Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1899

Sources:

Ba: Badius1520a

B158r

1
CIrca Secundum arguitur: quod deus sit res alicuius praedicamenti. Primo sic. ens diuiditur
in substantiam & accuns: tamquam in modos essendi oppositos secundum affirmationem & ne
gationem. Est enim substantia ens non in subiecto existens: accns vero est ens in subiecto
exnins. sed de quolibet affirmatio vel negatio. cum ergo deus sit ens vt habitum est su
pra, erit ens non exns in subiecto: vel in subiecto exins: & ita substantia vel accns:
sed substantia & accns nominant res praedicamentorum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. secundum philosophum
in x. metaphic. conveniens & differens reducuntur ad idem & diuersum. ldem vero & diuer
sum ad vnum & multum. Dis enim convenientia est identitas & vnitas quaedam. dicituria vero econverso est diuersitas
& multitudo quaedam. deus & creatura convenientiam habent aliquam: eo quod esse creaturae non sit nisi quaedam
participatio esse creatoris, vt habitum est supra: & amplius videbitur loquendo de creaturis. Deus
ergo & creatura habent aliquam identitatem & vnitatem: saltem minimam, quae in qualibet alia includitur.
Minima autem vnitas & identitas est secundum genus. ergo deus & creatura identitatem habent in genere.
quaecumque autem conveniunt in genere: sunt res alicuius praedicamenti. ergo &c.

3 ⁋ Quia autem sit res substantiae ar
guitur: quia secundum philosophum. iiii. Meta. vnumquodque mensuratur aliquo minimo sui generis. & dicit ibi Comm.
quod hoc est deus siue motor primus super omnes substantias. ergo &c.

4 ⁋ Quia autem sit res accidentis arguitur
sic. bonum, iustum, sapiens, accidentia nominant: & sunt ipse deus. secundum Augustinus v. de trinitate. ergo &c.

5 ⁋ In con
trarium est: quoniam secundum Auic. viii. Meta. suae, primo nihil communicat: quoniam omne quod est, ab ipso est: & non est
communicans ei, quod est ab ipso. sed nihil est res praedicamenti quod non communicat ipsum cum aliis quae
sunt sub ipso. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc, quod deus non est res alicuius praedicamenti: sed res praedicamenti
solummodo sunt quae sunt ab ipso. Ipse autem est res alia distincta contra rem quamlibet cuiusque praedicamenti tam
substantiae quam accidentis: quia non est ei coconicans vllo modo in suo esse quod est ei, vt dicit Auic. ix. Metaph.
Ens enim communissime dictum ad ens per essentiam, & ens per participationem, prima diuisione diuiditur in
ens creatum & increatum: tamquam in ens per essentiam, & per participationem. & illud ens creatum per participationem
est illud quod est cone analogum ad res. x. praedicamentorum, a quibus res diuina elongatur summa distantia na
turae. secundum quod dicit Augustinus de fi. ad Pe. Principaliter tene omnem naturam: quae non est trinitas deus, ab ipsa
creatam ex nihilo: quia nulla creatura eius naturae est cuius est trinitas deus. Quod prolixe declarat Ba158v
inducendo in singulis creaturis.

7 ⁋ Quia autem deus non potest dici nec esse res alicuius praedicamenti, appa
ret primo communiter ex natura esse dei, & natura rei praedicamenti. Secundo ex ratione generis sub quo
continetur quicquod est res alicuius praedicamenti. Tertio idem appeet specialiter & ex natura substantiae
& ex natura accntis: quae omnem rem praedicamenti continent. Ex natura esse dei & rei praedicamenti, hoc appa
ret: quoniam natura rei praedicamenti cuiusque talis est: quod est aliquod in eo in quo est praeter intentionem esse: si
ue entitatis suae. secundum quod Auic. i. Metaph. loqunedo de subiectis aliarum scientiarum: quae sunt substantia haec
vel illa, accidens hoc vel illud, respectu entis simpliciter quod est subiectum metaph. dicit. De quibus tractatur
in aliis scientiis fiunt accidentia in hac scientia: quoniam sunt dispositiones quae accidunt ad esse: & diuisiones
eius. lgitur substantia de qua tractatur in alia scientia. scilicet substantia absolute, aliquo modo fit accidentalis
naturae subiecti quod est esse. ens enim talis naturae est: quod praedicatur de omni re: siue illud substantia sit.
siue aliud. lpsa enim substantia ex hoc quod est ens: nec est substantia, nec est aliqua substantia. Ex quo pa
tet quod omnis res praedicamenti contenti sub esse: est aliquid praeter suum esse: saltem intentione & definitione: et
si no re, vt dictum est etiam in praecedentibus. & sic omnis res praedicamenti per hoc quod est res & natura aliqua
substantia. scilicet vel accidens: tenet in se entis determinationem: vt sit illi certitudo aliqua & intentio prae-
ter certitudinem quae est intentio essendi. In deo autem esse nullam potest omnino recipere determinationem:
quia ipse non est nisi esse purum, incommunicabile, quo etiam existit in actu: sine omni alia intentione ei
addita: vel possibili addi, vt supra ostensum est. Vnde etiam determinatum est supra: quod idcirco deus
dicitur proprie non habens quiditatem, siue res aliqua sub ente, aut aliquod huiusmodi: quia scilicet ex eo quod est
necesse esse, est ens tale quod non habet aliquam intentionem aut certitudinem rei aut quiditatis alicu
ius praeter intentionem & certitudinem eius quod est necesse esse: quae non est sicut certitudo animalitatis: quae
est certitudo praeter certitudinem essendi in animali. Certitudo enim essendi in existentia actuali, vt dictum
est: est concomitans ipsam & superueniens illi. Similiter certitudo essendi secundum essentiam ex respectu
quoda. scilicet diuini exemplaris, conuenit ei: vt patet ex supradictis: cui quasi subiacet conceptus eius
quod est res: quod tamen non nisi ex illo respectu natura vel essentia dicitur, vt dictum est. In deo autem nihil ta
le considerari potest sine intentione essendi eius implicita & absoluta. Propter quod dicit Auuic. i. Me
taph. suae. Primus non habet quiditatem: sed super habentia quiditates fuit esse ab eo. Et ideo in omni quid
est praeter eum est additio: vt dicit in viii. Metaph. suae. Deus igitur nullo modo etiam eo modo quo po
test dici res: est res alicuius praedicamenti. & hoc ex ratione diuini esse, & rei quae cadit in praedicamento.

8
⁋ Secundo apparet idem ex ratione generis. Deus enim in genere esse non potest: quia omne quod est in
genere, est species sub ipso, vel indiuiduum sub specie eius aliqua contentum: neutro autem modo potest
deus esse res alicuius generis praedicamenti: quia omne quod tale est, habet aliquid in se, differentia. scilicet ali-
quam: per quam generis natura in ipso determinatur ad speciem: quod impossibile est poni in deo: tum quia esse
dei simpliciter dictum: quod nullam patitur determinationem in deo, vt dictum est. Quicquod autem est in ge
nere habet in se determinationem esse generis: quia omne genus necessario habet sub se species
secundum esse & quiditates proprias differentes, et in generis quiditate et esse communicantes. et
sic esse et quiditas cuiuslibet speciei vel indiuidui sub genere est aliquid in ipsa specie vel indi
uiduo praeter esse et quiditatem generis: quod omnino impossibile est ponere id deo: quia illud neces-
sario ponit aliquam compositionem: quam impossibile est poni in deo, vt infra patebit. Et per hoc Auic.
probat quod deus non habet genus, cum dicit. viii. Metaph. Primus non habet genus,. non enim habet
quiditatem: et quod non habet quiditatem, non habet genus. Genus enim respondetur ad interrogationem fa
ctam per quid. Genus etiam est aliquo modo pars speciei. primus autem non est compositus.

9 ⁋ Tertio ap-
paret idem specialiter ex natura substantiae et accntis. Deus enim nec est res substantiae: nec res acci-
dentis, quod primo apparet de substantia: licet enim quibusdam appareat prima fronte quod intentio sub-
stantiae quae genus est, conveniat deo: quia est id quod non est in subiecto: quod est ratio substantiae quae ge-
nus est: non tamen est ita, non enim hoc est perfecta ratio substantiae quae est genus: Immo vt dicit Auicen. in
viii. Metaph. suae, intentio substantiae quae est genus, est quod est res habens quiditatem stabilem: cuius esse est esse
quod non est in subiecto. Cuius probatio est, quoniam cum dicitur: substantia est ens quod non est in subiecto: quod signi
ficatur hoc nomine ens: non potest habere rationem generis. secundum quod probat philosophus. iii. &. iiii. Metaphysicae. quia tunc
haberet differentias: quibus contraheretur ad substantiam & accidens sicut ad species: quod esse non potest:
quia ratio & intentio generis non est de ratione & intentione differentiae. Sed oportet quod ratio & inten-
tio differentiae sit alia extra rationem & intentionem generis, non inclusa in illa. Aliter enim idem vt ratio
generis bis poneretur in definitione: & esset omnis definitio nugatoria: & sequaeretur quod homo esset plura anima
lia. secundum philosophum in Top. Nunc autem nullius rei praedicamentalis substantiae vel accntis intellectus inquantum est
res praedicamenti est praeter intentionem et rationem entis: quod est cone ad praedicamenta. Cum igitur dicitur quod substantia
est ens quod non est in subiecto, ex affirmatione signata nomine entis in ipsa, non potest habere rationem Ba159r
generis praedicamenti. Similiter neque ex negatione illa quae sequitur: quoniam negatio illa non addit super esse
aliquod quod sit acquisitum in ipso esse: & quod nihil ponit: non potest alicui dare rationem generis. Esse igitur non
in subiecto non est intentio aliqua super esse: in qua potest substantia habere rationem generis. Substantia igitur
rationem generis praedicamenti habere non potest ex eo quod absolute est ens non in subiecto. tale enim ens bene est
deus: & sic sub genere substantiae comprehenderetur: si ex illa ratione substantia dicitur genus. Sed non est ita: immo
quod substantia habet rationem generis, hoc est quia dicit essentiam: de cuius ratione est vt sit id cui convenit quod ne
gatur esse in subiecto. Hoc ergo quod dicimus de substantia quae est genus: quia est ens non in subiecto, intentio est
quod est res de qua dicitur quod non est in subiecto: ita vt ens non in subiecto praedicetur de ea, & habeat in se
ipsa quiditatem cui convenit esse: quia per hoc habet quod potest esse subiectum alteri vt accidenti: cuius natura
est esse in subiecto. Esse autem talem rem: nullo modo convenit deo: quia vt iam dictum est, Deus non est nisi esse
non habens quiditatem alterius intentionis praeter esse. propter quod subiectum fieri non potest, vt dicit Boethius
de trinitate. Intentio ergo substantiae quae praedicamentum est, nullo modo convenit deo: quia non imponitur a ratione esse sim
plicis: sed determinati per id quod res & aliquid est sub ratione esse, vt dictum est. Immo siqua intentio pro
prie deo convenit: illa sola est quae ab esse puro & simplici accipitur: quae significatur nomine essentiae, vt deus non
vere dicatur substantia, aut quiditas, aut res siue natura aliquam: sed tantum essentia absoluta ab esse dicta. secundum
quod dicit Augustinus vii. de trinitate. c. v. Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere sub
stantiam dicimus. De iis enim rebus recte intelligitur substantiam dici, in quibus sunt ea quae in aliquo subiecto esse di
cuntur: sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit: & ideo substantia est. Res igitur muta
biles non simplices proprie dicuntur substantiae, Deus autem si subsistit: vt substantia proprie dici possit: inest
in eo aliquid tamquam in subiecto: & non est simplex cui hoc sit esse quod illi est quicquid de illo dicitur. Vnde mani
festum est deum abusiue substantiam vocari: vt nomine vsitatiore intelligatur essentia, quod vere sic proprie
dicitur, vt fortasse solum deum dici oporteat essentiam. Ex parte autem accidentis apparet clarius: quod scilicet deus
non sit res alicuius praedicamenti accidentis: quia tunc esset accidens, quod est impossibile: tum quia deus est
primum ens & cam aliorum: accns autem non potest esse primum ens & cam aliorum. Substantia enim prior est omni accunte.
secundum philosophum. vii. Meta. & cam omnis accntis. i. Physicae. secundum quod de hoc amplius videbitur infra. Vnde Boethius omnem ratio
nem praedicamenti remouens a deo dicit de trinitate. Decem praedicamenta cum quis in diuinam vertit praedicationem, cum
cta mutantur. Nam substantia in illo non est vere substantia: sy vltra substantiam. ldem quaelitas &c. Vnde & Dama.
generaliter rationem entis analogi ad praedicamenta remouet a deo, dicens libro i. Nihil quae sunt est: non vt non
ens: sed vt super omnia ens: & super ipsum esse. Et Auicen. dicit in ix. Metaph. Manifestum est nobis quod vni
uersitas habet principium quod est necesse esse, non contentum sub genere, nec sub definitione, nec subie
ctum demonstratum, expers quaelitatis, quantitatis, & quiditatis, vbi, & quando, & motus. Dictam differentiam rei quae
deus est, a re cuiuslibet praedicamenti substantiae & accunentis, insinuat Boethius cum dicit de Hebd. Diuer
sum est esse & id quid est. per esse intelligens deum: per id quid est, rem praedicamenti substantiae vel accidentis. Vnde
subdit ad huius expositionem. Id quod est, habere aliquid praeter quod ipsum est potest. ipsum vero esse nihil
aliud praeter se habet admixtum. Et propter diuersitatem inter quod est substantiae & accidentis, addit.
Diuersum tamen est esse aliquid, & esse aliquid in eo quod est. illic enim accidens: hic vero substantia si
gnificatur. Per iam dicta patet in parte responsio ad obiecta.

10
⁋ Ad primum: quod substantia & accidens diuidunt ens secundum affirmationem & negationem
quorum necessario alterum dicitur de quolibet: Dicendum quod non in subiecto esse, potest esse negatio pura circa
esse & absoluta. & similiter in subiecto esse: quod ponitur affirmatio ei contraria: potest esse absoluta affir
matio. Sic negatio illa nullam determinationem ponit circa esse diuisum: sed solum priuat rationem essen
di in subiecto a deo. & sic alterum eorum convenit omni cui convenit ratio esse. Et hoc modo bene dicitur quod deus est
ens non in subiecto: sed sic non esse in subiecto & esse in subiecto non cadunt in diuisionem entis in substam
tiam & accns: sed inquantum ambo radicantur circa aliquid positiuum sub ipsa intentione entis: quo intentio
entis simpliciter dicti deteriatur, vt dictum est. Non enim est diuisio talis: entium quoddam est non in subiecto
existens: quoddam est in subiecto existens. Sub tali enim diuisione entis bene cadit deus: quia ipse est
ens non existens in subiecto. sed est diuisio talis: entium quoddam est aliquid quod non est in subiecto: quoddam
vero est aliquid quod est in subiecto: vt ly aliquid sit ipsius esse determinatiuum. Vnde Auic. ponit diuisio
nem entis in substantiam & accns per hunc modum. Esse duobus modis est. Vnum est id, quod cum sit est in ali
quo. & hoc est quod est in subiecto. Aliud est quod est: sed non est in aliquo. Vnde notandum circa hoc quod
est alia ratio entis: & intentio: eis scilicet quod est commune analogum creatori & creaturae: & eius quod est pro-
prium creaturae: & analogum substantiae & accidenti. Ens enim analogum creatori & creatu-
rae: est ens communissime dictum: & sub intentione simplicissima sine omni additione accepta.
Et diuiditur per puram negationem & affirmationem sic. Entium quoddam est non ab alio Ba159v
existens: quoddam est ab alio existens. Primum ens, est ens per essentiam: quod est deus: qui non est nisi esse, negatio
enim illa nullius rei determinationem apponit. Secundum ens est ens per participationem: quod est creatura: qua
est aliquod participans esse: per quod in ipso sit ipsius esse deteriatio, vt iam dictum est in auctoritate Boethii .
Vnde ens analogum substantiae & accidenti non est ens communissime dictum et simplicissimum: sed est
ens sub determinatione. i. ens quod est aliquod participans esse: quod diuiditur in substantiam & in accidens per
esse in subiecto, & non esse in subiecto, vt dictum est.

11 ⁋ Ad secundum: quod deus & creatura habent conve-
nientiam: ergo identitatem & vnitatem aliquam: & ita saltem minimam: quae est in genere: Dicendum quod deus &
creatura proculdubio aliqualem rationem vnitatis participant: quia omnis multitudo & pluralitas
aliquam habet rationem vnitatis. vt enim dicit Dionysius. de di, no, neque est multitudo non participans
vno. Sed tamen alia & alia vnitate: alia & alia multa sunt vnum. vt scilicet vel quia in eodem radicantur. sic
enim multa accidentibus: vt album & dulce: sunt vnum subiecto: vt in lacte. vel quia eodem parti
cipant. Multa enim numero, vt Sortes & Plato, sunt vnum specie: vt in homine. Multa autem specie-
vt leo & capra, sunt vnum genere: vt in animali. vel quia vnum radicatur in alio. Sic enim multa genere:
vt substantia & accidens: sunt vnum analogia attributionis. Accidens enim est ens: quia est entis quod
est substantia: vel quia vnum habet esse suum participatum ab altero. Sic enim multa vt creator & creatu
ra sunt vnum analogia imitationis: quia creatura omne esse quod habet, habet ex imitatione & parti
cipatione diuini esse. & hoc vel formaliter vel effectiue. Eormaliter autem secundum quod substantia vel
accidens participat esse essentiae: inquantum vtrumque habet exemplar formale in primo. secundum quod habet
esse res & natura aliqua nata existere in effectu. Effectiue autem secundum quod omnis res creata substantia
vel accidens participat esse existentiae: inquantum. scilicet est effectus primi entis, vt expositum est supra. Ha-
bent igitur creator & creatura aliquam identitatem & vnitatem: sed illa non est alicuius communis per
ticipatione: sed analogia imitationis tantum, vt dictum est: & haec est vnitas minima. Et quod dicitur in
argumento: quod vnitas minima est vnitas generis: Dicendum quod verum est de vnitate aliquorum per ali-
cuius participationem: quae non est inter deum & creaturam, vt dictum est.

12 ⁋ Ad tertium quo arguitur quod
deus est minimum & mensura substantiarum: Dicendum quod proprie loquendo de minimo quod est mensura
vt patet in corporalibus, ipsum non est nisi principium cognoscendi determinatam rei quantitatem
Vnde dicit philosophus in x. Metaphysicae. quod quantitates valde dominae sunt in ratione mensurae: & praecipue
quantitas discreta: quia ipsa etiam distinguit & determinat quantitatem in continuo: inquantum
magnitudines numeri sunt: vt dicitur in primo Poste. eo quod verissima & discretissima ratiomen
surae in quantitate discreta inuenitur: & ita perfectissima ratio quantitatis: quia ratio quantitatis
vt quantitas est: non est nisi ratio mensurae. Et secundum hunc modum in quolibet genere illud di-
citur aliorum primum minimum simplicissimum & mensura, in quo verissime & perfectissime natu
ra generis relucet: quia ex hoc ipso cognoscitur quanto aliquid aliud secundum plus vel minus ac-
cedit ad generis illius veritatem: quoniam tanto amplius quanto ad illud primum per similitudi-
nem & conformitatem magis approximatur. Et licet secundum hunc modum, inquantum. scilicet omnis crea-
tura est ens participatione: & ita per imitationem quandam & assimilationem ad ens primum quod
deus est: Deus possit dici primum & minimum siue mensura in genere entis simpliciter: quia tamu
substantiae verius ens participant quam accidentia: & in hoc ens diuinum magis imitantur: non solum
secundum generalem rationem entis: sed etiam secundum specialem: qua primum est ens non in subiecto ci
stens: ideo dicitur proprie mensura substantiarum: quia illae dicunt rationem essendi eius quod est
aliquid: quod non est in subiecto alio: & ita quasi priuationem circa aliquid subsistens ipsi esse. Deus
vero dicit rationem essendi absolute non in subiecto: vt sit negatio absoluta circa esse in se sub
sistens: vt quanto aliquid magis accedit ad rationem esse subsistentis: tanto magis diuino esse
appropinquat & assimilatur. Et hoc contingit in entibus creatis secundum magis & minus: secundum
quod in se habent rationem esse magis absolutam & minus determinatam: secundum quod minorem compe
sitionem & maiorem simplicitatem habent in sua essentia: vt infra videbitur. Et sic deus dicitur
mensura substantiarum: non quia sit aliquid in genere substantiae quod praedicamentum est: nec quia
solum sit mensura substantiae: sed quia perfectissime in se continet rationem illam negationis: a qua accipitur ratio
substantiae simpliciter: & etiam rationem rei substantiae simpliciter: licet non habet rationem substantiae quae est prae
dicamentum: sicut dictum est. Et cum hoc quia substantia verius esse diuinum participat quam accidens, ideo proprie
mensura substantiarum dicitur. Et cum dicit philosophus, quod in quolibet genere est accipere primum minimum &c.
ibi sumitur large genus pro omni ratione communis. Vnde & quod deus est tale in genere substantiae: ibi
sumitur genus substantiae large: a ratione non essendi in subiecto communiter: siue sit negatio ab
soluta quae conuenit deo: siue sit negatio circa subsistens: sicut conuenit praedicamento sub
stantiae: vt dictum est. Et secundum hunc modum deus verissime dici potest substantia: licet non di- Ba160r
catur nisi abusiue substantia secundum rationem praedicamenti substantiae, vt dictum est. Et tamen adhuc verius
dicitur essentia quam substantia, etiam secundum illum modum substantiae simpliciter dictae. Cum enim esse dei sit esse non in
subiecto, esse importat affirmationem essendi quae dicit totam diuinam naturam in se: & negatio illa impor-
tat modum essendi designantem suum esse in respectu ad illa quae similitudinem habent ad ipsum. Et ita at
firmatio de esse, deo primo & absolute conuenit et essentialiter: Negatio vero secundario, &
in respectu: & quasi secundum accidens. secundum quod dicit Auic. iiii. Metaph. de deo. Cum designatur eius
certitudo, non designatur nisi post entitatem: & per negationem consimilium ab ipso, esse enim dei nec est
in subiecto proprie dicto ad modum accidentis: nec in subiecto communiter dicto ad modum quo esse
substantiae est in eo quod esse subsistendi participat. Et ita in eo quod deus dicitur substantia quia ens
non in subiecto post entitatem designatur per negationem & remotionem ab esse cuiuslibet entis quod est in
praedicamento: siue fuerit substantia: siue accns: Sicut cum de substantia quae est praedicamentum di-
citur quod est aliquid quod non est in subiecto: vt per esse aliquid designatur propria ratio quidita-
tis: per non esse vero in subiecto remouetur ab eo omnis ratio accidentis. Quia ergo (vt dictum
est) nomen essentiae deo attribuitur ratione esse affirmati: nomen vero substantiae ratione nega
tionis essendi in subiecto: verius & perfectius attribuitur deo nomen essentiae quam substantiae.

13 ⁋ Ad
quartum: quod deus est iustus, bonus, & huiusmodi, quae sunt sua essentia: & tamen accidentia: Di-
cendum quod licet illa sunt nomina accidentium secundum suam primam impositionem in creaturis: vt tamen
transumuntur ad diuina, rem accidentis eandem non dicunt quam prius: sed diuinam natu-
ram: vt habet in se rationem perfectionis illarum rerum quae accidentia sunt in creaturis. Et ideo
non oportet quod deus sit accidens. lustitia enim sapientia bonitas & huiusmodi accidentia esse non possent
in deo, nisi esset in ipso, vt in subiecto, quem & denominarent, ipsum esse iustum, bonum, & huiusmodi: sicut
denominant in creaturis. Quod non est verum. secundum quod dicit Boethius de trinitate. lustus quod est qualitas, ita
dicitur, quod ipse sit hoc de quo praedicatur. vt si dicamus homo iustus, vel deus iustus: ipsum ho
minem vel deum iustum esse proponimus: sed differenter: quoniam homo aliter, alter est iustus.
Deus autem ipsum idem est quod est iustum.