Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1815

Sources:

Ba: Badius1520a

B145r

1 Ba145r
CIrca octauum arguitur, quod cognitio eius quod quid est de deo, non sit ratio cogno
scendi quod quid est in aliis. Primo sic. illud quod est ratio informandi aciem intel
ligentiae ad actum intelligendi, est ratio cognoscendi, quia secundum Augustinus, xv.
de triniitate. cap. x. formata cognitio ab ea re quam scimus verbum est, in quo scilicet consistit in
tellectualis cognitio. ratio informandi aciem intelligentiae ad actum intelligen-
di creaturas est species vniuersalis ab ipsis recepta. secundum Augustinus xi. de trinitate
cap. iii. Detracta specie corporis quae corporaliter sentitur, remanet in memoria simi
litudo eius, qua rursus voluntas conuertit aciem mentis, vt inde formetur intrinsecus, sicut ex corpore ob
iecto sensibili extrinsecus formabatur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illud quo quis sibi conscius est & in-
telligit quid bonum & quid malum: est ratio cognoscendi illud. hoc est lex naturalis, vt dicit Glos.
super illud Roma. ii. Cum gentes quae legem non habent. lex autem naturalis non est aliqua dei co
gnitio: sed magis ipsarum rerum de quibus homo iudicat per illam legem. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium
est, quoniam illasola cognitio certa est: qua res cognoscitur in ratione suae veritatis, non in ratione suae
imaginis. vt enim dicit Hu. super. x. ca. angelicae Hierar. si imago videtur veritas non videtur. ima-
go enim veritas non est. sed quicquid per intellectum accipitur a creaturis cognoscendis solum est
imago creaturae, vt species vniuersalis intelligibilis abstracta ab ipsa. secundum quod dicit Boethius su-
per Commen. Porphy. Vniuersale est essentialis similitudo suppositorum. illud autem solum creatu
rarum veritas est, quod intellectus concipit per cognitionem in deo. dicit enim Augustinus. ii. de lib. arb. praesto
esse incommutabilem veritatem omnia quae vera sunt continentem omnibus communiter vera cer-
nentibus. ergo &c.

4
⁋ Hic distinguendum primo ex parte cogniti de deo, secundo ex parte rationis
cognoscendi in deo. Quantum ad primum sciendum secundum quod habitum est supra articulo i. e. in
quaestione secunda: quod alia est cognitio qua apprehenditur de re id quod est verum in ea: & alia
qua apprehenditur veritas eius: & quod perfecta notitia rei non consistit solum in cognoscendo id quod ve
rum est in re: sed cum hoc in sciendo veritatem eius. Vnde primus intellectus de re quo intelligitur
id quod est in intellectu vero, omnium potest esse aut plurium indifferenter, quia sequitur imaginem
veram & sensum verum de re quam multi ascendere non possunt. Intellectus vero secundus sapientium
solum: quia sequitur iudicium de concepto ex imaginatione & sensu transcendens imaginationem & sensum. Et
in hoc perficitur cognitio intellectiua: ad quam duo requiruntur. Quorum primum est verbum intel-
lectus quo informatur concipiendo quid quid est de re. Secundum vero est iudicium de tali conceptu
sine quo intellectus purus non est: sed semper phantasticus manet. Et est primus intellectus simplici-
um: & ideo semper verorum est, secundum Philosophum. Intellige non concipiendo veritatem rei: sed
id quod verum est in re. Veritatem enim solum concipit intellectus secundus, qui in compositione & diuisio
ne consistit. vnde & verus & falsus potest esse secundum Philosophum. In quo & plures deluduntur
credentes percipere veritatem qui tamen eam non percipiunt verisimilitudine phantasmatum de-
cepti. secundum quod dicit Augustinus de vera religione. Amplectamur nostra phantasmata quae redeun-
tibus nobis ad intelligendum veritatem in itinere nobis occurrunt: & nos transire non sinunt, quae
tamen quantum est ex se non nisi verum ex imaginatione & sensu ostendunt. vnde non solum intellectus
simplicium apprehensionum semper verus: quin etiam semper verus est & ipse sensus in apprehendendo & nunciando:
ita quod omnis falsitas in iudicio & collatione vel intellectus vel imaginationis oriatur. secundum quod dicit Augustinus iii. de
Acaca. Credo sensus non accusari vniversalque imagines falsas ferentes patiuntur: vel quod falsa in somnis videmus. Quic
quod possunt videre oculi verum vident: noli plus assentire quam vt ita tibi persuadeas apparere: & nulla dece
ptio est. Quantum vero ex parte rationis cognoscendi in deo: Sciendum quod id quod quid est: in deo sicut duplici
ter potest cognosci ab homine, vno modo distincte & in particulari in essentia & natura eius nu-
da: alio modo indistincte & in vniuersali in aliquo eius generali attributo, vt dictum est supra: Sic
quod quid est in deo, dupliciter potest esse ratio cognoscendi quod quid est in creatura. Vno modo vt ipsa
natura & essentia diuina in propria ratione sit ratio cognoscendi quod quid est in creatura. Alio mo-
do vt ipsa sit ratio cognoscendi quod quid est in creatura sub ratione alicuius generalis attributi eius.

5
⁋ Dicendum igitur ad quaestionem: quod loquendo de cognitione eius quod quod est in creatura, apprehendendo id quod res est
non apprehendendo veritatem eius, semper cognitionis eius quod quod est in creaturis, est ratio cognoscendi id quod quid est h
in deo: non sub ratione essentiae & naturae in esse particulari: sed sub ratione eius attributi in esse vniversalis ad modum quo
id quod est primum in vnoquoque genere semper est ratio eorum quae sunt post: vt dictum est in quaestine raedenti quod id quod quid est de deo
sub eius generali attributo, est id quod homo primo cognoscit ex creaturis, vt non solum sit ratio cognoscendi secun-
dum quod prima veritas est tantum ratio cognoscendi quamlibet aliam veritatem, vt dictum est supra in ti. i. quid ii. Ba145v
Sed vt sit etiam obiectum cognitum. secundum quod dicetur in quaestione sequenti. Et hoc eueniet ex natura
ipsarum rerum cognoscibilium. Sicut enim ens determinatum per materiam aut per suppositum singu
lare & determinatum, id quod est non habet esse nisi per formam quae in eo determinatur, quae de natu-
ra essentiae suae in se non dicit aliquid determinatum: & ideo neque habet cognosci esse tale ens nisi ex cogni
tione ipsius formae in se ratione naturae & essentiae suae in esse suo indeterminato: vnumquodque enim si-
cut se habet ad esse, & ad cognitionem: Nemo enim potest cognoscere de hoc bono aut pulchro in na
tura & essentia sua quale ens aut quid sit, nisi cognoscendo bonum et ens simpliciter: Sic non ha-
bet esse hoc ens aut hoc bonum nisi per ens simpliciter aut bonum simpliciter. & sicut est de hoc bono
& hoc ente respectu boni & entis simpliciter & absolute dicti: sic est de bono & ente participato re
spectu boni & entis non participati. Sicut enim hoc bonum & hoc ens non potest esse neque cognosci nisi
per ens aut bonum simpliciter dictum: sic & ipsum bonum & pulchrum simpliciter consideratum vt non
determinatum per materiam aut per suppositum, si non sit essentialiter sed participatione bonum, & ita
determinatum per materiam aut suppositum, non habet esse neque cognosci nisi per ipsum bonum sim-
pliciter non participatum: vt sicut bonum participatum non habet esse nisi per bonum non participatum
sic nec potest cognosci esse tale nisi cognito ipso quod est simpliciter & per se bonum nec determi
natum nec participatum. secundum quod dicit Augustius viii. de triniitate. Bonum hoc, bonum illud. quid
plura & plura: vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis: nec alio bono bonum: sed omnis bonibo
num. Neque enim in omnibus bonis diceremus aliud alio melius cum vere iudicaremus, nisi esset nobis
impressa notio ipsa boni, secundum quam probaremus aliquid & aliud alio praeponeremus. & infra. Vbi noui
mus quid sit iustus etiam cum iusti nondum sumus. & infra. An illud quod videt, veritas interior est prae
sens animo quam valet intueri: quasi dicat: immo. Et sic est de cognitione boni & iusti, quod non cogno-
scimus bonum aut iustum nisi in ratione primi boni & iusti: sicut est de amore boni: quod sicut non ama
mus aliquod bonum nisi in ratione primi boni: sic nec cognoscimus verum nisi in ratione primi ve
ri. De amore enim omnis boni in ratione primi boni dicit ibidem. Cur alium diligimus quem iustum
credimus, & non diligimus ipsam formam, vbi videmus quid sit iustus, vt & nos iusti esse posse-
mus: & infra. An vero & nisi istam diligeremus nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligi-
mus: sed dum iusti non sumus minus eam diligimus quam vt iusti esse valeamus. Loquendo autem de co
gnitione eius quod quid est in creatura apprehendendo veritatem eius, sciendum iuxta id quid determina-
tum est supra in quaestione. ii. articuli primi, quod veritas rei non potest cognosci nisi cognoscendo con-
formitatem eius ad suum exemplar: & quod duplex est exemplar ad quod habet cognosci: vnum acceptum
a re, quod est species vniuersalis in mente: alterum causans res, quod est ars idealis existens in mente diui
na. De cognitione autem eius quod quid est creaturae cognitione veritatis determinatum est su-
pra, quomodo sine illustratione exemplaris veritatis primae nulla veritas aut simpliciter aut saltem
syncera potest cognosci. Per iam dicta patet ad argumenta.

6
⁋ Ad primum quod ex specie detracta a corpore manet menoria, vnde formatur acies
mentis ad intelligendum verum: Dicendum quod verum est in cognoscendo id quod verum est de re: non
autem intelligendo veritatem rei vel simpliciter vel syncerae & iudicio certo: quod solum sit in ra
tione primae veritatis, vt dictum est. In cognoscendo etiam vel id quod verum est, vel ipsam veritatem quo
cunque modo non contingit aliquid intelligere in creaturis nisi intelligendo id quod deus est in pri-
mis conceptibus generalibus, vt dictum est.

7 ⁋ Ad secundum quod in lege naturali intelligit homo quid
bonum & quid malum: Dicendum similiter quod hoc non facit intelligendo synceram veritatem: aut
etiam forte veritatem qualemcunque nisi in lumine primae veritatis tanquam in eo quod est ratio intel-
ligendi tantum: non autem obiectum intellectum vt supra determinatum est: aut intelligendo quocun
quod modo veritatem, aut id quod verum est, nisi in ratione primae veritatis tanquam in eo quod est obiectum pri
mo cognitum, vt patebit in quaestione sequenti: quod in hoc est ratio cognoscendi alia, non tanquam in eo quod est
ratio cognoscendi tantum: quia quolibet intellecto intelligitur id quod deus est in primis conceptibus re
rum, vt dictum est.

8 ⁋ Ad argumentum in oppositum: bene probat intentum nostrum secundum
determinationem Augustinus quod nullum verum aut alicuius rei veritas potest cognosci aliter quam in pri
ma veritate: & hoc vel in nudo exemplari diuinae essentiae, vt in eo quod est ratio cognoscendi verita-
tem tantum: non autem obiectum cognitum: vel in aliquo eius generali attributo, vt in eo quod est primum obiectum cognitum
& per hoc ratio cognoscendi omne aliud quod intelligibiliter cognoscitur. Et ex his duobus conflatur de
terminatio Augustinus quod omne quod intelligitur, in prima veritate intelligitur. Aliquando enim lo-
quitur secundum vnum modum, vt in viii. de trinitate. Vide bonum hoc & bonum illud &c. Saepius autem Ba146r
loquitur secundum alium modum: nec habet perfecte intentionem Augustinus qui intelligit eum secun-
dum alium modum solummodo locutum fuisse.