Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1963

Sources:

Ba: Badius1520a

B166r

1 Ba166r
CIrca secundum arguitur quod in deo sit compositio ex materia & forma. Primo sic. quae
scunque plura in forma conueniunt, habent formam in materia, vt vult Philosophus
in xii. metaphy. Deus & creatura sunt huiusmodi. bonum enim, iustum, verum, ens: & huiusmodi
fformae sunt: in quibus deus & creatura conueniunt. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
quod est singulare & indiuiduum habet formam in materia: quia secundum Philoso-
phum indiuiduatio fit per materiam. Deus est huiusmodi, vt habitum est supra. ergo
&c.

3 ⁋ Contra est, quoniam omne compositum ex materia & forma habet causam
esse formae in materia: cum materia est quantum est de se solummodo in potentia: & nihil seipsum du
cit de potentia in actum: & ita tale est ens causatum, Deus non est ens causatum secundum praedeterminata. ergo &c.

4
⁋ Si dicamus quod materia non est nisi in corporalibus, secundum quod dicit Auicen. in
ii. metaphysi. Non est opus materia nisi corporeitati inquantum est corporeitas: cum vt dictum est in
praecedenti quaest. in deo non potest esse corporeitas cum non sit corpus: planum est quod dicendum est
in proposito, quod in deo nulla est compositio ex materia & forma. Si autem materiam non demus cor-
poralibus tantum: sed etiam incorporalibus: adhuc dicendum quod propter proprietates quae necessario consequum
tur compositum ex materia & forma, Deus nullo modo potest esse compositus ex materia & forma

5
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod licet compositio ex materia & forma minor sit compositio-
ne illa quae est ex partibus quantitatiuis, nec includit eam: quia & materia & forma in composito
praecedunt rationem quantitatis: sicut substantia praecedit accidens: ipsa tamen est maior illa quae est
ex genere & differentia: & includit eam. Omne enim compositum ex materia & forma compositum
est ex genere & differentia. Genus enim sequitur materiam in rebus materialibus. & forte non sequi
tur nisi materiam: ita quod non possit esse ratio generis nisi in rebus materialibus, vt infra declarabitur
Et sic omne compositum ex materia & forma est species sub genere in praedicamento substantiae: cuius
partes tam materia quam forma quantum est de se sunt possibiles esse & non esse. Materia enim vt dicit
Auicen. in ii. metaphy. non est per se species existens perfecta in effectu: sed acquiritur ei sua existen-
tia perfecta in specie ex eo quod aduenit in illam id quod est forma: quae etiam per se non habet esse: sed solum
per hoc quod est in materia: quorum collectio scilicet materiae & formae in composito, est ipsa species: in qua
vtrumque eorum est sicut pars: & ideo vt dicit Auicen. sine dubio habent causam quae facit illa debere
esse: quod per consequens est causa esse totius compositi ex eis. Vnde & probat Philosophus per hoc quod
primum agens & mouens, quia non potest habere suum esse aliunde, non potest esse compositum ex
materia & forma. Quare cum deus est primum ens & primum mouens: non potens habere causam
sui esse, vt patet ex supra determinatis: igitur nullo modo potest esse compositus ex materia & for
ma. secundum quod processit ratio ad istam partem. Quod etiam ex hoc declaratur, quoniam omne habens formam in ma
teria necessario habet esse participatum: quod habet formam quae est sua quiditas & essentia participa
tam per determinationem eius in materia, a qua habet suum esse, vt infra clarius exponetur. Deus autem
non potest habere esse participatum, neque per aliquid ei adueniens determinatum, vt habitum est
supra. Idcirco simpliciter dicendum quod omnino absurdum est ponere & impossibile quod deus sit con-
positus ex materia & forma.

6
⁋ Ad primum argumentum in oppositum quod deus & creatura formam conmunem
participant &c. Dicendum quod falsum est, Deus enim nullo participat secundum praedeterminata. Veruntamen dicen
dum quod duplex est formae comnmunitas, vel per participationem formae eiusdem secundum speciem vel secundum ge
nus, vel per analogiam & per comparationem formarum omnino diuersarum inter se. De iis quae conveniunt in
forma primo modo, solum habet veritatem dictum Philosophi. Si tamen aliquid veritatis habet in
se: de quo alias debet esse sermo. Sic autem non communicant in forma deus & creatura: sed solum se
cundo modo vt habitum est supra, & amplius videbitur infra. de quibus non verificatur dictum Phi
losophi.

7 ⁋ Ad secundum quod non est singulare nisi per materiam &c. Dicendum quod cum singulare & indiuiduum
inquantum huiusmodi dicat quandam incommunicabilitatem: aut ergo res habet illam ratione sui esse
& naturae: aut non: sed solum ratione modi subsistendi indeterminato supposito, cuiusmodi rationem de
se non importat. Primo modo rationem singularis & indiuidui solus deus habet: qui ex eo quod est
necesse esse, singularitas quaedam est, vt habitum est supra, & infra habebitur amplius. De eo quid sic
est singulare, nullo modo habet veritatem dictum Philosophi. tale enim singulare nihil est nisi per suam
essentiam. Vnde & ipsemet in. 4. metaphysy. dicit, quod in separatis a materia vnumquodque ex se habet esse
id quod est: hoc est indiuiduum & singulare per essentiam suam. ex quo necesse habuit ponere quod in
eis sub eadem specie impossibile esset ponere plura indiuidua. sed non est ita, vt infra patebit. Secun-
do autem modo rationem indiuidui & singularis habet omnis forma creata quae est essentia & qui- Ba166v
ditas rei subsistentis. cui proprie debetur indiuiduatio: non autem formae quae est altera pars compositi, vt
infra dicetur: quia forma ex eo quod est forma siue essentia quaedam, omnino indeterminata est ad rationem
communis & singularis, vniuersalis & particularis. Dia enim talia sunt de numero eorum quae accidunt es
sentiae creatae vt essentia est: ex eo scilicet quod recipit determinationem in supposito in quo subsistit aut vni
uersali aut singulari. Suppositum enim inquantum suppositum subsistit formae: & ratione subsistentiae
quam de se importat, habet rationem determinationis formae in se: per quam recipit rationem vniuersalis, si si
gnificetur per suppositum indeterminatum cuiusmodi est animal aut homo: vel indiuidui particularis, si si
gnificetur per suppositum singulare cuiusmodi est hoc animal, vel hic homo. secundum quod amplius declarabitur
inferius. Et de eo quid sic factum est indiuidum. scilicet per determinationem sui in supposito, quia. scilicet forma ipsa
& essentia de se indeterminata est, solum habet veritatem dictum Philos. Nec tamen forte de omni forma crea
ta. nisi ponamus materiam esse in omnibus creatis tam spiritualibus quam corporalibus. ponendo enim quod non
sit materia in incorporalibus: & quod tamen omnis essentia creaturae quantum est de se indeterminata est
& indifferens, vt ei accidat ratio indiuidui & particularis per determinationem in supposito defi-
nito in se subsistente, & ratio vniuersalis per determinationem in supposito indefinito per intelle-
ctum abstracto a suppositis definitis, ponenda est ratio indiuiduationis in creaturis spiritualibus
aliter quam per materiam, vt per accidentia hypostatica, vel per actionem efficientis quod facit eam subsistere in
determinato supposito: ita quod ratio huiusmodi determinationis in supposito determinato, est si-
cut, propria causa per se essentialis indiuiduationis in vnoquoque indiuiduo creaturae, & est extra ratio
nem essentiae vt est essentia, quae etiam ex se non est nata fieri in esse a quocumque agente nisi singulariter
Sed de hoc debet esse sermo in suo loco inferius.