Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1846

Sources:

Ba: Badius1520a

B147r

1
CIrca primum arguitur quod deus non sit vnus Primo sic. nullus defectus vel priua
ltio conuenit deo: quia est ens summe in actu. Vnum dicit ens sub priuatione. secun
dum Philosophum. A. &. io. metaphysicae. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quod maxime dicit ra
ltionem finitatis & limitationis, minime convenit infinito, Deus autem infinitus est, vt infra paa
tebit. vnum autem dicit finitationem & limitationem. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, primum ac-
cidentis quod est de essentia eius, accidens est. vnitas est principium numeri quam est
species quantitatis & de eius essentia. ergo est accidens. in deo nullum cadit acci
dens. ergo nec vnitas, non est ergo vnus.

4 ⁋ Quarto sic. cui non conuenit diuisum: neque aliquod di-
uidentium. ens quod praedicatur de. x. praedicamentis diuiditur in vnum & multum. secundum Phi
losophum. xi. metaphysicae. illud autem ens non conuenit deo, vt habitum est supra: & amplius in
fra videbitur. ergo neque vnum, cum sit diuisiuum eius.

5 ⁋ In contrarium est Dionysiu. cum dicit vl. ca. In
de di. no. Nihil est existentium non participans vno. sed quod in entibus participatum est dignitati, cuiusmodi
est vnitas, vt iam dicetur, est in deo per essentiam, vt videbitur infra. ergo deus est vnum, & essentia
liter vnus.

6
⁋ In hac quaestione sicut & in qualibet alia: oportet primo scire quid dicitur pro no
men. Cum igitur supra visum est quid dicitur hoc nomine deus, restat hic primo videre quid dici-
tur hoc nomine vnus. Sciendum ergo quod secundum Philosophum & Commen. x. metaphysicae, idem
est modus consecutionis entis & vnius ad praedicamenta, & aequaliter diuiduntur praedicamenta
secundum ea. Sicut enim dicimus quod ens diuiditur per substantiam qualitatem quantitatem: & sic
de aliis: sic & vnum. & hoc ideo: quia vt dicit. 4. eiusdem: non significat vnum re aliud ab ente. ser
mo enim dicentis homo vnus aut homo ens, non diuersa significat. & ideo sicut supra dictum est
de ente, quod significat de re essentiam eius & naturam, non dispositionem aliquam realem aliam additam
essentiae rei: sicut est dispositio in albo & nigro: similiter est de vno quod est conuertibile cum ente
quod scilicet significat de re essentiam eius & naturam non dispositionem aliquam realem aliam additam essen-
tiae rei: ita quod substantia cuiuslibet rei est vna per se essentialiter: non per rem additam ipsi, vt omni-
no sit eadem ratio realis rei: & vnius rei: sicut hominis & vnius hominis, vt dicitur in Elench. Vnde
& Auiciecen, qui dicit in ii. Metaphysicae. quod vnum significat alid ab ente: quia non recipitur in certificatio
ne quiditatis alicuius: et ideo vnitas est intentio quae est accns: dicit ibidem quod vnitas est esse quod non diui
ditur sic quod esse est de essentia vnitatis: non subiectum ei. Ex quo plane patet quod Auicen. posuit cum Philosophous quod
vnum non significat re aliud ab ente: & ita quod non significat accidens additum enti: sicut est dispo
sitio in albo & nigro, vt imposuit ei Auer. sed quod significat aliam intentionem additam intentioni Ba147v
entis: quam secundum modum suum loquendi appellat accidens, vocando accns rei omne quod conuenit rei
extra certitudinem quiditatis & intentionis eius. Et si hoc contingit in creaturis: consimiliter & in deo
multo fortius contigit: quod scilicet essentia sua ex se: essentialiter est vna sicut est ens, vt semper eodem ordine cur-
rant esse rei essentiale: & vnitas quae cum ipso conuertitur. & sic omnino eadem via concedendum
est quod deus sit vnus qua conceditur quod sit ens. dicit enim Boethius super Porphysicam quod omne quod est, ideo est quia
vnum est. & de consol. Omne quod est tandiu manet atque consistit quandiu vnitatem retinet: & ne-
cesse est interire atque dissolui cum vnum esse desierit. & de vnitate & vno. Tandiu est quicquod est, quandiu
vnitas est. Cum autem defierit esse vnum, desinit esse id quod est.

7 ⁋ Postquam ergo concessum est su-
pra deum esse, secundum eundem modum concedendum est ipsum esse vnum. vnde ex declara-
tione qua supra declaratum est deum esse, patet declaratio quom ponendum est deum esse vnum. Vt tamen
sciamus diuersitatem inter quaestionem de ente & de vno circa deum, sciendum quod licet idem significant
vnum & ens: quia essentiam rei non dispositiones aliquas additas essentiae: ipsam tamen vt dicit Com
men. super. 4. metaphysicae, significant secundum diuersos modos: ita quod modus significationis entis a quo
imponitur ad significandum rei essentiam, simplicior est quam modus significationis vnius: quia ens in
ponitur ab actu essendi absoluto & positiuo. vnum autem in significato suo includit significatum
entis cum determinatione: non dico addente super ens rem aliquam aliam ab illa quae significatur
nomine entis: sed solum addit vnum in suo significato super significatum entis, modum significandi.
Aliter enim esse vnum nullo modo deo conueniret: quia in ipso super suum esse non cadit determi-
natio neque compositio, vt infra patebit. Et ille modus significandi quem addit non est positiuus: sed
priuatiuus solum non priuando aliquid positiue dictum: aliter enim adhuc deo nullo modo conue-
niret esse vnum: quia esse eius omni defectum & priuatione caret: sed modus ille significandi quem
addit vnum super ens, est modus priuatiuus priuando solum aliquid negatiue dictum: cuius pri-
uatio verissime deo conuenit: & sic vnum significat ens carens priuatione illa quae significatur rea
liter nomine multitudinis, licet modo positiuo. Adeo autem quia est purissimus & perfectissimus actus
vt infra patebit, verissime omnis ratio defectus & priuationis remouetur: vt ideo verissime poterit
dici vnus sicut & ens.

8 ⁋ Ad cuius intellectum & ad dissolutionem primi argumenti sciendum, quod
secundum Philosophum. viii. metaphysicae, nullus potest imponere nomen nisi qui nouit rem. Et
ideo secundum modum quo res cognoscimus nomina eis imponimus. Nunc autem aliquando con
tingit quod nobis in multis notius est id quid secundum veritatem priuatio est, quam habitus sibi contra-
rius. In compositis enim ex materia & forma vnio partium secundum rei veritatem habitus qui-
dam est a forma rei partes continente: & significatur nomine vnius. Diuisio autem eorum secundum
rei veritatem est priuatio illius habitus: & significatur nomine multitudinis. Vnde multum est
ens in se aliquo modo diuisum. Vnum vero est ens in se indiuisum. & ideo dicit Boethius de vni-
tate & vno. Cum forma materiae vnitur, necessario ex coniunctione vtriusque aliquid vnum constitui
tur. in qua constitutione illud non permanet nisi quandiu vnitas formam cum materia tenet. ergo de
structio rei non erit aliud quam separatio formae a materia, quae est vnitioni contraria. & propter hoc ni
hil eorum quae sunt: appetit esse multa. Quia tamen notior est nobis rerum diuisio & separatio se
cundum partes, quam earum vnitio: secundum quod nobis notius est compositum quam simplex: prout dicir
Philosophus in principio physi. Sunt autem nobis primum manifesta & certa mixta & composi-
ta proprie. vbi dicit Commentator. Causata sunt cognita apud nos. causae autem sunt notiores
apud naturam: quia natura facit composita ex causis. Nunc autem ita est quod notiora nobis po-
tius vt habitus comprehendimus quam minus nota. Propter quod frequenter id quod minus positi-
uum est: sed magis defectiuam rem dicit: significamus nomine habitus: & econuerso quod rem magis
positiuam dicit: significamus nomine priuationis, vt patet in diuisione substantiae per corpoream
& incorpoream: licet enim incorporeum magis ens positiuum sit quam corporeum: quia tamen no-
tius nobis est corporale quam incorporeum spirituale, hoc nomine habitus concipimus & exprimi-
mus, illud econtra nomine priuationis. Et secundum eundem modum nomen separationis signifi-
camus positiue hoc nomine quod est diuisio. Nomen autem vnitionis significamus priuatiue hoc no
mine indiuisio: licet ex parte rei sit econuerso: quod significatum reale diuisionis sit priuatiuum: & si-
gnificatum reale indiuisionis sit positiuum. Diuisio enim siue multitudo nobis magis nota est &
sensibilis quam indiuisio seu vnitas, vt dicit Philosophus in 4. meta. Quod verum est secundum primum conceptum imaginati
uum. secundum autem verum conceptum intellectiuum est econverso. secundum quod dicit Auicen. x meta. suae. Videtur quod multitu
do notior sit secundum nostram imaginationem quam vnitas: & videtur quod vnitas sit de iis quae
prius formamus. Prius enim imaginamur multitudinem: sed prius intelligimus vnitatem. Vnde quia Ba148r
vnum imponitur ad significandum indiuisionem: & multum imponitur ad significandum diuisionem: &
diuisio est priuatio secundum rem: indiuisio vero negatio diuisionis non est nisi negatio priuatio-
nis: & ita vera positio: vnum igitur secundum rem significat positionem. secundum modum autem
positionis significat negationem. Multum vero econuerso, secundum rem significat priuationem. secundum ve
ro modum nois, positione. Significat enim vnum positionem modo negationis: quia significat negationem ne
gationis. multum vero significat negationem positionis modo: quia significat affirmationem negatio-
nis. Hinc euenit quod multitudo definitur per vnitatem: & vnitas per multitudinem. secundum quod dicit Auicen.
in iii. metaphysicae suae. Vnum est principium multitudinis: & multitudo est illud quod numeratur
per vnum. vnitas enim in intellectu discernitur & concipitur vt habitus, cuius priuatio est multitudo. Apstd
autem imaginatiuam quae est principium intellectus contingit econverso. Et ideo dicit Auicen. ibidem
Facimus cognosci multitudinem per vnitatem cognitione intelligibili. & hic accipimus vnitatem for
matam in seipsa & a principiis imaginationis. Facimus autem eam cognosci per multitudinem inueniendo in hoc in
tentionem imaginatiuam ad hoc vt inducat nos ad hoc quod tunc poterat nobis esse per se notum,
sed non formabatur praesens in intellectu. Et ad istam intentionem vnius inquantum respicit informatio-
nem apud imaginatiuam, sit impositio vnius. iuxta quod ipsum definit Philosophus cum dicit. iii. me
taphy. Vnum est diuisibile aliquod ens per se solitarium. & in x. Essentia vnius est vt non diuidatur
& Commetor dicit super. iiii. Hoc nomen vnum significat negationem: & est priuatio diuisibilitatis.

9
⁋ Ad primum igitur patet per iam dicta: licet enim secundum modum nominis
vnum significat priuationem: quia tamen illa non est nisi negationis, secundum rem nominis significat vera
positionem: propter quod bene convenit deo. De eo autem quod dicit priuationem habitus vel alicuius positiui
intelligitur quod nulla priuatio cadit in deo.

10 ⁋ Ad secundum quod vnum dicit rationem finitationis & limitatio-
nis: Dicendum quod sicut duplex est infinitum: vnum multitudine vel extensione: alterum essentia & vige
re: Sic duplex est finitatio & limitatio. vna quae opponitur infinito & illimitato multitudine vel ex
tensione. altera quae opponitur infinito & illimitato essentia & vigore. Finitatio & limitatio secundo mo
do minime conveniunt deo: quia ipse est infinitus essentia & vigore, vt infra patebit. Finitatio autem
& limitatio primo modo maxime deo conueniunt: quia infinitas & illimitatio sunt ei oppositae secun
dum partium multiplicationem: quae maxime deo repugnat. In hoc enim diuina natura est summe
finita & limitata quod est summe vna, summe simplex: & idipsum sine omni diuersitate. secundum quod
dixit Dauid in Psal. Tu autem idem ipse es. Econtra infinitas numerorum per appositionem: & ma-
gnitudinis siue per appositionem siue per diuisionem, summe illimitata & infinita est propter summam
partium multitudinem & diuersitatem & carentiam vnitatis atque simplicitatis. Vnum autem finitationem
& limitationem non dicit nisi oppositam tali infinitati & illimitationi per appositionem vel diuisionem
partium: non illi quae est per essentiam & vigorem: immo causat illam: quia omnis virtus vnita plus
est infinita quam separata, vt dicitur in libro de causis: & causatur ab vnitate simplicitatis: & ita a caren
tia diuersitatis: quae causat dictam infinitatem & illimitationem, quae deo non conuenit. secundum
quod dicit Boethius de trinitate. In deo nulla est diuersitas. Non est autem pluralitas fine diuersitate: quare
nec numerus est in deo: sed vnitas tantum.

11 ⁋ Ad tertium quod vnitas accidens est: & simul ad quartum
quod vnum est diuisiuum entis quod commune est ad decem praedicamenta: Dicendum quod triplex est vnum
quoddam quod conuertitur cum ente: non solum cum illo quod est analogum ad decem praedicamentas
sed etiam cum illo quod est analogum creatori & creaturae: & tali vnitate quaelibet res est vna, sicut
& ens per suam substantiam non per aliquid additum ei. Si enim res esset vna per aliquid additum ei
tum illud additum quod facit aliud esse vnum, oportet quod sit in se vnum: & ita per aliquid aliud addi
tum ei: si non sit vnum per suam substantiam: & ita erit abire in infinitum: aut standum in aliquo quid est vnum
per suam essentiam: & eadem ratione standum est in primo. sicut arguit Commen. super. 4. meta-
physi. Aliud vero est vnum quod est principium numeri quantitatis discretae. tali vnitate quaeli-
bet res in qua est vnitas est vna per aliquid aliud additum substantiae suae, quod est accidens ei. Per
quod (vt dicit Commen. super. 4. metaphysiy.) fuit Auicen. deceptus. credens enim quod tale esset vnum
quod convertitur cum ente, dixit quod vnum illud dicit dispositionem additam essentiae rei: sicut dispoen est in al
bo & nigro. Econuerso autem Pythagorici credentes quod vnum principium numeri esset tale vnum quale
est illud quod conuertitur cum ente, dixerunt quod vnum principium numeri non significat nisi substantiam rei: & quia
numerus componitur ex vnitatibus, crediderunt quod numeri sunt substantiae rerum: & quod princi
pia numeri essent principia rerum. Tertium vero est vnum quod diuidit ens contra multum: & est pars
illius vnius quod convertitur cum ente. Vnde & multum diuisum contra hoc vnum, etiam est pars
vnius quod convertitur cum ente. Est enim vnum eo modo quo est ens. Non enim est inconveniens quod il Ba148v
lud quod est indiuisum vno modo atque vnum, sit diuisum atque multum alio modo: sicut totum inte
grum quod est vnum & indiuisum secundum formam totius, est multum & diuisum secundum par-
tes. multum enim nullo modo esset ens nisi aliquo modo esset vnum, vt dicit Auicen. iii. meta. suae.
& hoc modo omnis numerus est vnum secundum aliquam speciem numeri: & multum secundum partes, &
quod amplius omne compositum ex partibus. Propter quod dicit Dionysius. vlt. de di. no. quod non est multitu
do nisi participans vno. Vnde & solummodo illud est vere vnum in quo nullus est numerus, nul-
lumque aliud praeterquam id quod est, vt dicit Boethius de triniitate. & hoc solum deus est, vt infra dicetur.

12 ⁋ Ad
tertium ergo dicendum, quod vnum quod convertitur cum ente non est tale quaele est illud quod est principium numeri: li-
cet hoc credidit Auicen. secundum quod imponit ei Auer. & ideo licet deus non sit vnus vnitate illa quae est principium
numeri, quae est quantitas discreta: bene tamen potest esse vnum vnitate quae convertitur cum ente, vt dictum est.

13 ⁋ Ad quartum
vero dicendum: quod vnum diuidens ens contra multum: si intelligamus ens diuisum solum illud quod consequi-
tur praedicamenta, illud non convenit deo: sed vnum quod convenit deo est aliud vnum, quod scilicet analogatur
cum ente generaliori: quod scilicet est commune analogum creatori: & illi enti quod consequitur. x. praedicamenta.
Si autem intelligamus illud ens generalius dictum diuidi per vnum & multum, illud vnum diui
sum contra multum soli deo convenit: cum nulla sit creatura quae non sit multa ex aliqua compositio
ne in ipsa, vt infra exponendum est. Et est ista vnitas deo essentialis: sicut sua entitas. Sed est intelli-
gendum quod ista vnitas potest considerari vt attribuitur deo ratione suae essentiae, vt est simpliciter
essentia ratione sui esse: & hoc modo de ipsa est sermo in ista quaestione. Vel potest considerari vt at-
tribuitur deo ratione actus subsistendi in suppositis: & sic de ipsa est sermo in duabus quaestionibus
sequentibus. lsta enim quaestio de eius vnitate terminatur ex eius entitate. Secunda vero sequens & similiter ter-
tia terminabitur ex eius subsistentia in suppositis. Quaestio vero de eius vnitate exclusione omnis mul
titudinis, terminabitur loquendo de eius simplicitate inferius.