Quaestio 11

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e184

Sources:

Ba: Badius1520a

B20v

1
CIrca. xi. arguitur quod notitia praecedens scientiae inuestigationem non sit innata,
sed acquisita. Primo sic. Scire eo quod rei est innatum, nec vnquam fuit, nec esse po
terit: quia inest ei a natura, & inseparabiliter: sed mens humana ab initio est
sine omni notitia: vt probant tria argumenta ad secundam partem quaestio-
nis praecedentis. ergo si aliqua notitia praecedat scientiam acquisitam per inue-
stigationem, illa non potest esse innata.

2 ⁋ Secundo sic. Principia secundum Phi
losophum
non cognoscimus, nisi inquantum terminos cognoscimus. Cognitio terminorum non inest nobis a
natura: sed per species rerum acceptas a sensu eam acquirimus. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. quod habetur via ex
perientiae non habetur a natura: sed ab acquisitione: quia experientia opus rationis est: non naturae, prin
cipia prima: quae supponit addiscens, per hunc modum habentur secundum Philosophum primo Metaph. &. ii. Poster.
ergo &c.

4 ⁋ Ad oppositum sic. Dis homo natura scire desiderat. i. Metaphy. Desiderium autem non est nisi
ex aliqua notitia. secundum Augustinus x. de Tri. Nec potest esse desiderium naturale: nisi ex aliqua notitia na-
turali ante inuestigationem. ergo. &c. Ba21r

5
⁋ Dicendum ad haec secundum quod triplex est scire. scilicet in potentia: in habitu: & in actu:
de quo dictum est in quaestione proxima. Triplex inest homini notitia. In potentia: in habitu: & in actu. No
titia in potentia, est notitia qua homo innatus est scire & nosse: quae est in naturali iudicatorio existen
te in anima, quae est in potentia: vt fiat omnia in cognoscendo: sicut sunt in materia potentiae quibus est in
potentia: vt fiat omnia in essendo: & praecedit omnem habitum & omnem actum notitiae naturaliter in
anima praeexistens: sicut potentiae in materia praecedunt omnem formam: & actum formae naturaliter in
materia: & inclinat animam tamquam naturalis potentia & vis in ipsa, vt naturalitur tendat ad apprehendendum verum.
Sicut illa inclinant materiam vt naturaliter se extendat ad suscipiendum in se formas rerum. Quare cum
illud quod est solum in potentia, simpliciter est non ens: vt quod est in potentia homo non est homo: propter il-
lam notitiam quae est in potentia pura: non debet homo dici habere notitiam aliquam aut scientiam: sed
magis: neque scientiam habere: neque notitiam: neque scire aliquid aut nosse. omnino sicut materia pro-
pter potentiam quam habet ad formas, non dicitur habere formam aliquam: neque esse vllo modo formata. Sed
quantum est in se, omnino dicitur esse informis. Vnde per hoc quod concessum est supra: quod scientia in poten-
tia innata est honmini a natura: similiter & scire, non intendimus ponere quod aliquid habitus scientiae vel
notitiae insit a natura in anima. sicut nec aliquod formae vel actus eius ponimus esse a natura in materia: per hoc
quod ponimus ipsam a natura esse in potentia ad omnes formas: & tenet se illa potentia in anima plus ex parte animae quam ali
cuius habitus: sicut & potentia materiae plus se tenet ex parte materiae, & potius est aliquid ipsius ma-
teriae quam ipsius formae. Quomodo autem hoc sit intelligendum alias videbitur. Haec igitur notitia in poten
tia sola nobis innata est. appellando ergo acquisitum omne suprueniens ei quod innatum est: omnis notitia
in habitu & omnis notitia in actu acquisita est.

6 ⁋ Sed aliquid quod non est innatum sed superueniens & acqui
situm: dupliciter potest acquiri. Vno modo naturaliter. Alio modo rationaliter. Primo modo acqui-
rit homo notitiam primorum principiorum tam in speculatiuis quam in actiuis. Sicut enim oculus de se nullam ha
bet speciem visibilium innatam: quia secundum philosophum receptiuum colorum est non color: neque ali-
quem actum videndi antequam species recipiat: quia videre pati quoddam est a visibili. Sed nullo impedimen
to existente, neque ex parte sensus: neque ex parte medii: neque obiecti: statim cum offertur visibile speciem suam
naturaliter facit in visum: & facit oculum actu videre. lta quod hoc contingente oculus non potest non
recipere speciem: & necessarium est ipsum videre visibile: & exinde naturaliter defertur species vsque ad
imaginatiuam & informat eam. Sic humanus intellectus de se nullam habet speciem intelligibilium inna-
tam: neque aliquem intelligendi vel sciendi habitum aut actum: sed secundum philosophum solum est omnia intel-
ligibilia in potentia: & non est aliquod eorum actu antequam intelligit: & non intelligit nisi specie recepta:
quia est virtus passiua. sed nullo impedimento existente: neque ex parte intellectus: neque ex parte imagi
natiuae: statim naturaliter ad imaginatiuam virtute intellectus agentis generatur species intelli-
gibilis in intellectu possibili naturaliter: & maxime in prima receptione quam nulla cognitio praece-
dit & tunc facit statim species recepta intellectum intelligere: & primos conceptus formare: qui statim natu
ralit veritate sua mouet potentiam cognoscitiuam: & illa statim naturaliter per naturale iudicatorium exi
stens in ea: statim in ipsis conceptibus cognoscit veritatem principiorum: & concipit initium habitus prim
cipiorum: quorum habitu concepto quantuncumque imperfecto habilis est mens ex illo intelligere primorum
principiorum veritatem. Hoc ergo modo habitus principiorum superuenientes sunt dicto iudicatorio prin
cipio sciendi innato: & non sunt innati, sed naturaliter acquisiti, per potentias naturales animae ra-
tionalis: sicut oculus naturaliter acquirit species colorum in se: & per illas naturaliter videt. Tali au
tem notitia principiorum supposita ex acquisitione tali, homo via inuestigationis rationalis: totaliter
per potentiam naturalem rationis vt est ratio, discurrendo acquirit sibi ex notitia illorum principio-
rum notitiam conclusionum: & per hoc etiam habitum eorum: quo de facili potest se homo cum vult converte-
re super eas intelligendas: quia habitus dicitur scientia: & dicitur proprie habitus acquisitus: quia per rationis inue-
stigationem & industriam aduenit. Habitus autem principiorum similiter acquisitus est: sed naturali
ter vt dictum est. Et ideo non proprie acquisitus dicitur. Quia ergo addiscens proprie dictus est: qui scien-
tiam rei acquirit per inuestigationem: sic autem non acquirit nisi scientiam conclusionis determinatam: &
in particulari, praesupponendo solum notitiam principiorum: & notitiam conclusionis confusam & in generali:

7
⁋ Dicendum ad quaestionem quod notitia praecedens scientiam acquisitam per inuesti
gationem: quantum ad notitiam in potentia principii scientialis: est notitia naturalis innata: nul-
lo modo acquisita: & qualis sit illa dictum est: quia in potentia pura, quia. scilicet innati sumus scire. vt
dicitur in secundo Ethicorum Quantum vero ad notitiam principiorum: & similiter conclusionis modo confuso & in
generali non est innata vllo modo, sed naturaliter acquisita: & ita non proprie acquisita: quia natura-
liter adueniens vt dictum est: non quaesita nec inuestigata: sicut est quaesita & inuestigata a discen- Ba21v
te scientia conclusionis.

8
⁋ Per haec patent obiecta. Primum enim quod mens humana ab initio est sine omni no
titia, bene verum est de notitia in habitu, vel in actu, quae proprie notitia dicitur. De notitia autem
in potentia quae non est proprie notitia, non est verum. Illa enim vt dictum est, inest animae a natura.
Vnde quantum ad habitus omnes scientiales: anima est sicut tabula rasa: tamen sicut complanata & apta
nata omnia haec recipere quae in ea describi possunt: & etiam apta de eis receptis iudicare. Vnde quantum
ad omnia ista recipienda quae praecedunt notitiam inquisitiuam, simile est de sensu & intellectu: nisi
quo ad hoc quod sensus nullam veritatem habet comprehendere circa sensibilia, quod facit intellectus cir-
ca intelligibilia. vt dictum est supra. Quia nec etiam aliquis habitus in ipso sensu generatur ex sensibi
lium comprehensione: sicut generatur aliquis habitus in intellectu: ex comprehensione intelligibilium.

9
⁋ Ad secundum patet similiter: quoniam non est in nobis aliqua notitia praecedens notitiam principio
rum: neque secundum actum: neque secundum habitum. Sed ipsa naturaliter est acquisita: & eam solum
praecedit notitia potentialis innata, vt dictum est.

10 ⁋ Per idem patet tertium: quia eodem modo procedit.

11
⁋ Quod arguitur in oppositum, quod homo naturaliter scire desiderat: ergo naturaliter
nouit aliquid: Dicendum quod verum est. secundum modum tamen desiderii: quia desiderium sciendi naturale
pure ex notitia potentiali prouenit: qua homo in potentia natus est scire: & hoc est a natura ante omnem
receptionem notitiae. Desiderium autem naturale non pure: quod est quodam modo rationale: & ex ali-
qua notitia actuali habita imperfecte & in generali: qua desideratur partim naturaliter: partim ra-
tionaliter sciri in particulari & perfecte: vt patet ex determinatis.