Quaestio 12

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e195

Sources:

Ba: Badius1520a

B21v

1
AD duodecimum arguitur quod homo aeque primo fine discursu potest sibi notitiam
singulorum acquirere.

2 ⁋ Primo sic. homo scientiam acquirit per speciem acceptam
a sensu. sed cuiuslibet speciem aeque primo natus est per sensum acquirere. ergo
&c.

3 ⁋ Secundo sic. Sicut se habet sensibile ad sensum: sic intelligibile ad intellectum:
sed sensus aeque primo natus est acquirere notitiam cuiuslibet sensibilis: & statim
in ipso cognoscere quicquod est ipsi cognoscibile fine discursu. ergo & intellectus
aeque primo natus est acquirere notitiam cuiullibet intelligibilis: & statim in ipso cogno
scere quicquid est ipsi cognoscibile sine omni discursu.

4 ⁋ Tertio sic, quorum est eadem ratio agen-
di: aeque primo nata sunt agere in proprium passibile. vt quilibet ignis ratione qua est calidus ca-
lefacere calefactibile. Eadem est ratio cuilibet vero inquantum est verum, agendi in intellectum: & mo
uendi ipsum: quia non mouet intellectum nisi sub ratione qua est verum. ergo omne verum sub ratio-
ne veri mouet intellectum aeque primo. & ita sine discursu natum est ipsum mouere. Per hoc au-
tem acquirit scientiam. ergo &c.

5 ⁋ Quarto sic. facilius res quaelibet nata est procedere in actum
ab habitu incompleto quam a priuatione pura: quia plus distat actus a priuatione quam a potentia. sed
anima in pura carentia & priuatione de se ad habitus principiorum, vt dictum est: est in potentia
& habitu incompleto per principiorum notitiam ad habitus conclusionum. ergo facilius est transire a prin
cipiis ad cognitionem conclusionum: quam per se ad cognitionem principiorum. sed ad illam vadit statim
naturaliter sine discursu: vt dictum est supra. ergo & ad istam.

6 ⁋ Contra. eorum quorum vnum na-
tum est sciri & intelligi per alterum & non econuerso: non est intellectus aeque primo natus acqui
rere scientiam: sed vnius primo: & alterius per discursum ab vno in alterum. Sic se habent intelle-
ctus principiorum & conclusionum. ergo non aeque primo: sed per deductionem ab vno in aliud est
intellectus natus acquirere eorum scientiam.

7
⁋ Ad hoc primo intelligendum, quod scientia siue notitia est de vltima hominis perfe
ctione: & etiam cuiuslibet intellectualis naturae: vnde & in ipsa consistit felicitas vitae contemplati
uae hominis. secundum philosophum. x. Ethcorum Nunc autem ita est iuxta determinationem philosophi. ii. cae. & mun.
quod res omnino perfecta perfectionem suam habet a se ipsa absque omni operatione sua: qua acquirat
eam. Et ideo deus scientiam & notitiam omnem de se & rebus aliis habet absque omni acquisitione a
rebus scitis: & absque omni conuersione super eas: & absque omni discursu ab vno in aliud: sed vno
simplici intuitu in seipso aeque primo & simul omnia cognoscit: quia scientia sua non est causata a
rebus. Res autem quaelibet alia: quia perfectionem suam in scientia non habet de se sed ab alio: quia
habet eam a rebus: ideo eam non nisi sua operatione acquirit. Sed ea quae primo perfecto propinqua
sunt in ordine rerum operatione simpliciore eam acquirunt: quae vero sunt remotiora, operatio-
ne possibili. & ideo angeli qui primo sunt propinquiores conuertendo se ad principia scientia-
rum sibi innata, ex illis sibi statim scientiam acquirunt omnium aliorum: sine discursu causalita-
tis intelligendi vnum ex altero: vt ex notitia vnius tanquam prius noti deueniant in notitiam alte- Ba22r
rius posterius noti: vt sic per vnum inuestigent notitiam alterius: sed singula aeque primo intelligunt:
non tamen vno simul intuitu simplici singula intelligendo, sicut deus facit: sed vnum post alterum.
secundum quod super res se convertunt. Homo autem cum sit in vltimo ordine intelligentiarum post primum:
qui non habet aliquam notitiam sibi innatam nisi in potentia solum: vt dictum est: primo sibi naturaliter
acquirit notitiam principiorum incomplexorum sub esse incompletissimo: & confuso magis. secundum
quod congruit humanae naturae. Quia innata est nobis via sciendi ex notioribus nobis quae sunt confusa
magis procedendo in notiora naturae quae sunt distincta & determinata magis: & hoc per hunc mo
dum. Homo enim sibi acquirit notitiam primo de terminis & quidditatibus rerum in generali, primo co
gnoscendo & considerando quid dicitur per nomen. ex quibus terminis componendo & diuidendo secun
do concipit prima principia complexa sub esse confuso. & secundum quod homo magis est dispositus
in lumine naturalis intellectus: & ingenii subtilitate: tanto perfectius prima principia tam complexa
quam incomplexa ab initio concipit. omnes tamen generaliter ab initio ea sub esse confuso concipiunt: li-
cet vnus magis distincte & minus confuse quam alter. Sed postmodum paulatim determinant ea omnes
semper magis: & magis. secundum enim quod dicitur in principio Physiie, pueri prima appellant omnes viros pa
tres & mulieres matres. Posterius autem cum vigoratur intellectus eorum determinant vnumquenque
horum: & cognoscit puer patrem suum inter caeteros viros: & matrem suam inter caeteras mulie
res. & haec confusa notitia principiorum inquantum huiusmodi habetur primo via sensus memoriae
& experientiae: quae consistit in singularibus: in quorum notitia non consistit ars aut scientia. artifex enim vniuer
sale & causam cognoscit: expertus autem noscit singulare tantum: & causam ignorat. vt dicitur in princi-
pio Metaphysi. Sed solum consistit in eis principium artis & scientiae. principium dico extra terminos artis
consistens: antequam intellectus ex ipsis vniuersale abstrahat: quod existens in anima vnum praeter multa, est pri
mun principium artis & scientiae: intra terminos artis consistens. vt dicitur in fi. poste. Et tunc maxime
quando intellectus in illo vniuer sali abstracto naturam & causam rei cognoscit: & veritatem videt. Tunc
enim primo determinatam notitiam principii habet. sed tamen ante ipsam ab eius notitia confusa tam in complexis, quam in
incomplexis incipit rationis discursus, primo ad cognoscendum veritatem quidditatis terminorum in
principiis incomplexis: quorum notitia determinata acquiritur inquirendo via definitiua ex confusa
cognitione definiti in significato nominis eliciendo cognitionem eius determinatam in definitiua ra
tione. Indefinitum enim quiddam significat nomen vt circulus.

8 Definitio autem ipsius diuiditur in
singularia id est in singulas partes definiti. vt dicitur in principio Physi. Et tunc primo quando termi
ni sic cognoscuntur in definitiua ratione intelligitur veritas & quidditas rerum: & ex ipsis concipitur intelle-
ctus determinatus primorum principiorum complexorum: sicut prius eorum intellectus indeterminatus con-
cipiebatur ex ipsis terminis cognitis in confusa nominis significatione. Et sunt principia ista defini
te intellecta tam complexa quam incomplexa principia artis & scientiae infra terminos intellectualis co-
gnitionis: & de numero talium principiorum illa sunt prima principia simpliciter: quae de primis
et vniuersalioribus magis concipiuntur. vt in incomplexis principiis primum principium & primus
conceptus est conceptus entis inquantum est ens: sub quo sunt omnes alii conceptus incomplexi: & ex
ipso & post ipsum concipiuntur. Ex conceptu enim entis via deductionis ratione definitiua eliciun-
tur omnes alii conceptus sequentes incomplexi. vnde dicit Auicen. i. Metaphy. suae. Res & ens talia sunt quae sta
tim imprimuntur in anima prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se: & alia acqui
runtur ab eis, quae enim promptiora sunt ad imaginandum per seipsa: sunt ea quae communia sunt
omnibus rebus: sicut res & ens: & vnum. &c. Et ideo non potest manifestari horum aliquod probatio-
ne: quae non sit circularis, vel per aliquid quid non sit notius: seu quod est ignotius illis. secundum quem mo-
dum a primo philosophou, cuius subiectum est ens inquantum ens: omnis alius artifex subiectum suum su
mit tanquam aliquod ens particulare sub ente simpliciter. In complexis vero primum principium: & primus
conceptus est: qui primo fundatur super conceptus entis: inquantum ens est: & est ille: de quolibet
affirmatio vel negatio: & non simul de eodem: quia fundatur super entis intentionem: in compara-
tione ad suum contrarium: quod est non ens: priusquam sub ente consideretur descensus ad aliquam par-
tem entis. Sub hoc enim conceptu complexo sunt omnes alii conceptus complexi: & ex ipso: & post ipsum con
cipiuntur. ex conceptu enim huiusmodi principii: de quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem
via deductionis ratione syllogistica eliciuntur omnes alii conceptus complexi sequentes. Vnde & ipso
interempto omnes alii interimuntur. vt vult philosophus in iiii. Metaphy. Et per ipsum omnes alii proban-
tur: & etiam primi conceptus principiorum syllogismi. vt patet per totum ex analeticis philosophi. Et ideo qui
cumque aliquid intelligit, ens intelligit primo inter incomplexa: nec de hoc aliquis dubitare potest: quia
nihil potest intelligi nisi verum: & non est verum nisi ens. Et illud principium de quolibet affirmatio vel
negatio &c. primo intelligit inter complexa. secundum quod de hoc principio dicit philosophus in iiii. Metaphysi. Necesse Ba22v
est vt illud principium sit valde manifestum & notum: & de necessitate oportet concedere illud quid habet
cognitionem entis. vnde dicit commen. Quemadmodum oportet philosophum attribuere quiodlibet genus entium alicui
primo: & scire quid est illud primum: & hoc quo ad incomplexa: ita oportet ipsum cum considera-
uit de primis propositionibus, attribuere omnia alicui primo. Vnde philosophus contra negantes eam exterius
quod tamen negari non potest quo ad interius rationem, non procedit per aliquod principium complexum
sed solum ex terminorum incomplexorum significatione: quae solum praecedit hoc principium conplexum. com
plexum enim primum nisi per incomplexa cognoscere non possumus. Licet enim aliqua propositio sit per
se nota: & primo quantum est de se: vt est illa cuius praedicatum includitur in subiecto: ignoranti ta-
men subiectum quid est: & eius definitionem, talis propositio non est nota. lgnorans enim quod homo
est animal rationale mortale, potest ignorare an homo sit animal: & alius non. vt dicit Augsitinus in logica sua
Secundum interius rationem dico: quia qui scit quod homo est animal rationale mortale, scit praedicatum inclu-
di in subiecto: cum dicitur homo est animal. Vnde dicit Auicen. i. Metaphysicae suae. Non potest cognosci
quid sit vere enunciari: nisi de vnoquoque eorum dicatur quia res est, vel aliquid, vel quid. & philosophus. vi.
Metaphysi. Oportet non ignorare illud quod significat aliquid quid sit secundum essentiam & definitionem, quia
quaerere absque hoc est facere nihil. cognitio enim eius quod quid est, est principium omnis cognitionis perfecte
habendae de re: & ad eam omnis cognitio tam in complexis, quam in incomplexis reducenda est. Vnde
illa propositio est omnibus per se nota: cuius omnes terminos cognoscunt: illa vero solum sapien-
tibus: cuius terminos soli sapientes cognoscunt. secundum quod Boethius . Ii. de Hebdo. distiguit duplex genus
communium conceptionum animi. Quarum omnium prima est illa: de quolibet affirmatio &c. Ex qua
via deductionis argumentatione demonstratiua eliciuntur omnes alii conceptus complexi siue illo
rum qui sunt principia in aliquibus scientiis specialibus, siue conclusionum vltimarum. Et ex hoc phi
losophus cuius est considerare quidditates rerum, habet probare prima principia particularium scien-
tiarum. Et per hunc modum quicquid homo cognoscit post simpliciter prima principia naturaliter
cognita: via rationalis deductionis cognoscit: non solum intelligendo vnum post alterum: quod facit & an
gelus: sed etiam intelligendo vnum ex altero, tanquam incognitum actu ex actu cognito in quo illud
est cognitum in potentia solum. Qui modus cognoscendi angelo non conuenit.

9 Vnde & modus in-
telligendi angelorum proprie intellectualis dicitur: hominum vero rationalis. secundum quod dicit
Damasceneus de duabus naturis: & vna persona Christianua Operatio intellectualis est in angelis & in omni
bus incorporeis simplici apprehensione intelligentibus: rationalis vero in hominibus: qui ex anima & cor
pore componuntur: non simplici: sed varia & ratiocinatiua apprehensione intelligentibus. Et nota quod est ordo in il
lis posterius cognitis ab homine: quia quaedam posteriorum sunt in potentia priori in illo primo prin-
cipio tam incomplexo quam complexo prius ex eo nata cognosci: quaedam in posteriori nata posterius
cognosci ex eodem. & sic per ordinem vsque ad vltima incomplexa: & vltimas conclusiones complexas.
Et secundum hunc ordinem debet procedere ordinata scientia in cognoscendo: sicut natura proce
dit ordinate in generando: quia non sunt omnia aeque primo in potentia in primis principiis, vt scentian
tur ex ipsis: sed necesse est quaedam sciri mediantibus aliis: sicut non sunt omnia aeque primo in potentia
in materia, vt generentur ex ea: sed necesse est quaedam generari mediantibus aliis primo generatis. Et
ideo sicut natura non potest primo & immediate ex pane generare hominem: sed oportet vt pri-
mo ex pane generetur sanguis: & ex sanguine sperma, & ex spermate homo: Sic ratio ex primis principii
non potest scire immediate ea quae mediata sunt, siue complexa, siue incomplexa: sed oportet eam cur
rere per omnia intermedia priusquam mediata poterit per prima cognoscere. Et qui hunc ordinem
non obseruant in addiscendo modicum proficiunt: & saepius errant. Absolute ergo dicendum quod homo
non potest aeque primo deuenire in notitiam singulorum: immo in quolibet genere principiorum
oportet eum prius scire confusa: quam determinata: & deinde ex confusis via discursus rationalis in-
uestigare determinata, vel definitiue, vel demonstratiue: & hoc per ordinem: semper primo cognoscendo
principia incomplexa: & deinde ex incomplexis complexa: & tam in his quam in illis primo confusa &
indeterminata: deinde distincta & determinata vt dictum est.

10 ⁋ Ad primum in oppositum: quod speciem
cuiuslibet rei aeque primo mens nata est acquirere: Dicendum quod licet ita sit: non tamen nata est
per illam intelligere omnia intelligibilia de ipsa re: aeque primo & eodem modo: sed primo con-
ceptus confusos primarum intentionum: & deinde ex determinatione definitiua conceptus ea-
rum determinatos: & per illos omnes conceptus sequentes tam complexos quam incomplexos, secun-
dum quod apparet in pueris, qui primo omnes viros appellant patres. vt dictum est.

11 ⁋ Ad secundum quod
quod sensus aeque primo apprehendit omnia sensibilia: Dicendum secundum dicta superius quod non est
simile de sensu & intellectu: quia sensus simpliciter & superficie tenus exterius rem per suam speciem
apprehendit: sed non ipsam rem interius: neque ipsius rei, veritatem in qua plura contingit discer- Ba23r
ni: sicut facit intellectus, vt dictum est secundum Auicen. Propter quod dicit philosophus: Qui vnum dicit
quodam modo multa dicit. ad quae multa cognoscenda non potest intellectus humanus aeque pri
mo. Sed quaedam latent in potentia in quibusdam quae operatione rationis oportet in actum deducere,
quod et facit non nisi discurrendo: quia propter debilitatem luminis intellectualis in homine non po
test omnia illa statim percipere, quod potest angelus propter luminis actualis fortitudinem in ipso. Sed hoc
poterit homo cum euacuatum fuerit in ipso quod ex parte est: & fuerit sicut angelus dei in caelo.

12
⁋ Ad tertium quod omnis veritas est per se obiectum intellectus: Dicendum quod verum est: sed veritas
primorum est obiectum eius per se & primo: aliorum autem per se sed non primo. & ideo non
potest cognosci veritas in illis nisi per discursum ex primis.

13 ⁋ Ad quartum quod facilius est animam
transire ad notitiam conclusionum ex principiis, quam per se ad notitiam principiorum: Dicendum quod
verum est quantum est ex parte recipientis: quia anima humana de se nihil habet habitus prin-
cipiorum: in principiis vero in potentia habet habitus conclusionum. Sed quantum est ex parte lumi
nis intellectus quo fit iudicium veritatis & principiorum & conclusionum: secus est, quia aliquid suffi
cit ad percipiendum statim veritatem magis perspicuam: quod non sufficit ad percipiendum mi
nus perspicuam. Quia ergo magis perspicua est veritas principiorum quam conclusionum: ideo cum
quidditas terminorum offertur intellectui: statim vis cognitiua naturalis percipit veritatem princi-
piorum: licet non conclusionum, quarum etiam veritatem statim perciperet si intantum esset ele-
uatum lumen cognoscitiuum in hominibus quantum in angelis. Et sicut est de perceptione veritatis prin
cipiorum & conclusionum: ita est de generatione habituum: quia ex talibus actibus percipiendi pri-
mo habitus cognitiui concipiuntur, & per actum intelligendi veritatem principiorum habitus prin
cipiorum tam complexorum quam incomplexorum concipitur in suo initio: & per talem actum fre-
quentatum augmentatur & firmatur: & per actum ratiocinandi concipitur habitus conclusionis:
& per ipsum frequentatum habitus conclusionis augetur & firmatur.

14 ⁋ Est enim intelligendum
quod aliud est principium: & aliud est habitus principii: sicut aliud est conclusio: & aliud habitus con-
clusionis. Principium enim est quoddam opus intellectus: velut quaedam notitia actu intelligendi lucens
in intellectu tanquam verbum & conceptus eius: quo intellectus informatus in actu intelligendi perfe-
ctissime est in actu id quod intelligit: & perfectius quam ex ipsa specie quam habet de re. & ideo ex illa no-
titia est perfecta assimilatio intellectus ad intellectum: vt intellectus cum sit de se quodam modo omnia intelligibi
lia: actu tamen nihil eorum est antequam intelligat. sicut dicit philosophus tertio de anima. Quod intelligo ipsum dicere non
tam propter speciem rei, quae intellectus informatur, vt eliciat actum intelligendi: sed propter ipsam noti-
tiam quae lucet in intellectu ex actu intelligendi. licet neutro illorum informetur intellectus: nisi cum
est in actu intelligendi. Et est ista notitia conceptus quidditatis rei in intellectu simplici: propositionis
vero in intellectu componente vel diuidente: per quem habitus complexus vel incomplexus genera
tur & augmentatur: quo vtitur intellectus ad faciliter concipiendum principium postquam genera-
tus est habitus in eo. Non est autem idem quod quis agit: & quo agit: sicut habitu grammaticae complexam
orationem quis constituit: quae non est habitus ipse. Et similiter in opeatione rationis ex habitu scien
tiae concipit quis conclusionem quae non est ipse habitus.