Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1826

Sources:

Ba: Badius1520a

B146r

1
CIrca nonum arguitur quod homo cognoscit & discernit quod quid est de deo: quod est ra
tio ei ad cognoscendum quod quid est in creatura, primo sic. Propter quod vnumquodque
tale & illud magis. Si ergo propter illud quod quid est dei cognoscitur & discernitur quod quid es
creaturae, multo magis cognoscitur & discernitur quod quid est creatoris.

2 ⁋ Ad idem sunt
omnes rationes inductae supra articulo. i. q. iii. ad probandum quod homo videt & discer-
nit lucem aeternam, in qua videt & discernit alia.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam si illud quod
est causa cognoscendi alterum cognoscitur discretiue, cognosci posset sine cogni
tione illius: quia cognitio causae non dependet a cognitione effectus: sicut neque esse suum ab esse
illius. auferendo autem omnino creaturae cognitionem, non contingit hominem habere de deo
aliam cognitionem quid sit: quia omnis nostra cognitio naturalis in sensus reducenda est, vt dictum
est supra. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc secundum determinata: quod id quo alterum cognoscitur,
aut se habet vt ratio cognoscendi tantum: aut cum hoc vt obiectum cognitionis: & quod illud quod est
ratio cognoscendi vt ratio tantum: non vt obiectum simul: nullo modo cognoscitur in eo quod aliud co-
gnoscitur per ipsum. & hoc modo deus vt lux est & veritas prima & ratio cognoscendi alia, in eo quod
per ipsum alia cognoscuntur & discernuntur, ipse nec cognoscitur nec discernitur. Sed de cognoscendo
quod quid est de deo, inquantum tantum est ratio cognoscendi quod quod est creaturae non est hic sermo: sed
supra articulo. i. q. iii. Immo hic solummodo sermo est de cognoscendo quod quid est de deo: inquantum
est ratio cognoscendi quod quid est creaturae, in eo quod est primum cognitum. De quo sciendum secun-
dum praedeterminata: quod id quod quid est primo cognitum de deo, potest esse primo cognitum vel in spe
ciali in natura diuina determinata, vel in generali in aliquo eius attributo. Primo modo cognoscen
do quod quid est de creatura per hoc quod quid est de deo, non solum cognoscit homo quid est deus,
sed etiam distincta cognitione id cognoscit: ad modum quo cum cognoscitur imago Herculis, in ipso Her
cule videndo ipsum, distincte & perfecte cognoscitur & videtur ipse Hercules. sed talis cognitio eius
quod quid est de deo, non est propria viae: sed patriae, vt dictum est supra. Secundo modo cognoscere quid
quid est de creatura per cognitionem eius quod quid est de deo, in eius scilicet generali attributo, contigit
dupliciter intelligere: secundum quod de re qualibet particulari duplex potest esse cognitio. Vna communis genera
lis vel specialis: alia vero particularis: secundum quod in ea est natura vniversalis, generalis, vel specialis, & parti
cularis. Generali enim cognitione cognoscimus de Callia quod sit animal, speciali quod sit homo: particulari
quod sit Callias. Primo modo per generalem cognitionem quam habemus de re in forma generis, puta animalis
vel per specialem in forma speciei, puta hominis, cognoscimus de quolibet particulari tanquam per medi
um primo cognitum & conmunem rationem cognoscendi, de quolibet quod nobis occurrit, an sit animal vel
homo: non prius ipso cognito in esse suo particulari. Per hanc notitiam generalem vel specialem
cognoscimus omnia quae nobis historice de partibus hominis narrantur & credenda proponun-
tur. secundum quod dicit Augustius viii. de trinita. cap. v. Habemus quasi regulariter infixam naturae
humanae notitiam: secundum quam quicquid tale aspicimus: statim hominem esse cognoscimus vel ho
minis formam. Secundum hanc notitiam cognitio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem
factum. Nam & ipsius facies dominicae carnis innumerabilium cognitionum diuersitate variatur & fin-
gitur: quae tamen vna erat quaecumque erat: neque in fide nfa quam de domino nio lesu Christo habemus, illud salubre est
quod sibi animus fingit longe fortasse aliter quam res habet: sed illud quid secundum speciem de homine co
gitamus. Necesse enim est cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus credimus, fin-
gat sibi animus aliquod in lineamentis formisque corporum: sicut occurrit cogitanti: quod aut verum non sit
aut etiam si verum est (quod rarissime potest accidere) non hoc tamen fide teneamus quicquam prodest:
sed aliud aliquid quod per hoc insinuatur: & secundum species & genera rerum vel natura insita: vel
experientia collecta, de factis huiusmodi cogitamus ne fides nostra ficta sit. Neque enim nouimus faciem
virginis Mariae: in quibus membrorum lineamentis fuit Lazarus: nequeBethaniam: neque sepulcrum: ne
quod omnino scimus quicunque ista non vidimus: an ita sint vt ea cogitamus: immo probabilius aesti
mamus ita non esse. nanque cum alicuius species eadem occurrit oculis nostris quae occurrebat ani
mo, cum eam prius quam videremus cogitabamus, non paruo miraculo mouemur: ita raro & pene nun
quam accidit. est tamen possibile. secundum quod exponit Commen. super. iii. de anima. & tamen ea firmis
sime credimus: quia secundum speciem generalemve notitiam quae certa nobis est cogitamus. Sed
hoc modo aliquid in generali attributo cognitum de deo non potest esse ratio cognoscendi aliquod: quia ipse non
est forma creaturarum: neque generalis: neque specialis: neque etiam alicuius in seipso: quia in ipso non est sumere rationem Ba146v
vniuersalis & particularis, vt infra determinabitur. Vnde quod supra determinauimus, quia de deo pos
sumus cognoscere quid sit notitia generali: non sumitur ibi notitia generalis sicut hic: vt modo cognosca
mus quid sit deus quasi in forma vniuersali: & videndo nudam essentiam cognoscamus quid sit
in forma particulari: prius cognoscendo quid sit deus quam quid sit iste deus: sicut prius cognosci-
mus quid sit homo quam quid sit iste homo: eo modo quo indiuiduum est quid sub specie. Sed sumitur
ibi generalis notitia pro notitia in aliquo eius attributo quod communitate analogiae est communi-
ter conveniens ipsi & creaturae, respectu cuius dicitur specialis illa notitia, quae est in nuda eius essentia:
in qua omne attributum eius est idipsum: licet modo nostro intelligendi generalius intelligimus ratio
nem attributi quam intelligenda est nuda essentia: & alia ratione concipimus attributum quam concipienda
est essentia: & alia ratione vnum attributum quam aliud, vt declarabitur inferius loquendo de attri-
butis. Si igitur isto secundo modo cognitionis vniversalis generalis vel specialis de deo in aliquo eius attribu-
to tanquam in primo cognito intelligatur quod quid est deus, ratio cognitionis de alio, in cognoscendo scilicet ei
naturam propriam & particularem: hoc modo concessimus in quaestione praecedenti quod cognitio eius quod quid
est de deo, est ratio cognoscendi quod quod est in omni creatura: ex hoc videlicet quod quid est deus primum
conceptum est in generalibus & primis conceptibus entis: qui quidem primi conceptus generalium atque vni
uersalium intentionum entis sunt primo cognita: & per hoc ratio cognoscendi omnes alios conceptus sub
ente in quacumque re, esse enim est primo cognitum & conceptum in quolibet ente: & est ratio concipiendi
quamlibet aliam intentionem rei sub esse, vt dicitur in Commen. primae propositionis de causis. Quare
per hunc etiam modum vt dictum est cognitio eius quod quid est de deo in eius generalibus attributis est pri
mum obiectum conceptum ab intellectu nostro: etiam ante maxime vniversales conceptus alicuius intentionis in
creaturis, vt dictum est in quaest. ante praecedentem: & est prima ratio cognoscendi quod quod est in qualibet crea
tura, vt dictum est in quaest. proxima praecedenti. Vnde non restat dubium quantum pertinet ad istam quaestionem:
nisi an in eo quod quid est dei, est ratio cognoscendi quod quod est in creatura: & primo cognitum ita sit primo cognitum,
quod distincte cognoscatur & discernatur ab eo quod per ipsum cognitum est in creatura. Vbi notandum quod aliud est aliquid co
gnoscere. Aliud vero in cognoscendo ipsum ab alio discernere. Cognitio enim est quilibet simplex conceptus rei per
intellectum: etsi intellectus rem conceptam non aduertat: sicut ille qui alibi mente intentus est, con
cipit oculo corporali per speciem receptam in oculo coram se transeuntem: quem postea interro-
gatus negat se vidisse: quia non aduertit ipsum. Cognitio autem discretiua est cum animaduersio
ne notitia, qua scilicet cognitum vnum discernit ab alio.

5 ⁋ Dicendum igitur ad quaestionem. quod
est primum cognitum a nobis de deo, quod est ratio cognoscendi quod quid est in creaturis: non est ni
si quod quid est deus in suis generalibus attributis modo generalissimo: & hoc quo ad primum & se
cundum eius gradum, vt quod sit bonum pulchrum aut aliquid huiusmodi simpliciter: sub tail scilicet mo
do concipiendi quodlibet istorum, sub quo communiter potest conuenire creaturae & creatori: non
sub aliquo modo conuenienti deo specialiter: & non creaturis: vt quod est bonum vel pulchrum sub-
sistens: & hoc modo generalissimo in tertio eius gradu: vel quod sit bonum praeeminentissimum: & hoc
modo cognoscendi deum generalius: vel quod sit bonum quod est ipsa bonitas, ita quod pura rei entitas: &
hoc modo cognoscendi deum generaliter: & sic de aliis attributis nobilitatis primis in quibus cogno
scitur quid est deus. Isto autem modo cognoscendi de deo quod quid est: & ex hoc quod quid est in creaturis
dicendum quod etsi deus isto modo cognoscendi cognoscatur & intelligatur vt primum cognitum
& ratio cognoscendi aliud, non tamen cognitione ista quod quid est de deo, distiguitur ab eo quod quid
est creaturae: quia sub nulla ratione determinante aut appropriante attributum illud deo, concipi-
tur: immo si hoc modo concipitur sub ratione entis, non distinguitur esse eius ab esse creaturae. Si sub
ratione boni, non distinguitur secundum intellectum bonum quod est in deo ab eo quod est bonum in creatura: sed i
tellectus ambo concipit quasi vnum: eo quod proprie sunt existentia, vt dictum est supra. Vnde ista cogni
tio eius quod quid est de deo non habetur per inuestigationem & discursum rationis: sed naturaliter
& simplici conceptu: sicut & concipiuntur prima principia complexa & incomplexa, inter quae conceptus
dei sub ratione entis aut boni simpliciter alicuius huiusmodi intentionis generalis est: aut primoprimus
quem non discernit propter eius simplicitatem ab intentionibus huiusmodi convenientibus creaturis: a qui-
bus concipitur quod in eis convenit creatori: sicut etiam intelligendo entia particularia in quibus primo
conceptu homo intelligit intentionem entis simpliciter & vniuersalis ad omne ens creatum, non dis
cernit illam propter eius simplicitatem ab aliis intentionibus communibus & particularibus: quamuis
non sit tantae simplicitatis, vt est intellectus entis simpliciter communis de deo & creaturis: & maxi-
me vt est intentio entis quae soli deo conuenit.

6
⁋ Ad primum quod arguitur in oppositum, propter quod vnumquodque tale & illud magis, dicendum Ba147r
quod illud dictum intelligitur in cognoscendis: quando illud propter quod aliud, est per se absolutum obiectum actus cognoscendi
vt cum cognoscimus conclusiones propter principia, magis cognoscimus principia: quia sunt per se &
absolute obiectum cognitionis. Similiter si diligo nutricem propter filium, magis diligo filium: quia est
obiectum absolutum dilectionis. Vbi autem illud propter quod aliud non est absolutum obiectum actus: non opor
tet: vt si videmus colorem propter lucem: non oportet tamen quod magis videmus lucem: quia non vi
detur distincta a colore: & in eo quod propter ipsum videtur, color magis se habet vt ratio viden
di quam vt obiectum. & similiter est in proposito, vt patet ex dictis.

7 ⁋ Argumenta superius inducta non
habent locum nisi de illo quod ratio est cognoscendi tantum, secundum determinationem habitam in il-
la quaestione, vbi argumenta illa soluta sunt.