Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1868

Sources:

Ba: Badius1520a

B152r

1
CIrca tertium arguitur quod possibile est plures deos esse, primo sic. eodem gradu cur
trunt vnitas dei, & vnitas mundi. Vnde Philosophus in. xii. metaphysi. ex vnita-
ate mundi probat vnitatem dei: & econuerso, vt dictum est supra. sed possibile est
isplures esse mundos & simul & successiue: quod etiam plures philosophi posue-
runt: cum plures mundos esse (vt videtur) non includit contradictionem: & ita est
possibile deo, quia enim est omnipotens, potest omne possibile: quale est omne illud
in quo non includitur contradictio: quia aliter deo nihil est impossibile. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. bonum & perfectum est suiipsius diffusiuum: tunc enim secundum Philosophum a
vnumquodque perfectum est: cum potest generare alterum tale quale ipsum est. Deus autem summe
bonus: & summe perfectus est: in quo est quicquid in aliis perfectionis est. ergo potest producere alium
deum qualis ipse est: & sic possibile est vt sint plures dii.

3 ⁋ In oppositum primo arguitur ex distin- l
ctione eorum sic. Si plures sint dii, puta duo, oportet quod ambo conveniant in intentione deitatis, & vt sub
illa distinguantur. Aliter enim aut ambo non essent dii: aut non plures dii. Distinctio autem sub aliquo con-
muni non est nisi per aliquid additum illi communi in vno eorum vel in vtroque. ipso enim commu
ni non possunt distingui: quia ipso conueniunt: & diuersitas in substantia reducitur ad multitu-
dinem: sicut conuenientia ad vnitatem, vt habetur. ix. metaphy. Id igitur quod est commune ipsis,
est causa conuenientiae ipsorum: & quod est diuersum in eis est causa differentiae ipsorum. tale autem
quod facit diuersitatem additum ad id quod est idem, facit compositionem. vnus ergo eorum vel ambo
essent compositi. Non est autem deus nisi sit simplex, vt infra videbitur: aut ergo neuter eorum erit
deus aut alter tantum.

4 ⁋ Secundo quasi ex eodem medio alio modo sic. quicumque sunt plures re, si debent esse plux
res dii, de quibus est quaestio, oportet quod communicent eadem natura deitatis: non secundum hoc
aliquid: quia tunc non esset nisi vnus, sicut fides tenet tres personas in vna substantia esse vnum deum
sed necesse est quod tantum communicent eadem natura deitatis: secundum rationem vnam communem
in eo quod sunt deus simpliciter: & secundum rationes diuersas in eo quod sunt hoc aliquid quaecunque sunt
talia. & si idem communicent, hoc est secundum aliud & aliud esse. Duorum enim diuersorum in eo quod est hoc
aliquid, non est idem esse: sed quaecumque eandem naturam conmunicant secundum aliud & aliud esse, in nullo
eorum sua quiditas est suum esse: quia illud esse non est totum quod est naturae illius: sed participatum
in vtroque. Non est autem deus nisi cuius essentia est suum esse purum non participatum. ergo &c.

5 ⁋ Ter
tio arguitur ad idem ex natura diuinae simplicitatis sic. natura quae ex seipsa determinat suppo-
situm, in pluribus inueniri non potest: quia id quod est principium indiuiduationis & suppositi de-
terminati, pluribus esse commune non potest. secundum quod dicit Dam. de duabus na. Christianu Im-
possibile est vnam & eandem hypostasim non vti characteristicis & constitutiuis ipsius & diuisiuis ipsius a re
liquis hypostasibus. natura diuina seipsa determinat suppositum & hoc aliquid: quia seipsa est indi-
uidua: quia si alio a se fieret indiuidua, esset indiuiduum compositum ex ipsa natura: & alio ei su
peraddito: quod est impossibile, vt infra probatur. lterum, si alio a se fieret indiuidua: tunc illo ipsa na
tura in illo indiuiduo determinaretur, postquam de se ad indiuiduum determinata non esset: sed indiffe-
rens ad plura indiuidua. naturam autem diuinam aliquo determinari est impossibile. Cum enim
deus sit esse purum & subsistens, vt dictum est supra: illud ergo determinans cum facit ipsum esse
hoc aliquid, aut requiritur in deo ad essendi complementum in eo quod debet esse hoc aliquid: aut
non. Si non, ergo est ipsi accidentale: quia quicquid sequitur completum esse rei in natura & suba
stantia sua, accidentale est illi, quod est impossibile ponere in deo: quia in deo nullum cadit accidens, vt
infra videbitur. Sed dato quod possit in deo cadere adhuc tale accidens: cum non possit esse nec adue
nire substantiali esse sine causa alia, de illa causa quaero, aut est ipsa diuina essentia quae est ipsum sub
sistens esse: aut aliquid aliud. Si primo modo: quare cum accidens quod: causatur a subiecto quid determi
nat ipsum subiectum & in quo est: non indiuiduatur nisi per subiecti indiuiduationem: si ipsum es
se substantiale non est indiuiduatum: sed potest esse in pluribus: nec illud accidens. Et si sic, illud ac
cidens ipsum esse substantiale ad suppositum determinare non potest. Si autem causa illius acci-
dentis sit aliquid aliud ab ipsa diuina essentia & eius esse: tunc nisi illud aliud esset, non haberet ab Ba152v
ipso esse in deo, hoc accidens, neque esset ipsius dei indiuiduatio & distinctio, sed esse eius proprium
quo habet esse hoc aliquid, dependeret ab alio. & ita neuter ipsorum qui ponitur esse deus, ex se est
necesse esse, sed habet esse sui causam ab alio: cum nihil habeat esse nisi in supposito existat & hoc ali
quid. Si autem illud determinans requiritur ad complementum esse substantialem in deo: & per hoc
dat ei quod sit hoc aliquid: hoc non potest esse nisi quia aut includitur in ipso vt animatum in animali: aut
quia specificatur per ipsum tanquam per differentiam, vt animal per rationale. Si primo modo, tunc in
differenter illud conuenit ambobus diis, sicut & ipsum esse: & ita per illud non distingueretur vnus
eorum ab alio in eo quod est hoc aliquid sicut neque per ipsum esse. Secundus modus omnino stare non po
test. Cum enim differentia non est de ratione generis, sed ratio generis de se completa est quo ad esse
generis ante aduentum differentiae: licet sine differentia non possit subsistere in actu: quare cum ipsa
diuina essentia quae ponitur habere rationem generis sit ipsum esse in actu, quia est esse purum per
essentiam non participatum vt habitum est supra, illa differentia adueniens non potest ipsi essentiae
dare actum essendi. Si enim daret esse, acquireretur ei, & non esset ipsum esse. Cum ergo vt probatum
est natura diuina vt sit hoc aliquid nullo determinari potest, & tamen ipsa habet esse in actu, vt proba
tum est supra: & nihil existit in actu nisi sit hoc aliquid: ipsa diuina essentia necessario de se vt essen
tia est: est hoc aliquid: nec potest igitur pluribus convenire. Non potest autem esse deus nisi cui conue
nit diuina essentia, plures ergo deos esse est impossibile.

6 ⁋ Quarto ex eodem sic, necessitas essendi non
conuenit nisi signato inquantum signatum: cum sit ratio suae indiuiduationis: quae non est communica-
bilis, nec potest alteri convenire: quia singularitas rei & ratio indiuiduationis eius si alteri conveniret
tunc non esset singularitas, vel simul esset singularitas & non singularitas, & essent contradictoria
simul in eodem. Et ideo dicit Philosophus in. vii. Metaph. Impossibile est quod substantia alicuius sint
quae dicuntur vniuersalia. Substantia enim prima quae est cuiuslibet, propria est cuilibet, & non est alterius: vni-
niuersale autem commune est: necessitas ergo essendi quae deus est non potest alteri convenire. Probatio maio
ris est, quoniam quod de se non est hoc signatum non est de se actu existens: quia actu existens non est
nisi signatum & distinctum. Si ergo necessitas essendi non esset de se signatum in supposito, non esset de
se existens in actu: quare oporteret quod ei acquireretur ab alio, a quo designatio sui esse fieret, & sic ipsum
esse eius ab alio dependeret, & non esset necesse esse. Quare cum vera dei natura id quod est non sit nisi neces
se esse, vt habitum est supra: ipsa non convenit nisi supposito signato inquantum signatum est, vt per
idem deus sit deus & iste deus. Tale autem nullo modo plurificabile est. Sicut si sortes eodem signato
quo est sortes esset homo: sicut id quid est sortes re, non potest esse plures sortes: ita natura qua est ho-
mo non posset esse plures homines. ergo &c.

7 ⁋ Quinto virtute eiusdem medii arguit Ricardus in
primo de Tri. sic. Non aliud est deitas quam illa substantia dei vnius: si ergo aliud in substantia haberet
deitatem, habebit & illam substantiam, & sic idem erit in substantia plura & vnum: quod est impossibile. ergo &c.

8
⁋ Sexto arguit in eodem. c. xviii. sic. Deitas aut est conicabilis pluribus substantia diuersis aut inconicabi
lis. si inconicabilis, solum vnus deus est. si conicabilis, aut in vnitate substantiae, & non est nisi vnus deus,
vt in personis diuinis tribus: aut in diuersitate substantiae. quod si sic, cum deitas non sit nisi illa substam
tia vnius dei, & substantia vna non potest communicari pluribus diuersis in substantia, nisi vna
substantia sit simul vna & plures, hoc autem est impossibile: non ergo deitas est communicabilis
pluribus differentibus in substantia, sed solum eisdem. tales autem propter vnitatem substantiae non
sunt nisi vnus deus. ergo &c.

9 ⁋ Septimo arguit in eodem. c. x. &. xiiii. sed alia via sic. ldem sunt in deo
nostro summa potentia, summa sapientia. & summa essentia. aliquid ergo diuersum ab eo in sua summa
essentia non potest esse summa potentia & summa sapientia, sed non est deus nisi sit summa poten-
tia, summa sapientia. ergo &c.

10 ⁋ Octauo arguit ad idem Dam. libid es. sententiarum suarum. c. v. ratione
diuinae perfectionis sic. Si multos diceremus deos, necesse esset inter eos differentiam considerare,
quae esset aliquid perfectionis in vno & non in alio, & sic in neutro vel non in altero esset summa per
fectio: quia id quod esset perfectionis in vno quo differret ab altero, non esset in illo. Deus autem omnino
debet esse perfectus & indeficiens. ergo &c.

11 ⁋ Et hoc est quod facilius arguitur. ix. sic. Si plures essent dii, cum
neuter esset ratio essendi alterum neque eius quod est in ipso, bonitas vnius eorum alteri deesset omnino, & ita
non esset aliquid eorum quo nihil melius excogitari posset, quia melius esset habens bonitatem inte
gratam ex vtriusque bonitate, non est autem deus nisi quo melius nihil potest excogitari. ergo &c.

12 ⁋ De-
cimo ratione potentiae sic. & est ratio Ricar. primo de Tri. c. vlti. Non est deus nisi sit omnipotens,
sed non potest esse omnipotens nisi vnus. ergo &c. Maior patet: quia in deo nullius potentiae est defectus.
Minorem probat ibidem: quia qui vere omnipotens est facile efficit vt singulum caeterorum nihil possit, quod facere non
posset si alter deus omnipotens esset: quia tunc quantum vnus posset agere, tantum alter posset contra agere.
ergo &c.

13 ⁋ Vndecimo arguit Dam. sic vbi supra ex diuina incircu: scriptione. Si multi sunt dii. Ba153r
nullus eorum erit vbique & incircunscriptus: quia vnus eorum non erit in altero. consequens est impos
sibile in deo. ergo &c.

14 ⁋ Duodecimo sic arguit ibidem ex regimine vniuersi & ordine Anselmus in
mondo. ca. iii. sic. Omne quod est, per aliquod ens est, quia per nihil, nihil habet esse. & illud oportet
esse vnum per quid sunt cuncta quae sunt: quod non est, nisi deus sit non plurificabilis. ergo &c. Assumptum
probat trimembri diuisione: quia si essent plura per quae entia haberent esse, aut illa referuntur ad
vnum aliquod per quiod sunt, & tunc non sunt omnia per plura: sed potius per illud vnum. Aut illa plu
ra sunt singula per se existentia: & tunc cum in natura existendi per se conveniunt, ergo est aliqua vis
& natura existendi per se, quam communiter habent vt per se sint. Verius ergo per idipsum vnum sunt
quam per plura quae sine illo esse vel stare non possunt. Aut illa plura per se abinuicem habent esse,
quod nulla patitur ratio. quoniam irrationalis cogitatio est: vt aliqua res sit per illud cui dat esse.

15
⁋ Decimotertio arguit idem, & eodem modo in c. iiii. sic. Quaecumque se habent adinuicem secundum gra-
dum & ordinem dignitatis, habent aliquid quod omnibus eis supereminens est. & pertractat quod hoc ne
cesse est esse tantum vnum, ita quod non possit plurificari, quoniam si ponantur plura talia, cum non possunt esse
inaequalia: quia tunc vnum illorum praecelleret, necessario ergo sunt aequalia. & hoc non potest esse nisi per idem
quod est eorum essentia, aut aliquod aliud. Si primo modo, cum eorum essentia sit vna quantum est de se, non diuersifica
ta in vno & in altero, illud necessario est vnum. Si secundo modo, tunc ipsa in essentia sua minora sunt
quam illud. ergo eis aliquod vnum supereminet. Plura igitur esse non possunt, quibus nihil est supeminens.

16
⁋ Ad idem sunt rationes Auicicen quatuor in metaphysica sua efficacissimae quas ponemus in soluendo.

17
⁋ Dicendum ad hoc, quod ex rationibus probantibus simpliciter quod deus est, & etiam
ex probantibus quod sit tantum vnus, non habetur quod necesse est quod sit tantum vnus: vt impossibile sit quod sint
plures, nisi forte gratia materiae. In creaturis enim secundum theologicam intelligentiam res existens in
actu, ab alio habet esse in actu simpliciter, & ab alio esse hoc, & ab alio esse hoc aliquid. Quia enim
habet esse in actu, habet inquantum est effectus primi entis. quod vero habet esse hoc, habet a natu-
ra essentiae suae, inquantum est exemplatum diuinae rationis: vnde habet quod dicatur esse substantia vel acci
dens, homo vel asinus. quod vero habet esse hoc aliquid, habet a natura suppositi determinan-
tis naturam, in quo diuina actione essentiae acquiritur esse existentiae. Quomodo autem hoc fiat, aut
per materiam secundum philosophum, aut per alias dispositiones hypostaticas secundum Damascenus non est praesentis inqui-
sitionis. Et licet concordant philosophis quod in creatura qualibet ratione differunt esse simpliciter, & esse hoc
& esse hoc aliquid, non tamen concordant in hoc, quod res ab alio habeat esse simpliciter in actu, & esse hoc
secundum essentiam. Ambo enim dicunt rem habere a forma sua, considerando scilicet causam suam proximam non primam:
vt dictum est supra. Et ideo tam secundum philosophos quam secundum theologos in creaturis ex eo quod aliquid probatur esse in
actu simpliciter, licet ex hoc habeatur quod sit vnum in supposito sicut est ens, ad modum quo probauit
deum esse vnum quaestio prima supra exequuta de vnitate dei, quoniam substantia cuiuslibet, propria est cui
libet, & non est alterius nisi suiipsius, & illius cuius est, & non est in pluribus: vt dicit philosophus in vii.
meta. vniuersalia enim (vt probat ibidem) non sunt substantiae rerum, nisi quatenus sunt particularia
in suppositis: Non tamen ex hoc habetur probatum, quod sit tantum vnum in supposito, ad modum quo proba-
uit quaestio proxima praecedens quod tantum sit vnus deus, & multo minus quod necesse sit quod sit tantum vnum.
ad modum quo quaerit ista quaestio, an sit tantum vnus deus, ita quod non possint esse plures. In creaturis
enim potest forma determinata supposito de se esse vniuersalis & indeterminata secundum supposita, &
esse in pluribus suppositis. secundum quod dicit philosophus. Quod vniuersale est, commune est. Non enim dicitur
vniuersale, nisi quod naturaliter est plurium rerum, & commune plurium. Sed si sequatur in aliquo quod
cum eo quod ponatur esse, & vnum in supposito, sit tantum vnum: & hoc ita quod impossibile sit esse plura se-
cundum supposita, hoc solum tenet gratia materiae, aut scilicet quia ipsa forma est de se subsistens, & ideo
non nata esse nisi hoc aliquid, nec considerari nisi sub ratione singularitatis, non sub aliqua ratio
ne communis: aut quia etsi ipsa forma de se nata esset multiplicari per supposita, quia tamen conti-
net totam suam materiam, in qua nata est esse, ita quod non nata est multiplicari per supposita secundum diui-
sionem quantitatis vllo modo, sicut totam suam materiam possibilem ad suam formam, secundum philosophum, continent
corpora caelestia: qui enim dicit caelum, dicit formam solum, qui vero dicit hoc caelum, dicit formam in
materia, & tamen non potest secundum philosophum in eadem specie esse aliud caelum, quia totam suam materiam conti
net indiuisibiliter forma primo modo subsistens: dicunt philosophi quod non est in natura sua communis pluri
bus: sed solummodo singularis. species, nullo modo vniuersalis apta multiplicari. Si enim plures es-
set: vt homines: foret specie vnum, numero vero plura: & ita vt dicit philosophus in xii. haberet materiam.
quia quaecumque sunt plura numero, habent materiam. Eorma autem subsistens, quia in se est ende-
lechia & actus (vt dicit ibidem) non habet materiam. Eorma similiter continens totam suam materiam,
licet multiplicabilis esset quantum est ex parte formae, inquantum tamen est in materia sua tota, quae non po Ba153v
test multiplicari, quia nec diuidi secundum quantitatem, nullo modo secundum philosophum est multiplicabilis per plu-
ra supposita. Per quod philosophus probat in i. cae. & mund. mundum esse vnum perfectum, & non posse esse plures.
Sed quocumque modo ista se habeant in creaturis, quae ad praesens non sunt perscrutanda, ita est proculdubio
in deo, quod in eo idem sunt omnino esse simpliciter & esse hoc, quia vt dictum est supra, in deo idem sunt es-
sentia & esse. ldem etiam cum esse simpliciter & esse hoc, est in ipso esse hoc aliquid, quia sicut in deo non
differt essentia ab esse, sic nec esse hoc aliquid ab esse hoc: vt infra videbitur. Et sic ratione materiae omnes ra
tiones probantes deum esse, probant quod est vnus: & rationes omnes, tam ad quaestionem an deus habeat esse: quam ad quaestionem
an habeat esse vnus ratione materiae: probant consiliter quod sit tantum vnus, & omnes illae ad quemlibet illorum articulo
rum probant quod non possunt esse plures. Et ex hoc quod in deo idem sunt esse, & esse hoc, & esse hoc ali
quid, proculdubio in deo non est ponere rationem vniuersalis & particularis contenti sub forma vni
uersali: vt infra videbitur. Sed deus solummodo rationem habet eius quod indiuidualiter habet esse hoc
aliquid in supposito, & vnum numero, non dico vnus: vt infra videbitur, quoniam esse purum quod deus est, &
quod est necessitas essendi, non convenit nisi signato inquantum signatum est, & hoc sub ratione simplici
sine omni determinatione, & contractione. Propter quod deus in se habet omnium perfectiones, & ad eum redu
cuntur omnia alia tanquam ab ipso participantia quod in se perfectionis habent. secundum quod ex his processerunt
omnia argumenta ad istam partem supra inducta: vt patet inspicienti. Et ideo absolute concedendum quod
deus est vnus in essentia & indiuiduali natura. Non dico in supposito, etenim deus licet sit plu-
res in suppositis: propter vnitatem tamen essentiae indiuisibilis in eis, non est nisi vnus deus in illis: vt in-
fra amplius patebit. ita quod impossibile est esse plures, neque per successionem: vt quod vno corrupto al-
ter ex substantia deitatis generetur: quia ipse vnus est necesse esse, vt habitum est supra, quod non potest non
esse vt videbitur infra: neque simul: quia inconicabilis est natura deitatis: nec rationem vniuersalis ha
bet: sed indiuidui, & eius quod est hoc aliquid: vt dictum est. Non enim habet rationem vniuersalis sicut
generis: vt possimus dicere quod deus est vnus genere, plures autem specie: quia quaecumque se habent
vt species sub genere, per differentias additas generum contrahuntur. Et ideo oportet quod sint composita
ex eo quod est in potentia, & ex eo quod est in actu: vt infra dicetur. Genus enim imponitur ab eo quod est in
specie potentiale, & differentia ab eo quod est in ipsa actuale: vt habetur ex. vii. meta, Deus autem non potest
esse nisi purus actus simplicissimus. Nec habet deus rationem speciei: vt possimus dicere quod deus est
vnus specie, plures vero numero, siue per materiam, siue per accidentia, non per materiam, quia ipse est
purus actus & endelechia, quae non habet materiam: vt infra dicetur, neque per accidentia, quia in deo
nullum cadit accidens: vt infra dicetur, & quia tunc non esset per se necesse esse: vt inductum est supra.
Et ideo quia deitas non est suppositum, neque hoc aliquid per aliquam huiusmodi contractionem, sed
per id quod est in se in sua natura & essentia, Augustinus viii. de trinitate. comparando deum ad illa quae sunt hoc
aliquid per huiusmodi contractionem, dicit. Bonum hoc, bonum illud. tolle hoc, & illud, & vi-
de ipsum bonum si potes. tunc ipsum deum videbis. Et sic secundum eandem naturam conmunem deitas alteri in na
tura conicari non potest. Et ideo quod conicatur, hoc est secundum eandem naturam totaliter & in suppositis re
latiuis diuinis, aut analogiam diuersarum naturarum ad naturam diuinam in diuersis suppositis abso
lutis, inquantum scilicet id quod in solo deo est per essentiam, in aliis inuenitur per participationem, vt in
creaturis. Et ex hoc est quod omnis multitudo creaturarum ad diuinam vnitatem habet reduci. secundum
quod ex hoc a posteriori processerunt quaedam argumenta probantia deum esse vnum, & tantum vnum.
Nullum tamen eorum probauit gratia formae, quod non possunt esse plures. ex vnitate enim & or
dine mundi non potest probari deus non posse plurificari, nisi ex suppositione, quod scilicet mundus non
possit plurificari. Vnde philosophus concederet deum posse plurificari, si possibile esset mundum siue pri-
mun caelum plurificari. secundum quod dicit in. xii. Si plures essent caeli, vt homines, foret principum quod est circa
vnumquodque specie vnum, numero autem plura. Caelum autem sumit ibi pro mundo. secundum enim quod di-
cit ibi Commen. innuit quod mundus est vnus non plures. Per principia circa vnumquodque, intelligit
secundum Commen. primam essentia. scilicet deum. Vnde philosophus ibidem ex vnitate dei qua est ita vnus quod non pos-
sunt esse plures, vnitatem mundi, ita quod non possint esse plures, concludit dicens. Vnum numero & ra-
tione est primum mouens immobile ens, & motum ergo semper continue vnum solum. Gratia autem formae
arguendi solum illa argumenta probant deum non posse plurificari, quae hoc probabant ratione simpli
citatis & gubernationis & perfectionis eius, & huiusmodi, quorum media sumebantur ex parte entitatis dei
quae secundum rationem nostram intelligendi praecedit eius vnitatem. Et sic processerunt quasi a priori & a causa.
Ex quibus etiam rationibus habetur probatio necessaria, primum principium esse id quod est necesse esse per se-
alia via quam a posteriori ex creaturis. Quod intellexit Auicen. cum dixit in i. metaphysicae suae. Nos ha-
bebimus viam ad stabiliendum primum principium non ex via testificationis sensibilium: sed ex via proposi
tionum vniuersalium intelligibilium, quae faciunt necessarium quod ens habet principium, & quod est necesse esse, Ba154r
lpsum autem deum esse absolute, non est nobis via aliqua ad probandum nisi ex creaturis. secundum quod dicit
Commneato super. xi. meta. Impossibile est declarari substantiam abstractam esse nisi ex motu, & omnes viae ducen-
tes ad primum motorem esse praeter viam motus qualiter sunt sufficientes: quasi dicat nullo modo. &
si essent vere, essent numeratae in prima philosophia. Principia enim impossibile est vt demonstrentur. Et
quia quaestio de entitate praecedit quaestionem de vnitate & necessitate & omnium aliarum: Ideo ad probandum
per priora quod deus sit vnus, & quod sit necesse esse, vel aliquod aliorum, non est nobis via nisi primo co-
gnito ex creaturis quia sit. Et ideo dicit Auicen. Propter infirmitatem animarum nostrarum non possumus
procedere per ipsam viam demonstratiuam, quae est progressus ex principiis ad sequentia, & ex causa ad
causatum, nisi aliquibus ordinibus vniuersitatis eorum quae sunt. Ex hac igitur veritate de esse & vni
tate dei, excluditur omnis error fatuorum dicentium in corde suo, quod non est deus, & etiam omnis vanitas
poetarum & philosophorum, maxime idololatrarum ponentium plures deos esse. vel a diuersis. secundum quod vnusqusque
infidelium errantium deum suum posuit quod ei eminentius visum fuerat in rebus: vt dicit Augustinus i de do-
ctrina christiana. vel ab eodem, siue ponendo plures aequales & aeque primos, & hoc vel ambos bo-
nos, vel vnum bonum & vnum malum: vt posuerunt Manichaei, siue ponendo vnum principalem super omnes
quoniam omnes alii non dii sunt: sed daemonia. secundum illud Psal. Dii gentium daemonia: dominus autem caelos
fecit. & siue ponantur naturae diuersae ab eis quae circa nos sunt, siue ponantur conformes hominibus &
animalibus quibusdam: vt ponebant aliqui. sicut dicit philosophus. xii. meta. siue ponantur homines deificati: vt po
nebant pagani: sicut dicit Augustinus de civitate dei. siue ponantur idola muta: & secundum illos de quibus dicitur in
Psal. Simulacra gentium argentum & aurum. siue ponantur intelligentiae siue angeli boni, quod videtur ponere
Aristoteles. Licet enim ponat primum motorem summum deum & primum, alios tamen motores sub ipso etiam po
nit deos fuisse in natura & sua essentia habentes esse ex seipsis formaliter: licet inferioris gradus quam ha
beat prima intelligentia. Vnde postquam conclusit in fine. xii. meta. quod est vnus deus aeternus in fine no
bilitatis, statim subdit dicens. Aliquam substantiam aeternam non mobilem abstractam a sensibili-
bus esse manifestum est hoc modo, & iam declaratum est hanc substantiam non habere aliam magnitudi-
nem: sed neque partem: neque diuisionem: & manifestum est quod non patitur neque transmutatur. haec igitur ma-
nifesta sunt esse talia. Vtrum autem ponenda est substantia talis esse vna aut plures: aut quot sunt, con
siderandum. & subdit statim determinando circa hoc suam intentionem dicens. Nos autem dicamus de
substantiis diuinis. Principium enim & primum entium non mouetur nec substantialiter, nec accidentali-
ter: & mouet, & facit primum motum aeternum, & aeternus motus fit per motorem aeternum, & vnus per
vnum, & nos videmus praeter motum totius simplicem alios motus aeternos quid sunt erraticorum. Necesse est igi
tur vt vnusquisque istorum motuum fiat per aliquid quod est aeternum per se & per substantiam aeternam. Ex quo con
cludit dicens. Manifestum igitur quod sunt substantiae aeternae naturaliter, & per se immobiles, & sine magnitudi
ne propter praedictam causam. vbi manifeste ascribit omnibus aliis easdem proprietates quaes ascribit primae substam
tiae: gradum tamen inter eas solum assignat, cum dicit. Quoniam autem substantias esse, & earum haec est prima, haec autem secunda
secundum ordinem motuum stellarum manifestum est. Vnde statim secundum numerum motuum concludit numerum harum sub
stantiarum quod sunt. xlvii. vel. lv. dicens. Non est igitur alia natura omninos nisi ista: immo necesse est quod numerus sub
stantiarum sit iste. Vnde concludit deridendo in fine positionem aliorum deorum ab illis quos iam numerauit
dicens. Alia autem sunt similia fabulis propter vsum legum & quod est conferens. Et ideo dicunt quod ista sunt
similia quibusdam aliis animalibus, & alia similia non conuenientia dictis. Si igitur aliquis dixerit ex
istis, & acceperit primum tantum: opinabitur quod primae substantiae sunt dii, & recte & secundum quod opor-
tet. vbi dicit Commen. Si aliquis exposuerit sermonem eorum quem dicunt per deos primas substantias
quae sunt principia corporum caelestium: tunc expositio erit vera. Proculdubio ergo Aristorus posuit plu
res deos naturaliter ex seipsis existentes, reducendo omnes ad vnum primum, non sicut a quo alii haberent
esse post non esse: sed sicut praecedens eos in ordine dignitatis & principii motiui: a cuius motu de-
pendent motus omnium aliorum per ordinem, & quod vniformiter semper prior habet causalitatem super posterio
rem, qualem primus super omnes, sed immediate super vnum sibi proximum, & mediante illo super omnes alios, &
quod omnes secundum gradus suos haberent coniter causalitatem super omnia inferiora, & non vnus sine aliis: vt
primus nihil poterit agere nisi per motum & mediantibus aliis. vt sic non sit summus deus secundum eum
nisi quaedam intelligentia caeteris nobilior & gradus superioris, sion tamen in infinitum distantis ab aliis,
& quod quaelibet earum ex se esset virtutis & substantiae infinitae: licet illa superior primum gradum habe-
ret actionis in mouendo alias, & eis influendo per suum motum: ita etiam quod nulla illarum agere posset
nisi mediante motu sui corporis. Propter quod dicit ibi Commen. Quod moderni dicunt substantiam
primam esse priorem motore totius, falsum est. Quaelibet enim substantia est principium sub-
stantiae sensibilis & secundum finem, & secundum motorem. Et ideo dixit Aristoteles. Si aliqua substantia esset non
mouens: esset otiosa. ita vt dicamus quod vna actio sequitur vnum agentem tantum. Tumen est illic causa & cau- Ba154v
fatum. secundum quod intellectum est causa intelligentis. & quod nulla intelligentia est forma quasi si-
nis communis & vniuersalis nisi illa prima. Dispositio enim in iuuamento corporum caelestium adin-
uicem in causando entia quae sunt hic & conseruando, est sicut dispositio regentium bonorum
qui iuuant se &c. vt dictum est supra. Et ideo Aristoteles non posuit plus distare summum deum
ab aliis, quam ducem in ciuitate a ciuibus, vel ducem exercitus a conmilitonibus adinuicem se ha
bentibus secundum gradus & ordines. Plato autem licet deos vocauit intelligentias sub summo deo-
multo tamen melius sentiebat de ipso & fidei magis congruentia, quam Aristorus Posuit enim illum sum-
mun, non solum aeternum: sed alios ab illo incepisse, & esse eorum conseruari, & in potentia illius semper
esse vt ad voluntatem eius dissolui possint: sicut & totum mundum: per gradus tamen & ordines
rerum. secundum quod dicit in secundo Timaei. Dicendum est cur rerum conditor, fabricatorque naturae
omne hoc instituendum putauerit. & cur, subdit dicens. Optimus erat: ab optimo porro, inuidia
longe relegata est. itaque consequenter cuncta sui similia prout natura cuiusque capax esse beatitu-
dinis poterat, effici voluit. Quam quidem voluntatem dei originem rerum certissimam si quis ponat, re-
cte eum putare consentiam. Vnde & specialiter ad deos posteriores loquens longe post dicit. Qdei
deorum, quorum opifex, idemque pater ego, opera siquidem vos mea dissolubilia natura: me tamen ita vo
lente indissolubilia, quia facti generatique estis: immortales quidem nequaquam: nec omnino indisso-
lubiles, nec tamen vnquam dissoluemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea maior est
nexus & vegetatior ad aeternitatis vestrae custodiam, quam illi nexus vitales, ex quibus aeternitas ve-
stra coagmentata atque composita est. Natura ergo Plato solum vnum deum posuit: participatione
autem quadam immortalitatis & adoptione substantias intellectuales proximiores deo caeteris,
deos appellauit. Quod non est absurdum a modo scripturae sacrae. secundum quod dicitur in Psal. Non
est similis tui in diis domine. & iterum. Ego dixi dii estis. Ille autem qui verus deus & naturalis est
non nisi vnicus est. Caeteri autem creaturae eius sunt, quod Plato verius quam Aristonus sentiebat: vt di-
ctum est. Hanc talem vnitatem dei Auicen. primo metaphysicae suae professus est deo inesse, cum di
xit. Dicamus esse impossibile: vt ei quod est necesse esse sit compar aliud necesse esse, ita vt hic simul
habeat esse cum illo, nec vnum eorum sit causa alterius, sed sint aequalia in comitatu essendi: ita
vt eius esse non dependeat ex esse alterius: nec comitetur illud. Et non solum sic esse dixit: sed
etiam efficacissima ratione conuicit, arguendo sic. Necesse esse debet esse vnica essentia. Sinau-
tem sunt multae: vt vnaquaeque earum sit necesse esse: aut ergo vnum eorum differt ab altero in
certitudine essentiae suae, ita quod vnum habet eam ab altero, & tunc non est deus nisi vnus illorum
ille scilicet a quo alter habet esse, quia deus non potest esse qui habet esse suum ab altero. aut non: sed vterque
habet eam a seipso: & tantum differunt per hoc quod hoc non est illud. Et reprobat hoc membrum ra-
tione diuisiua tali. Si ponantur duo non differre in certitudine essendi in hoc quod vnum eorum sit
ab altero: quia vtrumque eorum ex se est necesse esse: sed differunt ex eo quod hoc non est illud: tunc
aut vnum eorum differt ab altero, eo quod est praeter intellectum suae essentiae, & ita per aliquod adium
ctum essentiae vnius, quod non est adiunctum essentiae alterius, neque de ratione essendi illius: aut vnum
differt ab altero, eo quod est de sua ratione essendi, & de intellectu suae essentiae, quod non est de ratio
ne essendi, neque de intellectu alterius, quia scilicet proprietas & solitudo vnius in necessitate es
sendi, non est proprietas & solitudo alterius. Hanc diuisionem non proponit, sed membra eius
exequitur & interimit: & primo primum dicens. Quia si illa quae dicuntur conuenire in necessita-
te essendi, eo solo differunt quod est praeter intellectum essentiae eorum, quod scilicet est adiun-
ctum essentiae vnius, & non est adiunctum essentiae alterius: tunc illud additum intentio-
ni essendi in qua conueniunt, aut est necessarium ad intentionem essendi in qua conueniunt,
aut non . Si sic, tunc quaecunque conuertuntur in necessitate essendi, necesse est vt in eo conue-
niant, ex quo sunt necesse esse. Si non, tunc necessitas essendi eis communis est vt genus aut spe
cies: vt scilicet necessitas essendi sit eis intentio vel generalis vel specialis. Si dicatur quod generalis, aut
ergo diuiditur in illa duo per differentias, aut per accidentia. per accidentia non potest: quia ac
cidens tale necessario consequens est. vel ex ipsa ratione essendi, & tunc oporteret quod ambo con-
uenirent in intentione illius accidentis: quia vbi eadem est causa, & idem effectus: sed positum
est quod in ea differrent, & sic conuenirent & differrent in eodem, quod est inconueniens. Vel ac-
cidit illa intentio accidentis ex causis extrinsecis, & tunc sequitur quod non differrent in cer-
titudine essendi, si non esset talis causa extrinseca. & quod si esset talis causa, quae sola faceret eos
differre in necessitate essendi, neutrum eorum esset per se singulariter necesse esse: sed necessi-
tas essendi vtriusque eorum sibi propria & solitaria ab illo esset ei acquisita, & neutrum eorum
a se illam haberet, quod est contra naturam eius quod est necesse esse, quia ipsum necesse Ba155r
esse, id quod est necesse esse in sua singularitate debet habere per se non per aliud. Similiter per differen-
tias diuidi non potest. Cum enim differentiae non sunt de ratione generis, & certitudo essendi secundum
positionem est eorum genus commune: differentiae illae non acquirerent eis certitudinem essendi: sed esse ali
quid in actu sub illa. Rationale enim non acquirit animali intentionem qua est animal: sed qua est hoc animal, ho
mo vel asinus. Quod est inconveniens in proposito: primo quia illud esse in actu non potest esse nisi ne
cessitas essendi. quia quanto aliquid est in actu magis perfectum, tanto illi magis convenit essendi ne-
cessitas. Sed illud est ratio generis in quo conveniunt, & ratio generis non acquiritur per differentiam: vt
dictum est. Vnde dicit in libro iiii. Rationale enim non est conditio, vt ex ea pendeat animal quantum ad intentionem
animalis, & certitudinem eius, sed ad hoc vt habeat esse signatum in specie. Nunc autem si ipsum necesse es
se esset intentio communis, & esset differentia qua egeret ad hoc vt necesse esse haberet esse, tunc illud
quod esset ei quasi differentia, esset intra quiditatem eius quod est quasi genus, quod est impossibile. Primo er
go est inconveniens necesse esse diuidi per differentias acquirentes esse aliquid in actu sub necessita-
te essendi. ldem secundo est inconveniens: quia tunc necessitas essendi hoc dependeret ab alio quam quod in se
est necesse esse. Positum enim est quod sit necesse esse per se, in quo conveniunt ambo, & impossibile est quod idem
simul sit necesse esse per se & per aliud: vt probatum est supra in quaestione an deus habeat esse a se. Postquam
igitur necessitas essendi duobus comounis, quorum vtrumque est necesse esse, non potest esse intentio generalis, neces
se est quod sit intentio specialis: quod non potest esse. quoniam singularia eiusdem speciei postquam non sunt diuisa in
intellectu essentiae, in illa vnum sunt, & si sint diuersa debent esse diuisa accidentibus, vel per materias: quia
differentiis non diuiditur nisi genus: & iam ostensum est quod necesse esse accidentibus diuidi non potest. per
materias etiam diuidi non potest: quia necesse esse non potest habere materiam: quia materia est in poten-
tia esse. Deinde interimit membrum secundum praemissae subdiuisionis dicens. Si quis vero dixerit quod
necessitatem essendi esse proprietatem huius non prohibet eam esse proprietatem alterius: Eam enim esse
alterius non remouet eam esse proprietatem huius: vt ipsa sicut species vna ex se sit tota sine ali-
quo addito in diuersis indiuiduis, puta si ponantur duo angeli eiusdem esse speciei sine omni mate
ria & accidense quibus distinguantur, sed quod solum seipsis distinguantur: licet exemplum non sit omnino
simile: Dicemus (inquit) quia hoc quod dicimus quod necessitas essendi assignatur, proprie rei illi inquan
tum est illius, & inquantum consideratur non esse alterius, intelligitur quod non est proprietas alterius ipsamet,
sed consimilis eius, quoniam ipsa non debetur nisi ipsi soli. Sicut positis duobus angelis eiusdem speciei
id quod vnus est re non est id quod alter re: sed consimile ei. Sed tunc postquam vnum eorum est necesse esse vel
idem ipsum, in eo scilicet quod est necesse esse, & in eo quod est hoc singulare, erit vnum tantum: vt nulla sit ra-
tio diuersitatis in eo ex hoc quod dicitur esse hoc ipsum proprie: & quod dicitur esse necesse esse. & tunc
quod est necesse esse, erit quod ipsum, id est quod est hoc singulare, & non aliud praeter ipsum. Et
tunc sicut quod est hoc singulare non potest esse nisi vnum, quia singularitas vt singularitas incommu-
nicabilis est: Sic nec ipsum necesse esse potest esse in pluribus quam in vno, vel ipsum esse necesse esse
erit aliud quam ipsum esse ipsum, & tunc coniunctio horum diuersorum quod est ipsum esse ipsum, & quod est
ipsum esse necesse esse, vt quod ipse idem sit ipsum necesse esse, vel erit per seipsum, vel per causam aliam:
praeter se facientem illud esse necesse esse. Si autem quod est ipsum, necesse esse fuerit per seipsum, tunc quic-
quid est necesse esse, erit illud idem. Aliter enim non esset per seipsum necesse esse. Si vero id quod ipsum
fuerit quod est necesse esse per causam aliam facientem illud esse necesse esse, tunc de eo quod ipsum est ipsum
indem erit causa: & proprietas sui esse solitarii erit causa: quia in suo solitario esse & proprietario
secundum positionem non habet aliud esse quam necesse esse. Igitur quod est ipsum & quod est necesse esse totum est
causatum in eo, quod est inconueniens. Ex quo efficacissime & verissime concludit dicens. Necesse
igitur esse est vnum non sicut species sub genere, & est vnum numero non sicut indiuiduum
sub specie: sed est intentio quae significat illud tantum suo nomine, in cuius esse nihil aliud sibi con-
municat: immo quod amplius est, nec communicare potest: vt ostensum est.

18 ⁋ Secundam deductionem
inducit ad idem librum viii. dicens. Certitudo primi est ipsi tantum & non alii. Vnus enim inquantum
est necesse esse est id quod ipsum est, & eius essentia, id est, quod ab eodem habet quod sit hoc, & quod sit essen-
tia quaedam, & necesse esse simpliciter, propter quod impossibile est ipsum plurificari. Verbi gra-
tia. Si id quod est necesse esse sit hic homo, tunc necesse est vt hic sit hic propter humanitate. id est quia est
homo, quod si propter hoc quod est homo, sit hic homo, tunc humanitas indicat tantum hunc hominem. Si
enim esset humanitas alii praeter hunc, tunc non indicaret humanitas hunc, & hic non est factus
hic nisi propter aliam causam praeter humanitatem. Similiter est dispositio de necesse esse. Si enim
ipsa per seipsam fuerit hoc signatum, tunc impossibile est vt illa certitudo sit alii: nisi illi. Alio-
quin ipsa certitudo in se non esset hoc. Si autem certitudo huius intentionis non fuerit huic si-
gnato ex seipso: sed ex alio a se: quare cum nec ipsum est ipsum: nisi quia ipsum est haec intentio Ba155v
signata, tunc proprium esse eius erit ei acquisitum ab alio a se. & sic non erit ipsum necesse esse, quod est
impossibile & contra positum. lgitur certitudo de necesse esse vni tantum est, quod scilicet est necesse esse. Duo
enim non sunt duo, nisi propter intentionem, vel propter sustinens intentionem, vel propter illud in quo sunt
& propter locum, & propter horam & tempus, & omnino propter aliquam causam. Quaecumque autem non differunt
per intentionem, differunt per aliquid quod accidit intentioni, & est adiunctum ei. Quod ergo non habet esse nisi inten-
tionis, nec dependet ex causa extrinseca, nec dispositione extriseca, in quae differt ab alio sibi consimili,
non est aliud ei conicans in sua intentione. lgitur primo nihil est aequale. Et subdit continuo ad idem tertiam dedu
ctionem dicens. Item dico quod necessitas essendi non potest esse intentio in quae conicet aliquod aliud a se vllo modo: ita
vt sint convenientia in certitudinibus, nec sunt diuersa certitudinibus. Quia enim necessitas essendi
non habet quiditatem adiunctam sibi nisi ipsam necessitatem essendi: vt dictumest supra & infra dicetur,
necesse est vt id in quo singula quae sunt necesse esse differunt post convenientiam in quiditate & ne-
cessitate essendi, sit aliquid quod est vel in omnibus illis, vel in nullo illorum, vel sit in aliquibus, & in aliis
non sit. Huius diuisionis trimembris primo destruit secundum dicens: quod si non fuerit alicui eorum, tunc
non erit in eis aliquid propter quod accidit in eis diuersitas post convenientiam ipsorum. Quare cum in certi
tudinibus essendi, vt suppositum est, non sit inter ea diuersitas omnino: ergo sunt convenientium certitudi
num. falsum ergo est quod positum est: diuersas scilicet esse certitudines eorum postquam in certitudine & neces
sitate essendi conveniunt. Secundo destruit tertium membrum dicens, quod si fuerit aliquibus eorum, & aliquibus non
verbi gratia, quod vnum eorum ita sit discretum ab alio, quod habeat certitudinem necessitatis essendi, & insuper ali
quid aliud quod est conditio discretionis, & alii similiter est certitudo necessitatis essendi: sed cum pri-
uatione illius conditionis, ita quod non sit discretum ab hoc, nisi per priuationem huiusmodi: tunc erit ei neces-
sitas essendi & certitudo quam habet ex hoc quod stabilitur existens cum priuatione illius conditionis quae
sequitur illud. Quare cum priuatio non habet intentionem acquisitam in rebus, alioquin essent in aliquo
intentiones infinitae: Ea enim quae ab aliquo remouentur, infinita sunt comparatione eorum quae de ipso affir
mantur: de quibus fierent negationes infinitae: Non potest igitur esse quin necessitas essendi sit ei certifica
ta sine additione quae est ei, aut non. Si autem non sine additione quae est ei, ltunc quod erit sine illa non habebit
necessitatem essendi: & conditio immediate essendi erit in altero, quid est impossibile, quia tunc non esset ex se neces-
se esse. Si autem sine additione, tunc additio erit suprflua & non erit de necessitate essendi, & erit composi-
tum: sed necesse esse non est compositum. Tertio destruit primum membrum diuisionis principalis praepositae dupli-
ci ratione. Prima ostensiua & simplex, quae talis est. si fuerit vnicuique eorum aliquid per quid discernitur
ab altero, tunc hoc indicat compositionem in vtroque eorum: quae non potest cadere in eo quod est necesse esse. secundum
quod inferius ostendetur. Secunda ratio composita est & diuisiua: cuius primo proponit duo membra
dicens quod illud non potest esse quin aut necessitas essendi sit persecta absque vnaquaque dictarum conditio-
num, vel sit ei in vtroque conditio haec per quam perficiatur. Deinde prosequitur interimendo orimo pri
mum membrum dicens, quod si fuerit perfecta absque illis conditionibus, tunc in necessitate essendi non est di
uersitas per essentiam, sed per accidentia quae sequuntur: quibus non eget necessitas essendi ad suam existen
tiam, quae impossibile est cadere in eo quod est necesse esse: vt dictum est in prima ratione. Deinde in
terimit secundum membrum ratione diuisiua bimembri, cuius membra ponit primo dicens, quod si non perficitur
necessitas essendi sine illis conditionibus additis, tunc necessario non perficietur sine illis conditioni-
bus ad habendum in eis certitudinem necessitatis essendi, aut necessitas essendi erit intentio certifi-
cata in seipsa, ita vt nec illa duo, nec altera duo sint intra identitatem essendi secundum quod est ne-
cesse esse, sed est necessarium vt sit ei acquisitum esse cum aliquo illorum. Et hoc secundum membrum decla-
rat per exempla duo (Si tamen veritatem in se habet: sed nihil refert ad propositum) dicens. Verbi gratia. Sicut
hyle cuius substantialitas quamuis sit in definitione suae hyleitatis, tamen suum esse in effectu non est nisi per
hanc formam vel per aliam. Colorem quoque quamuis differentia nigredinis non constituit inquantum est
color: nec differentia albedinis, tamen vnaquaeque earum est ei quasi causa ad essendum in effectu, & ad
habendum esse, nec vna earum tantum est causa eius, sed quaecumque euenerit, quamuis illa sit in vna dispositio
ne & haec in alia. Deinde destruit primum membrum huius vltimae diuisionis dicens, quod si fuerit
res secundum iudicium primi modi, tunc vnumquodque eorum erit intrans in constitutione necessi
tatis essendi, & erit conditio in illo. oportebit ergo quod vbicumque fuerit necessitas essendi, quod illa con
ditio ex vtroque confecta simul sit cum eo, & non solum erit vna illarum conditionum in vno, &
alia in alio, sed ambae in vnoquoque. & si sic, per illas distingui non possunt, sicut nec per ipsum ne
cesse esse in quo conueniunt. Deinde destruit secundum membrum dicens, quod si fuerit secundum iu
dicium modi secundi, tunc necessitas essendi indigebit aliquo per quod habet esse, & esset ei esse
non nisi postquam affirmaretur ei intentio illa qua ipsum necesse esse est. sicut materia non exi-
stit in actu nisi per formam, & color nisi per albedinem & nigredinem. Egeret igitur alio per Ba156r
quod haberet esse, quod est inconueniens: quia ipsum necesse esse includit ex seipso esse in actu, sicut
color ex se includit coloreitatem, & hyle hyleitatem, licet non includant ex se in actu entitatem. Vnde si
cut differentia albedinis & nigredinis non adduntur ad colorem ad faciendum coloreitatem, neque for
ma ad hyle ad faciendum hyleitatem, sic oportet vt proprietas dictarum conditionum non sit aliquid
ad stabiliendum necessitatem essendi. Est autem hic aduertendum quod non potest esse simile omnino de ne-
cesse esse respectu coloris, & hyle, quo ad esse in actu, quia illa per id quod sunt in essentia sua,
non includunt in se esse in actu, sicut facit necesse esse, quoniam necesse esse est stabilitum esse, immo ipsum
est stabilimentum essendi, & esse est conditio in stabiliendaequiditate eius quod est necesse esse, vel vt
verius dicatur ipsum est ipsum esse in effectu cum priuatione priuationis, vel prohibitione destru
ctionis. Necesse enim esse est id quod est non potens non esse. In colore autem esse est consequens quid sequitur
quiditatem quae est color. lgitur quiditas quae per seipsam est color, inuenitur in effectu per esse, &
est ei esse illud acquisitum a causa sua, quod quid est esse non est causa in stabilienda quiditate coloris, sed pro
prietas essendi. Reuertentes igitur ad propositum dicamus secundum Auicen. & rei veritatem, quod si esse in
eo quod est necesse esse non esset causa formalis intrinseca ad stabiliendum quiditatem necessitatis essen
di, sed esset proprietas essendi inquantum acquiritur sibi esse, & sic esse esset aliquid praeter illam qui
ditatem, veluti colori quod est in actu, est aliquid praeter quiditatem coloris, tunc procederet hoc secundum con
siderationem causarum rerum communium determinatarum suis differentiis vel substantialibus, vel acci
dentalibus, & ideo diuersarum intentionibus diuersis, & oporteret vt esse esset ei acquisitum, ad hoc
vt esset eius entitas. igitur proprietas esset, sicque in aliquo indigeret ea, in quo in rei veritate non in-
diget ea, quid est absurdum & inconveniens, quia tunc esse esset in eo aliquid, & non esset ipsum esse:
sed certitudo illius quod est necesse esse egeret alio secundo esse ad quid sequatur ei esse, sicut certi-
tudo coloris eget quid sit ei causa essendi, quod est impossibile. Si enim certitudo necessitatis essendi
penderet ex aliquo dante sibi necessitatem, tunc necessitas essendi in se esset possibilitas essendi, quod
non est verum. Ex quibus concludit in fine huius materiae. Probatum est igitur quod in necessitate
essendi non est communicatio. lgitur primo nihil communicat. Et sic patet quod non est ponere alium
deum conmunicantem ei in natura deitatis, ita quod nec est possibile esse alium. Et ne dicatur quod sit alius
deus malus non communicans ei in natura, sed contrarius & contrariae naturae ei existens, vel quod
possibile est esse talem, subdit. Postquam autem liberum est a materia & ab eius appendiciis & ab omni
corruptione, & vtraque haec sunt conditio eius quod cadit sub contrarietate: tunc primus non habet
contrarium. Ex his patent multa superius determinata circa esse dei, & eius quiditatem. patebunt
etiam multa inferius determinando circa consequentia ad esse dei & eius vnitatem: vt sunt immuta-
bilitas, simplicitas, & caetera huiusmodi. de quibus videbitur inferius.

19
⁋ Ad primum in oppositum quod possibile est mundos esse plures, ergo & plures deos: Dicen-
dum ad hoc quod multum restat inter opinionem Aristotelesphilosophis de primo principio, & fidem catholicam quae
innititur ipsi primae veritati, a qua plures philosophi deuiauerunt. Eidei enim veritas cui concordat omnis
recta ratio, tenet quod vnum est primum principium omnium, a quo omnia habent esse, non necessita-
te naturae: sed libera voluntate nulli necessitati annexa, cuius solius est actio propria, & imme-
diata creaturam omnem de non esse in esse producere sine omni medio materiali, vel agente in
hoc ei suffragante. Actio autem secundaria est creaturas quasdam mediantibus quibusdam gu
bernare: licet immediate posset. Econtra autem est opinio Philosophi, quod scilicet etsi a primo prin
cipio omnia alia habent esse effectiue, hoc est eis esse suum in gradu inferiori communicando,
& hoc naturae necessitate, non tamen aliquid de non esse absoluto in esse producendo, & quod eius
operatio propria sit primum mobile mouere, & necessitate naturae ei coniunctum esse & deter-
minate, & mediante motu eius omnia alia regere & gubernare, nec aliquid noui nisi median
te illius motu agere. secundum quod suis locis ex dictis eius omnia ista poterunt declarari. Vn-
de huic veritati catholicae praedictae obuians Commen. in xii. metaphysicae dicit. Moderni dicunt
substantiam primam esse priorem motore totius, quod falsum est. Quaelibet enim substantia ista-
rum est principium substantiae sensibilis. Et (vt dicit) quod ideo dixit Aristote, quod si essent aliquae
substantiae abstractae non mouentes, essent ociosae. Vnde dicit quod hoc quod dicit Plato in suis ver-
bis obscuris, quod creator creauit angelos: Deinde praecepit eis creare alia mortalia, & remansit ipse
in quiete sine labore: Non est intelligendum ad literam. Et addit quod forte aestimare hoc in deo
fuit causa sabbati positi in lege filiorum lfrael. Sicut ergo philosophus posuit caelum esse pro-
pter suum motum, & non posse existere nisi moueret: sic posuit persectionem dei esse in mo-
uendo caelum, & quod non existeret, vel vanus esset & ociosus nisi moueret. Sicut neque quaecunque Ba156v
res potest esse sine eo quo perficitur in suo esse. Et ideo sicut ex naturali colligantia vnitas fomae
determinatur vnitate materiae & econverso: sic posuit vnitatem primi mobilis siue mundi per con-
sequens determinari vnitate primi principii mouentis ipsum. & similiter de aliis mobilibus & moto
ribus: quia vt dicit in. xii. Motus aeternus fit per motorem aeternum, & vnus per vnum. & econtra in
telligendum secundum ipsum quod plures per plures. & ideo ad vnitatem principii mouentis posuit sequi vni
tatem mobilis & econverso: tam circa primum mouens & mobile suum, quam circa posteriora & mobilia eorum.
Et ita si primum caelum esset plures numero & idem specie, & primi mouentes, & econverso, & similiter
de caeteris. & supposuit vtrumque esse impossibile. Vnde & probat primo cae. & mundo. pluralitatem mundi
omnino esse impossibilem. Fundamentum autem eius est, quod non est in aliquibus multitudo secundum nu-
merum: nisi in quibus est materia generabilis & corruptibilis perticularis secundum quantitatem: vt secundum di.
uersas partes materiae eiusdem sub diuersis partibus quantitatis diuersetur forma secundum numerum per
ficiens diuersas partes materiae. secundum quod dicit in vii. meta. Neque demonstratio, neque definitio est
sensibilium particularium. Habent enim materiam quae habet naturam qua res potest esse & non esse. Et
ideo corrumpuntur omnino particularia. Vnde & in aeternis tam corporalibus quam incorporalibus,
non posuit speciem subsistere nisi in vnico supposito. Vnde & dicit in. xii. vnde sumptum est argu-
mentum. Si plures essent caeli: vt homines plures scilicet numero: & vnus specie foret principium mouens,
quod est circa vnumquodque caelum specie vnum, numero vero multa. sed quaecumque sunt numero multa
habent materiam. Nos autem econtrario dicimus quod deus est primus motor vniuersalis, nulli mobili
determinatus, neque etiam vniuerso, neque vllo modo ab ipso in suo esse dependet: sed econtra. Et
ideo super pluralitatem mundorum habet potentiam, vel successiue plures producendo continue in in
finitum, permittendo scilicet vnum cadere in nihilum, & alium iterato producendo, vel simul alium mundum
vel alios isti communicando, quorum vnus ab altero non dependeret: sed ambo ab vno deo: vt non
oporteret plures mundos reducere ad aliquam vnitatem inter se: sed solum ad vnum principium omnium.
Et est falsum quicquid philosophus in huiusmodi suis principiis supposuit, & dictam rerum connexionem
esse, & indiuidua sub specie multiplicari non posse nisi per materiam. secundum quod alias omnia ista proprias de
bent habere determinationes. Vnde ex vnitate dei, & quod non possunt esse plures, non potest argui
quod non possunt esse plures mundi: sed solum potest probari quod sit vnus tantum, non ex necessitate aliqua
naturae rerum: sed ex congruentia correspondentiae naturae exemplati ad exemplar, iuxta quod tamen plura
exemplata possent produci. Et secundum hunc modum Plato in secundo Tim. ex vnitate dei probauit vni
tatem mundi, cum dixit. Nunc vtrum recte mundum vnum dixerimus aut plures dici oportuerit, vel in
numerabiles, considerandum. Et statim respondet dicens. Vnum plane, quia iuxta exemplar formatus
est. Et quod illud exemplar sit vnum continue probat dicens. Id enim quod vniuersa continet intelligibilia
cum alio. secundum esse non poterat. Vtrum enim ex duobus contineret omnia non (opinor) liqueret, nec esset
vnum simplex cuncta continens, sed coniugatio copulata. sed de hoc satis visum est iam. Ex quo statim con
cludit intentum dicens. Vt igitur exemplari cuius aemulationem imitabatur, etiam in numero similis es-
set, idcirco neque duo, neque innumerabiles mundi, sed vnicus a deo factus est. Quin tamen plures poterant
facti fuisse, non negant. Haec igitur sit ars nostra contra philosophous in principiis suis eis obsistere in omnibus
in quibus veritati fidei contrariantur. Aliter enim in eis quae sunt post principia, non possemus eis re-
sistere. Propter quod Orige. in Homilis. iiii. super Exod. exponens illud quod dixit domins Moysi. Exod. vii.
Stabis in occursum eius super ripam fluminis, dicit. Sed nec illud putandum est nobis inaniter obser-
uatum, quod primo quidem Moyses non intrat ad Pharaonem: sed occurrit ei exeunti ad aquas:
postmodum vero intrat ad eum. Et in hoc arbitror intelligi posse, quod si nobis in verbo dei & reli-
gionis assertione certamen est aduersus Pharaonem, & est nobis in disputatione luctamen: non statim
prima fronte in gredi debemus ad vltima quaestionum loca, sed occurrendum nobis est aduersario
ad aquas suas. Aquae enim suae sunt auctores gentilium philosophorum. Ibi ergo nobis primodisputa-
re volentibus occurrendum est: vt ipsos arguamus, & ipsos errasse doceamus. post hoc iam nobis
ingrediendum est & ad interiora certaminis. Dns enim dicit. Nisi quis prius alligauerit fortem, non
potest introire in domum eius, & vasa eius diripere. Prius ergo alligandus est fortis, & quaestio-
nis vinculis constringendus, & ita introeundum ad diripiendum vasa eius, & liberandas animas, quas
deceptione & fraude possederat. Quod cum fecerimus, stemus contra ipsum eo modo quo dicit Aposto
State ergo succincti lumbos vestros in veritate.

20 ⁋ Ad secundum quod bonum est suiipsius diffusiuum, dicen-
dum quod verum est, non tamen nisi secundum modum quo possibile est diffundi, sicut & natura semper facit quod me
lius est: cum tamen est possibilius. Sciendum igitur quod deus quia est sua bonitas, omni modo quo possi-
bile est fieri diffusionem sui se diffundit. Cum enim diffusio non sit nisi secundum aliquam diuersitatem, & secundum
aliquam identitatem, sicut est habitudo inter principiatum & principium, quia nihil seipsum producit in esse Ba157r
secundum Augustinum primo de trinitate. Etiam omne quod sit, sit a sibi simili, secundum philosophum
vii. Metaph. ldentitas diffundentis se ad illud in quo se diffundit, potest esse vel realis simili-
tudinis: vel analogiae & proportionis. Secundo modo diffundit se diuina bonitas in creaturas
secundum scilicet diuersitatem substantiae & suppositi: manente sola identitate seu vnitate
analogiae & proportionis vnius ad alterum: inquantum id quod est bonitatis in deo per essen
tiam: in creaturis est per quandam participationem: & hoc in earum essentia: non secundum
aliquid additum essentiae earum, vt probat Boethius in libro de hebud. Primo modo potest
intelligi se bonitas diffundere dupliciter secundum duo quae possunt esse in natura se diffundente scilicet
natura & suppositum. Potest ergo se diffundere secundum identitatem substantiae in diuersitate sup
positi, vel econtra secundum identitatem suppositi in diuersitate substantiae. Primo modo dupliciter
vel secundum identitatem naturae secundum speciem differentis: aut secundum numerum & supposita. hoc modo
diffusio est per naturalem generationem. Sed impossibilis est in deo: quia diuina natura communis esse
non potest, vt ostensum est sufficienter. Sed talem diffusionem quaerebat argumentum. Vel secundum
identitatem naturae secundum numerum in diuersitate suppositi: sic est diffusio bonitatis naturae
diuinae in tribus diuinis personis. Diffusio autem secundum identitatem suppositi in diuersitate substam
tiae, est diffusio eiusdem personae super duas naturas in Christo.