Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1793

Sources:

Ba: Badius1520a

B141r

1
CIrca sextum arguitur quod non contigit sciri ex creaturis quid est de: deo. Primo sic.
Non fit cognitio nisi per conuenientiam & proportionem cogniti ad id quod
cognoscitur, quod quid est in deo, non habet conuenientiam ad aliquid quod est in
creaturis, quia. in infinitum plus differunt quam conueniunt. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. Illud quo caetera habent cognosci, per se, non per alia habet cognosci, sed econ
uerso per ipsum: quia ipsum est in cognitione primi. id quod deus est, est huius-
emodi. Veritate enim quae deus est, cognoscitur omne verum, & bonitate qua bo-
nus est omne bonum. Neque enim vt dicit Augustinus iiii. de trinitate. In omnibus bonis diceremus aliud esse me
lius &c. vt infra dicetur in soluendo.

3 ⁋ Tertio sic. Dionysius dicit. c. i. de di. no. Per similitudies
inferioris ordinis rerum, nullo modo possunt superiora cognosci. Omnes creaturae sunt diuinae na
turae similitudines: sed inferioris ordinis. ergo per ipsas non potest diuina natura, siue quiditas
cognosci, cum in infinitum ipsa sit supioris ordinis.

4 ⁋ Quarto sic. Ex illo quod est causa oberrandi a no
titia alterius, non potest illud cognoscici. creatura est huiusmodi respectu quiditatis dei. secundum
quod dicitur Saper. xiiii. Creaturae dei in odium factae sunt, & in tentationem animae hominum. ergo &c.

5
⁋ In contrarium est, quoniam super illud Romi. i. Inuisibilia dei. Glos. Tam pulchra astra condidit: vt
ex eis quantus & quam admirabilis est eorum creator cognosci possit. Sed cognoscere quantus sit & quam ad
mirabilis, est cognoscere eius quiditatem: quia quantitas sua est sua quiditas. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc. quod cum sint quaedam creaturae sensibiles corporales, quaedam
vero incorporales insensibiles, quaestio de cognitione dei in nobis ex creaturis, non intelligitur nisi
ex creaturis corporalibus sensibilibus, quia etiam de creaturis incorporalibus insensibilibus non ha
bemus cognitionem aliquam, nisi ex corporalibus sensibilibus. Secundum hunc ergo modum intelligen-
di quaestionem, Sciendum quod ex substantiis materialibus sensibilibus dupliciter potest acquiri cognitio ali
qua de substantia supernaturali insensibili. Vno modo inquantum mobilis & sensibilis, hoc est secun
dum quod est substantia naturalis, & de consideratione physici. Alio modo secundum quod est ens & substantia
simpliciter, & de consideratione metaphysici. Primo modo ex substantiis sensibilibus creatis habetur
cognitio de deo quia sit scilicet ex collatione causati ad causam, mobilis ad mouentem. & sic probatio
quia deus est, per se pertinet ad physicum & naturalem philosophum, & non ad metaphysicum, nisi in
quantum induit formam physici accipiendo probata a physico. Secundo vero modo ex substantiis
sensibilibus creatis habetur nostra cognitio de deo, & quia sit, alia. scilicet via quam deductione ex creatu-
ris, de qua sermo habitus est supra, & etiam quid sit, siqua cognitio de deo quid sit a nobis in prae Ba141v
senti habeatur. & hoc fit via eminentiae per abstractionem a creaturis intentionum quae secundum
analogiam communiter conveniunt creatori & creaturis. & sic cognitio ex creaturis quia est & quid
est deus, per se pertinet ad metaphysicum. Vnde Commen. super prin. vii. meta. assignans differentiam consi-
derationis substantiae sensibilis a physico & metaphysico, dicit quod in naturalibus perscrutatus est philosophus
de principiis corporis secundum quod est naturale: hic vero secundum quod est substantia tantum. Et ista quaestio
inducit ad sciendum primam formam omnium & vltimum finem, quoniam cum fuerit scitum quid sit quiditas huius
substantiae sensibilis, tunc erit scita prima causa omnium entium. Illa vero quaestio in scientia naturali
inducit ad sciendum primam materiam & formas naturales & primum motorem. De quaestione ergo in pri
ma philosophia propria ad sciendum quid est de deo ex creaturis, Sciendum quod quaestio ista quid est de na
tura & substantia dei, non potest terminari nisi cognoscendo de eo si est de incomplexo: ita quod quantum
cognoscit de si est, tantum cognoscit de quid est, & econverso, vt habitum est supra: vbi determinatum
etiam est quom si est potest sciri de re, vel per se, vel secundum accidens. vt enim patet ex ibi determinatis
scire de re si est, per se non cognoscitur nisi accipiendo principium notitiae huius ex natura rei in se
ipsa, cognoscendo scilicet in propria eius natura quid est res. & hoc sit in creaturis, vbi differunt quidi
tas & esse, & ratio vniuersalis & particularis, cognoscendo primo naturam rei in esse omnino inde
terminato quantum pertinet ad quaestionem si est de incomplexo: ad quid sequitur quaestio per quid est de na
tura rei determinata secundum genus, vel speciem, vel secundum definitiuam rationem per genus & differen
tiam. In deo autem quia in ipso non est distinguere per diuersas intentiones esse & naturam: vt visum est
supra: neque contingit in ipso accipere rationem vniuersalis & particularis generis aut speciei: vt in
fra videbitur, non contingit cognoscere si est per se, principum. scilicet cognitionis eius, accipiendo ex ipsa di-
uina natura primo indeterminate & in generali, & deinde procedendo per appositionem alicuius
& determinationem ad cognoscendum quod quid est in eo, ac si deus haberet: quiditatem ad modum crea
turae, quod negatum est prius. Sed si cognoscatur de deo per se si est: necesse est quod principium cogni-
tionis sit eius natura determinata: quae non cognoscitur nisi nuda, & aperta visione. Hoc ergo modo co
gnoscendi de deo quid est ex si est, omnino impossibile est in vita ista: sicut & videre nudam essentiam
dei. Nec hoc igitur modo omnino possibile est de deo cognoscere ex creaturis quid est aut si est per se. Scire
autem de re si est secundum accidens, accipit principium cognitionis ex aliquo quod accidit ei: vt cum cognosci-
mus quia ignis est per fumum quem videmus ascendentem. hoc modo per creaturas contingit cogno
scere de deo si est incomplexum, in cognoscendo scilicet ex creaturis naturam alicuius generalis attribu-
ti eius, vel simpliciter quo ad cognitionem de deo indistinctam, vel sub ratione tali, qua nulli crea-
turae natum est conuenire, & hoc quo ad cognitionem eius distinctam. & eodem modo quid est
contingit ex creaturis sciri, & non alio. Et sicut hoc modo non est vere & per se scire de re si est-
ita nec quid est. Istud enim si est, nullo modo se habet ad cognoscendum per ipsum quid est ve
re. de quo quidem loquitur Damasce. vt supra eodem, quid i. & ad quid referunt intentum, dicentes quod de deo
in vita ista non contingit cognoscere quid est: quin tamen secundum accidens ex creaturis in eius generali
attributo aliquo modo sciatur de deo quid est, sicut & si est. Scimus enim ex creaturis, quia bo-
nus, & quia magnus &c. huiusmodi. vt enim dicit Augustinus v. de trinitate. Hoc est illi esse quod magnum esse
hoc de bonitate omnibusque praedicatis quae de deo possunt pronunciari. Non est igitur negandum
omnino quod de deo non sit cognoscibile per creaturas a nobis quid est. Nec hoc negat Damasc. Sed
solum negat quod huiusmodi quid est scire quale de deo sciri potest, per creaturas, non est scire quid est secundum
substantiam in se. Et tamen vt innuit, licet istud scire quid, non est scire quid secundum substantiam simpliciter
aliquo tamen modo est scire quid secundum substantiam, scilicet in attributo aliquo quid est circa substantiam
& hoc clare patet ex modo suo probandi, quod non contingit scire de deo quid est. secundum substantiam: cum dicit
Deus nihil est eorum quae sunt, non vt non ens, sed super omnia est, & super ipsum esse. Et intelligit super
esse, quod est analogum ad decem praedicamenta: circa quod cadit per se & primo omnis nostra huius vitae co-
gnitio, & ex quo elicitur cognitio naturalis quam habemus de deo si est & quid est. Vnde quia ex
illo non potest elici notitia qua per se deus cognoscitur si est & quid est in substantia, sed solum per accidens.
Creatura enim omnis inquantum habet esse participatum, quasi esse actuale habet respectu esse dei, & eorum
quae habent cognosci circa diuinam substantiam. subdit. Si enim eorum quae sunt, cognitiones sunt, quod super
cognitionem est omnino, & super substantiam erit. cui. scilicet primo convenit esse in rebus praedicamentorum, quae
praecedit accidentia cognitione secundum philosophum. vii. metaphysicae. & sequitur in Damas. Et econverso quid supra
substantiam est & supra cognitionem erit scilicet quod amplius sit cognoscibilis quam ex substantia quae est praedicamen
tum, & omnibus creaturis. Et haec est illa cognitio quam appellat quid est deus secundum substantiam. & sequitur
Quom tamen positiue cognoscitur in suis attributis. in quibus non vult & bene quod deus cognoscatur secundum
substantiam suam cognitione quid est per se, dicens. Quaecumque autem dicimus in deo affirmatiue, non natur Ba142r
sed ea quae sunt circa eius naturam ostendunt. Etsi enim bonum, etsi iustum, etiam si sapiens, etsi quaecunque
dixeris, non naturam dicis dei: sed ea quae sunt circa naturam. & verum est non naturam: vt cognoscibilis
est in sua nuda substantia, cognitione per se, & tamen ista de deo non nisi naturam suam indicant, vt cognosci
bilis est ex creaturis, & quasi per suum accidens. Vnde quia in talibus non cognoscitur vere & per se
quid est deus secundum substantiam, dicit Augustinus in v. de trinitate. Intelligamus deum quantum possumus, sine qua-
litate bonum, sine quantitate magnum, quisque deum ita cogitet, etsi nondum potest omnino inuenire quid sit,
pie tamen caueat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. Quia tamen in talibus aliquo modo, etsi per accidens
cognoscitur de deo quid sit, continuo subdit. Est tamen sine dubio substantia, vel si melius appellatur, essentia.
Quicquid enim de eo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam intelligitur.

7 ⁋ Dicendum. igitur bre
uiter ad propositum, quod cognoscere de deo quid sit, dupliciter contingit. Vno modo distincte & in particula-
ri. Alio modo indistincte & in vniuersali. Primo modo cognoscitur quid est, videndo eum in propria spe
cie & natura: quod non est nisi videndo eius nudam essentiam, quam nulla creatura ex puris natura
libus potest videre: vt alias declarabitur. & ideo tali modo non potest homo cognoscere de deo ex crea-
turis quid est. Et quod amplius est, licet homo vel aliqua creatura ex puris naturalibus videre pos
set nudam diuinam essentiam, & quiditatem: non tamen ex speculatione creaturarum posset ad hoc ascen
dere: quia deus non natura est visibilis a naturalibus cuiuscumque creaturae, sed voluntate tantum: vt di-
ctum est supra. Et ideo quantuncumque homo ascendat per naturaliter cognoscibilia ad diuinam quidita
tem nudam cognoscendam, nunquam poterit attingere: & quod adhuc amplius est, licet quiditas dei esset
naturaliter cognoscibilis de se, nec posset latere praesens cognoscenti disposito, sicut non potest latere
lux praesens oculo sano, non tamen ex creaturarum omnium cognitione posset cognitio haec haberi, quoniam omnis
creatura est quaedam peregrina similitudo naturae diuinae, non conformis ei quo ad essentiam eius, vt
est natura & essentia quaedam in particulari & in se subsistens. Et ideo cum perfecta cognitio non pro
cedat nisi ex perfecta assimilatione cognoscentis ad cognitum, quam non potest facere in nobis creatu-
ra respectu dei, perfecta cognitio eius quod quid est deus, ex creaturis haberi non potest: sed omnis
creatura est gradus multo inferioris quam vt per ipsam fiat perfecta assimilatio ad perfecte cognoscendum
quid deus est. Est tamen creatura naturae diuinae conformis quo ad aliqua eius attributa substantialia
& hoc non vt sunt ipsa natura diuina in esse particulari considerata: sed vt sunt quasi quaedam disposi
tiones diuinae vniuersales, eo quod eis communicant aliquo modo creaturae. Cum igitur nullum medium co-
gnoscendi potest deducere ad vlteriorem cognitionem alterius quam sit proportio similitudinis suae ad
ipsum, eo quod non ducit in cognitionem alterius nisi sub ratione similis: cum ergo rationem similis ad
diuinam quiditatem, vt quiditas est in esse suo particulari considerata, creatura non habet, sed se ha-
bet ad ipsam per summam & infinitam distantiam, & solum habet rationem similis ad ipsam vt est ens, bo
num, vnum, verum, pulchrum &c. huiusmodi: quae secundum aliquam rationem analogiae sunt communia
creatori & creaturae: & hoc non in esse particulari, quo sunt ipsa diuina quiditas: sed solum in esse
vniuersali, quo sunt substantialia eius attributa: Idcirco species vniuersalis creaturae in cognitionem
diuinae quiditatis vt habet se in esse naturae suae particulari, nullo modo deducere potest: sed solum
deducere potest in eius cognitionem sub ratione alicuius generalis attributi eius. & hoc est cogno
scere de deo quid est, in vniuersali & secundum accidens solum, quantumcumque etiam vniuersitatis crea
turarum effigies in mente humana describatur. Secundum quod philosophi ex hoc posuerunt intellectum adeptum & aptum
contemplationi diuinorum: vt determinat Commen. super. iii. de anima dicens. Philosophi non posuerunt in
tellectum adeptum perfectum circa cognitionem diuinorum & substantiarum separatarum, nisi postquam perfectus
fuerit cognitione omnium scibilium. ex quorum cognitione perfectus, vt non egeat amplius abstrahere
a phantasmatibus, potest se omnino a sensibilibus & sensibilium phantasmatibus abstrahere, & so
li contemplationi diuinorum vacare. Et verum est quod si in tali statu possibile esset hominem deueni-
re ex studio naturalis ingenii quod cognosceret de deo & de diuinis quantum possibile esset cognosce
re ex puris naturalibus. secundum illud Rom. i. Quod notum est dei, manifestum est illis. Glo sid ist quod de deo
cognoscibile est ductu rationis. & hoc ex fabrica mundi, quia vt dicit Augustinus ser id est super Io Attende fa
bricam mundi, & vide quae facta sunt per verbum, tunc cognosces quale sit dei verbum. Tuam quantumcumque
in huiusmodi cognitione profecerit & sciuerit quicquid in ea scibile sit, nunquam tamen ad conspectum nu
dae diuinae essentiae & diuinorum supernaturaliter scibilium poterit attingere. Vnde Glos. vbi supra.
Rom. i.
Ideo autem dicit quod de deo noscibile: quia multa sunt quae de deo per naturam sciri non parbent. No
tum ergo dei est quod ex huius mundi dispositione & naturali ratione assequi possumus. lgnotum vero dicitur
ratio substantiae eius vel naturae quae omnem latet creaturam. Et quod mirum ergo si ex omnibus creaturis diuinae
naturae quiditas sciri non potest, cum nec ex eis sciri potest quiditas substantiae separatae intellectiuae: & quid
amplius est, vix posset sciri quiditas substantiae sensibilis: quia multum latet: vt dicit philosophus. vii. meta. Ba142v
nec sufficienter sciri potest ex sensibilibus, quia vt dicit ibi Commen. plus est scire quiditates sub
stantiarum quam causas accidentium. Solum ergo de modo cognoscendi deum in generalibus attributis be-
ne concedendum est quod ex creaturis possibile est cognosci de deo quid est.

8 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum
quod duplex est abstractio formae per intellectum a supposito participante formam. Vno modo: vt rela-
tae ad supposita. Alio modo vt absolutae a suppositis. Considerata Primo modo, est abstractio vni
uersalis a particulari, vt boni ab hoc bono & ab illo: quia secundum philosophum vniuersale est vnum in multis.
Secundo modo est abstractio formae omnino a materia consideratae scilicet vt in se subsistentis: vt boni ab
omni participante bonum, quid est substantialiter, & in se subsistens bonum. Vnde Primo modo intelligitur for
ma: vt est participata a creatura. Secundo modo, vt est impartibilis existens in creatore. De quibus ipsum
bonum conmuniter acceptum analogice dicitur. Vnde sicut cum cognouerimus sensu hoc bonum in sub
stantia sensibili abstrahendo per intellectum bonum ab hoc, consideramus bonum primo simpliciter, vt
est commune quoddam & vniuersale bonum, non vt hoc, neque vt illud, sed tamen vt participatum & existens
in multis scilicet in hoc & in illo: Sic cognoscendo primo per intellectum bonum ipsum vt vniuersale & abstra
ctum, postmodum abstrahendo bonum per intellectum ab alio omnino, & considerando ipsum vt bonum
simpliciter, non vt hoc vel illud, neque vt huius vel illius, sed vt nullius omnino (quod est bonum in se
subsistens solius creatoris) Secundario iuxta bonum participatum creaturae cognoscimus bonum per es-
sentiam ipsius creatoris, non tam via excellentiae, quam via remotionis. & sicut est de bono, sic est de
omnibus aliis attributis, communiter convenientibus creaturae & creatori, quae per iam dictum modum possunt
ex creaturis cognosci inesse creatori. Et sic in eis quodammodo cognosci potest a nobis quid est
deus per creaturas, & hoc in triplici gradu. Primo generaliter. Secundo generalius. Tertio generalis
sime. Et vt a confuso magis, & ita a nobis magis noto incipiamus, generalissime, & modo summe con
fuso intelligimus quiditatem dei in suis attributis, intelligendo id quod est excellentiae & dignitatis in
creatura. Et est iste modus cognoscendi diuinam essentiam quid sit, ille de quo loquitur Augustinus viiii.
de trinitate. cum dicit. Cum audis bonum hoc & bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si
potueris, sine illis quae participatione bona sunt, percipe ipsum bonum cuius participatione bona sunt.
Simul enim & ipsum intelligis cum audis hoc aut illud bonum. Si ergo potueris illis detractis per
seipsum perspicere bonum, perspexeris deum. Vide ergo ex dictis Augustini quod contingit bonum intelligere
tripliciter: vt iste primus modus tres gradus in se habeat, & quolibet illorum intelligere deum.
Vno modo intelligendo hoc bonum, & hoc summe indistincte a creatura. Dicendo enim hoc bonum
duo dico, & quia bonum, & quia hoc, quod dicitur hoc, hoc est creaturae, quod dicitur bonum, hoc est commu-
ne creatori & creaturae. Aquo si subtraxeris hoc & illud, est secundus modus intelligendi bonum
scilicet minus contractum ad creaturam quam prius, & est commune analogum ad deum & creaturam-
& est de primis intentionibus quae per se & primo concipit intellectus de rebus: vt sunt vnum & ens.
Et licet secundum se diuersos intellectus distinctos faciunt bonum creatoris & bonum creaturae, sicut
& ens de deo & de creatura: quia tamen proximi sunt, intellectus noster concipit modo confuso vtrumque
vt vnum. & sic isto modo adhuc intelligit bonitatem dei quae est eius quiditas, modo confuso & in-
distincto a bono creaturae. Quia si potueris distinguere vnum ab altero, intelligendo bonum vt subsi
stens & non in altero existens, non tanquam bonum participatum, sed tanquam alterum a bonis quae sunt participa-
tione bona, tanquam illud cuius participatione caetera sunt bona: lste est tertius modus intelligendi
bonum. scilicet omnino abstractum a bono creaturae, quod est bonum solius creatoris, quo perspecto magis de proprie per
spicitur deus: vt dicit Augu. Et sicut est de intellectu boni, ita est de intellectu entis, veri, pulchri,
iusti, & caeterarum intentionum, quae aliquid dignitatis & nobilitatis dicunt in creatore & creaturis.
in omnibus enim illis intelligitur ratio primi veri, pulchri, & iusti, & caeterorum huiusmodi. Sit er-
go iste est primus modus quo cognoscimus generalissime de deo quid sit, in suis primis & sim
plicibus attributis simpliciter primo & naturaliter cognitis: sicut in primis rerum conceptibus
qui velut prima principia per se & naturaliter statim sunt cognita: vt expositum fuit supra. Si
cut enim oculus simul concipit colorem & lucem, & colorem non nisi sub ratione lucis, licet plus iudi-
cat de visione coloris quam lucis, quia grossities coloris obumbrat rationem lucis: Sic intellectus si-
mul in esse confuso concipit rationem primi boni, & boni in creaturis: licet iudicat solum de bono crea
turae, vel prius quam de bono creatoris, quia grossities boni creati obumbrat in nobis rationem bo-
ni increati. Secundo modo scilicet generalius, sed non generalissime cognoscit homo quid sit deus, intelligen
do deum in suis generalibus attributis, non simpliciter & absolute intellectis, vt in modo praecedenti: sed
sub quadam praeeminentia, vt scilicet est quaedam natura excellentissima, qualem naturam deum esse omnes confitentur
de eius sublimitate dimicantes, quantuncumque diuersificent opiniones suas, quis sit deus: vt dicit Augustinus i
de doctrina christiana. Talem autem naturam intelligendo non solum intelligimus quiditatem quae dei est sul Ba143r
illa ratione in qua potest communicare cum creatura: vt in modo praecedenti: sed talem quae quiditas so-
lius dei est, quae sub tali ratione concipitur, qua soli deo convenit, & hoc in eius generali attributo
nequaquam contrahendo ipsum ad aliquod suppositum singulare, cui soli conveniat. in quo intelligitur
ratio quiditatis diuinae, vt forma quaedam est in se considerata, & in vniuersali, non vt in ali-
quo determinato supposito. Et contingit homini ista cognitio primo ex creaturis. Sapientes
enim primi discurrentes rerum naturas, & inuenientes in singulis defectum aliquem, & quod
imperfectum est per industriam naturalis rationis cognoscentes, quod omne imperfectum ad aliquod
perfectum reducendum est, via naturalis rationis omnes creaturas transcendentes, simul via remotio-
nis & eminentiae inuenerunt ponendam super creaturam aliquam naturam liberam ab omni defectu & im
perfectione & dispositam omni nobilitate & perfectione, & illam cuius erat talis natura & quiditas
deum appellabant. a quibus posteri nominis impositionem suscipientes, licet naturam rei significatae
non perspicientes, & in ipsa dei natura errantes, & in illo in quo non erat ponenda eam ponentes, appel-
labat tamen vnusquisque deum id quod ei excellentissimum videbatur: vt dicit Augustinus Vnde contigit quod
idololatrae concipientes & cognoscentes quid est deus in generali: vt natura quaedam excellentissima
qualem secundum Augustinus omnes deum esse consentiunt: ignorantes tamen illud in particulari, quid ponendum erat
esse tale, creaturarum ignorantiam habentes, multum circa quiditatem dei errabant in particulari, dicen
tes eam esse id quod non est. secundum quod dicit Augu. ibidemid i. de doctrina christiana. Et ideo dictum fuit
supra, quod summe necessaria est sacrae scripturae ad dei cognitionem, cognitio creaturarum ex philosophicis
scientiis. Ipsa enim summe promouet ad sciendum non solum an sit deus: sed etiam ad sciendum quod non sit
deus, & cum hoc etiam quid sit, quantum homo ex puris naturalibus potest cognoscere. Eorum vero igno-
rantia in summos errores deducit, non solum vt incommutabile nomen deitatis attribuant ligno,
aut lapidi: sed etiam vt Insipiens dicat in corde suo non est deus. sicut dicitur in Psal. Vnde de isto mo
do cognoscendi deum per creaturas dicit Augustinus super Ion ser. ii. Philosophi inquisierunt creatorem per creatu-
ram: quia potest inueniri per creaturam. & quomodo, determinat in ser. xx. dicens. Transcende corpus
& sape animum, transcende animum & sape deum, non tangis deum nisi & animum transieris, attolle te a cor
pore, transi etiam te. vide quid dicit Psal. & admoneris quemadmodum sciendus sit deus. Dicitur (in-
quit) mihi quotidie vbi est deus tuus. tanquam pagani dicant. Ecce dii nostri, vbi est deus vester: Et
quasi volens comprehendere deum suum, Haec memoratus sum (inquit) & effudi super me animam
meam. Non effudi animam meam super carnem meam, nec super me: transcendi me: vt illum tangerem. Ne
mo enim tangit: nisi qui se transierit. & quom sic transcendendum est: ex eminentia vtique conditionum
laudabilium in creatura, & amotione defectuum circa easdem. Non enim in transcendendo creaturas
ad cognoscendum deum pabet separari abinuicem via remotionis & eminentiae: quia remotio pura defectus
creaturae a deo nihil ponit in deo. Eminentia autem laudabilium circa creaturam ex creatura non poni
tur in deo: nisi quia laudabilibus in creatura annexus est defectus, propter quem non potest eis at-
tribui eminentia talium. Vnde de isto modo transcendendi dicit Augustinus ser. xxxviii. Quid dementius
quam vt in aliquo laudem creaturam quid non in creatore laudem: Laudent ergo creatorem omnia opera sua. totum
quod hic ex partibus singulis & rebus singulis inuenitur, totum ibi simul: & non solum hoc quod in creatura, ibi
inuenitur: sed inenarrabiliter transcendere credendum est creatorem. Et de vera relii. Non frustra & in
aniter intueri oportet pulchritudinem caeli & ordinem siderum, quae omnino in suo genere modum, proprium
naturasque seruant. In quorum consideratione non vana & peritura curiositas exercenda est: sed gra-
dus ad immortalia & semper permanentia faciendus. Tertio modo, general scilicet cognoscit homo
quid sit deus, non solum in suis generalibus attributis, reducendo quicquid dignitatis & nobilita-
tis est in creaturis in deum simpliciter: vt in primo modo: neque sub quadam excellentia reducem
do quicquid dignitatis & nobilitatis est in creaturis in deum in excellentia: vt in secundo modo: sed co-
gnoscendo quid sit in eius primo attributo simplicissimo, reducendo scilicet omnia nobilitatis & digni
tatis attributa eius in vnum primum simplicissimum, scilicet per intellectum quia quicquid in ipso est
sit eius essentia, & quod eius essentia nihil omnino sit aliud re vel intentione quam eius esse siue existen
tia: vt declaratum est supra. Et hoc ex creaturis de ipso habet cognosci sola via remotionis. Cum
enim cognitum fuerit de ipso quid sit primo & secundo modo, nihil restat amplius ex creatu-
ris de ipso cognoscendum nisi quomodo quaecunque cognoscuntur esse in ipso, se habent in ipso.,
& hoc conuincitur ex creaturis, ex eo quod homo percipit quod illa quae sunt nobilitatis in creaturis, sunt
in eis per quandam diuersitatem & compositionem, & quod hoc defectus est & imperfectionis. Notum enim est quia
a deo remouenda est omnino diuersitas & compositio, & quod in ipso sunt per summam vnitatem & simpli-
citatem. Hoc est ergo quod de deo ex creaturis possumus scire quid sit: quamuis respectu eius quod de ipso scibi
le est in nuda visione naturae eius modicum sit. secundum quod dicit Augu. super Io parte. ii. ser. xliii. Quicquid Ba143v
de creatura sciri potest, minus est ipso creatore, & cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intel
ligendus est capiat: cum de oribus & auribus hominium non recedit, quis est cuius acies mentis ad eum
accedat: Ideo etsi deus ineffabilis est quo ad id quod cognoscibile est de ipso in sua nuda visione:
non tamen omnino est ineffabilis dicendus quo ad id quod cognoscibile est de ipso in sua generali cogni-
tione. Propter quod dicit Augustinus de verbis domini. ser. xxxiiii. Loquimur de deo, quid mirum si non compre
hendis: Si enim comprehendis, non est deus. Attingere aliquantulum, magna beatitudo est. Comprehendere
autem omnino impossibile. &. v. super Gen. Incomparabili felicitate praestantius est illum ex quantula-
cumque particula sentire, quam illa vniuersa comprehendere. scilicet notitiam creaturarum.

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod quid est in deo non habet aliquam proportionem ad id quod
est in creatura: ergo non potest cognosci ex creatura, Dicendum quod proportionalitas sicut convenientia
duplex est. Quaedam est vniuocationis participatione eiusdem formae. haec non potest esse inter deum & crea-
torem: vt dictu est supra. Alia vero imitationis formae ad formam. Omne enim quid in creaturis procedit
causaliter ab eo quod est quiditas creatoris. Nunc autem omne agens, licet non semper formam suam imprimit
producto, semper tamen forma quam producit aliquam imitationem convenientiae habet ad formam producentis. Si
cut in omni quod generat sol in inferioribus, est semper aliqua imitatio formae generati ad formam solis
licet in ipso non generatur forma solis. Hoc secundo modo bene est proportio quiditatis dei ad quiditatem
creaturae, vt per illam possit aliquo modo cognosci: ita quod qui perfectius cognoscit quiditates crea-
turarum, perfectius ex eis ascendit in cognoscendo quiditatem dei: nullus tamen ita perfecte, sicut ex seipsa
nata est cognosci. Quia loquendo de convenientia primo modo nihil per seipsum ipsi simile est: vt dicit
Boethius de heb. Loquendo vero de convenientia secundo modo dicit ibidem quod alia sunt ei similia inquam
tum fiuunt ab ipso.

10 ⁋ Ad secundum quod per id quod deus est habent cognosci creaturae non econverso, rmdetur in sequenti.

11
⁋ Ad tertium, quod per similitudines inferioris ordinis non possunt superiora cognosci, dicendum quod est
similitudo quae est species qua sit cognitio informando cognoscentem ad cognoscendum: quae non est obiectum
cognitum: sed solum ratio cognoscendi aliud: vt species lapidis in anima ad cognoscendum lapidem. Alia ve
ro est similitudo quae est mediu cognoscendi, & obiectum primo cognitum, ducens ad cognoscendum aliud:
vt effectus cognitus ducit in cognitionem suae causae. De specie primo modo loquitur Dionysius. inten
dens quod deus in essentia sua nulla specie quae est medium informans visum intellectus ad videndum, vi-
detur. Sic enim creator per speciem quae est creatura vel creaturae, videri aut cognosci non potest. Se
per enim species qua cognoscitur res, specialior & simplicior debet esse cognito. De specie secundo modo
non loquitur, nisi forte intendat de cognitione perfecta. Perfecta enim cognitione per speciem creaturae num
quam cognoscitur quid est creator perfecte. Aliqua tamen cognitione generali bene potest per ipsam cognosci
vt dictum est, & in sequenti quaestione adhuc amplius dicetur.

12 ⁋ Ad quartum, quod creatura est ratio ober-
randi circa cognitionem quid est deus, dicendum quod verum: est quasi occasione errandi a creaturis acce-
pta, non a creaturis data. Creaturae enim quantum ad id quod sunt, effigies sunt eius quod quid est deus,
& clamant suis formis quia non sunt deus, sed quod deus eas fecit, vt dicit Augustinus & per hoc ex se sunt
ratio cognoscendi deum: nec dant aliquam occasionem errandi circa deum: sed quod homo errat per crea-
turas circa deum, hoc est occasione per suam fatuitatem a creaturis accepta, ponendo bonum & pulchrum
in creaturis, bonum & pulchrum simpliciter, & in illo sistendo per intellectum tanquam in primo princi
pio omnis boni & pulchri, & ei inhaerendo per affectum tanquam vltimo fini omnis boni & pulchri,