Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1952

Sources:

Ba: Badius1520a

B165r

1
CIrca primum arguitur primo sic. In quo sunt longum latum & profundum est con
mpositio ex partibus quantitatiuis: quia hae sunt dimensiones secundum quas corpus
Adiuiditur in partes quantitatiuas. deus est huiusmodi. secundum illud lob. xi. Profundior
linferno, longior terra mensura eius & latior mari. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in eo quod a
mensuratur partibus loci est compositio ex partibus quantitatiuis: quia eadem
est diuisio partium loci & eius quod est in loco. secundum Philosophum in praedi
camentis. Deus est huiusmodi. secundum illud Esa. Ixvi. Caelum mihi sedes est, & terra sca
bellum pedum meorum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. in quo est quantitas in eo est compositio ex partibus i
quantitatiuis: quia ratio quantitatis est habere partes ex quibus componitur, Deus est huiusmodi: quia in eo
est magnitudo, quae est species quantitatis. secundum illud Psal. Magnus dominus & laudabilis nimis.
ergo &c.

4 ⁋ In oppositum est Augustinus cum dicit in libro de diuinis proprietatibus. Deus incorporeus est: & i
nullis membrorum lineamentis compositus consistit. Quia deus spiritus est: Ioan. 4. & eadem de cau
sa neque alia partium quantitatiuarum compositione componitur. ergo &c.

5
⁋ Hic circa simplicitatem dei in principio intelligendum est quod omnes quaestiones
de dei simplicitate pertinent ad eius vnitatem: ad aliam tamen quam sit illa de qua habitum est supra.
est enim vnitas duplex in deo: vna singularitatis quae opponitur multitudini siue pluralitati. alia vero sim-
plicitatis: quae opponitur multo siue compositioni ex pluribus. De prima habitus est sermo supra: ex
qua apparuit quod deus est ita vnus: & in natura singularis: quod nec sunt nec esse possunt plures dei.
Ex ista vero patebit hic quod deus ita est vnus & in natura simplex quod nullo modo mltus: nec possit vllo modo
dici compositus. Hanc duplicem vnitatem in deo insinuat Dionysius. in cap. vii. cae. Hierar. cum dicit
de deo quia monas est: & vnitas. Super quo dicit Hu. in commen. suo. Sane quod monas & vnitas cum
idem esse videatur, geminato nomine positum est, pro graeco factum est: in quo duo nomina
sunt monas & enas: quae quamuis vnam habeant apud nos interpretationem (vtrumque enim vnitas sonat) hoc tamen
dictum esse videtur quod monas magis vnitatem significat quae secundum distinctionem dicitur. Enas ve-
ro illam quae secundum simplicitatem vocatur. omne enim quod simplex est vnum est. Non autem omne quid
vnum est simplex est. Vtrumque etiam horum modorum exprimit Auicen. cum dicit. viii. metaphysi-
cae suae de deo. Cum dicitur vnus: non intelligitur nisi ipsum esse negata ab eo diuisione per quantita
tem & per essentiam: & negato ab eo comite. Cum dicit negata diuisione, insinuat vnitatem simpli-
citatis: cum dicit negato comite, dat intelligere vnitatem singularitatis.

6 ⁋ Secundo est hic intelligen
dum quod compositiones tactae in dictis sex quaestionibus se habent secundum gradus & ordinem: quia prior
in illis semper est maior sequente & includit eam & non econuerso. Illa enim nunc proposita ex par
tibus quantitatiuis per maxima est: & minimum habet in se vnitatis. Vnde & includit in se illam quae
est ex materia & forma: & per illam omnes alias. Dicitur enim in primo de Gna. quod materia non est pun-
ctus neque linea, sed cuius haec sunt vltima. Quantum ergo ad quaestionem de isto articulo, primo scien
dum quod licet responsio ad ipsam sicut & ad plures sequentes plana est, vt quasi friuole induci videam
tur: propter tamen errores hominum animalium & carnalium contraria veritati de deo in huiusmodi compo-
sitionibus opinantium, expedit singulariter cognoscere quomodo huiusmodi tanquam indigna deo ab ipso
remouenda sunt. Licet enim vt dicit Augustinus i de doct. Christia deus ab omnibus ita cogitatur vt ali-
quid sit quo nihil melius sit atque sublimius, ad quod illa cogitatio conetur attingere: tamen quia diuersis Ba165v
bonis mouentur illi qui dediti sunt sensibus corporum, & imaginationem transcendere non possunt, ipsum
coelum, aut quod in eo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum deum esse arbitrantur: aut si extra
mundum ire conte: dunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ei formam quae opti-
ma videtur inani suspicatione constituunt, aut corporis humani ifiguram cogitant si eam caeteris anteponunt. In
quo errore erant antiquiores philosophi, qui non putabant esse nisi corporalia, deum ponentes ignem
esse, aut corpus cceleste aut aliquod compositum ex quatuor elementis, & hoc vsque ad Anaxatgs qui primo
posuit deum esse intellectum simplicem & impermixtum & omnia mouentem, vt recitat Philosophus in primo Me
taph. In quo errore erant plures haeretici christianorum maxime Manichaei, quid quandam lucis corporeae sub
stantiam per infinitum spatium distentam deum esse ponebant. vt recitat Augustinus in li. contra epistolam fun
da. Sed omnium horum opinio erronea fuit, nec poterant in praedicta quaestione veritatem attingere stan-
do in corporis imaginatione: quia vt dicit Augustinus i de docina christiana, illi soli possunt non absurda &
indigna aestimare de deo, qui vitam ipsam cogitant, & quaecumque illis forma occurrit corporis eam viuere
non nisi vita statuunt: & viuentem non viuenti anteponunt. Deinde vitam ipsam pergunt attinge-
re: & si eam vegetantem fine sensu inueniunt qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum:
& illi rursus intelligentem, qualis est hominium: quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic immutabilem co-
guntur praeponere. iuxta illa quae tacta sunt circa gradus vitae in quaestione praecedenti.

7 ⁋ Et simpliciter est dicen
dum ad quaestionem istam: quod deus omnino compositus ex partibus quantitatiuis esse non potest: quia secundum Augustinus vt
dictum est: corpus omnino esse non potest. Quod probat multipliciter Io. Dam. lib. i. c. iiii. Probat enim primo
quod non possit esse corpus simpliciter, & hoc ratione suae infinitatis. cum secundum Phici. i. coe. & mun.
omne corpus finitum est, & in corpore finito non potest esse virtus infinita. vt probat ibidem, & in
viii. physicae. Dicit enim Dam. Quia incorporeum quid deus est manifestum est, qualiter enim corpus est quod infini
tum est & interminatum: Secundo probat quod non est corpus elementare, vel ex elementis compositum
& hoc ratione suae impassibilitatis, dicens. Qualiter est impassibile quid ex elementis compositum est: Ter
tio probat quod non est corpus coeleste, & hoc ratione suae immutabilitatis, dicens. Si vt quidam dicunt
immateriale est corpus, mobile erit omnino sicut coelum. quid ergo mouet hoc: Omne enim quod mouetur
ab alio mouetur, donec deueniamus ad immobile quod deus est. Ex quo concludit. Incorporeum igitur deum
aestimandum. compositus igitur ex partibus quantitatiuis esse non potest: sed simplex est priuatione omnium
talium partium.

8
⁋ Ad duo prima obiecta in oppositum & ad consimilia quae possent induci: dicen-
dum: quod in scripturis vbicumque deo attribuuntur ea quae ad corporum circunscriptionem & lineamenta pertinent
non secundum propriam sed secundum mysticam & symbolicam locutionem ei attribuuntur: ex qua argumen
ta capi non possunt. secundum enim quod dicit Augustinus i. de Tri. a rebus quae in creaturis reperiuntur solet diuina
scriptura velut infantilia oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quaerenda superiora & inferiora de
serenda pro suo modulo tanquam passibus moueretur affectus. Hinc dicit Dio. ii. c. cae. hier. de materia.
quod per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis pulchritudinis ha-
bet: & possibile per eas reduci ad immateriales primas formas. Vnde ad significandum diuinam
immensitatem & incircunscriptibilitatem proposita sunt illa dicta lob & Esaiae, & consimilia. secundum
quod dicit Aug. lib. de di. proprie. Vnde de eius immensitate in lib. beati lob scriptum est. Excelsior coelo &c
& sic de caeteris huiusmodi. vt ibidem Augusg. exponit inducendo de pluribus.

9 ⁋ Ad tertium de Psal.
dicendum quod nomina rerum praedicamentalium transferuntur ad diuina non quia res primo significata per
ipsa secundum primam nominis impositionem reperiatur in deo: sed quia aliquid in deo reperitur cui
illa res cui huiusmodi nomen in creaturis primo imponitur, quoquo modo similis est & proportio
nalis, quod de deo nomine illius rei exprimitur, cum ipsum ad deum transfertur. Habent enim causata causa-
lium receptiuas imagines. vt dicit Dio. c. ii. de di. no. Magnitudo ergo dicitur esse in deo, non quia
sit ibi aliqua moles quantitatis ad quam significandam nomen primo erat impositum creaturis: sed quia
in eo est abundantia virtutis, quae in spiritibus respondet magnitudini molis in corporalibus. di-
cente Augu. vii. de Tri. ca. viii. In his rebus quae non mole magnae sunt, hoc est maius esse quod est
melius esse. & hoc ideo, quia in corporalibus proportionabiliter secundum quantitatem corporis aliis eisdem
retentis: semper est magnitudo virtutis. secundum quod magnitudine finita necessario est virtus fini-
ta: & in infinita magnitudine est virtus infinita. vt vult Philosophus. i. coe. & mundo. &. viii. phyae. Et sic
intelligendum est de aliis rebus & nominibus a creaturis ad creatorem translatis. Sufficit enim sa-
pientibus vnius significatiuae imaginis diiudicatio in proximarum simili modo declaratione, vt dicit
Dio. de coe. Hier. c. v