Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1857

Sources:

Ba: Badius1520a

B148v

1
CIrca secundum arguitur quod non sit tantum vnus deus: sed quod sint plures dii: Primo sic.
sin omni genere entis, quod est tale per participationem reducitur ad illud quod non est ta-
le per participationem, sed per essentiam. Sed multa sunt genera entium quae dicuntur esse talia per par
lticipationem: vt sunt sapientia, bonitas &c. huiusmodi: quibus creaturae plures dicuntur esse sa
uapientes, bonae, & caetera huiusmodi per participationem. ergo est similiter ponere plures qui
uasunt tales per essentiam, vt aliquem quid est bonus per essentiam, & aliquem quid est sapiens per
essentiam: & sic de caeteris, quilibet autem talium non est nisi deus. ergo necesse est
ponere quod sint plures dii.

2 ⁋ Secundo sic. plura bona paucioribus meliora sunt in qualibet natura bo-
ni, vt plures sapientes quam vnus plures boni quam vnus, & sic de caeteris: ergo plures dii boni meliores quam vnus
Sed dicit Augustinus iii. de lib. arb. Quod melius est ponere esse quam non esse, credendum est esse in vniuerso. Item dicit
quod de deo semper sentiendum est quod est melius. credendum ergo & sentiendum potius quod sint plures dii boni quam quod vnus
solus.

3 ⁋ Deide arguitur quod sit ponere plures deos malos, primo argumento Manichaei sic. Non est eadem cam
habitus & priuationis. Vnde dicit Auuicie.inid est meta. suae. Intentio essendi est ex cam quae est causa essendi: & in
tentio non essendi est ex cam quae est priuatio causae intentionis essendi. Sed bonum, malum, lux, tenebra, corporale, in
corporale, ens non ens & caetera huiusmodi se habent sicut habitus & priuatio. ergo non sunt ex eadem causa: sed
ex diuersis. sed in quolibet ordine & genere causarum est ponere aliquod primum. secundum Philoso-
phum. ii. metaphysicae. ergo in ordine priuationum est ponere aliquam primam causam omnium pri
uationum: sicut in ordine habituum est ponere vnam primam causam omnium effectuum positiuo-
rum: quarum vna non habet esse ab alia: quia sunt contraria: & contrarium non est causa contrariis
& ita sunt ambo increata & aeque prima. sed omnis causa increata deus est. ergo plures sunt dii, vnus
bonus & alter malus.

4 ⁋ Secundo sic. Dam. dicit libo iiii. Bonum & perniciosum sunt sui corruptiua
& non subsistunt vnum cum altero. ergo si solum sit vnus deus summe bonus, in toto vniuerso nul
lum malum persistere sineret. Cum ergo videmus quod multa mala persistant in vniuerso tam in pec-
catis & defectibus naturalibus quam in voluntariis: non ergo est solum vnus deus bonus quid non cau-
sat nisi bonum, nec quantum est de se permittit malum: immo necesse est ponere alium deum
malum quinon causat nisi malum, & quantum est de se destruit omne bonum contrariando in omni-
bus deo bono.

5 ⁋ Tertio sic. malum opponitur per se bono. ergo & maiori bono opponitur maius malum:
& summe bono summe malum. Nunc autem vult Philosophus. i. cae. & mund, quod si vnum opposi-
torum est in natura, & reliquum quare cum sit ponere in rerum natura summebonum: & illud non est ni
si deus bonus. ergo similiter necesse est ponere in rerum natura summe malum, quid non sit nisi deus ma-
lus.

6 ⁋ Ad confirmationem autem huius dicti sui adducunt auctoritates sacrae scripturae, vt recitat Au
x gust. in diuersis libro suis. Dicitur enim primae Ioan. iiii. Qui facit pctantm ex diabolo est. & hoc non nisi tan
quam ex primo principio mali. ergo &c.

7 ⁋ Item Matth, xv. dicit Christus. Omnis plantatio quam non plan Ba149r
tauit pater meus caelestis eradicabitur. Est igitur vt dicunt aliqua plantatio quam non plantauit pater
caelestis, quae ab ipso est eradicanda. illa autem non est plantata nisi a deo malo pri caelesti contrario. ergo &c.

8 ⁋ Item
secundae Corinth. iii. dicit Apostolus. Deus huius seculi excaecauit mentes infidelium. ille autem (vt
dicunt) non est nisi deus malus. ergo &c.

9 ⁋ Item Ioan. xiiii. dicit Christus. Nunc princeps huius mundi qu
eiicietur foras. ille autem (vt dicunt) non est nisi deus malus. ergo &c.

10 ⁋ In oppositum arguitur primo
sic ratione diuinae perfectionis. ille solus est deus cui soli conuenit quicquid natum est deo conue-
nire. vnus solus est talis cui conuenit quicquid deo natum est conuenire. ergo &c. Minor patet. quoniam
quae deo nata sunt conuenire, omnia per supabundantiam dicuntur de eo. secundum enim beatum Dio-
ny, Deus non est bonus sed superbonus: non est sapiens sed supersapiens: & sic de caeteris huiusmodi. quod autem per supabum
dantiam dicitur vni soli convenit. ergo &c.

11 ⁋ Secundo sic ratione potentiae (& est ratio ex dictis Auicen.
i. metaphysicae suae) diuersa adinuicem ordinata oportet ordinari per aliquod vnum. cum enim di-
uersa inquantum huiusmodi ex seipsis omnino seiuncta sunt, ex seipsis inquantum huiusmodi ordinata &
coniuncta esse non possunt nisi per accidens quod necessario reducitur ad aliquod per se. omnes partes vni
uersi abinuicem diuersae sunt: & tamen ordine coniunctae per se, & essentialiter: quia quaedam earum mo
uentur a quibusdam in suos fines: vt corpora inferiora a superioribus, & illa a substantiis separatis. o-
mnes ergo partes vniuersi ordinantur & coniunguntur adinuicem per aliquod vnum. ille est quem
vocamus deum, qui ad finem suum a se intentum, qui ipse est, omnia alia mouet tanquam amatum &
desideratum, vt Philosophus vult. ergo deus vnus est.

12 ⁋ Tertio ex eodem medio ratione morali iu-
xta doctrinam Philosophi in iiii. Politicae arguitur sic. mundus siue vniuersum perfectissimus est, vt
probat Philosophus. i. cae. & mund. ergo debet esse ordinatissimus. ordo autem mundi, vt vult in xi. me
taphysicae, est sicut exercitus ad principem & ducem. ergo debet mundus esse ordinatus ad modum
ordinatissimi principatus. Principatus autem in communitate ordinatissimus est ille qui est monarchicus in quo
dominatur vnus solus, vt probat in iiii. politicae. ergo ordo mundi debet esse ex principatu vnius. ille
autem qui mundo vniuerso principatur deus est. ergo &c.

13 ⁋ Quarto ex eodem medio arguitur ex dictis Au qu
gust. iii. de lib. arbi. sic. melius est fieri per vnum quod vnico potest fieri, quam pluribus. Aliter enim fieri,
est aliquid esse vanum & superfiuum. quod autem est melius esse quam non esse, hoc credendum est in mundo es
se, vt dictum est per Augustinus ergo &c.

14 ⁋ Quinto sic ratione dignitatis. in quolibet genere rerum ests
aliquod primum principium quod est simplicissimum & mensura aliorum, vt in melodiis tonus. si-
cut vult Philosophous. iiii. metaphysicae, esse est vnum genus siue intentio vna realis in qua omnia
conueniunt. oportet ergo ponere vnum primum ens simplicissimum & mensuram in esse aliorum. hoc au
tem deus est, vt dicit Commet. ibidem de primo in genere substantiae, ad quam reducuntur omnia ge
nera accidentium. ergo &c.

15 ⁋ Sexto sic ex eodem medio iuxta dictum beati Dionys. cap. xiiii. de di.
no. Semper multitudo est participans vno: sed omnis multitudo participans vno necessario redu-
citur ad id quid est vnum non participatum: sed per suam essentiam: & hoc non est nisi deus. ergo &c.

16 ⁋ Se- -
ptimo sic ratione operationis. vni motui respondet vnus motor. secundum Philosophum. v. physi.
Sed tantum est vnus motus primus regula & mensura omnium aliorum. ergo tantum est vnus motor primus
secundum quod procedit demonstratio Philosophi in. viii. physic. ille autem non est nisi deus. ergo &c.

17
⁋ Octauo arguit Dam. lib. i. cap. v. ratione regiminis vniuersi, sic. si essent dii multi, essent contrarii & re
pugnantes: quia dignitas parem non patitur: & ita mundus ordine quieto non gubernaretur ab eis
Nunc autem videmus eum quiete gubernari. ergo &c.

18 ⁋ Ad hoc sunt auctoritates sacrae scriptu-
rae. Deuter. iii. Neque est alius deus vel in caelo vel in terra. Item ibidem. vii. Audi Ifrael dominus deus tuus
deus vnus est. Item Psal. xvii. Quis deus praeter deum nostrum: ltem. lxxxv. Tu es deus solus. Item Esa.
xliiii. Absque me non est deus.

19
⁋ Dicendum ad hoc, quod ex iis quae dicta sunt in praecedenti quaest. non est soluta ista quae
stio. licetenim deus sit vnus in natura & essentia, non ex hoc habetur quod sit vnicus & tantum vnus in sup-
positis. Sicut ex hoc quod habemus quod homo sit vnus: quia eadem est ratio hominis & vnius hominis: non ha
bemus quod sit tantum vnus homo. Intelligendum igitur quod vnum cum significat indiuisionem quae est nega
tio & priuatio diuisionis simpliciter & communiter dictae, secundum quod in entibus est reperire dupli
cem diuisionem, secundum hoc vnum potest dicere duplicem indiuisionem oppositam duplici diui
sioni existenti in entibus: & oportet nos sic procedere, & iuxta rationem diuisionis inuestigare
rationem indiuisionis: quia diuisio nobis notior est indiuisione: & multitudo vnitate, vt dictum est
supra. Est autem in entibus vna diuisio aliquorum vt omnino separatorum non sub aliqua vnitate con
tentorum, vt est denarius. x. hominum, inquantum sunt multi: & inquantum numerus denarius est mul
titudo. x. vnitatum. Alia vero est diuisio aliquorum vt sub vnitate alicuius formae contentorum, vt
est denarius decem hominum inquantum sunt multum, & inquantum secundum Philosophum. v. meta. Ba149v
denarius est semel decem, non decies vnum. vt est similiter omne totum ex pluribus partibus integratum
sub vna forma contentum, vel naturali, secundum quod omne continuum vt omnis magnitudo & omne ani-
mal compositum ex pluribus membris est vnum: vel artificiali, secundum quod vnum est omne aggregatum: vt
est omne totum glutino vel colla, sicut domus vel arca. Diuisio primo modo proprie significatur nomine mul
titudinis, & est in quolibet numero inquantum est multitudo quaedam ex vnitatibus producta. secundum
quod dicit Philosophous in. iiii. Metaph. Multa sunt vna plura. & hoc modo multa inquantum huiusmodi nul-
lo modo participant vno, sed solum reducuntur ad vnum, vt infra patebit. sicut neque participant ente. Non
enim sunt ens aut vnum, sed entia & vna. Nec cadit talis multitudo in diuisione entis aut vnius. Nulla
enim esset diuisio dicere, entium aliud est ens vnum, alia sunt entia multa. Diuisio secundo modo signifi-
catur proprie nomine multi singulariter dicti: & est in quolibet composito ex partibus inquantum sub vna
forma continentur. Est enim quodlibet tale multum ratione partium diuersarum, & vnum ratione formae
continentis partes. & quod tale est: opponitur vni omnino simplici: & cadit in diuisione entis contra ipsum diui
sum. vnum enim simplicitate formae & carentia partium sub ipsa, dicit indiuisionem oppositam diuisioni
multitudinis partium quaruncumque sub vna forma contentarum. secundum quod dicit Commen. super. xi. Meta
physicae. Vnum quod dicitur de continuo, significat aliquod multum in potentia & vnum in actum. Continuum
enim diuisibile est: simplex autem absolutum indiuisibile. & opponuntur haec vnum & multum priuatiue.
Vnum autem commune quod conuertitur cum ente, est illud quod dicit indiuisionem oppositam diuisioni quam di
cit multitudo plurium disiunctorum, & inquantum ipsa multitudo componitur ex huiusmodi vnitatibus
opponuntur vnum & multa relatiue, sicut mensura & mensuratum: secundum quod dicit Philosophous. iiii.
Metaphysicae. quod numerus est multitudo mensurata per vnum. & de tali vnitate est hic quaestio: vtrum. scilicet deus ita
sit vnus quod non sint multi dii. Et restat multum quaerere de deo vtrum sit vnus simpliciter, de quo habi
tum est in quaest. praeced. & vtrum sit vnus ita quod non multus. de quo habebitur infra, loquendo de eius sim
plicitate. & vtrum sit vnus, ita quod non sint plures: de quo agitur hic. In prima enim l vnus tenetur abso
lute. in secunda vero discretiue. in tertia vero participatiue.

20
⁋ Ad quaestionem ergo hanc an sit tantum vnus deus: dicendum est absolute quod sic. &
hoc conuincunt aliquae ex rationibus supradictis, probantibus quod deus est, non tamen omnes hoc conuin-
cunt. Per rationes enim Philo. ii. Metaph. ex statu causae in genere causae efficientis & formalis bene pro
batur quod deus est, & ita quod vnus est, quia non est ens nisi vnum, secundum quod procedit praecedens quae
stio: sed non probant quod tantum vnus est: quia cum hoc quod rationes illae probant omne genus causae stare
sigillatim in vno sui generis: non probatur quod omne genus causae stet simul in aliquo vno & non in plu
ribus. Illud enim deus esset, & tantum vnus. Nec etiam videtur hoc probari ex demonstratione Aristoteles viiii.
physicae. cum probat per reductionem omnium motuum ad vnum motum primum, & omnium motorum ad
motorem omnium primum: quod de necessitate sit tantum vnus primus motor, qui non est nisi deus. Dicere enim pos
set aduersarius quod bene verum est quod vnum est primum in genere mouentium. Nam si essent plures simul
mouentes, neuter esset perfectus motor, & esset aliquis vnus prior eis: quia perfectum semper praece-
dit imperfectum in diuersis. secundum Philosophum in. xi. Metaph. et sic vnus moueret post alterum-
& ita essent plures successiue, & sic neuter esset proprius motor neque naturalis, sed ambo acciden-
tales. Non tamen ex hoc habetur quod tantum sit vnum primum omnium & vnus deus: quoniam ille motor potest
dici esse primus ordine & perfectione & causalitate mouendi: non tamen causalitate efficiendi: vt
licet omnes dicantur moueri ab vno primo: non tamen oportet propter hoc dicere quod omnes habent esse in
forma & substantia sua ab illo vno primo, sed forte ab alio. & sic licet ille sit primus in genere cause
mouentis: non oportet ex hoc quod sit primus in genere causae efficientis, nec forte in genere causae finalis
similiter oportebit: vt dicatur quod etsi mouentia & mota diuersorum generum moueant & moueantur
propter vnum primum, quod hoc sit propter vnum primum, sed propter diuersa: & tamen quodlibet illorum si pona
tur primum, necessarium est ponere ipsum esse deum. Dicta ergo demonstratio Philo. ex. viii. physicae. non con
uincit propositum nisi valde implicite. Procedit enim solummodo via motus, quam solam habet natura
lis Philosophus considerare: quia impossibile est declarari in naturalibus alia via substantiam abstractam
esse nisi ex motu. & si sint aliae viae, illae monstrantur in philosophia prima. vt dicit Commneto. super. xi. Via
autem motus inquantum huiusmodi non probatur esse vnum primum nisi in ratione mouentis: non autem in
ratione efficientis vel finis. Nec etiam demonstrationes secundi Meta. singulariter acceptae hoc convincunt: sed
si omnes simul conssentur in vnum, bene convincunt propositum. & ideo Philosophus in. xii. Meta. reuertitur super
suam demonstrationen habitam in viii. Physicae. & adiungit sibi illas de secundo Meta. reducendo tria
genera causarum in vnam, probando quod agens & finis sunt idem cum forma: probando per hoc non so-
lum esse vnum primum principium omnium quod deus est, in singulis generibus causarum: sed in omnibus
simul, & sic quod sit tantum vnus deus: & tantum vnum principium. Probat enim quod agens idem est cum sor Ba150r
ma: quia agens proximum non agit nisi per formam quam generat in passo. Medicina enim inquantum est ars
sanitatis effectiua, aliquo modo est sanitas: & domificatiua in artifice quodammodo est domus: &
vis in semine generatiua hominis quodammodo est homo. & secundum Commen. dispositio vltimi mo
uentis omnia est sicut dispositio mouentis propinqui. Quare cum primum mouens mouet ad omnes
formas, manifestum est quod forma primi mouentis quodammodo est omnes formae. Et veritas est quod
dicit: quod scilicet primum principium debet esse conueniens principiatis, secundum modum quo est conve
niens proximum principium: sed aliquo modo vniversali non autem particulari, sicut conueniens est princi
pium proximum. Probat etiam quod finis in primo mouente idem sit cum forma qua mouet, vt pro
pter hoc sit primum mouens: & quia agit motum: & quia informat motum: & quia est finis motus. Quod
Philosophus simpliciter proponit dicens quod mouet sicut desideratum & intellectum. sed Commen
tator pertractat probationem, dicens quod in nobis differunt agens motum & finis motus. secundum quod agens
motum est in anima: finis autem motus est extra animam. ita quod si contingeret quod id propter quod agit: non
esset extra animam, vt quod forma balnei propter quod agit calefaciendo aquam, non esset in materia: sed
in anima tantum: tunc idem in anima existens moueret secundum agens & secundum finem sine aliqua varia-
tione. Et sic probat Philosophus generaliter quod omnia mouet primus motor: & secundum quod est for
ma earum ad quas mouet: & secundum quod est agens eorum quae mouentur ab ipso: & secundum quod est finis quem
appetunt in hoc motu tamquam aliquid magis bonum ipsis quod est nobilissimum entium Ista ergo tria conclu
dendo in vnum, agens scilicet formam & finem, concluditur infallibiliter quod primum principium sit vnum &
tantum vnum: quia vt ex hoc Philosophus concludit ibidem, caelum & omnia alia continua & connexa
sunt adinuicem propter vnum primum principium. Quae connexio ostendit efficacissime primi princi-
pii vnitatem, & quod tantum vnum sit. Quod patet pertractando. Cum enim omnia quae sunt in vniuerso
connexa sunt: & habent vnum primum motorem qui mouet vt efficiens secundum formam & si
nem, ipse est ens perfectissimum & perfectius aliis: ad cuius similitudinem alia habent esse perfectio-
ni eius magis appropinquantia, secundum quod sunt ei propinquiora in gradu & ordine vniuersi. Pro
pter cuius perfectionem in se attingendam quantum possunt directa ab ipso mouentur in ipsum:
sed per ordinem quo omnia sunt ad ipsum ordinata & inter se connexa, vt per ordinem semper vnum regat
& moueat alterum: ita quod omnia mota sint ab vno primo, & in idipsum vltimo per suum motum re-
ducta: & sic vnitati finis respondeat vnitas agentis: & econuerso. Et per hunc ordinem & connexio
nem omnium praecedentium ab vno & in vnum in esse suo reductorum ens dicitur analogice de omni-
bus non aequiuoce: quia semper actum & motum est simile & proportionale quodammodo in esse
mouenti. propter quod etiam vnum dependet semper in esse ab altero: & quodammodo assimilatur ei in
forma. Et ratio essendi in quibusdam dicta est per habitudinem ad alia: & per hoc vnum eorum semper
ducit in cognitionem alterius: & secundum hoc vt dicit Commen. omnes motus & actiones rerum natu-
ralium idem intendunt scilicet ordinem totius: quia omnes colligati sunt per motum primi, & quilibet mo
tor alius perficitur per formam primi motoris omnium: & est dispositio eorum in iuuando & conseruam
do adinuicem: sicut est dispositio bonorum virorum qui regunt se adinuicem in bonam quietem. quoniam omnes
actiones eorum sunt erga actionem primi principis. Ponunt enim actiones suas seruientes & conse-
quentes actionem primi principii, quemadmodum primus princeps in ciuitatibus necesse est vt habeat actionem
propriam quae est nobilissima actionum quam intendunt omnes qui sunt sub primo per suas actiones: sicut
accidit eis qui iuuant se erga vnum artificiale. secundum quod determinat Philosophus in primo Ethicoi.
quod omnes artes in ciuitate ordinantur in finem ciuilis scientiae. Vnde & Philosophus ipse dicit in fi. xii.
quod in natura totius est bonum & nobile distinctum & ordinatum: vt in exercitum & ciuitate est bo-
num: & in duce magis: & ille non est propter ordinem: sed alia propter istum. omnia enim ordinata sunt in
simul aliquo modo: sed non ordine consimili natantia, volantia, & plantae. sed tamen non sunt in ta-
li positione in qua non comparantur adinuicem omnino: sed habent aliquid comperationis. omnia enim
ordinata sunt adinuicem & respectu vnius. Ordo ergo vniuersi & regimen mundi est illud quo demon
stratiue possumus probare deum esse vnum tantum, & hoc a posteriori, praeter illa quibus in sequenti qua
stione probatur a priori: quia. scilicet deum necesse est esse tantum vnum: ita quod impossibile sit omnino plures deos esse.
Vnde ex ratiocinatione iam pertractata, concludens Philosophus in. xii. dicit. lgitur deus est vnus, aeter
nus, in fine nobilitatis. Et secundum viam illius ratiocinationis processerunt omnes rationes ad par-
tem istam adductae: sicut patet: & ideo concedendae sunt.

21
⁋ Ad primum in oppositum quod in pluribus generibus rerum multa sunt per parti
cipationem: ergo & vnum per essentiam in singulis: Dicendum quod non oportet quod omnis participatio ad i
vnum & eundem finem reducitur, qui est quodammodo forma omnium formarum, vt dictum est: & esse omnium
entium, vt dicendum est infra. Vnde non sunt diuersa genera participatorum per se distincta & inordinata Ba150v
sed omnia sunt adinuicem & ad vnum ordinata. vt dictum est. & secundum quod dicit Dio. c. iiii. de di. no-
omnia inuicem connectuntur, nec solum inuicem, sed ad vnum omnia, vt commilitones in exercitu adinuicem conne
ctuntur secundum sub & supra, & omnes simul ad ducem. vt dictum est. Et per hunc modum etiam vere mul
ta non sub aliqua forma vnitatis, sed solius ordinis contenta ad vnum necessario reducuntur in vni-
uerso, cuius vnitas est causa vnitatis vniuersi. secundum quod dicit Boethius de vnitate & vno. Quia na
turae creator vnus est: ideo rebus quas condidit hoc in commune dedit, vt vnaquaeque habeat esse vna
Ac per hoc quia ex eo ex quo res habet esse est vna: ideo motus omnium substantiarum est ad vnum.
& propter vnum: ideoque ad vnum tendunt. vnitas enim quae vnit omnia, & retinet omnia, diffusa est
in omnibus quae sunt. & ideo dicit Philosophus in. xii. Motor primus qui non mouetur est vnus
numero & ratione: tantum ergo vnum coelum est. & loquitur de coelo primo, per cuius vnitatem intelligit
vnitatem totius mundi. & Plato dicit in Timaeo. Mundus est vnus, quia iuxta vnum exemplar forma-
tus est. Sed tamen secundum genera diuersa participatorum antiqui plures deos ponebant secundum plu
ralitatem effectuum diuinorum circa creaturas, quos ad vnum reducere nesciebant. vnde ponebant deum
sapientiae, deum pacis, deum belli: & similiter diuersis creaturis diuersos deos praeesse dicebant. vt pertra
ctat Augustinus de civitate di. Per hunc enim modum imponitur Platoni ipsum posuisse ideam separatam sapientiae
iustitiae & omnium rerum naturalium, quae essent per essentiam id quod essent alia per participationem: quae deos eum po-
nere necesse erat secundum eos. Si Plato sic posuisset, errasset proculdubio. vnde potius creditur omnes
ideas in mente diuina posuisse, vt visum est supra secundum Augustinus Quicumque tamen alicuius sapientiae sic
posuerunt plures deos qui formaliter essent per essentiam bonitas non participata, similiter sapientia &c.
huiusmodi, posuerunt omnes tales deos sub vno vero deo contineri, a quo effectiue participarent vno
& ente, & caeteris omnibus perfectionibus, qui solus est vnus & ens per essentiam formaliter & a nullo es
fectiue. vt habitum est supra. Vnde ad huiusmodi participationem omnium deorum ab vno aspiciens Proclus
dicit. Omnis deus participat aliquo vno praeter vnum. De omnibus tamen talibus dicit Dio. c. x. de di.
no. quod nec ipsi nec patres eorum sciuerunt quid dicerent, separantes in diuersos, quod in vno solo ponen
dum erat.

22 ⁋ Ad secundum quod plures dii meliores sunt quam vnus: dicendum quod hoc est verum in illis qui
distincta bona habent in se, ita quod bonum vnius non insit omnino alteri. sed si esset in vno quicquid
boni posset poni in pluribus, & multo excellentiori modo quam in illis, vt est in deo nostro, hic plura bo
na non sunt magis eligenda quam vnum, vt infra videbitur de diuina perfectione: immo ipsum vnum
magis esset eligendum quam illa plura quotquot essent segregata ab isto vno.

23 ⁋ Ad tertium argumentum
Manichaeorum quod non est idem principium habituum & priuationum: dicendum quod secundum Philosophum
iiii. Metaph. & secundum Commetr inter negationem & priuationem differentia est, quia negatio est absolutio ne
gati ab esse simpliciter. vnde non habet causam omnino sicut non ens purum, vt chimaera vel tra-
gelaphus. Priuatio vero est absolutio esse alicuius a natura determinata. vnde habet subiectum de
quo dicitur: quod cum fuerit dispositum per priuationem, erit priuatio ipsa in forma affirmationis deno
minans ipsum, quia vt dicit Philoso. ii. physicae. priuatio species quodammodo est. Vnde quia priuatio est
negatio in subiecto & non tollit totaliter ens sed aliquod ipsius esse tollit, & aliquid reliquit in subiecto in
quo est. Aliter enim non esset priuatio sed negatio. & sic non ens quod est priuatio est quodammodo
ens, propter subiectum scilicet in quo fundatur priuatio. propter quod est simpliciter non ens: secundum
quid autem ens. Hinc est quod priuatio potest habere causam esse sui in subiecto, sed non oportet quod aliam
ab illa quae est causa vel nata est esse causa habitus sibi oppositi: sed vel aliam vel eandem alio & alio
modo se habentem. secundum quod dicit Philosophous. ii. phsicae. Eadem est causa contrariorum. Quae enim prae
sens per sui praesentiam est causa alicuius, per sui absentiam est causa sui contrarii: vt absentia guber
natoris est causa submersionis nauis, cuius erat praesentia salutis causa. & sic priuatio a quocunque
causetur non habet causam efficientem sed deficientem solum. secundum quod dicit Augu. xii. de civitate dei. c.
vii. Non est efficiens causa mali sed deficiens, nec voluntas mali est effectio sed defectio. & Dio.
Optimorum causa vna est, malorum multae, non quidem effectiue sed defectiue. Et hoc non in quo
cumque agente est possibile, sed solum in illo quod in sua actione a fine intento a se potest deficere, cuiusmodi
non potest esse causa prima quae est deus. Ipse enim in eo quod immediate agit, nullum defectum si-
ue malum relinquaere potest quia vt dicitur in Canti. Deute. Dei perfecta sunt opera. Cum enim vnumquodque
dicitur bonum & perfectum in ordine ad finem: secundum quod dicitur. iii. Meta. Bonum per se & per suam
essentiam est finis & complementum: & in rebus quae non mouentur erga perfectionem, in eis non
est aliquod bonum: & vt dicitur secundo eiusdem, nihil incipit agere actionem nisi intendendo fi
nem: Malum igitur aut defectus non contingit in opere alicuius agentis, nisi quia deficit a fine: vt
producat rem sub tali dispositione in qua non est nata ordinari in finem intentum ab agente. Deus
autem in nullo opere suo quod agit immediate a fine intento deficere potest, & hoc vel a fine vniuersali Ba151r
speciei, vel a fine particulari indiuidui quod operatur. & sic in nullo opere suo potest incidere defectus aut
malum. Vnde si vellet creare hominem caecum: & crearet: sicut & potest: etsi ille deficeret a fine
vniuersali suae speciei ad quem naturaliter ordinatur per vsum visus: non tamen deficeret a fine par-
ticulari ad quem sit tale indiuiduum: qui potest esse glorificatio dei aut manifestatio potentiae eius:
in quem pro loco & tempore perfectius posset ordinari homo caecus quam videns: & sic opus hoc inquam
tum a deo fieret esset omnino perfectum: & in nullo defectiuum simpliciter: licet esset opus simpliciter defectiuum: si ta
le fieret a natura: quae non posset intendere in eo alium finem quam finem speciei a quo deficit: respectu cuius hoc indiui
duum quod est opus dei, licet sit defectiuum: hoc est ei esse defectiuum secundum quid: quod tamen sim
pliciter est perfectum inquantum est opus dei ad finem perfectiorem ordinatum quam sit finis suae spe
ciei: quem finem perfectiorem nisi deus in illo suo opere intenderet, simpliciter esset defectiuum. Sed
hoc impossibile est ponere circa deum, quod tale opus faceret: & talem finem non intenderet: tunc enim
non ageret ipsum nisi aut intendendo finem speciei a quo deficit: & sic incideret malum siue defectus in
opere dei: aut nullum finem intendendo omnino: & vtrumque est impossibile omnino. Primum est im
possibile: quod scilicet intendat finem consequiin suo opere quem non consequitur: quia vt dicitur in Psal. Oia quae
cumque voluit dominus se. in cae. & in ter. & aliter impotens esset. Secundum similiter est impossibile
quia actio sine intentione finis non est per rationem & dispositionem prouidentiae, sine qua impos
sibile est deum operari in creaturis. Ponere ergo sic operari deum aliquem effectum est implicare con-
tradictoria, dem. scilicet non esse deum. Operans enim ex nihilo deus est: operans autem sine ratione & proui-
dentia deus non est. Nec etiam potest poni quod malum & defectus fiat in rebus ab aliqua causa quae
sit causa prima mali & solius mali. secundum quod dicebant Manichaei: & quidam antiqui non ponentes materiam
ex qua fierent contraria: & tamen ponebant fieri contraria & ea transmutari adinuicem: vt ex bo
no malum & ex habitu priuationem fieri. Qui cum ponebant transmutationem contrariorum fieri
ex principiis contrariis agentibus sine subiecto, necesse habebant ponere principium priuationis &
mali in esse, principium aliud & contrarium omnino principio boni & habitus. Sed ponendo materiam
subiectam contrariis: non est necesse ponere hoc, vt dicit Philosophus contra eos in. xii. metaphysi.
Quia in causis agentibus secundariis sub causa prima quod agere natum est id quod est habitus, natum
est etiam agere id quod est priuationis. deficiendo enim in actione circa subiectum potest esse cau-
sa mali & priuationis. Et hoc non potest contingere aut vix in illis quae proximae sunt primo: in quibus
nunquam cadit error siue defectus: aut raro & modicus: quas Philosophus dicit esse in mundo sicut fi
lios in domo: sed in causis remotis quas dicit esse sicut seruos in domo quid filii & serui ambo sub deo
sunt in mundo: sicut in domo subiecti sub vno domino. secundum quod dicit Greg. in homilia. Condi
tor rerum regit quos condidit: & sic in hoc mundo possidet quasi subiectos dominus in domo. Vn
de de cam mali & defectus in mundo Philosophus quaerit in xii. meta. Si omnia vt praedictum est, sunt ordinata inter
se & respectu vnius, vnde ergo accidit error & malum. Et respondet dicens, quod sicut liberi domus
raro comprehenduntur facere quicquam inordinati: sed omnes actiones eorum aut plures sunt ordina
tae: seruorum autem actiones fiunt quandocumque vt frequenter inordinate agant: & haec est natura
vtriusque eorum: Similiter est in vniuerso. Errabant ergo Manichaei: sicut praedicti quos Philosophus
redarguit. errabant enim credendo priuationes per se existere & causari: & habere causas positiuas
sicut & habitus habent. secundum enim Augustinus contra ipsos Manichaeos, sine omni defectione ex parte
agentis: sed ex sola natura rei defectibilis in ipsa cadere potest defectus & priuatio. secundum quod di
cit contra epistolam fundamenti. Discite naturas quas fecit deus & condidit excellentiae gradibus
ordinatas a summis vsque ad infimas omnes bonas: sed alias aliis esse potiores: factasque esse de nihilo
vt esset quod non erat & inquantum esset, bonum: inquantum autem deficeret, se non a deo genitum:
sed ab ipso de nihilo factum ostenderet: & hoc ita quod si tollatur quicquid boni est omnino deficit res
& nulla natura manet quae posset dici mala. Quia si maneat aliquid quod possit dici quia est: & malum est:
hoc non contingit nisi quia id quod est bonum est: & quod mali est in illo bono consistit. Vnde
dicit in eodem. Malo adempto manet natura purgatior. Bono autem subtracto non manet vl
la natura. Hoc ibi facit natura quod bonum est: quod autem malum, non natura: sed con-
tra naturam est. quod non videbant Manichaei. Vnde errabant quaerendo vnde esset malum: non
prius quaerendo quid est malum. Prius enim (vt dicit Augustinus quaerendum est quid sit malum: dein
de vnde sit: vt inuento quod non sit natura aliqua, non quaeratur ei efficiens causa: sed deficiens solum.
Vnde & Auicen. in auctoritate assumpta in argumento dicit quod intentio non essendi est ex causa quae
est priuatio causae essendi, non quae est priuatio simpliciter in se subsistens. Quod quia non dixerunt Ma
nichaei: sed ponentes malum esse naturam aliquam in se subsistentem, cum quaerebant vnde esset
non potuerunt eis nisi vana occurrere: & ideo errabant ponendo plura principia contraria boni & Ba151v
mali separata: & plures deos vnum bonum, alium malum: errore consimili quo praecedentes po-
nebant plures deos bonos.

24 ⁋ Ad quartum quod si non esset nisi vnus deus bonus, ipse non permitteret
malum in suo vniuerso: dicendum quod aliquid est destructiuum alterius actione naturalis contrarieta
tis, vel voluntariae dispositionis. Primo modo calidum destruit frigidum. Secundo modo causans cali-
dum destruit frigidum. Primo ergo modo bonum non destruit malum nisi quod habet malum sibi formaliter con
trarium, a quo destrui natum est. Hoc modo summum bonum nullius mali est destructiuum: quia malum
non cadit in ipso: nec contrariatur ei formaliter, sed solum particularibus bonis: inquantum deficiunt a
perfecta bonitate primi. Hoc enim modo deo solum opponitur negatio esse, quod non est malum priuatiue dictum
secundum quod dicit Augustinus de natura boni. Ei qui vere est, non potest esse contrarium nisi quod non est. & de ve
ra relii. Bonum quod vitiari non potest deus est: caetera omnia vitiari possunt, quia per se nihil sunt. Nec tamen quid
cumque illorum vitiatur sed infima solum. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam funda. Quamuis sit malum cor
ruptio, & non sit a conditore naturarum: tamen illo gubernante omnia quae fecit, sic ordinata est vt non no
ceat nisi naturis infimis. & hoc (secundum quod dicit de natura boni) vt cedant infirmiora firmioribus
inualidiora fortioribus, impotentia potentioribus: atque ita coelestibus terrena concordent tanquam praecellen
tibus subdita. Sed quaerunt Manichaei, num faceret deus naturas corruptibiles: & respondet Augustinus
Inquantum (inquit) naturae sunt deus fecit, inquantum corruptibiles, non fecit. Cum enim dico natu
ra corruptibilis, non vnum sed duo dico. Item cum dico fecit ex nihilo, non vnum sed duo aduer
timus. Redde ergo singula singulis: vt audis naturam, ad deum pertinet: vt audis corruptibilem:
ad nihilum. Naturam ergo fecit bonum: inquantum hoc fecit, bonum fecit: quamquam incorruptibile bonum me
lius est, & nisi fecisset corruptibilia, non essent omnia. Eecit ergo singula & corruptibilia & incor
ruptibilia, vt essent omnia. Hinc dicit in Ench. Ab ipsa summa trinitate caetera omnia sunt, nec sum-
me bona nec aequaliter: sed tamen bona singula. simul vero vniuersa valde bona, quia ex omnibus con
sistit vniuersitatis admirabilis pulchritudo. Sed diceres: non permitteret illa corrumpi, nec malum omnino
in bono fieri, quod fecit. Hoc reuera facere posset, & malum omne voluntarie destruere: sed non vult, quia
ordinem suum talem rebus permittere ad decorem & ordinem vniuersi est. aliter enim non permitteret
ea. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam funda. Cur (inquis) quod naturae dedit deus tollit corruptioes
& respondet dicens. Non tollit nisi vbi permittit deus: ibi autem permittit vbi iustissimum & ordina-
tissimum iudicat pro rerum gradibus & meritis animarum. Primum quo ad corruptionem poenalem. Se-
cundum quo ad corruptionem vitiosam. Et quomodo hoc, statim declarat in simili dicens. Nam species vo-
cis emissa praeterit: & silentio comprimitur: & tamen sermo noster ex praetereuntium verborum decessione
ac successione peragitur, & moderatissimis filentiorum interuallis decenter suauiterque distingui-
tur. lta sese habet etiam temporalium infinita pulchritudo, vt rerum transitu peragatur, & distinguatur
morte nascentium: cuius pulchritudinis ordinem & modos si posset capere sensus noster atque me-
moria, ita nobis placeret, vt defectus quibus distinguitur, nec corruptiones vocare auderemus. Et
de natura boni. Eit autem decedentibus & succedentibus rebus temporalibus quaedam in suo genere pul
chritudo, vt nec ipsa quae moriuntur vel quae esse definunt, turpent aut turbent modum, speciem
aut ordinem vniuersae creaturae: sicut sermo bene compositus vtique pulcher est, quamuis in eo syllabae atque
omnes soni tanquam nascendo & moriendo transcurrant. Hinc dicit in Ench. Id quod malum dicitur, bene
ordinatum & in loco suo positum eminentius commendat bona, vt magis placeant & laudabiliora sint
dum comparantur malis. Neque enim deus omnipotens cum summe bonus sit, vllo modo sineret mali
aliquid esse in operibus suis, nisi vsqueadeo esset omnipotens & bonus, vt & bene faceret etiam de malo.

25
⁋ Ad quintum quod est ponere summe bonum, ergo & eius contrarium summe malum: dicendum secundum
iam dicta quod summe bonum non habet malum aliquod contrarium, sed illud solum habet contrarium
sibi bonum particulare sub ipso. Quod. autem assumitur, si simpliciter ad simpliciter &c. Dicendum quod
illa regula intelligitur in illis quae sunt per se, vt si album disgregat, & magis magis, & maxime maxi-
me: non autem in eis quae sunt per accidens: vt si album est musicum: magis album est magis musi-
cum, & maxime maxime. Nunc autem malum non contrariatur bono per se quia bonum: sed quia
ex non ente productum, vt dictum est prius. & ideo malum habet esse in bono, & non nisi in bono. se
cundum quod dicit in Enchc. Nullum est quod dicitur malum nisi vllum bonum sit. quapropter in his contra-
riis quae bona & mala vocantur, illa dialecticorum regula deficit quae dicit nulli rei simul inesse, simul
non inesse. Haec enim duo contraria ita sunt simul, vt si bonum non esset in quo esset malum, pror-
sus nec malum esse potuisset: quia non modo vbi consisteret, sed vnde etiam oriretur non haberet. Ex
bonis ergo mala orta sunt, & nisi in aliquibus bonis non sunt.

26 ⁋ Ad primam auctoritatem, Qui facit pec-
catum ex diabolo est: dicendum quod verum est non quo ad naturam, sed quo ad malum peccati in
natura, & hoc non efficiendo, vt volunt Manichaei: aliter enim non haberent suum intentum: sed suaden- Ba152r
do, & ipsum diabolum in suo peccato imitando, quod non arguit diabolum in natura sua esse aliquod
malum, sed solum in suo vitio & actu vitioso.

27 ⁋ Per idem patet ad secundam. plantatio enim pecca
ti ex diabolo est, vt dictum est, non natura peccantis, & non ex natura diaboli procedens: sed ex
eius vitio.

28 ⁋ Similiter per idem patet ad tertiam. per hoc enim diabolus excaecat quod peccatum suadet.

29
⁋ Per idem patet ad quartam. dicitur enim diabolus princeps huius seculi: qui totus in maligno po
situs est: non ratione naturae: secundum quod Manichaei omnia corporalia posuerunt esse a deo malo: sed
ratione malignitatis eius: quia est causa eius: secundum modum tamen iam dictum.