis existen-
tiae: quia cum ipsa facit compositionem in creatura: non autem ab esse essentiae: quia illud est pro-
prius actus eius essentialis: sicut viuere est actus vitae in viuente. Vnde in creatura ex essentia & es
se essentiali non est aliqua compositio: sicut neque in viuente ex viuere & vita. Et ideo talis diuersi-
tas dicitur esse non secundum rationem tantum: neque secundum rem & naturam: sed secundum intentiones diuersas cir
ca eandem rem simplicem consideratas, quarum vna seorsum accipitur ab alia nec eam includit in se: & ideo quae
si accidentaliter ei aduenit. verbi gratia, secundum quod dicit Auicen. v. metaphysi. equinitas quod est natura
equi vt res quaedam est non est nisi equinitas tantum. In cuius definitione non continetur vniversalitas nec particu
laritas: nec vnitas nec multitudo: nec esse in singularibus: nec esse in anima: nec esse in potentia: nec esse
in actu: sed id cui accidunt omnia haec. ex se enim non est vniversale neque particulare nec vnum nec multa nec ens
in singularibus nec ens in anima: ita. scilicet vt haec contineantur intra intentionem equinitatis. Vnitas autem est, proprie
tas quae cum adiugitur equinitati sit equinitas per ipsam vnum: & ex hoc quod in eius definitione conveniunt mul-
ta est communis: & ex hoc quod accipitur cum proprietatibus & accidentibus singularitatis est singula-
ris. Consimiliter habet multas alias proprietates accidentes sibi. Et per hunc modum posuit Auicen. esse ac-
cidere rei enti: non quod sit res aliqua absoluta rei adueniens: sicut est dispositio in albo & nigro, vt im
posuit ei Commen. in 4. metaphysicae. equinitas enim vt est equnitas non est aliquid aliorum: quia quodlibet aliorum appro
priat & determinat equinitatem: & cum fuerit intellectum cum ea: tunc erit in hoc composito ex am-
bobus quasi pars. potest enim considerari secundum se quamuis sit cum alio a se, & impossibile sit ipsum es
se nisi cum altero.

6 ⁋ Dicendum ergo ad propositum: quod quando intellectus componit in propositione il-
la quae prius concipit diuisa, diuisione ortum accipiente ex diuersitate rei vel diuersitate intentionum
fundatarum in re, illa diuisa compositionem aliquam ponunt in re. Et sic quia extra intentionem essentiae
rei creatae est suum esse actuale, licet nihil rei absolutae addat essentiae, vt habitum est supra: Ideo contigit quod
in omni creatura sit compositio ex essentia & esse, vt sit esse intentio alia extra intentionem essen-
tiae: & quasi accidentalis ei: secundum modum supratactum. Et accipio hic in hac quaestione essentiam
large pro eo quod quid est: & re cuius est: de quibus proponitur quaestio sequens. Quando vero intellectus componit in Ba168v
propositione illa quae concipit diuisa diuisione ortum accipiente ex parte intellectus solum, illa nullam
compositionem ponunt in re, sicut sunt attributa diuersa in deo, vt infra patebit. Et sic quia extra inten-
tionem essentiae dei non est suum esse actuale: quia ipsa est ipsum necesse esse, vt habitum est supra: ideo
in deo ista nullam faciunt compositionem. Propter quod dicit Boethius de hebd. Quod est, habere potest aliquid
praeter id quid est, esse vero nihil habet admixtum.

7 ⁋ Per idem patet ad secundum: quoniam diuersa sola ratio
ne simul sunt sine omni compositione vt dictum est, & amplius dicetur infra: non autem diuersa re vel
intentione, vt dictum est, & similiter infra dicetur.