Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1919

Sources:

Ba: Badius1520a

B160r

1
CIrca primum arguitur: quod vita nominet in viuente essentiam vel naturam a
qua egreditur actus qui dicitur viuere. Primo sic. sicut se habet essentia ad
esse: sic vita ad viuere, per locum a coniugatis. ergo permutatim sicut se ha
bet viuere ad esse: sic vita ad essentiam. Sed secundum philosophum in secundo de anima-
viuere viuentibus est esse. ergo & vita in viuente est ipsa eius essentia.

2 ⁋ Se-
cundo sic. Philosophus dicit in Elenchysicaem quod anima & vita sunt idem: sed anima nominat
naturam & essentiam quandam quae dat esse ei in quo est. vt dicitur in secundo de anima. ergo &
vita nominat naturam & essentiam quandam quae dat viuere.

3 ⁋ Tertio sic. si vita non esset ipsa
essentia: tunc ipsa essentia esset prior vita. cuiuslibet autem essentiae virtus propria & determina
ta est: & similiter operatio. secundum philosophum in fine. iiii. Meta. ergo posset esse aliqua operatio substantiae
viuentis an viuere. consequens falsum est. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. illa natura est per essentiam actu vita: quae per
ficit in composito id quod est potentia vita: quia actus rndet potentiae. Aia autem per suam essentiam est actus
potentia vitam habentis. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. si vita non esset ipsa rei essentia, tunc posset deus sepera
re a substantia viuente suam vitam vt esset sine vita: quod est impossibile: quia definendo viuere desinit esse.
ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. viuere non procedit in viuente nisi a vita. & procedit in animato a substantia animae inquam
tum est actus animati. secundum philosophum. ii. de anima. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. viuens & non viuens diffe-
runt essentialiter: & non nisi per vitam & eius carentiam. ergo &c.

8 ⁋ Quia autem viuere non sit
operatio in re: vt actus primus qui est esse: arguitur primo sic: quia tunc omne ens viueret. Ba160v

9
⁋ Secundo sic. esse non est per se nisi suppositi. viuere per se, & primo est animae: quae non subsi-
stit nisi in supposito. Vnde dicit philosophus. v. Metaph. Homo est viuus per se, quia anima est vera pers
hominis: & in ea est vita primo. ergo &c.

10 ⁋ Tertio sic. in Christo per mortem corruptum fuit vi-
uere hominis: sed non esse existentiae eius: quia illud erat suppositi, quod mansit in sua existentia. ergo &c.

11
⁋ Quia autem sit actus secunds vt motus aliquis in re: arguitur per id quid dicitur in lii. de motu cordis. Viue
re est seipso moueri. ergo si viuere est moueri, sequitur (vt videtur) quod vita sit motus, a coniuga-
tis. Motus autem actio quaedam est siue operatio egrediens ab agente. ergo & vita similiter.

12
⁋ Item philosophus dicit in viii. Physicae. quod motus est vita naturaliter existentibus. Motus autem vt prius
est actio siue operatio, quae non est substantia vel essentia rei. ergo similiter & vita.

13
⁋ Ad sciendum quid sit vita, primum oportet scire quatuor. Quorum primum est, quae
& qualia entia dicantur esse viuentia. Secundum, quid est viuere. Tertium, quomodo vita se habet
ad viuere. Quartum, quomodo vita & viuere se habent secundum gradum & ordinem circa diuersa
viuentia. Sed de hoc dicetur in sequenti quaestione.

14 ⁋ Circa primum istorum sciendum quod in aliquo
percipimus actum vitae qui est viuere, & ei iudicamus vitam inesse: quia percipimus in eo motum
siue operationem per seipsum & ex seipso & in seipso. Propter quod dicit philosophus in principio libri de
plantis. Vita in animalibus & plantis. inuenta est, in animalibus manifesta apparens, in plantis
vero occulta non euidens. & hoc ideo, quia opera vitae propter quae animalia iudicantur viuere: vt in
telligere, sentire, moueri secundum locum, aperta sunt & manifesta. opera vero vitae quibus plantae
iudicantur viuere, occulta sunt: non aperta: vt sunt vti alimento siue nutriri: & detrimentum ha
bere & augmentum. Vnde dicit philosophus ibidem. Ad huius vitaes scilicet in plantis) assertionem multum necesse est
inquisitionem praecedere. Non autem per huiusmodi actus tale ens iudicatur viuere nisi quia praesupponunt vitam
& viuere: cuius ipsi sunt signa nobis manifesta. Quare cum huiusmodi actus sunt omnes actus secundi in
quolibet viuente: necesse est quod viuere ponamus praecedere in viuente omnes actus secundos. Quare cum
vt patet ex modo significandi & intelligendi significatum eius quod est viuere, ipsum significat ra
tionem actus vt agere: & non potest esse actus vt agere secundus, vt dictum est: igitur manifestum
est quod oportet ipsum ponere actum vt agere primum: cum non sit actus: quin sit primus aut secun
dus. Vnde etsi hoc nomen viuere aliquando transumitur ad significandum huiusmodi actum secundum in
creaturis. secundum philosophum. ii. de anima, Multipliciter dicto ipso viuere: si vnum aliquid horum insit: viuere
ipsum dicimus, vt intellectus sensus motus secundum locum, ad haec & motus secundum alimentum, augmentum-
& detrimentum: non tamen imponitur hoc nomen viuere ad significandum primo & principaliter
aliquod illorum. Non enim illa dicuntur esse viuere quaedam: nisi quia sunt actus quidam secundi: qui solum ha-
bent esse in viuente, consequentes actum primum qui est viuere: vnde vt dictum est, per illos tamquam per
actus secundos manifestatur nobis inesse actus primus quid est viuere: licet quidam idcirco hoc opi
nati sunt: & hoc solummodo de motu secundum locum: ex quo manifestius quam ex alio actu secundo
apparet res mota ex se viuere. secundum quod dicit Rabi Moyses li. i. c. xlv. Non ascendit in cor gentis
de ratione vitae nisi motus. & quicquod non mouetur motu locali voluntario non viuit: licet mo
tus non sit de esse viui: sed accidens fixum in eo. Nec solum transfertur viuere ad illos actus conse
quentes vitam: sed etiam ad actus & modos nostros conversandi. secundum quod philosophus distinguit in primo
Ethicorum vitam voluptuosam, actiuam, & contemplatiuam. secundum etiam quod beatitudo dicitur vita quaedam:
& breuiter omnis ritus conuersandi: maxime cum est delectabilis in modum naturae. Vnde &
econtra mors quaedam dicitur vita misera: dicitur etiam vita fides iusti: & ars in artifice quia est
principium artificiati: dicitur etiam vita quaedam: & plurima alia huiusmodi: & a quolibet modo vitae dicitur
res viuere. Restat ergo quod viuere sit in re vt actus primus quid est agere: & cum ille non est nisi ipsum
esse, sequitur dictum philosophi: quod viuere in viuentibus non sit nisi ipsum eorum esse. non quod viuere
sit synonymum cum esse: & omnino idem re & ratione: tunc enim omne ens diceretur viuere: sed vi
uere dicit quendam determinatum modum essendi, sub ratione scilicet maioris perfectionis quam impor-
tet ratio essendi simpliciter: & hoc tam in deo quam in creaturis. Est enim viuere quoddam esse nobi-
le includens in se rationem esse simpliciter: sicut determinatum confusum. Vnde licet esse in deo
includat tanquam confusum ratione sui nominis omnes diuinas perfectiones, vt dictum est su-
pra, & infra amplius videbitur: ratio tamen maioris perfectionis importatur in deo nomine
viuere quam nomine esse: & secundum rationem nostram intelligendi: etiam in deo rationem perfectio
nis cuiusdam viuere addit super esse. Et differunt in deo viuere & esse secundum rationem tantum: in crea
turis vero secundum intentionem. Propter quod in creaturis libro de causis dicitur esse haberi per crea-
tionem: viuere vero per ipsius esse informationem: eo quod ratio esse prima est. Et ideo oportet eam Ba161r
in creatura procedere ex nihilo nullo praesupposito: viuere autem quasi ex esse educi: licet re, viuere & esse
idipsum sint in eodem. Sic ergo patent prima duo: qualia. scilicet entia debeant dici viuentia, & quid sit vi-
uere.

15 ⁋ Restat ergo tertium, quo scilicet se habeat vita ad viuere: nec est in hoc aliqua dubitatio nisi an vita sit
ipsa essentia cui convenit viuere. Si enim non sit ipsa essentia: sed consequens ipsam: & clarum est quod non sequitur
post viuere: quia nihil viuit nisi vita: viuere autem est esse quoddam, vt dictum est: esse autem immediate sequitur essentiam,
vt primus actus in ea: oportebit ergo ponere quod ipsum viuere sit vita & econverso. Quia autem non possit poni vi
ta fore ipsa rei essentia, patet sic. si enim ipsa essentia creaturae ex se essentialiter esset vita: cum esse potest absolui:
& similiter viuere ab intentione essentiae cuiuslibet creaturae, vt est essentia: quia de se vt alibi determinatum
est: non est determinata neque ad esse neque ad non esse: tunc substantia rei ratione qua substantia est secundum se
esset vita quaedam absque eo quod ei conveniat esse aut viuere: quod omnino est impossibile. licet enim viuere posset
absolui a viuente: non tamen a vita: quia secundum communem vsum loquendi vita nulli attribuitur nisi exi-
stenti in effectu: & nulli existenti in effectu attribuitur vita nisi eidem attribuatur viuere. Quod ergo per essentiam
suam est vita, per essentiam suam est in effectu, & viuere necesse est: & hoc est solus deus.

16 ⁋ Absolute ergo dicendum quod vi
ta est in re viuente: & quod necesse est vt sit ipsa opeatio quae est actus primus: & esse nobile: sicut est & ipsum viuere
quemadmodum cursus in currente non est aliquid re vel intentione aliud quam ipsum currere: & differunt
solum secundum rationem: propter diuersum modum significandi & intelligendi vnum per modum habitus: al-
terum vero per modum agere. Et quia omnia argumenta supinducta contraria sunt iam dictis, ideo ad singu-
la respondendum est.

17
⁋ Qui ergo arguitur primo quod vita est essentia, quia viuere est esse: Dicendum quod hoc ve
rum est in deo: quia in deo non intelligitur essentia tanquam aliquod subiacens ipsi esse: sed tanquam quid est ipsum esse: quia
essentia dei est ipsum esse eius, differens solum ratione ab ipso: quemadmodum cursus & currere, vt habitum est su
pra. Est igitur in deo prima ratio conceptus, ipsum esse sub ratione esse: quia absoluto modo significat & vt
agere quoddam. Secunda vero ratio eiusdem conceptus in ipso est essentia sub ratione essentiae: quia significat mo
do absoluto id quod esse: sed sub ratione habitus. & principalius deo attribuitur ratio actus quam habitus: quia nobi
lior est secundum Philosophum. Tertia vero ratio conceptus eiusdem in deo est viuere sub ratione viuere: quia significat esse
sub ratione cuiusdam nobilitatis quasi determinatum: & hoc sub ratione actus: & ita quasi addat aliquid secundum ratio
nem intelligendi super rationem esse & essentiae. Quarta vero ratio eiusdem conceptus in deo est vita sub ratione vitae:
quia significat id quid viuere in deo, sed sub ratione habitus: sicut & essentia id quod esse. Et post istas quaetuor rationes
sequuntur secundum rationem intelligendi rationes attributorum diuinorum: & ita verum est in deo quod vita est essentia si-
cut viuere est esse. In creaturis vero hoc non est verum: quia in creatura intelligitur essentia tanquam aliquid
subiacens ipsi esse: quod de se per indifferentiam se habet ad esse & ad non esse in effectu: immo quod quantum ex se
est, non habet nisi non esse. & vt magis proprie loqmur ex se non habet vllo modo esse. Esse autem habet non nisi
ab alio: ita quod natura prius habet ex se non esse quam esse ab alio: & se habet per indifferentiam ad esse & non esse
neutrum eorum includens in suo intellectu. Et ita sicut in creatura non possum dicere quod essentia sua est ipsum esse:
non econverso: immo supra essentiam esse est ei acqusitum: sic non possum dicere quod vita eius sit ipsa eius essentia, quia vi
ta eius re est ipsum viuere eius: & ita ipsum esse eius vt patet ex dictis, differens solum ratione ab ipso viuere: licet
differat intentione ab ipso esse: ab essentia vero & re quemadmodum respectiuum ab absoluto: & etiam ratione & in
tentione: licet nullam rem absolutam addit eidem, vt iam dicetur. Et sic in creatura nullo modo est verum dicere quod essentia
eius est vita: immo si viuit: vita ei acquisita est sicut suum esse. Et sic patet quod exemplum quod aliquando posuimus su-
perius, quod in creatura differunt ens eentia & esse sicut currens cursus & currere: non omnino importat similitudi
nem. Licet enim ens in creatura est essentia participans esse: sicut currens est substantia participans
cursum, quo ad hoc quod cursus est extra naturam substantiae: & esse extra naturam essentiae: licet non
quo ad hoc quod cursus est accidens reale absolutum in currente: esse autem non sic: sed solum rationem accidentis
habet, inquantum essentia creaturae in se quantum est de se, non includit rationem ipsius esse: essen-
tia tamen & esse in creatura non sic se habent sicut cursus & currere: nisi quo ad hoc quod esse non est res aliqua ab
soluta addita essentiae creaturae qua dicitur esse: & cursus est idem re quod currere. Intentione tamen non dif
ferunt omnino cursus & currere: quia cursus id quod est in natura & essentia sua, non est nisi actus suc
cessiuus currendi: sed ratione sola: sicut abstractum & concretum. In creatura autem essentia & es-
se: non sola ratione differunt vt habitus & actus: sed etiam intentione: quia essentia id quod est in natu
ra sua ex se non est ipsum esse neque participat eo. Vnde magis competens simile est de eo quod est lu-
cens lux lucere: maxime si ipsa lux ponatur sepeata & in se lucens: & lucere ponatur modus proprius esse
lucis: & non aliqua eius operatio accidentalis.

18 ⁋ Ad formam ergo argumenti, quod sicut se habet essentia ad
esse: sic vita ad viuere: dicendum quod falsum est in creatura: verum autem in deo, vt visum est: & ideo commuta
ta proportio vlterior tenet in deo: & verum est conclusum: non autem in creatura, vt similiter visum est.

19
⁋ Ad secundum: cum dicitur quod anima & vita sunt idem &c. dicendum quod anima non dicitur vita per essentiam- Ba161v
sed effectiue solum & originaliter & quodammodo formaliter: quia ipsa per suam essentiam est cau-
sa & origo vitae in animato secundum Philosophum in secundo de anima: & quodammodo etiam in sua essen
tia vitam participat sicut & esse, inquantum scilicet est dei effectus licet in composito. sed per essentiam non
est vita: si enim anima a se & in sua essentia esset vita: non posset non viuere neque non esse: sed esse
quoddam necesse esse. vnde primo in se, sed ab alio participationem habet esse & viuere, quod communicat
animato, vt videbitur infra.

20 ⁋ Ad tertium: si vita non esset essentia animae: tunc essentia praecederet vi-
tam in viuente: & haberet, proprias operationes ante vitam: Dicendum quod ratio essentiae vt essentia
est praecedit rationem vitae in eodem vt vita est, non tempore & in existentia actuali extra, sed conceptu
intellectus: quia ex se non determinatur ad vitam vel non vitam: sicut neque ad esse vel non esse, vt habitum
est supra. Nunc autem operatio nulli essentiae convenire potest nisi existenti in re extra, participando esse, si
existentiae debitum suae naturae, quod in viuentibus est vita.

21 ⁋ Ad quartum quod anima per suam essentiam perficit quod
est potentia vita, ergo in se est actu vita: Dicendum quod perfectibile ab anima est in potentia ad vitam: sicut
est in potentia ad actuale esse: & hoc est tanquam ad aliquid quod participat compositum perfectum per ani
mam: vt ipsum est effectus creatoris, vel immediate vel mediante natura, inquantum scilicet ipse dedit naturae
quod potest in talem effectum. Et quod est actus essentialis sic existentis in potentia: non oportet quod
sit essentialiter actus respondens illi potentiae: sed illi potentiae qua ordinatur ad compositum perfecti-
bile ab ipsa, cui acquiritur esse, & animae in ipso: & similiter viuere: sed composito per animam. Est enim anima in con
posito actus primus substantialis, cui primo acquiritur per naturam esse existentiae simplicis, & per ipsam
composito & materiae. ab ipsa enim causaliter & originaliter habet esse ille actus qui est esse siue viue-
re aut vita in composito, in se etiam participans quodammodo formaliter esse & vita, etiam vt est in con
posito, vt iam patebit.

22 ⁋ Ad quintum: si vita non esset substantia animae, separare posset deus ipsa
manente vitam ab ea: Dicendum quod differentium quaedam differunt secundum rationem tantum, vt definitio & de
finitum: & ista nullo modo sunt separabilia: quia idipsum sunt in re & in intellectu indiuisibiliter: & talia
separari non possunt: nec secundum rem extra: nec secundum intellectum. Sicut neque idem potest separari a se-
ipso. Quaedam vero differunt intentione, vt diuersae differentiae vnius speciei: quae in eodem separari non
possunt: quia cadunt in idipsum re, vt vegetatiuum sensitiuum in bruto: sed in diuersis possunt se-
parari: secundum quod in plantis est vegetatiuum fine sensitiuo: & in brutis sensitiuum sine rationali.
Quaedam vero differunt re: & hoc vel absoluta ex parte vtriusque, vel relata saltem ex parte alterius Ab
soluta, vt quae sunt aliud & aliud in natura: sicut materia & forma: & ista deus posset separare. Re non
absoluta sed relata differunt aliqua dupliciter: aut enim relatio fundatur in natura & essentia rei:
aut super aliquod accidens in re. & talis relatio secundo modo potest separari ab absoluto: sicut accidens
potest super quod fundatur, vt similitudo per quam habet Sortes respectum ad Platonem ex sua albe-
dine si fiat niger. Relatio vero primo modo secundum rem, inseparabilis est a re ipsa re manente: si-
cut res ipsa inseparabilis est a seipsa. Talem autem relationem important esse & viuere circa essentiam
entis. Essentia enim entis quae de se secundum conceptum mentis in qua habet rationem diminuti esse, est in
differens ad esse & non esse: & ex se habens non esse in existentia: per hoc quod est terminus factionis di-
uinae per se in propria natura sine omni addito reali absoluto habet quod sit creatum quoddam & factum
a deo & existens in actu. Si enim hoc diceret aliquid absolutum additum essentiae factae illud esset es
sentia aliqua facta similiter: & haberet super suam essentiam additum quod esset aliquid creatum fa-
ctum & existens: & sic esset ire in infinitum in superadditis absolutis, aut stare continget quod essen-
tia facta dicitur facta & creata & existens sine omni re alia absolute superaddita vniversali communicata
qua essentia facta diceretur esse existens siue ens in actu: ad modum quo paries dicitur albus per
albedinem existentem in eo: immo ratio qua dicitur facta vel creata vel ens fundatur in ipsa essen-
tia ratione qua est terminus diuinae operationis. Quia autem non conuenit essentiae ex se: neque est aliquid in
ea re diuersum & absolutum: sed solum ex eo quod est terminus operationis cuiusdam: Terminus autem
in eo quod terminus, rationem respectus cuiusdam importat: Idcirco oportet quod ratio illorum sit ratio respe-
ctus cuiusdam essentialis: quia fundatus in ipsa essentia vt facta est ad ipsum factorem, vt sic esse
existentiae cuiuslibet creaturae non sit nisi esse quod est ad aliud se habere. creatura enim sicut ex se ab-
solute esse non habet: sed ab alio tantum: sic nec ipsum conseruat nisi ad aliud vt ad factorem quodam
modo vt per dependentiam quandam in essendo ad ipsum se habens, a quo esse suum recipit: & per quem
suum esse necesse est conseruari. Si enim conseruationem esse subtraheret, vel secundum aliquos ad horam a
continuo influxu ipsius esse cessaret, statim essentia creaturae in non esse redigeretur: ad modum quo ima
go resplendens in speculo ad rectam oppositionem obiecti in nihilum cedit obiecto a recta opposi-
tione recedente: & ita ad modum esse verorum relatiuorum, quorum esse est ad aliud quodam modo, hoc est
per quandam dependentiam essentialem se habere: sic se habet esse creaturae: quia nisi se haberet ad ipsum Ba162r
per dependentiam essentialem vt causatum ad causam: aut creatura non haberet esse omnino: aut
si aliquod haberet illud esset esse absolutum omnino independens: non egens causante aut conseruante:
quod impossibile est poni in creatura. Vnde tale esse creaturae respectu esse creatoris debile esse est
valde: quemadmodum esse relationis debile est respectu esse substantiae, vt dicamus quod esse creaturae respectu
esse creatoris comparatum vera relatio est realis & essentialis secundum rem fundata in essentia rei productae:
licet non secundum rationem impositionis nominis: ita quod si absoluas a creatura comperationem ad aliud, sub
trahis ei omnem rationem entis: & ita si intelligis in creatura esse absolutum, non intelligis esse creaturae,
sed esse dei circa creaturam: & falso, quemadmodum si a vero relatiuo absoluis comparationem ad aliud, non in
telligis relatiuum: sed absolutum vnde Augustinus in originali super epistolam ad Galis. exponens quam debile esse
sit es creaturae, dicit super illud Gal. iiii. Quomodo conuertimini ad infirma & egena elementa. Mani
festum est volumina temporum per elementa huius mundi hoc est caelum & terram, & motus atque ordinem sy-
derum administrari. Quae infirma appellat ex eo quod infirma & instabili specie variantur: egena vero
ex eo quod egent summa & stabili specie creatoris: vt quom sunt esse possint. Et sic quodammodo re differunt
essentia creaturae & esse eius: quemadmodum substantia & relatio fundata in essentia substantiae: licet hu
iusmodi differentia respectu differentiae duorum absolutorum sit in ratione tantum. Propter quod nullo modo sepea-
ri potest ab ipsa quocumque agente ipsa manente: quia non manet nisi factio & conseruatio factionis sint in
ipsa. Aliter enim mutaret esse respectiuum in esse absolutum. Et sic patet quod deus essentiam creaturae separare non
potest ab esse seorsum vtrumque ponendo vniversalalterum. Sed hoc non est propter aliquam impotentiam: sed propter rei impossi
bilitatem: sicut non potest facere quod contradictoria concurrant. Non tamen propter in sepabilitatem huiusmodi esse & essentiae
sequitur quod possit dici quod ipsa essentia sit suum esse aut econverso: quamuis comparatum illud esse ad essentiam incidit omni-
no in ipsam: nec est aliud re omnino ab ipsa, quantuncumque tamen in substantiam incidat & trahatur ad ra
tionem absoluti, nunquam potest dici praedicatione formali vnum eorum de altero: quia etsi non differunt
re, differunt tamen intentione non sola ratione: quae bene praedicationem huiusmodi impedit. propter
quod etiam in eodem possunt abinuicem separi secundum intellectum: etsi non secundum rem. Vn-
de & dico differre intentione quaecumque de se formant diuersos conceptus: quorum vnus non includit
omnino alterum: qui non sunt nisi eorum quae in diuersis sunt diuersare: etsi in eodem sunt idipsum
re. Quaecunque enim huiusmodi sunt, vnum eorum contingit intelligi sine altero. quaecunque vero
non sunt huiusmodi, vt in deo esse & viuere, substantia & relatio, vnum eorum non contingit in-
telligi esse in aliquo sine altero: nec econuerso: non enim est esse dei nisi sit viuere: nec diuina es-
sentia nisi sub relatione in aliqua persona: nec econverso: & ideo talia adinuicem comparata sola ratione
differunt. Cum autem de eis quae sunt idem re in eodem, & in diuersis sunt diuersa re, diuersi con
ceptus formantur, hoc contingit dupliciter. Diuersa enim re in diuersis: aut sunt diuersa vt res extra in
tellectum existentes & in eis quae existunt extra intellectum: aut sunt diuersa vt res existens in intellectu primo &
deide in re extra. Hoc secundo modo contingit dupliciter: quia huiusmodi differentia aut est duorum
omnino absolutorum: aut alterius respectiui fundati super absolutum. hoc secundo modo diffe-
runt in eodem essentia & esse eius actuale. Primo modo quiditas quaelibet in creaturis differt in-
tentione a re participante eam, vt humanitas: quae vt imparticipata est in solo intellectu, & res par
ticipans ea existens extra vt homo: in qua sunt idem re: faciunt tamen compositionem aliquam, vt
videbitur infra. Similiter isto modo intentiones secundae, vt sunt genus, species, differentia, differunt a rebus pri
marum intentionum: quae sunt animal, homo, rationale. Si vero diuersa intentione sunt diuersa re in diuersis ex
tra intellectum, eorum conceptus diuersi aut omnino sunt diuersi, aut sunt tantum diuersi in parte: ita quod aliquod conce
ptus vnius includitur in conceptu alterius. Primo modo diuersae differentiae, quae coincidunt in vnam & eandem
formam simplicem speciei: secundum negantes gradus formarum. Cum enim intellectus eas se-
parat diuersos conceptus format de eis, vt sunt in bruto vegetabile & sensibile: quae re sunt idipsum
vt essentia animae bruti: & super illam eandem rem fundantur illi diuersi conceptus: & ideo di-
uersi: quia licet sensibile & vegetabile in bruto eodem res eadem sint: conceptus tamen de se non formant ra
tione qua sunt res illa eadem in forma speciei: hunc enim conceptum format de se species ipsa per
intentionem illam qua est species: sed formant de se conceptus ratione qua sunt differentiae diuer
sae constitutiuae formae speciei, vt species est: & ita ratione qua sunt diuersae intentiones inter se. Pro-
pter quod neutra illarum praedicatur de altera inquantum sunt differentiae. Et quemadmodum di-
uersae differentiae formant inter se & de se conceptus diuersos intentione: similiter & quaelibet ea
rum format de se conceptionem differentem intentione a conceptu quem de se format genus. Propter
quod nec genus praedicatur de differentia: nec econuerso, nisi in ratione suppositi. Si ve-
ro sint diuersi conceptus in parte, tunc conceptus vnus omnino includit alium & non econuer-
so. Sed hoc contingit dupliciter: aut enim vnus includit alterum: aliquid amplius illi su- Ba162v
peraddendo: aut vnus includit alterum praecise, sub gradu tamen nobiliori ipsum exprimendo.
Primo modo differt conceptus speciei a conceptu generis: & similiter a conceptu differentiae: &
ideo differunt intentione. Secundo modo intentione differt conceptus esse simpliciter a conceptu eius quod est
viuere: quia viuere in re viuente super conceptum ipsius esse nihil amplius continet in suo conceptu: sed
praecise exprimit conceptum esse illius, vt scilicet in tali gradu: ita quod determinatio talis gradus non constituitur in
ipso viuere per aliquid supadditum ipsi esse in illa re: quemadmodum constituitur species per additionem diffe
rentiae super genus: sed ipsum esse simpliciter vt est in tali natura siue essentia perfecte est ipsum viuere eius.
Conceptus tamen esse simpliciter non exprimit gradum illum quem exprimit viuere. Propter quod conceptus esse in
cluditur in conceptu viuere, & non econverso. Propter quod differunt intentione. Dico autem differre ratione so
la: quaecumque eadem re sunt: & formant eundem conceptum: sed modo diuerso: vt sunt definitio & definitum.
Definitum enim de intentione speciei format conceptum confusum & compositum. Definitio vero format con
ceptum eiusdem determinatum & distinctum per partes. Definitum enim significat totum quiddam, & inde
finitum: vt circulus. Definitio autem ipsius diuiditur in singularia & in partes compositi, vt dicitur in principio
Phyiciti. & propter hoc idem omnia attributa in deo sola ratione differunt, vt infra videbitur. Secundum hoc er
go dico quod essentia creaturae & esse eius comperatum ad ipsam, quantuncumque incidit in ipsam essentiam, inten
tione tamen differt ab illa: quia conceptus quem format de se essentia vt essentia est, nihil omnino includit
de ratione esse: & ideo formaliter & abstractiue vnum eorum de altero non potest praedicari: sed concretiue dicitur
quod essentia est ens: & oblique quod esse est essentiae.

23 ⁋ Ad sextum quod viuere non est nisi a vita: & est ab anima
ergo ipsa est vita: Dicendum quod viuere est ab anima effectiue & formaliter quodammodo, vt iam dicetur. a vita
autem est viuere tanquam a dispotnne formali ipsius actus: quemadmodum fiorere in arbore est a floritione. Vnde
differt dicere, viuere vita, & viuere anima: quemadmodum differt dicere currere cursu: & currere pedibus.
Vnde quia a vel ab magis notat circunstantiam causae efficientis, quam formalis, non proprie dicitur quod viuere est
a vita: sed vita. sicut non proprie dicitur quod currere est a cursu: sed cursus.

24 ⁋ Ad septimum quod viuens & non
viuens differunt essentialiter &c. Dicendum quod re vera in diuersis simul & secundum se subsistentibus essen
tialiter differunt: & hoc non tam eo quod est vita & eius carentia, quam ipsa rerum essentia & natura. accidentalis enim
differentia est specierum diuersorum entium vt lapidis, plantae, & animalis, ex diuerso modo essendi ipsas in sua
existentia. differunt enim essentialiter ex gradu naturae & essentiae suae qua sunt id quid sunt secundum se:
absque omni consideratione esse vel non esse in effectu. secundum gradus enim essentiarum secundum se
consideratarum nati sunt participari diuersi gradus in esse existentiae, cum siunt effectus creatoris, vniversa
immediate vel mediante ope naturae. In hoc enim nulla est differentia. & secundum hoc quorundam esse est esse
simpliciter & non viuere, quorundam est esse quod viuere: & hoc diuersimode secundum diuersos gradus vitae
vt in sequenti quaest. dicetur. Quia ergo viuens & non viuens differunt essentialiter, hoc est per se & per essentias ipso
rum, secundum quod sunt essentiae: & hoc formaliter & per vitam & eius carentiam tanquam per illa quae ipsas essen
tias consequuntur inquantum sunt effectus creatoris, vt dictum est. Et sic non oportet quod vita ex hoc dicatur
ipsa essentia: immo quia essentiae inquantum essentia est accidit esse in effectu: non quia esse res sit absoluta es
sentiae addita: sicut est dispositio in albo & nigro: sed quia aduenit ei tanquam id quod est extra eius intentio
nem: quemadmodum Auicen. largo nomine omne tale accidens appellat. Et secundum hoc dici posset quod viuens & non vi
uens inquantum huiusmodi differunt non essentialiter: sed accidentaliter quodammodo: sicut asinus albus:
& vrsus niger. sed his differentiis subsunt aliae essentiales.

25 ⁋ Ad octauum quod viuere non est esse: quia
tunc omne ens esset viuens: Dicendum quod viuere non dicitur esse quia sit synonymum cum ipso:
vt viuere intelligatur quoddam esse acceptum in sua generalitate. Tunc enim sequeretur quod omne
ens esset viuens. Sed viuere dicitur ipsum esse eius: eo quod id quod est viuere in viuente non est nisi
ipsum esse quod est proprium illi in determinato gradu iuxta gradum suae essentiae. & ex hoc non sequ-
tur omne ens viuere: sed solum illud ens quod est in tali gradu esse. Viuere enim est esse quoddam
determinatum quasi per differentiam, ad modum speciei in qua genus determinatur per differen
tiam. & sic differunt viuere & esse intentione quodammodo: quemadmodum species & genus.

26 ⁋ Ad no-
num: quod esse primo conuenit supposito & vita non: sed animae: Et similiter ad decimum quod in Christo corru-
ptum est viuere hominis: sed non esse: quia illud est solius suppositi: & sic non sunt idem viuere & esse: lsta duo
argumenta fuerunt inducta propter hoc quod aliquando in quadam quaestione de quolibet: vtrum. scilicet in Christo
sunt plura esse, distinxi duplex esse scilicet esse essentiae secundum duas naturas in ipso: nunc autem ad solutionem
harum rationum: & ad maiorem declarationem illorum quae ibi aliquantulum obscure dicta sunt
hic distinguendum est esse amplius quam ibi distinctum est: Dicendo quod esse duplex est, vt ibi dictum est,
scilicet essentiae & existentiae. Esse essentiae proprie loquendo est dispositio rei in seipsa qua est id
quod est: & nihil aliud a se, per indifferentiam se habens ad quodcumque aliud sibi attribuendum. Quod expresse
declaratum est in quadam alia quaestione de quolibet, vtrum scilicet sit ponere aliquam essentiam per indifferentiam Ba163r
se habentem ad esse & non esse. Esse vero existentiae est esse in effectu acquisitum essentiae: & hoc est duplex secundum
Philosophum in vi. meta. Vnum quod dicitur esse rei diminutum: vt est rei esse in conceptu mentis seu in anima, absque eo quod
sit extra animam ens, vt dicit ibi Commen. Alterum vero quid dicitur esse rei verum, vt est esse existen
tiae in re extra animam. & hoc est duplex. quoddam enim est esse existentiae simpliciter dictum: quod est esse rei
extra animam: sed in alio: vt sunt esse materiae & formae in composito, quoddam vero est esse subsistentiae:
quod est esse suppositi rei in se subsistentis. Et praeter istum modum quem ibi appellaui esse existentiae:
quia non est perfecta existentia nisi in perfecta actualitate subsistentiae suppositi: omnes modos essendi praeceden-
tes comprehendimus in praedicta quaestione de quolibet sub esse essentiae, appellando esse essentiae omne esse quod conve
nit naturae rei absque eo quod in se subsistat, habendo scilicet secundum se esse perfectum subsistentiae actualis. Mate-
ria enim & forma in rebus creatis materialibus & compositis ex eis plenam actualitatem existentiae
non habent: quia vt partes vnitae existunt in toto: & pars in toto inquantum huiusmodi potentia habet esse non
in actu. Similiter & totum compositum ex eis nisi in se subsistat non in alio, persectam rationem exi-
stentis in actu non habet. per hoc enim habet suppositum esse distinctum & separatum a quolibet alio: & sic
habet perfecte esse in actu: & perfectam actualitatem existentiae suae, quae dicitur esse subsistentiae:
quae subsistentia formaliter conuenit primo & per se supposito: & non formae neque materiae convenit ni
si per hoc quod sunt in supposito: sed tamen non convenit composito nisi per formam effectiue. Eorma enim quia
est tanquam essentia perfectior habens esse existentiae perfectius quam materia, illud habet primo & per se sibi com
municatum: & secundo communicat ipsum composito suo: & tertio in composito communicat ipsum
materiae tanquam actus & perfectio vtriusque. & est vnum & idem esse, vt est suppositi & formae & materiae
formam, differens sola ratione. Cumque huiusmodi forma nobilis sit in gradu nobilitatis essentiae determinato
alias excedens, tunc esse simplicis existentiae nobile sequitur rationem huiusmodi essentiae nobilis: & tunc esse hu
iusmodi est viuere quoddam, quo ipsa forma primo participat, & ipsum communicat composito & suppo
sito & materiae in ipso, vt propter viuere formae quod est eius esse, illa dicantur viuere & esse: ita tamen quod vi-
uere & esse huiusmodi inquantum sunt a forma in supposito, dicuntur esse & viuere actualis subsistentiae: quae solius
suppositi per se sunt & primo, & non formae, vel compositi, aut materiae, nisi vt subsistunt in supposito. Vnde
esse & viuere tale in vno non est nisi vnum, quid est principaliter suppositi, & secundario existentium in suppo-
sito. Esse autem simplicis existentiae duplex est. vnum materiae, quod est potentiale: alterum formae, quod est actua-
se. Per iam narrata apparet statim responsio ad illud quod dicitur, quod in anima est vita primo. hoc enim
verum est: quia in ipsa primo est esse simplicis existentiae, quo suppositum est natum subsistere in
actu perfecto: & ita similiter vita respondens illi esse quod habet anima formaliter sibi participatum in rea
li existentia suae essentiae. Et cum assumitur quod non est esse nisi suppositi: illud verum est solummodo
de perfecto esse in persecta actuali existentia, quae non est per se nisi suppositi, & per ipsum eorum quae con
tinentur sub ratione suppositi. & sic vita quae animae inest primo, non est nisi ipsum esse existentiae eius simplicis: quae
vero inest ipsi supposito primo est esse subsistentiae: quamuis idem sunt re. Et sic patet quod non sequitur quod sit essen
tiae ipsius.

27 ⁋ Per hoc patet ad aliud responsio in parte: Dicendo quod cum in Christo sit duplex natura vnita, diui
na. scilicet & humana in vnitate suppositi, secundum duplicem naturam est in eo duplex esse existentiae: quod in praeno
minata quaestionem de quolibet appellauimus esse essentiae: & vnicum esse subsistentiae: quod non convenit naturis in
quantum huiusmodi, nisi ratione qua habent esse in supposito. Quod quidem esse subsistentiae suppositi Christi: licet sit ad
aliud esse (nihil enim forte in deo subsistit nisi vt ad aliquid, non vt aliquod absolutum) tamen esse existen-
tiae quod est absolutum formae siue essentiae diuinae in Christo, ipsa essentia diuina tanquam principalis & for-
malis & actualis in ipso supposito illi communicat sub ratione subsistentiae vt sit diuinum supposi
tum: & in ipso supposito idem esse subsistentiae communicat ipsi naturae humanae, vt Christus & sit
& dicatur vere homo diuinus. Istud autem esse vt est communicatum supposito dicitur in ipso esse
subsistentiae: quod inquantum huiusmodi primo & per se conuenit soli supposito: et secundario natu
ris existentibus in eo. Et sit istius esse communicatio in Christo supposito et humanae naturae a na-
tura diuina quodammodo: quemadmodum forma naturalis in composito esse existentiae suae communi
cat composito sub ratione subsistentiae, quod quidem esse subsistentiae est sub ratione subsistentiae ab ipso supposi-
to communicatur formae vt existit in supposito, et similiter materiae. Vnde dicitur in symbolo. Sicut ani
ma rationalis et caro vnus est homo: ita deus et homo vnus est Christius. Nec est planior similitudo
vnionis diuersarum naturarum in Christo sub vnitate personae, quam sit diuersarum naturarum in homine
quae tamen in hoc deficit: quod deitas verbi naturae humanae in Christo coniuncta non est sub ratione informantis: est
tamen ei coniuncta modo excellentiori ineffabilis vnionis, quantum simplicitas diuinae essentiae plus penetrat intima
creaturae quam quaecumque forma naturalis subitrat materiam. Nec etiam est diuersitas hicide in conicando ipsum esse:
vt dictum est: nisi quod forma naturalis conicando suum esse composito distiguit ipsum ab alio: et ita dat ei esse subsi
stentiae constituendo ipsum suppositum forma vero quae est essentia diuina, conicando suum esse supposito non distiguit Ba163v
ipsum ab alio: neque constituit: quia ipsa eadem communis est tribus suppositis. Suppositum enim non distin
guit neque constituit in diuinis nisi relatiua proprietas includens sub se rationem essentiae: & illi supposito sic
constituto essentia ipsa communicat suum esse existentiae: quod vt est in ipso supposito debet dici esse sub-
sistentiae. Vnde cum esse nobile diuini suppositi non sit nisi viuere nobile: sicut tale esse subsistentiae
in supposito Christi super duas naturas non est nisi vnicum: sic & viuere subsistentiae in eodem non est
nisi vnicum. Sicut tamen esse existentiae in Christo duplex est, secundum quod duplex natura in ipso exi-
stit: secundum hoc est duplex est viuere in ipso. Esse enim talium naturarum nobilium in Christo quales sunt
diuina & humana, non est nisi nobile esse: & ita non est nisi viuere, vt patet ex praedeterminatis. Et hoc
contingit in supposito Christi super duas naturas: quemadmodum in homine super animam & corpus. In homine
enim viuere & esse actualis subsistentiae est vnum & idem composito & animae & corpori: quae tamen in compositoha
bent diuersa esse existentiae simplicis, secundum diuersitatem naturarum suarum. Descendendo igitur ad solutionem
argumenti: dico quod in Christo per mortem eius in sepatione animae eius a corpore suo, esse existentiae quod habuit ab
anima compositum illud ex anima & corpore: & similiter ipsum corpus existens in composito: illud
inquam esse corruptum erat in ipsa morte Christiana Similiter & viuere respondens tali esse. Propter
quod & illud corpus vere erat mortuum: nec Christus erat homo viuus in triduo mortis: sed homo mor
tuus. Remansit tamen esse subsistentiae suppositi in Christo penitus incorruptum & immutatum. corruptum
tamen potuit dici quodammodo, inquantum. scilicet erat conicatum illi composito ex corpore & anima: quia cum in morte Christi de
sinebat esse compositum, desinebat ei conicari esse suppositi, quia nihil recipit alicuius esse subsistentiae, nisi in re
rum natura existat. Et hoc dicimus de esse subsistentiae suppositi Christi circa humanam naturam in ipso: quemad
modum dicimus spiritum sanctum in nobis deficere & proficere inquantum nobis conicatur: licet in se nec de
ficiat nec proficiat. Vnde cum assumitur in argumento quod in Christo per mortem corruptum est viuere siue
vita hominis: non autem esse: falsum est. Eodem enim cursu currunt esse, & viuere sibi respondens, vt dictum
est. Sed ipse in argumento suo solummodo loquebatur de esse subsistentiae suppositi: & de vita quam
habuit Christus vt homo ab anima, tanquam non esset aliud esse in Christo: cuius contrarium determina
uimus in praedicta quaestione de quolibet: & tanquam non esset alia vita in ipso quam vita hominis ab anima: cu
us contrarium est iam declaratum: & in hoc etiam falsum supponebat, vt patet ex dictis.

28 ⁋ Ad vnde-
cimum quod vita est motus, quia viuere est moueri: Dicendum quod quia viuere dicit esse in determinato gra
du vel modo essendi, vt dictum est: hinc oportet scire quod ad hoc quod esse determinetur ad gradum vel
modum in quo mereatur dici viuere: debet esse in tali natura quae sit principium agendi & operam
di aliquid ex seipsa in seipsa: & non quasi ab alio mota. talis enim natura solummodo viuere habet
vt dictum est supra, & amplius dicetur infra. Nec tamen vt dictum est, illa actio vel operatio est ipsa vita: aut
ipsum viuere: sed per ipsam manifestatur quod talis natura viuat: & habeat in se vitam, vt dictum est:
& hoc vel aperte: si huiusmodi opeatio sit aperta, vt in animalibus: vel occulte si huiusmodi operatio sit oc
culta, vt in plantis. vt dicitur in libro de plantis. Vnde & mortuum dicitur vnumquodque manifeste in eis quae propriam habent opea
tionem manifestam: & immanifeste in eis quae habent propriam operationem: sed latentem vt dicitur in si
ne. 4. metaphy. Et sic viuere non dicitur esse moueri nisi quia in moueri quocunque modo actionis
vel operationis manifestatur viuere id quod ex se mouetur nisi forte communissime appellemus motum vel
moueri in re quicquid se habet per modum agere vel fieri circa rem. Sic enim viuere moueri quod-
dam est: & motus vita: maxime secundum opinionem dicentium quod esse & viuere sunt actus con
tinui in continuo fieri & fluxu a primo ente & primo viuente: ita quod si ad momentum influxum hu-
iusmodi non continuet, non dico solum non conseruet, iam in fluxu nihil remanebit ens vel viuens. Vnde
xviii. propositio de causis quae dicit in prima clausula, Omnes res entia sunt propter ens primum:
si sequens clausula omnino responderet primae, vbi dicit: Et res viuae omnes sunt motae per essen-
tiam suam propter vitam primam: deberet dicere: & res viuae omnes sunt viuentes per essentiam su-
am propter vitam primam. sed illo modo loquitur quasi vita sit motus quidam a primo. Vnde
dicit ibi Commenta. Prima vita dat causatis suis motum, quoniam vita est processio procedens ex ente primo quie
to & primus motus.

29 ⁋ Ad duodecimum quod Philosophus dicit quod vita est motus, respondendum
est per idem.