Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1888

Sources:

Ba: Badius1520a

B157r

1
Irca Primum arguitur: quod deus non potest dici res
& natura aliqua sub ente. Primo sic. Res & natu
ra sub ente determinant esse in eo cui conveniunt.
Secundum enim quod dicit Auic. i. Metaph. suae. Intentio
vnius, & intentio rei sunt duae intentiones. & no
tum est quod certitudo rei est rei praeter esse. Sed esse
in deo nullo modo potest determinari: quia esse dei est eius singularitas sibi solitaria: nullo de-
terminata, vt habitum est ex praecedentibus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: quod est res & natura aliqua sub
ente, est particulare & hoc aliquid distinctum ab aliis: quia secundum Auic. Res est certitudo pro-
pria, qua est vnumquodque id quod est. Deus autem non est hoc aliquid aut particulare, vt infra vide
bitur. ergo &c.

3 ⁋ Contra est: nihil est in se subsistens nisi quod est res & natura aliqua: quia nihil subsistit
neque (quod amplius est) existit, nisi sit certitudo aliqua quae subsistens est id quod est. Sicut circulus non est ens
& vnum nisi quiam habet certitudinem in essentia qua est circulus, & albedo habet certitudinem qua
est albedo. & sic de quolibet ente & vno. Haec autem certitudo res & natura aliqua dicitur in
ente. ergo &c.

4
⁋ Ista quaestio quasi determinata est supra, determinando quaestionem illam: an quiditas
sit in deo: sed tamen vt expressius terminetur sub forma proposita: Dicendum ad hoc: quod licet in omnibus quae
deo attribuuntur, manuducimur ex creaturis: vt quae sunt perfectionis & dignitatis in creaturis deo non
denegemus: non tamen secundum eundem modum deo attribuimus illa: quo inuenimus ea in creaturis. quia in crea
turis nihil inuenimus nisi sub aliqua ratione defectionis & imperfectionis: inquantum. scilicet a perfectione
primi entis recedit. Gradus igitur intentionum inspiciendi sunt sub ente in creaturis secundum rationem per
fectionis & imperfectionis: vt ex opposito, vel ex supeminenti cognoscamus quomodo ponendae sunt
in creatore. Est igitur intelligendum secundum quod in parte dictum est supra, quod ista. v. differunt in omnibus crea
turis: esse simpliciter: & esse hoc: & esse aliquid: & esse hoc aliquid: & esse hoc aliquod in actu. Et differunt
per hunc modum esse enim in creaturis simpliciter est esse analogum essentiis decem praedicamen-
torum. vt enim dicit Auic. i. Metaph. Esse communissime dictum significat multas intentiones: a
quibus res quaelibet in certitudine suae essentiae dicitur ens. & est illud esse proprium rei: sicut
certitudo essentiae cuiuslibet rei est sibi propria. Sed nullam illarum determinat nomen entis sim-
pliciter acceptum. Secundum quod dicit idem in eodem in fine. Ens talis naturae est: quod praedicatur de omni
siue illud sit substantia, siue aliud. Ipsa enim substantia ex hoc quod est ens non est substantia: nec
aliqua substantia. scilicet subiectum aliquod. Et conuenit rei hoc esse simpliciter dictum ex hoc quod in Ba157v
certitudine sua est exemplatum quoddam diuini esse. Et tali esse rei opponitur non esse eius quod omninom
nihil est per essentiam: quia. scilicet in deo exemplar formale existendi non habet, vt praedictum est sepius.
Esse autem hoc, est ipsum esse simpliciter dictum, contractum per certitudinem essentiae alicuius entis:
a qua sumitur intentio qua ens dicitur res alicuius decem praedicamentorum. Ens enim & res constituunt
diuersas intentiones. Vnaquaeque enim res habet certitudinem quae est eius quiditas qua est id quod est. vt
albedo habet certitudinem qua est albedo: & hoc est quod appellamus esse proprium rei. Et differunt ista
duo in eodem sola ratione: quia dicitur res ex certitudine essentiae suae qua hoc ens est, substantia. scilicet vel
accidens. dicitur autem ens ex eadem certitudine essentiae suae simpliciter dicta & intellecta. Vnde & pro
pter diuersas certitudines rei in diuersis praedicamentis & in quolibet eodem vsque ad vltima indiui
dua, quae respondent diuersis intentionibus idealibus in deo, ens diuersimode & analogice dicitur de ipsis.
Non est enim ipsa res qua est vnumquodque id quod est in sua essentia & certitudine, aliud quam ipsa simili-
tudo diuini exemplaris: a quo habet quod sit res & quod dicatur ens: siue fuerit substantia, siue accns. Esse
autem aliquid, est esse rem determinatam in specie athoma sub genere: si proprie accipiatur: a quo sumitur in
tentio qua dicitur natura. secundum quod dicit Augustinus ii. de Mor. Manichaeorum. Natura nihil aliud est quam id
quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Est autem hoc aliquid esse rei determinatum in singulari supposi
to, quod in nulla creatura determinat certitudo essentiae eius vt essentia est absolute. Vnde & dicit
Auic. in princip. Metaphysica. quod res ex hoc quod dicitur aliquid, non sequitur ipsamiesse aliquid signatum: nam aliquid
cone est, res autem non fit aliquid signatum per hoc quod dicitur aliquid communiter nisi habuerit differentiam propriam
Nec refert etiam si tota species sit in vnico indiuiduo: quia vt dicit ibidem libo iii. cum natura speciel
fuerit in vno indiuiduo, hoc vno modo est species: & alio modo non est species: & alio modo vniversale & aliui
modo non vniversale. Esse autem in actu, est ipsum esse hoc determinatum in supposito: quando ipsa res in se
recepit, & in ipsa sua essentia actum primi principii, & facta est eius effectus. Et est vnus ex modis
entis: quo verissime res dicitur esse: quod tamen sepabile est a natura & essentia rei creatae: vt est natura
& essentia: & hoc per suum interitum in non esse. Potest enim essentia rei intelligi sine tali esse: tamquam habens
rationem in diuino exemplari per quam iterato potest reduci in actuale esse: & a cuius respectu & comperatione
non potest absolui. propter quod nec potest absolui ab intentione quae dicitur res quaedam aut essentia. Hoc autem
non diceretur nisi esset in natura sua quaedam diuini exemplaris similitudo. Et a tali respectu & comparatione
convenit rei suum esse essentiae, vt dictum est: quod semper est ei coniunctum in natura & essentia eius. Et
ideo appellatur esse essentiae. Esse vero actuale: quia essentiae rei adest & abest: modum accidentis
habet, Et ideo dicitur esse accuntale. Secundum quod dicit Auic. in princip. ii. Metaph. distinguendo ista duo
esse. Dicamus (inquit) quod esse vel est rei per suam essentiam: sicut homini esse hominem: vel est ei perac
cidens, sicut Petro esse album. Propter quod dictum est supra saepius: quod solum esse primum est esse disci-
plinale: esse vero secundum, non. Non enim requiritur vt res sit in existentia ad hoc quod de ipsa sit scientia:
sed sufficit quod sit res & natura aliqua in sua essentia. Vnde Auic. subiugit ibidem, dicens. Ea vero quae
sunt per accidens, infinita sunt. attingamus & tractemus secundum quod est esse per essentiam. Sic ergo patet
quomodo in dictis. v. intentionibus differentia est in crceaturis, licet sit in eis omnino identitas rei supra
quam fundatur. In deo autem secundum illa. v. nulla differentia potest esse omnino: neque secundum rem, neque secundum in-
tentionem. Essentia enim dei nihil est nisi suum esse: quod non est nisi esse hoc aliquod in actuali existentia.
vt supra dictum est. Vnde essentia qua deus est: & esse eius simpliciter: non possunt in ipso differre: sicut
differunt essentia & esse essentiae creaturae. propter summam enim actualitatem dei, eius essentia est ipsum esse
Et differunt secundum rationem significandi solum. Propter recessum autem ab actualitate primi, essentia
creaturae non potest dici ipsum esse eius nisi ratione identitatis: qua esse non nominat aliquod aliud re ab eo quod
nominat essentia. secundum quod idem significant re, currere & cursus, vt dictum est. Et ideo dicit Auic. in primo
metaphysicae. quod substantia sit adunata naturae entis sine medio: vel sit ipsum esse. Similiter neque aliquid esse &
esse hoc vel hoc aliquid in suppositopossunt differre in deo secundum intentionem vniversalis & perticularis
quia haec in deo non cadunt: eo quod inon est diuisibile: nec intellectu, quasi essentia eius sit composita
ex intelligibilibus intentionibus diuersis, vt dicit Auic. ix. Metaph. suae. de quo infra videbitur
amplius. Similiter neque esse simpliciter & esse in actu possunt differre in ipso secundum intentionem
entis secundum essentiam: & non entis in actu: quia in deo omnino nulla est potentia ad non esse: sed est purum
necesse esse in actu: vt infra videbitur.

5 ⁋ Si quidem igitur intelligantur res & natura, vt aliquae int entio
nes diuersae determinantes esse in deo, ad modum quo intelliguntur in creaturis: Dicendum absolute: quod
deus non potest dici res aut natura aliqua: sed potius esse solum: quia nulla in eo omnino cadit composi
tio aut determinatio. Et ideo dicit Auic. iiii. Metaphysicae. quod necesse esse, non potest esse eiusmodi vt sit
in eo compositio: lta vt sit hoc quiditas aliqua quae sit necesse esse: & illi sit intentio aliqua praeter certi
tudinem: quae est necessitas essendi. Sed necesse esse non habet quiditatem nisi quod est necesse esse. & haec Ba158r
est entitas. & hoc ideo: quia eius entitas nullam determinationem recipit, absolutam dico & positiuam:
sed solum negatiuam & comparatiuam. secundum quod dicit ibidem. Cum designatur eius certitudo: non designa
tur post entitatem: nisi per negationem consimilium ab ipso: & per affirmationem relationum ad ipsum: quia
omne quod est, ab ipso est. ipse vero est omne quod est: & tamen non est aliquid ex his. Et ideo dicit Boe-
thius de trinitate. Deus a nullo differt, nec vel ab accidentibus, vel substantialibus differentiis in subie
cto positis catholicis formam vt est esse ponentibus: neque aliud esse quam est ipsum quod est. Si ergo intelli
gatur res aut natura, vt idipsum esse subsistens omnino indifferens: nisi forte sola ratione intelligendi qua in
tellectus format sibi conceptus diuersos in deo de eis quae videt re vel intentione diuersa in crea
turis, vt infra videbitur: hoc modo dicendum est quod deus verissima res est & natura. Si tamen res dici pos
sit: & non potius rerum omnium causa, vt dicit Augustinus i de doc. Christan Non enim facile nomen quod tantae
excellentiae conveniat potest inueniri. Vnde & quod natura dicitur, extenso nomine dicitur. vt dicit Augustinus de Mor.
Manich. c. ii. Vt enim nos eum iam nominemus, ab eo quod est esse, vocatur essentia, quam plurimumque etiam substantiam
nominamus. lta veteres quid haec nominia non habebant, pro essentia & substantia naturam vocabant.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod certitudo qua aliquid est res aut natura determinat
esse: quod non determinatur in deo: Dicendum quod esse determinari potest aliquo diuerso ab eo aut re
aut intentione. hoc modo solummodo determinatur in creaturis: & nullam determinationem talem recipit
in se esse dei: vt habitum est ex supra determinatis. Vel potest ipsum: esse determinari aliquo diuerso
secundum rationem solum. hoc modo res & natura siue quiditas in deo determinant esse eius: quia secundum
rationem intelligendi illa quae sunt omnino eadem etiam in deo, intellectus separat idem intelligendo diuersi
mode secundum diuersas rationes: & secundum hoc praedicationes & compositiones in diuinis formando. &
hoc modo non repugnat omnino vnitati & simplicitati diuini esse quod dicatur res, natura, essentia, aut ali
quid huiusmodi: vt infra videbitur amplius.

7 ⁋ Ad secundum: quod res omnis sub esse est particulare, deus autem non
Dicendum quod hoc solum verum est: quando in aliquo determinans & determinatum differunt: non solum ratione
sed etiam intentione. secundum quod alia est intentio vniuersalis & particularis in eadem re: vt infra videbitur.
in deo autem vt dictum est: & amplius infra dicetur: sola ratione differunt quaecumque essentialia
in eo considerantur. & ideo non oportet quod diuina res sit aliquod particulare. & quomodo non-
videbitur inferius.