Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1932

Sources:

Ba: Badius1520a

B163v

1
CIrca secundum arguitur quod vita non sit attribuenda deo. Primo sic. nihil viuit ni
si habens principium motus manentis in seipso. Vnde non viuentia quae appa-
rent in se habere principia sui motus, quodammodo dicuntur viua, vt aqua vi-
ua, vniversalis rgentum viuum: & econtra habentia in se vitam in rei veritate, quia tamen non
percipiuntur sensu ex se moueri, a multis putantur esse non viua vt plantae. sed deus non habet in se
enu principium motus manentis in seipso: quia est omnino immutabilis, vt infra dicetur. ergo &c. Ba164r

2
⁋ Secundo sic. deo non convenit aliquod determinatum esse: quia est esse purum, vt habitum est supra. vi-
ta siue viuere est quoddam determinatum esse: quia viuere est determinatus modus essendi, vt ha
bitum est. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud Deuter. xxxii. vbi ipse dicit. Viuo ego in aeternum.

4
⁋ Dicendum ad hoc. Cum secundum iam determinata viuere dicantur viuentia ex eo quod sunt in
tali esse quod habeant vim agendi aliquid in seipsa & ex seipsis: quanto igitur hoc perfectius alicui conue-
nit: tanto perfectius dicendum est viuere: & perfectior vita ei inesse. Tanto autem perfectius habet vim agen
di & operandi ex seipso & in seipso, quanto vim agendi habet minus dependentem ab alio tanquam a mouen
te primo qui mouet: aut sicut finis motus: aut sicut impellens in motum. agens ergo non dependens omni-
no a tali motore: neque vt a fine, neque vt ab impellente, maxime debet dici viuere: & post talem agentem ille qui
dependet vt a fine, libere tamen siue vlla necessitate impellente mouet ex se in finem, magis dicetur vi-
uere illo qui nonlibere: sed sola necessitate impellentis fertur in finem: & generaliter quanto minori impul
su: & quanto magis libere agens feratur in finem, tanto magis dicetur viuere & verius: & minus, quam
to maiori impulsu & minus libere agit.

5 ⁋ Ad cuius intellectum circa viuere in creaturis, vt per hoc
magis eluceat nobis viuere in deo, Sciendum quod in creaturis quaedam sunt quae habent vim agendi & mo
uendi in seipsis seipsa ad aliquem finem sine omni apprehensione finis: sed per solum impulsum primi
mouentis: & propriae formae inclinationem motum exequitur, si non fuerit prohibens extra, quibus sicut determi-
natur a natura forma quae agunt, similiter & finis ad quem agunt. Et talia sunt in duplici genere, quaedam enim eorum in se
ipsis habent vim mouendi ex seipsis: sed per accns: quemadmodum grauia & leuia cum sunt extra sua loca na-
turalia, vt determinat Philosophus. viii. physicae. sed in loco proprio naturali carent principio motiuo. & ideo omnia talia
sunt ianimata: & dicuntur non viuentia, vt patet ex praecedenti quaestione. Quaedam vero in seipsis habent vim mouendi
ex se & per seipsa: & talia sunt plantae: quae a principio intra mouent seipsas attractione alimenti, nu-
tritione, augmento, & diminutione. Et ideo dicit Philosophus in libro de plantis. Planta non est de his quae
carent vita: quia in illa est aliqua pars animae: & est in eis infimus gradus vitae. secundum quod de eis dicit Dio
ni. cap. vi. de di. no. Secundum nouissimam consonantiam vitae habent viuere. Alia sunt quae in seipsis habent
vim mouendi se ex se & per se: sed cum impulsu primi agentis & formae propriae: & cum apprehensione
finis: & appetitu concupiscentiae ad prosequendum, vel timoris ad fugiendum. finem enim talibus non tam de
terminat natura quam apprehensio sensus. Talia sunt bruta animalia, quae habent in se secundum gradum vi-
tae, quem etiam habent secundum diuersos gradus: secundum quod quaedam habent perfectiorem sensum & ma
gis approximatum intellectui: quaedam vero imperfectiorem & magis elongatum quanto enim perfectiorem
habent sensum, tanto perfectius mouent se: & superiorem habent gradum vitae: & tanto inferiorem
quanto se mouent minus perfecte. Vnde & quaedam eorum modicum excedunt vitam plantae: & sunt quae
si media inter plantam & animalia: naturam vtriusque participantia: vt conchylia. secundum quod dicit Phi
losophus in libro de plantis. Scimus quod conchylia sunt animalia: suntque plantae & animalia. Et ideo dicitur in se-
cundo de anima, quod sunt animalia imperfecta, solum tactum & gustum habentia: & mouent se tantum motu
nutrimenti & motu dilatationis & contractionis ad praesentiam obiecti sibi coniuncti, quod habent de natu
ra animalium: fixa autem sunt in loco suo carentia omnino motu progressiuo, quod habent ex natura plam
tae. Alia vero sunt mouentia se ad obiectum per concupiscentiam vel ab ipso per fugam: & hoc motu
locali progressiuo: quae sunt apprehendentia suum obiectum a remotis, visim. scilicet vel auditu vel odora-
tu: quibus inest superior gradus vitae: sed imperfectus: quia post apprehensionem non libere: sed im
petu & impulsu quodam naturae mouentur ab obiecto vel ad obiectum. Vnde secundum Dam. ma
gis aguntur quam agunt. In homine autem est adhuc superior & perfectior gradus vitae: quia habet prim
cipium mouendi se a seipso absque omni impulsu agentis & formae naturalis: sed libere ex sola appre
hensione rationis & intellectus determinantis finem: sed per discursum & deductionem non per
simplicem apprehensionem: quemadmodum determinatur in angelo siue in intelligentia. Propter quod ex
peditiora sunt intellectualia quam rationalia, vt per liberam electionem moueant se ad finem vel a fine
Et ideo licet omnia liberum arbitrium habentia gradum vitae habent eminentem super bruta anima
lia: intellectualia tamen habent gradum vitae eminentem super vitam rationalium: in quibus licet
post apprehensionem primum moues ex se & per se sine alio impulsu sit liberi arbitrii: ipsum tamen non
mouet sine apprehensione alterius a se quod mouet intelligentiam sub ratione veri: & ad quid mouetur
appetitus sub ratione boni: & sic absolute sine omni impulsu ab eo vel in illud quod est extra se non
habet in se principium mouendi se aliqua natura rationalis aut intellectualis creata quantuncunque
fuerit eleuata. Etsi enim angelus seipsum intelligit, habet tamen respectu suiipsius rationem impellentis, & edu
centis intelligens de potentia in actum: & ideo non habet in se supremum gradum vitae: quia nec omni-
no liberum principium mouendi se ex se absque omni forma exterius quae impellit cognitiuam, aut ad quam se Ba164v
impellit affectiua: immo cum omne quod mouetur ab alio aut per aliud, necesse est reduci ad aliquid quod mo
uetur ex se & per se omnino, secundum artem Philosophi in. viii. physi. ideo super omnem vitam naturae
quae non mouetur nisi quodammodo vel ab alio vel ad aliud naturaliter impulsa, necesse est ponere
vitam superiorem in natura aliqua, cuius est omnino libertas mouendi se ex se & per se absque admini
culo omni cuiuscumque alterius naturae: cuiusmodi non est nisi vita dei, qui non intelligit per formam alicuius veri
aliam quam sit illa quae ipse est: neque vult aliud bonum quam quod ipse est, qui quia ipse est principium (non dico ha
bet principium) quod mouet se libere omnino absque omni impulsu alterius ex se: & per se: large accipien
do motum pro omni actione aut operatione: ipse debet dici viuere summo gradu vitae: a qua est omnis
alia vita: quia ipse non est nisi vita quae est sua essentia, & omnis alia vita ab ipso participata est in essen
tia creaturae: quia ex se non est vita: sed viuens per vitam, vt patet ex praecedenti quaestione. Vnde dicit Dio
ny. ca. vi. de di. no. Plus quam vita & vitarum principalis vita & omnis vitae causa est: & vt non indigens: magi
autem plus quam vita per seipsam viuens: & super omnem vitam viuificans & plus viuens. Vnde & Philosophus
ex conditione actionis eius intellectualis concludit nobilitatem vitae eius: cum dicit in. xii. metaphy
sicae. Est vita: quia actio intelligens est vitam: & est intelligens per se: & habet vitam nobilem & semper aeternam. & in pri
mo cap. &. iii. dicit. Est fixum non mutatum: neque recipit impressiones. Vita ergo est sempiterna in se-
cula seculorum: quia neque finitur: neque deficit: & est melior vita.

6 ⁋ Absolute ergo dicendum quod deo pri
cipalissime attribuenda est vita large sumendo nomen attributi. attributa enim sunt quasi proprietates essen-
tiae ratione differentes ab ipsa, vt infra videbitur. vita autem non solum est ipsa essentia re: sicut sunt alia
attributa: immo ratio vitae est ratio essentiae: & ratio viuere est ratio ipsius esse quodammodo, vt
patet ex quaestione praecedenti.

7
⁋ Ad primum in oppositum quod deus est immutabilis: & ideo non habet in se principium
motus: Dicendum quod secundum quod dictum est, motus accipitur ibi large extendendo nomen motus ad actio-
nem siue operationem etiam spiritualem quam agit res quaecunque in seipsa: sicut accepit motum Plato
cum dixit animam seipsam mouere. sic enim velle & intelligere quocunque modo fiant: motus quidam di
cuntur: & tali motu deus sine mutatione sui mouetur.

8 ⁋ Ad secundum quod viuere est determina-
tum esse, quod repugnat deo: Dicendum quod determinatio determinatiua alicuius in deo alia re vel inten-
tione ab ipso determinabili non convenit deo: quia aliquam compositionem poneret in ipso. Bne ta-
men conuenit ei determinatio importans rationem perfectionis differens sola ratione ab ipso deter-
minabili. tali enim modo omnia diuina attributa determinationes sunt diuinae essentiae, vt patebit infra,
loquendo de comparatione diuinorum attributorum inter se, & ad ipsam diuinam essentiam.