Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1804

Sources:

Ba: Badius1520a

B143v

1
Irca septimum arguitur, quod quid est deus non sit primum quod homo cognoscit ex crea
aturis. Primo sic. In omni cognitioue per medium prius oportet cognosci medium
quam postremum, quia omnis cognitio est ex priori & notiori, quid est deus ex creaturis
cognoscitur vt per medium. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Quid est deus non cognoscitur ex
creaturis, nisi notitia eliquata ex phantasmate & sensu: quo primo haurimus spe
scies sensibiles, a quibus abstrahuntur species intelligibiles, quibus intellectus no
ster cognoscit rerum quiditates sed per speciem talem non cognoscitur primo nisi for
ma materialis: quia ipsa non est per se ratio. nisi formae materialis. Si ergo ex creaturis cognoscit quid est
deus, cum quiditas eius non sit nisi forma immaterialis, omnino non potest illam cognoscere primo sed secundario.

3
⁋ In contrarium est, quoniam. illud est primo cognitum quo caetera habent iudicari si debeant ab intellectu
cognoscici, quod patet in principio & principiato, quid deus est, est huiusmodi, non enim potest iudicare intellectus
de aliquo quod sit bonum aut iustum, & de caeteris conditionibus nobilitatis quae communiter conveniunt
deo & creaturae, nisi cognoscendo quia bonum simpliciter & iustum, quid per se, & non per aliud cogno
scitur esse tale: vt vult Augustinus iiii. de trinitate. de vera relig. de solil. & vbicumque loquitur de hac materia
Tale autem bonum & iustum, non est nisi bonum & iustum quod est ipse deus: vt vult ibidem. ergo &c. Ba144r

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod cognitio dei ex creaturis duplex est quaedam naturalis: quae dam
rationalis. Prima est cognitio dei cum primis intentionibus entis concepta statim & naturaliter. Secunda ve
ro est cognitio via ratiocinatiuae deductionis animaduersa. Loquendo de cognitione ista secundo modo, quid
est deus, non est primum quod homo cognoscit ex creaturis: sed vltimum potius. Immo prius cogno
scitur quid est ipsius creaturae: & per illud quid est deus, via eminentiae & remotionis. Abstrahendo
enim ab hoc bono singulari, & etiam a bono simpliciter vniuersali & participato a creaturis, ipsum
bonum simpliciter quod non est bonum participatum: sed subsistens bonum: prius oportet intelligere bonum singulare
a quo primo fit abstractio boni vniversalis, & deide etiam ipsum bonum vniversale participatum: a quo vlterius bonum sepa
ratum non participatum per eminentiam & remotionem abstrahitur: quam illud quod ab illo abstrahitur. Et sic prius opor-
tet intelligere (vt dictum est) bonum creaturae quam bonum creatoris intelligatur vt subsistens bonum &
simpliciter: qui est tertius gradus intelligendi deum in modo generalissimo intelligendi quid est su-
pra determinato, quare & multo magis oportet intelligere dicto modo bonum creaturae prius quam
bonum creatoris: vt sub ampliori eminentia & abstractione. scilicet intelligendo ipsum vt optimum & sum-
mun bonum, quid pertinet ad modum intelligendi quid est deus modo generaliori, & adhuc multo magis
prius quam intelligatur vt tale vt optimum, quod non est aliud quam idipsum bonum, immo pura bonitas
quae est ipsa simplex entitas: quod pertinet ad modum intelligendi quid est deus in generali & simpliciter
Loquendo autem de primo modo supra iam dicto intelligendi deum quid est scilicet naturaliter in primis in-
tentionibus entis, quae sunt ens, verum, vnum, bonum naturaliter intellectis, quod pertinet ad modum intelli
gendi deum quid sit modo generalissimo in primo & secundo gradu eius: Dicendum quod quid est deus est
primum conprehensibile per intellectum. cuius ratio est, quod huiusmodi est natura niae cognitionis a sensu acceptae, quod
semper ab indeterminato incipiat, sicut & ipse sensus per naturam semper sensibilia sub esse indetermina-
to prius concipit, quam sub esse detiminato: licet quandoque simul duratione concipiat indetminatum simul cum determina
to, quod patet quando distiguuntur cognitio determinata & indeterminata. Sicut enim sensus de veniente alo
go prius cognoscit quod sit corpus quam quod sit animal, & prius quod sit animal quam quod sit homo, & prius quod sit homo quam quod
sit sortes: Sic & intellectus semper intelligit de quocunque prius natura, etsi non semper prius tpore, quod sit
ens, quam quod sit hocens: & quod bonum quam quod hoc bonum: & quod ens quam quod sit substantia, & sic de caeteris gra-
dibus intelligendi, semper prius intelligendo vniuersalia confusa magis, particularibus & determina-
tis. & sic vniuersaliter quanto intelligibile magis est indeterminatum, tanto naturaliter prius ipsum intel
lectus noster intelligit. Nunc autem indeterminatio duplex est. Quaedam priuatiue dicta. Quaedam ne
gatiue dicta. Cum enim dicitur hoc bonum, aut illud bonum, intelligitur vt summe determinatum, & per
materiam & per suppositum. Indeterminatio priuatiua est illa quae intelligitur bonum vt vniuersale, vnum in
multis & de multis, vt huius & illius bonum, licet non vt hoc vel illud bonum, quid natum est determi-
nari per hoc & illud bonum, quia est participatum bonum. Indeterminatio vero negatiua est illa qua in
telligitur bonum simpliciter vt subsistens bonum, non vt hoc vel illud: neque vt huius vel illius, quia est non
participatum bonum, non natum determinari, & est indeterminatio huius boni maior quam illius. Ergo cum
semper intellectus noster naturaliter prius concipit indeterminatum quam determinatum, siue distinctu a de
terminato, siue indistinctum ab eodem: intellectus noster intelligendo bonum quodcunque in ipso na-
turaliter, prius cointelligit bonum negatione indeterminatum. & hoc est bonum quod deus est. & sicut
de bono ita & de omnibus aliis de deo intellectis ex creaturis. Absolute ergo dicendum quod in generalis
simo modo intelligendi quid est deus, quo ad primum & secundum eius gradum, quid est deus est primum ob
iectum quod ab humano intellectu ex creaturis habet intelligi: vt nihil possit cognosci in creaturis
& ex creaturis, quia verum, bonum, pulchrum, iustum, ens, vnum, aut aliquid huiusmodi determinatum
existens per materiam, aut per suppositum, nisi naturaliter prius, licet quandoque simul duratione, cognito
eo quod est simpliciter & indeterminatum verum, bonum, pulchrum, ens, vnum & huiusmodi. vt scilicet in ipso deo sit
principium & finis nostrae cognitionis: principium quo ad eius cognitionem generalissimam: finis quo ad eius
nudam visionem particularem: vt sic sit principium & finis omnium rerum in esse cognitiuo, sicut est prin
cipium & finis earum in esse naturae. & sicut nihil aliud potest perfecte cognosci nisi ipso prius perfe-
cte cognito, sic nec aliquid potest cognosci quantuncumque imperfecte, nisi ipso prius saltem in generalissimo
gradu cognito: vt homo, aut album, aut quodcumque aliud. Nihil enim talium cognoscitur in creatura aut in
telligitur vt tale, nisi prius cognoscendo & intelligendo ipsum sub intentione entis & vnius, & caeterarum pri-
marum intentionum: vt quod sit ens aut vnum, quae necessario prima impressione saltem prioritate naturae conci
piuntur de quolibet, antequam concipiatur aliquid eorum quia album, aut quia homo Concipiendo autem ens, necessario con
cipitur primum, & simpliciter ens: vt dictum est. Sicut enim concipiendo hoc bonum necessario concipitur bonum
simpliciter, & in illo bonum quod dei est, vel ipse deus est, vt dictum est per Augustinus supra: Sic concipiendo hoc quod est homo veral
album, concipio ens simpliciter, & in illo primum ens quod deus est. Simpliciter ergo dicendum secundum detuminationem Augustinus Ba144v
quod in omni cognitione qua cognoscitur aliquid secundum veritatem in creatura, cognoscitur aliquid quid dei est, quid scili
cet est quod in eo & ipse deus, vt entitas, veritas, bonitas, vel aliquod huiusmodi, & hoc modo generalissimo.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod quid est dei cognoscitur ex creaturis: ergo creaturae
prius, Dicendum quod aliquid cognosci ex alio contingit dupliciter: formaliter & materialiter. Eorma
liter quando illud ex quo cognoscitur aliud, est per suam notitiam formalis ratio cognoscendi aliud. Quemad
modum in demonstratiuis conclusiones cognoscuntur ex principiis, & omne quod cognoscitur per aliud tanquam
per illud quo acquirit sibi per discursum notitiam alterius. Hoc modo ex creaturis non cognoscitur
per intellectum quid est deus. cognitione dico generalissima. immo magis econverso, quicquid verita
tis de creaturis per intellectum concipitur, formaliter concipitur ex ratione cognitionis primae veritatis, sicut
non cognoscitur bonitas in creaturis nisi ex ratione primae bonitatis: cuius cognitio est naturaliter
menti impressa: vt dictum est supra secundum Augustinus Cognitione vero generali & generaliori & in
tertio gradu cognitionis generalissimae bene cognoscitur isto modo cognoscendi quid est deus ex
creaturis via deductionis scilicet excellentia & remotione: vt prius dictum est. Materialiter vero co-
gnoscitur aliquid ex alio quando illud ex quo cognoscitur aliud non est per suam notitiam formalis ratio co-
gnoscendi aliud: sed quia ab illo extrahitur quo alterum cognoscatur. Quemadmodum enim a sensibili abstra-
hitur species intelligibilis quae cognoscit intellectus intelligibile, hoc modo quicquid de deo cognoscimus, & de
quocumque alio cognitione naturali, ex creaturis cognoscimus. Species enim prima intelligibilis ex phamn
tasmate abstrahitur, qua per intellectum concipiuntur primo primi conceptus intelligibiles,
entis scilicet & vnius, veri & boni, & aliarum generalium intentionum vt generales sunt: non distinguendo
in eis id quod creatoris ab eo quod est creaturae, sicut a substantia abstrahitur ens simpliciter commu
ne analogum ad substantiam & accidens non discernendo sub eo id quod est substantiae ab eo quod est acci
dentis. Sicut etiam in vniuocis abstrahitur natura communis: vt natura animalis ab asino, non discernem
do sub illa quod est asini ab eo quod est equi. Per species igitur sensibilium conceptis illis primis generali-
bus intentionibus, statim cum iudicium debet fieri rationis de veritate concepti determinando sub il-
lo quod est creaturae ab eo quod est creatoris, antequam hoc potest fieri, vt scilicet de particulari percipiat quod sit
bonum hoc, hoc non potest percipere nisi prius percipiendo rationem boni simpliciter: de qua non iudicat: sed per
ipsum iudicat, & cognoscit de quocumque alio quod sit bonum hoc, licet illalnon discernit, sicut oculus
corporis videns colorem in luce, primo videt lucem, & per illam iudicat de colore: licet non discernat de luce
sicut de colore, propter subtilem eius immutationem. Et sic in omnibus conceptibus, in quibus aliquod iudicatur esse verun-
bonum aut huiusmodi, & vniuersaliter in quibus aliquid percipitur vt verum, bonum, pulchrum-
aut huiusmodi, prima ratione concipiuntur conceptus primi entis veri boni, in quibus vt dictum
est cognitione generalissima cognoscitur quid est deus.

6 ⁋ Ad secundum quod per speciem abstractam
a phantasmatibus non intelligitur primo nisi quiditas rei materialis, dicendum quod species intelligibilis
rei, puta asini in intellectu possibili, non solum est ratio concipiendi conceptus quiditatis illius
rei determinatae qua differt ab alia re: sed omnium conceptuum communium vsque ad primum con-
ceptum communissimum entis vt ens est, qui etiam implicite continetur in quolibet conceptu de-
terminato. Si ergo abstrahatur conceptus aliquis generalis vt entis veri vel boni, qui indifferen-
ter vt dictum est communis est ad id quod est creatoris, & ad id quid est creaturae, patet quod in illo non
oportet primo intelligi quod creaturae est, immo quod dei est. In conceptu enim vniuersalis puta entis
simpliciter, non intelligitur quod creaturae est, nisi intelligendo ens in alio, ad modum quo vniuersale
intelligitur vt vnum in multis. Non autem potest intelligi ens in alio, nisi naturaliter intelligatur prius
ens absolute abstractum simpliciter, vt nec hoc, nec illud, nec huius, nec illius, qui est intellectus
entis subsistentis in puro esse, quod non est nisi dei, quid si aduertat homo & concipiat vt in se subsi-
stens, deum distincte intelligit. In omnibus ergo generalibus intentionibus rerum cum aliquam
illarum intelligis simpliciter: vt ens verum bonum, primo deum intelligis, etsi non aduertis: &
quantum steteris in illo simplici intellectu tantum stas in intellectu dei. Si autem modo aliquo quid
simpliciter conceptum est determines, statim in intellectu creaturae cadis. secundum quod dicit Augus
viii: de trinitate. Quoniam deus veritas est, cum audis veritas, noli quaerere quid veritas. Statim enim
se opponent caligines imaginationum, & nebula phantasmatum, & perturbabunt serenitatem, quae
primo ictu diluxit tibi cum dicerem veritas. Ecce in ipso primo ictu qua velut coruscatione per
stringeris, cum dicitur veritas, mane si potes, si autem non potes, relaberis in ista solita & terre-
na. Sed nec hoc impedit omnino dei intellectum, quia in omni conceptu entis quantumcunque
determinato includitur primus conceptus entis simpliciter, & in illo conceptus primi entis
saltem quo ad duos primos gradus intelligendi ipsum modo generalissimo: vt iam dictum est.